Augustini Qu. Heptateuch. 3094


LIBER QUARTUS


QUAESTIONES IN NUMEROS

Quomodo a numeris appellentur principatus.

4001
(
Nb 1,1-44) Quid est quod singulos de singulis tribubus eligi iubet principes, eosque appellat ? Quos quidam latini interpretes tribunos appellaverunt: autem videntur a mille cognominati. Sed cum consilium Iothor socer Moysi genero suo daret, quod etiam Deus approbavit, de ordinando populo sub principibus, ut non omnes omnium causae Moysen ultra vires onerarent, appellavit constituendos super millenos homines, super centenos, et , super quinquagenos, et super denos; ab ipsis numeris, quibus praeessent, cognominatos 1. Numquidnam et hic sic accipiendi sunt , quod singuli essent super millenos? Non utique: neque enim universus omnium populus Israel duodecim hominum millia tunc fuerunt. Singulos enim elegit de singulis tribubus, quae duodecim tribus procul dubio non millenos homines, sed multa millia continebant. Nomen ergo commune est cum illis, qui in Exodo appellantur , quod unusquisque illorum esset mille hominum princeps: istorum autem unusquisque millium princeps, quoniam sive a mille, sive a millibus, eadem compositio nominis resonat, ut appellentur .

Quid mysterii habet numerus ille quinarius.

4002
(
Nb 1,20-46) Merito quaeritur quid sibi velit quod per omnes tribus, ubi computantur per singulas quasque filii Israel in aetate militari, dicitur: Secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum; et haec quinque similiter omnino repetuntur, donec tribus omnes compleantur: quasi aliud sit, secundum propinquitates eorum, aliud secundum populos, aliud secundum domos familiarum, aliud secundum numerum nominum, aliud secundum caput; cum potius videantur aliis verbis eadem significare ista omnia. Intentionem autem movet, quia tam diligenter per omnes tribus eadem repetuntur, ut non frustra fieri quivis iudicet, etiamsi non intellegat. Nimirum ergo numerus ipse aliquid insinuat sacramenti, ut hoc idem quinquies varie repetatur. Nam iste numerus sicut in ipsis quinque libris Moysi, id est quinarius, in Vetere Testamento maxime commendatur. Illa vero quae deinceps quatuor connectuntur, id est masculina, a viginti annis et supra, omnis qui procedit in virtute, recognitio eorum; quamvis et ipsa per omnes tribus eodem prorsus modo repetantur, habent necessariam differentiam. Cum enim ageretur de numero universae multitudinis ad unam tribum pertinentis, discernendus erat sexus, ideo positum est: Omnia masculina. Et ne parvuli etiam computarentur, adiunctum est, a viginti annis et supra. Rursus ne imbellis aetas senectutis annumeraretur, additum est: omnis qui procedit in virtute. Et omnia concluduntur verbo eius operis quod fiebat, ut dicatur, recognitio eorum. Recognitio enim fiebat, ut haec hominum millia computarentur. Quinque igitur illa, propinquitates, populi, domus familiarum, numerus nominum, et caput; et ista deinde quatuor, sexus, aetas, virtus, recognitio, fortasse in ipso numero aliquid insinuent. Si enim horum duorum numerorum, id est quinarii et quaternarii, alter multiplicetur ex altero, id est ut quinquies quaterni, aut quater quini ducantur, viginti fiunt. Quo numero etiam adolescentium aetas illa signatur. Qui numerus commemoratur et quando intratur ad terram promissionis: et dicitur illa aetas viginti annorum, quae non declinaverit in dextram aut sinistram. Ubi mihi videntur significari sancti fideles ex utroque Testamento fidem veram tenentes. Nam Vetus Testamentum quinque libris Moysi maxime excellit, et Novum quatuor Evangeliis.

Alienigena cui vetitur accedere tabernaculum dum erigitur aut levatur.

4003
(
Nb 1,51) Quod ait de tabernaculo destringendo, levando, erigendo: Et alienigena qui accesserit moriatur; hic alienigena intellegendus est etiam ex illis filiis Israel, qui non de illa tribu fuerunt, quam tabernaculo servire praecepit, id est qui non fuerit de tribu Levi. Mirum est autem quomodo abusive alienigena dicitur, quod magis alterius generis hominem significat, id est , et non magis , quod significat alterius tribus hominem: quo nomine magis utitur Scriptura in aliarum gentium hominibus, ut allophyli appellentur, quasi aliarum tribuum homines.

