Augustini Loc. Heptateuch 7022

7022
(
Jg 4,24) Et pergebat manus filiorum Israel pergens; solita et frequentata locutio est.

7023
(
Jg 4,24) Et indurabatur in Iabin regem Chanaan; novo modo positum est hoc verbum: indurabatur, pro eo, quod est fortis efficiebatur et praevalidus.

7024
(
Jg 4,26) Perforavit caput eius et percussit; id est percussit caput eius et perforavit.

7025
(
Jg 4,31) Sic pereant omnes inimici tui, Domine; et diligentes eum sicut ortus solis in potentia eius; non dixit:"diligentes te", cum utique de Domino vellet intellegi.

7026
(
Jg 6,3) Et factum est quando seminavit vir Israel; non unum hominem significat, sed ipsam gentem.

7027
(
Jg 6,3) Ascendebat Madian et Amalech et filii orientis et ascendebant super eum; ista repetitio verbi non videtur habere solitam elegantiam vel affectum.

7028
(
Jg 6,9) Et liberavi vos de manu Aegypti; per manum potestatem significat, per Aegyptum Aegyptios.

7029
(
Jg 6,13) Et dixit ad eum Gedeon: In me, Domine, mi; subintellegitur: intende, hoc est: in me intende. Et est ista locutio Scripturis familiarissima.

7030
(
Jg 6,13) Et si est Dominus nobiscum, et ut quid invenerunt nos omnia mala ista? Plus habet coniunctionem et, sicut solet loqui Scriptura; quae si detrahatur, plena sententia est: Et si est Dominus nobiscum, ut quid invenerunt nos omnia mala ista? Quamvis et superior coniunctio possit salva sententia detrahi, ut, cum dixisset: in me, Domine mi, deinde subsequeretur: Si est Dominus nobiscum, ut quid invenerunt nos omnia mala ista? Magis enim hoc exigit nostrae locutionis consuetudo.

7031
(
Jg 6,25) Et vitulum annorum septem. Hic manifestum est quomodo vitulos appellet Scriptura; bos enim annorum septem secundum consuetudinem locutionis nostrae non est utique vitulus, secundum hanc ergo locutionem dictum est de Samegar, quod occiderit sescentos viros praeter vitulos boum, hoc est: praeter boves.

7032
(
Jg 6,34) Et cecinit in cornea; subauditur: tuba; graecus enim non habet tuba, sed tantum cornea.

7033
(
Jg 7,12) Camelis eorum non erat numerus, et erant sicut arena quae est ad labium maris. In multitudinem constat dictum. Haec autem translatio, ubi labium maris posuit pro: litore, assidua est in Scripturis, sed rara est in latinis codicibus, quia plerique litus interpretati sunt magis quid significaret labium volentes ponere quam ipsum labium. Nam litus si vellent Septuaginta interpretes dicere, non deesset linguae graecae quod diceret.

7034
(
Jg 7,16) Et divisit trecentos viros per tria principia; pro partibus principia posuit.

7035
(
Jg 8,1) Et dixerunt ad Gedeon vir Ephraem; id est viri de tribu Ephraem.

7036
(
Jg 8,1) Quid verbum hoc fecisti nobis, ut non vocares nos cum exires pugnare in Madian? Verbum pro facto posuit.

7037
(
Jg 9,4) Et dederunt septuaginta argenti; subauditur:"pondo", vel tale aliquid; interpretatio ex hebraeo:"septuaginta pondo"habet.

7038
(
Jg 9,4) Et conduxit in ipsis Abimelech viros; inipsis dixit pro:"ex ipsis", id est ex argenti pondo septuaginta conduxit viros.

7039
(
Jg 9,4) Viros inanes et perturbatos. Inanes posuit pro levibus, quibus sunt contrarii graves, unde dicitur: in populo gravi laudabo te.

7040
(
Jg 9,5) Et intravit in domum patris sui in Ephratha et interfecit fratres suos filios Ierobaal septuaginta viros super lapidem unum. Quia iam superius septuaginta dixerat filios Ierobaal, id est Gedeon, et nunc eos septuaginta dicit occisos, quamvis minus occisi fuerint duo; id est ipse qui occidit et Ioatham iunior qui latuit, de quo adiungens dicit: Et remansit Ioatham filius Ierobaal iunior, quoniam abscondit se. Ac per hoc universum numerum posuit pro paene universo.

7041
(
Jg 9,23) Et spreverunt viri Sicimorum in domo Abimelech. Non dixit:"spreverunt domum Abimelech".