An vigiliae an custodiae rectius dicantur.

4004
(
Nb 3,5-7) Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Accipe tribum Levi; et statues eos in conspectu Aaron sacerdotis, et ministrabunt ei: et custodient custodias eius, et custodias filiorum Israel, ante tabernaculum testimonii. Quas graecus dixit, has nostri interpretes alii custodias, alii excubias interpretati sunt. Sed mirum nisi vigiliae melius dicuntur quae solent in castris ternarum horarum observationem habere. Unde scriptum est: Quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans super mare 2: hoc est, post nonam horam noctis, post tres videlicet vigilias. Et multis locis Scripturarum nostri vigilias interpretati sunt, quas Graeci vocant. Ubi nulla dubitatio est, spatia nocturni temporis significari: quod puto et hic accipiendum. Quomodo enim Levitae iubentur observare custodias Aaron, et custodias filiorum Israel, id est , nisi fortasse dictum est, ne putarent ab observandis vigiliis, quae proprie in castris observari solent, propter honorem quo serviebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus vicissim observare vigilias, quae observarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israel?

Quomodo ex contactu tabernaculi Dominus mortem minetur.

4005
(
Nb 3,10 Nb 38) Alienigena qui tetigerit morietur. Quaerendum quomodo dixerit in Levitico 3: Qui tetigerit tabernaculum sanctificabitur: cum hic dicat: Alienigena qui tetigerit, morietur; volens intellegi eos qui non essent de tribu Levi. An forte hic, tetigerit, ad obsequium dixerit servitutis, quod a solis Levitis deberi tabernaculo praecepit? Hinc enim loquebatur.

Quomodo primogenita dicantur Dei.

4006
(
Nb 3,12-14 Nb 41-47) Quid est quod Levitas pro primogenitis filiorum Israel sibi Deus deputat, ita ut numeratis primogenitis populi, qui plures inventi sunt quam erat numerus Levitarum, argento redimerentur, quinque siclis pro uno datis? Quod pro pecoribus non est factum, cum et pecora Levitarum pro primogenitis pecorum Israel sibi esse voluerit. Quomodo deinceps primogenita eorum vel pecorum eorum pertinebant ad Deum, ubi iussit immunda primogenita vel humana mutari ovibus? Quomodo non et pro istis deinceps primogenitis computabantur filii Levitarum (manebat enim in posteris eadem tribus, quae posset pro primogenitis posterioribus computari); nisi quia illud iustum fuit, ut qui nascerentur de illis qui iam ad portionem Domini pertinebant, datam pro primogenitis qui de Aegypto exierunt, iam Deus proprios haberet, tamquam suos de suis, nec possent pro illis iuste computari, qui deinceps primogeniti Deo debebantur? De universo quippe populo, et de universis pecoribus populi data est portio Deo pro primogenitis: et haec portio erat Levitae et pecora eorum. Iam si quid genuissent, Dei erat; non poterat hoc tamquam a populo dari, quod iam alienum erat: ac per hoc debita deinceps primogenita Deo reddi oportebat; nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum.

Quomodo panes dicuntur semper esse super mensam.

4007
(
Nb 4,7) Cum praeciperet de tollenda mensa, iussit cum illa et panes tolli sic dicens: Et panes qui semper super eam erunt. Non utique isti semper super eam erunt, sed similes eorum: quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur; dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit: qui semper super eam erunt: hoc est, quia semper panes, non quia illi semper.

Quomodo sequentia intellegi debent.

4008
(
Nb 4,11) Et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino. Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram latini interpretes transferre noluerunt; id est, super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum: tamquam debuerit dici: Et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino. Nam adoperient vestimentum hyacinthinum, hoc videtur significare, quod ipsum vestimentum aliunde adoperiretur, non quod ipso vestimento adoperiretur altare. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus. Hoc quippe intellegi potest: Et super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeciperet, quod vestimentum iam super altare esset; ac sic breviter utrumque complecteretur, et vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subiunxit denique unde cooperiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adiecit: Et adoperient illud operimento pelliceo hyacinthino.

Quae peccata redimi pecunia iubentur.

4009
(
Nb 5,6-8) Vir, aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens despexerit, et deliquerit, anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum: caput et quintas eius adiiciet super illud, et reddet cui deliquit ei. Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum; delictum quod redditur Domino, sacerdotis erit, excepto ariete propitiationis per quem exorabit in illo pro eo. Hic ea peccata intellegenda sunt, quorum in his rebus perpetratio est, quae pecunia restitui possunt. Non enim aliter diceret quomodo restituenda sint, nisi damni pecuniarii fuissent. Iubet enim restitui caput et quintas, id est, totum illud quidquid est, et quintam eius partem, excepto ariete qui fuerat offerendus in sacrificium ad expiandum delictum. Iubet autem illud quod restituitur sacerdotis esse, id est, ipsum caput et quintam, si non est proximus ei in quem commissum est. Ubi utique intellegitur tunc Domino reddendum quod sit sacerdotis, si homo ipse non supersit qui damnum passus est, nec proximus eius, quem puto haeredem intellegi voluisse. Sed de ipso homine nihil dixit Scriptura: verumtamen cum dicit: Si non ei fuerit proximus, sub hac brevitate insinuat, tunc quaeri proximum eius, si ipse non fuerit. Si autem nec proximus erit, Domino restituetur, ne impunitum remaneat quod admissum est: quod tamen non cedat in sacrificium, sed sit sacerdotis. Sic sane verba Scripturae distinguenda sunt: Si autem non fuerit homini proximus, ita ut reddat illi delictum ad ipsum: locutionis est enim quod addidit: ad ipsum; aut forte ad ipsum dixit, quod ad ipsum pertineat, id est ipse possideat. Deinde sequitur: Delictum quod redditur Domino, sacerdotis erit: delictum autem dicit, cum redditur ea res quae per delictum ablata est.

Quomodo different haec et in Exodo iubeatur restitutio.

4010
(
Nb 5,6-7) Quaeri autem potest, quomodo in Exodo dicitur, si quis furatus fuerit vitulum aut ovem, restituere debere quinque vitulos vel quatuor oves, si occiderit, aut vendiderit; si autem quod abstulerit, salvum apud eum reperitur, duplum esse restituendum 4: cum hic restitui iubeat caput et quintam, quod longe est etiam a duplo; quanto magis a quadruplo vel quinquies tanto? Nisi forte quia hic ait: Vir, aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, peccata ignorantiae voluit intellegi humana peccata. Fieri enim potest ut parum attendendo, per neglegentiam traiiciat homo rem alienam in rem suam: quod ideo peccatum est, quia si diligenter attenderetur, non admitteretur. Et haec voluit capite et quinta restitui, non sicut furta multari. Nam si furta et fraudes hic intellexerimus, quae non per ignorantiam neglegentiae, sed furandi et fraudandi animo committuntur, et ideo dicta humana, quia in homines fiunt; ille, nisi fallor, erit exitus quaestionis huius, ut ideo qui fecit non reddat vel duplum, quia non deprehenditur vel convincitur, sed ignorantibus a quo factum sit, vel utrum factum sit, ipse annuntiat delictum suum. Cum enim dixisset Scriptura: Vir, aut mulier, quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis, et despiciens despexerit, et deliquerit, id est contemnendo ista commiserit; adiunxit, et ait: Anima illa annuntiabit peccatum quod peccavit, et restituet delictum, caput et quintas eius: forte ergo propterea tantum, quia ipse annuntiavit; et ideo non eo damno plectendus fuit, quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret.

Qualiter accipienda sint verba quae Scriptura dicit mulieri a sacerdote dicenda.

4011
(
Nb 5,21) Verba quae Scriptura dicit mulieri a sacerdote dicenda, quando a suspicione adulterii eam maritus adducit: Det eam Dominus in maledictum et in exsecramentum, graecus habet . Quo verbo videtur significari iuramentum per exsecrationem; velut si quisquam dicat: Sic non mihi illud et illud contingat: vel certe ita iuret: Illud et illud mihi contingat, si fecero, vel non fecero. Ita hoc dictum est: Det te Dominus in maledictum et in exsecramentum, tamquam diceretur, ut de te iurent quae per exsecrationem iurabunt; sic non eis contingat, aut, hoc eis contingat, nisi illud fecerint.

Quid agnum offerri in peccatum.