7042
(
Jg 9,34) Et insidiati sunt super Sicimam quattuor principia; id est quattuor partes. Iam istam locutionem etiam superius notavimus.

7043
(
Jg 9,43) Et accepit populum et divisit eum in tria principia: accepit dixit de illo populo, qui cum illo erat; et hic tria principia pro tribus partibus posuit.

7044
(
Jg 9,55) Et abierunt vir in locum suum; id est: unusquisque.

7045
(
Jg 11,8) Et eris nobis in caput omnibus habitantibus Galaad; non dixit:"eris nobis caput"; sic enim solet loqui Scriptura. Unde est: Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, et multa huiusmodi.

7046
(
Jg 11,34) Et haec unica ei, et non est ei praeter ipsam filius aut filia; hoc est, quod dictum est: unica ei, sed propter affectum repetita sententia est.

7047
(
Jg 13,2) Et non est ei praeter ipsam filius aut filia; non est ei pro:"non erat ei"dictum est; praeterita quippe narrantur.

7048
(
Jg 13,2) Et uxor eius sterilis et non pariebat; cum potuisset sufficere quod dictum est: sterilis.

7049
(
Jg 13,8) Et precatus est Manue Dominum et dixit: In me, Domine, homo Dei, quem misisti, veniat nunc iterum ad nos; in me ita dictum est, ut subaudiatur:"intende".

7050
(
Jg 15,8) Et percussit eos tibiam super femur. Haec locutio inusitata est, tamen locutio est, non aliquis in corpore vulneris locus, sicut in Quaestionibus exposui ; hoc est: percussit eos ad admirationem, ad stuporem.

7051
(
Jg 15,10) Et dixerunt vir Iuda: Quare ascendistis super nos; singularem posuit pro plurali; dixerunt enim viri Iuda, non unus vir.

7052
(
Jg 15,12) Ne forte occurratis in me vos; pro eo, quod est: occidatis me. Et haec locutio in Quaestionibus exposita est.

7053
(
Jg 15,13-14) Et reduxerunt eum de petra, et venit usque ad Maxillam; locus est sic appellatus postea ex eo facto, quod ibi gessit ipse Samson, quando maxilla asini pugnans mille prostravit. Hoc ergo per prolepsim dictum est, quia post illa omnia gesta haec historia conscripta est.

7054
(
Jg 15,14) Sicut stuppa cum olefecerit ignem; metaphora ab animali ad inanimale; non enim stuppa sensum habet olfactus sed ita dictum est, ac si diceretur: cum ignem senserit. Quamvis et hoc quod dixi:"senserit"ad eamdem metaphoram pertineat; sed ad celeritatem intellegendam pertinet quod dictum est: olefecerit.

7055
(
Jg 15,15) Et extendit manum suam et accepit eam; et si non diceret: extendit manum suam, utique extenta manu acceptam intellegeremus.

7056
(
Jg 16,2) Et nuntiatum est Gazaeis dicentes; non ait:"nuntiaverunt dicentes", aut:"nuntiatum est a dicentibus".

7057
(
Jg 16,7) Si ligaverint me in septem nervis humidis nondum siccatis; non ait:"septem nervis", sed in septem nervis.

7058
(
Jg 16,7) Si ligaverint me in septem nervis humidis nondum siccatis, et infirmabor; plenum esset et si non haberet: et.

(Jg 16,9) Et insidiae ei sedebant in cubiculo; quod nonnulli interpretati sunt: obsidebant; sed graecus habet:, hoc est:"sedebat", quia insidiae singulari numero graece dicuntur nec potest latine dici:"insidia". Locutio autem notanda erat, quia dictum est:"insidiae sedebant", pro his, qui insidiabantur; ipsi enim sedebant.

7060
(
Jg 16,10) Nunc ergo indica mihi in quo ligaberis; non ait: quo ligaberis, aut: unde ligaberis.

7061
(
Jg 16,11) Si ligaverint me in funibus novis; non dixit:"funibus".

7062
(
Jg 16,11) Item: Si ligaverint me in funiculis novis in quibus non est factum opus, et infirmabor; plenum esset, et si non praeponeretur: et.

7063
(
Jg 16,15) Hoc tertium fefellisti me; tertium posuit pro:"tertio", sive:"ter", nomen scilicet pro adverbio, quod et in latinis locutionibus eleganter fieri solet.

7064
(
Jg 16,26) Dimitte me, et palpabo columnas, super quas domus confirmata est super eas.






Augustini Loc. Heptateuch 7022