4012
(
Nb 6,14-17) Et offeret munus suum Domino, agnum anniculum sine vitio in holocaustoma, et agnam anniculam sine vitio unam in peccatum. Hoc quidam nostri interpretes transferre noluerunt, veluti locutionem inusitatam vitantes, et dixerunt: pro peccato, non: in peccatum, cum sit sensus in ea locutione, qui non fuerat perturbandus. In peccatum quippe dictum est, quia hoc ipsum quod pro peccato offerebatur, peccatum vocabatur. Unde illud est apud Apostolum de Domino Christo: Eum qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit 5: Deus Pater scilicet, Deum Filium pro nobis fecit peccatum, id est sacrificium pro peccato. Sicut ergo agnus in holocaustoma, ut ipsum pecus esset holocaustoma; sic et agna in peccatum, ut ipsum pecus esset peccatum, id est sacrificium fieret pro peccato, sicut de ariete, quod sequitur, in salutare dicit, tamquam ipsum sit salutare, cum sit sacrificium salutaris. Quod postea repetendo manifestat: nam et illud pro peccato dicit, quod prius dixerat: in peccatum; et hoc: sacrificium salutaris, quod prius dixerat: in salutare.

Quid illud: hoc est de Levitis.

4013
(
Nb 8,23-24) Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Hoc est de Levitis. Hoc alii interpretati sunt: Haec est lex de Levitis: sed quod scriptum est: Hoc est de Levitis, intellegitur dictum: Hoc constituo de Levitis.

Quomodo hyperbaton verborum ordinandum.

4014
(
Nb 8,24-26) Deinde sequitur: A quinto et vicesimo anno et supra, introibunt ministrare in ministerium in operibus in tabernaculo testimonii; et a quinquagenario recedet ab administratione, et non operabitur ultra (et ministrabit frater eius): in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur. Hunc sensum obscurum facit , quod ita confusum est, tamquam de ipso fratre sit dictum, custodire custodias; cum dictum sit de illo, qui recedet ab operibus, et remanebit illi, in tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur; sed operabitur frater eius, id est, qui nondum pervenit ad aetatem quinquagenariam, a viginti quinque annis incipiens operari. Ergo ita distinguendum est: Et a quinquagenario recedet ab administratione, et non operabitur ultra, et ministrabit frater eius. Deinde redit ad illum quinquagenarium, de quo loquebatur, et de illo explicat caetera, dicens: In tabernaculo testimonii custodire custodias; opera autem non operabitur. Quod enim ait: custodire, subauditur: incipiet, tamquam id uno verbo diceret, custodiet custodias. Solet enim usitate etiam in latinis locutionibus infinitum verbum poni pro finito.

Quomodo immundi pascha facerent.

4015
(
Nb 9,6-12) Cum Paschae tempore quidam, qui immundi facti erant super animam hominis, id est super mortuum, quaererent quomodo Pascha facerent; quoniam oportebat eos ab immunditiis septem diebus purificari secundum Legem: consuluit Dominum Moyses, et responsum accepit, cuicumque tale aliquid accidisset, vel tam in longinquo itinere constitutus esset, ut non posset occurrere, alio mense eum facere debere Pascha, propter diem mensis quartum decimum, ubi lunae numerus observabatur. Sed si quaeratur quid facerent, si forte talis immunditia etiam ad secundum mensem occurreret; arbitror id quod dictum est de secundo mense, tamquam regulariter fuisse retinendum, ut tertio mense observarent, aut certe Pascha non egisse tali necessitate, ad culpam non pertineret.

Quomodo cetera sane difficilia exponantur.

4016
(
Nb 9,15-23) Et die qua statutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum, domum testimonii: et vespere erat super tabernaculum velut species ignis usque mane. Ita fiebat semper; nubes tegebat illud die, et species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel: et in loco ubicumque steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel. Per praeceptum Domini castra collocabunt filii Israel, et per praeceptum Domini promovebunt. Omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum, in castris erunt filii Israel: et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures; et custodient filii Israel custodiam Dei, et non promovebunt. Et erit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum; per vocem Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt. Et erit cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, et promovebunt die; vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt: die vel mense die abundante nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt per praeceptum Domini in manu Moysi.

16. 2. Totus hic locus diligenter exponendus est, quoniam inusitatis generibus locutionum obscuratus est. Et die, inquit, qua statutum est tabernaculum, texit nubes tabernaculum, domum testimonii: idem tabernaculum appellavit domum testimonii. Et vespere erat super tabernaculum velut species ignis usque mane. Ita fiebat semper. Deinde diligenter exprimit, quid fiebat semper: Nubes, inquit, tegebat illud die, et species ignis nocte. Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel. Ista sententia obscura non est, nisi propter illam locutionem ubi additur, et. Ordo enim verborum integer sequitur, etiamsi desit ipsa coniunctio, ut sic dicatur: Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, postea promovebant filii Israel: quamvis et ipsum quod dictum est, postea, si deesset, plena posset esse sententia. Deinde sequitur, dicens: Et in loco ubicumque steterat nubes, ibi castra collocabant filii Israel.

16. 3. Hoc autem totum quod faciebant, ad praeceptum Domini referens, ita complectitur: Per praeceptum, inquit: Domini castra collocabunt filii Israel, et per praeceptum Domini promovebunt. Praeceptum Domini appellat signum ipsum quod fiebat in nube, sive cum staret obumbrans tabernaculum, ut et castra consisterent; sive cum ascendisset, atque ultra moveretur, ut eam elevatis castris sequerentur. Mutavit sane in hac sententia narrantis modum, et tamquam praedicens atque praenuntians verba futuri temporis habere coepit. Neque enim ait: Per praeceptum Domini castra collocabant filii Israel; sed, collocabunt: nec ait: per praeceptum Domini promovebant; sed: promovebunt. Et hunc modum etiam in consequentibus servat, qui modus in Scripturis est inusitatissimus. Nam verbis praeteriti temporis saepe futura praedicta esse novimus; sicut est: Foderunt manus meas et pedes 6; et: Sicut ovis ad immolandum ductus est 7; et innumerabilia talia: ut autem narrator rerum gestarum verbis utatur temporis futuri, sicut hoc loco, difficillime in Scripturis inveniri potest.

16. 4. Ergo posteaquam dixit, de die et nocte, quo signo promoveret populus, vel maneret; ne putarentur per noctem ambulare et per diem solere considere, atque hoc diebus omnibus facere, secutus adiunxit, et ait: Omnes dies in quibus obumbrat nubes super tabernaculum, in castris erunt filii Israel; et quando protraxerit nubes super tabernaculum dies plures. Deinde admonens non hoc ex illorum necessitate fieri, sed ex Dei voluntate: Et custodient, inquit, filii Israel custodiam Dei, id est, custodiam quam praecepit Deus; et non promovebunt. Et tamquam diceretur: Quando ergo promovebunt? Et erit, inquit, cum texerit nubes dies numero super tabernaculum, id est, dies certo numero, qui numerus utique Deo placet: per vocem Domini in castris erunt, et per praeceptum Domini promovebunt. Hanc videtur dicere vocem Domini signum quod dat de statione, et motu nubis; quia et vox loquentis, procul dubio signum est voluntatis. Quod ergo ait: et per praeceptum, hoc idem signum puto intellegendum. Quamquam posset vox et praeceptum Domini illud etiam accipi quod locutus est, ut solet, ad Moysen, et praecepit hoc fieri. Neque enim scirent illi promovendum esse nube promovente, et standum esse nube stante, nisi hoc eis ante praeciperetur.

16. 5. In his autem quae dicta sunt nondum apparuit, utrum per diem tantum ambularetur, an etiam per noctem, secundum signum quod nubes motu suo dabat. Fortassis enim quamvis plures dies in castris manerent nube non promovente, potuit tamen putari nubem non solere ascendere de castris, et signum itineris dare, nisi per diem. Sequitur ergo et dicit: Et erit, cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, et promovebunt die. Hic illa copulativa coniunctio more Scripturae posita est. Nam ea detracta plenus est sensus hoc modo: Et erit, cum fuerit nubes a vespera usque mane, et ascenderit nubes mane, promovebunt die. Deinde quia et nocte si nubes ascenderet promovebant, atque iter nocturnum si illud signum acciperent agebant, adiunxit et ait: Vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt. Sed locutio est inusitatior: non enim tantum positum est: et; sed eo more positum est, quo non solet. Unde mihi videtur praeposteratus ordo verborum, sicut saepe et in latinis locutionibus fieri solet: quod genus antistrophe dicitur. Proinde si ita dicatur: vel et nocte si ascenderit nubes, promovebunt; aut certe ita: si et nocte ascenderit nubes, promovebunt, planissimus sensus est.

16. 6. Adhuc autem occurrebat cogitanti, ut scire vellet utrum quomodo cognitum est solere illos ad nubis signum diebus et noctibus ambulare, vel diebus et noctibus in castris esse, ita etiam solerent per dies tantum manere, etiam quorum noctibus ambularent: quod arbitror Scripturam in consequentibus intimasse cum dicit: Die vel mense diei, abundante nube obumbrante super illud, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Quia enim dixerat: vel nocte et si ascenderit nubes, promovebunt; tamquam restabat ut diceret, die autem si non ascenderit, non promovebunt, quando quasi promovere debere videbantur: sed quia hoc etiam diebus pluribus fieri poterat, ut noctibus ambularent, promovente nube, et ea manente diebus non ambularent, ideo posuit, die vel mense diei. Non dixit, mense, ne ibi et noctes eiusdem mensis acciperentur; sed, mense diei, id est mense ex ea parte qua dies illi fuit, non ex ea qua nox. Die ergo vel mense diei, abundante nube obumbrante, id est, abundante in obumbrando, vel abundantius obumbrante, super illud, illud scilicet tabernaculum, in castris erunt filii Israel, et non promovebunt. Postremo repetiit, divina auctoritate factum, cui resisti utique non debebat, adiungens: Quoniam per praeceptum Domini promovebunt. Custodiam Domini custodierunt, per praeceptum Domini, in manu Moysi. Rediit ad verbum praeteriti temporis, ut diceret, custodierunt. Quod vero in fine posuit, in manu Moysi, usitatissima in Scripturis locutio est, quia per Moysen haec Deus praecipiebat.

Cur praecipiat tuba canere.

4017
(
Nb 10,7) Ei cum congregaveritis synagogam, tuba canetis, et non in signo. Non ergo ad hoc canendum praecipit, ut congregetur synagoga; nam si hoc fit, signum est: sed iam congregata synagoga, praecipit tuba canere, tamquam ad cantum iam pertineat; non ad dandum signum, quo dato fieri aliquid admoneat. Proinde cum hoc quod iam congregata synagoga tubis canebant, quisquam homo Novi Testamenti ad aliquid spiritale interpretatur, illi signum est, qui intellegit quare fiat; non illis qui non intellegebant, nisi quando ad hoc fiebat, ut aliquod opus indiceretur.

De verbis: Et auferam de spiritu tuo...

4018
(
Nb 11,17) Et auferam de spiritu qui est in te, et superponam super eos; et sustinebunt tecum impetum populi, et non portabis illos tu solus. Plerique latini interpretes non ut in graeco est, transtulerunt; sed dixerunt: Auferam de spiritu tuo qui est in te, et ponam super eos, aut ponam in eis; et fecerunt sensum laboriosum ad intellegendum. Putari enim potest de spiritu ipsius hominis dictum, quo humana natura completur corpore adiuncto, quae constat ex corpore et spiritu, quem etiam animam dicunt: de quo et Apostolus dicit: Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo scit nisi Spiritus Dei. Et quod adiungit ac dicit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est 8; ostendit utique alium esse Spiritum Dei, cuius particeps fit spiritus hominis per gratiam Dei. Quamvis posset etiam, sicut alii interpretati sunt, intellegi Spiritus Dei in eo quod dicitur: de spiritu tuo qui est in te; ut dictum sit, tuo, quia fit etiam noster qui Dei est, cum accepimus eum: sicut de Ioanne dictum est: In spiritu et virtute Eliae 9. Non enim anima Eliae in eum fuerat revoluta. Quod si quidam haeretica perversitate opinantur, quid dicturi sunt in eo quod scriptum est: Spiritus Eliae requievit super Elisaeum 10; cum iam ille utique haberet animam suam: nisi quia dictum est de Spiritu Dei, ut etiam per illum operaretur qualia per Eliam operabatur; non ab illo recedens, ut istum posset implere; aut dispertitus minus esset in illo, ut posset ex aliqua parte et in isto esse? Deus est enim qui possit esse in omnibus tantus, in quibus per illam gratiam esse voluerit. Nunc autem cum ita scriptum sit: Et auferam de spiritu qui est super te, nec dictum sit: de spiritu tuo, facilior est absolutio quaestionis: quia intellegimus nihil aliud Deum significare voluisse, nisi ex eodem Spiritu gratiae illos quoque habituros adiutorium, ex quo habebat Moyses; ut et isti haberent quantum Deus vellet, non ut ideo Moyses minus haberet.

De verbis: Sexcenta milia peditum...

4019
(
Nb 11,21-23) Et dixit Moyses: Sexcenta millia peditum, in quibus sum in ipsis, et tu dixisti: Carnes dabo eis, et edent mense dierum. Numquid oves et boves occidentur illis, et sufficient illis? aut omnis piscis congregabitur eis, et sufficiet eis? Quaeri solet utrum hoc Moyses diffidendo dixerit, an quaerendo. Sed si putaverimus eum diffidendo dixisse, nascitur quaestio cur hoc ei non exprobraverit Dominus, sicut exprobravit quod ad petram unde aqua profluxit, videtur de potestate Domini dubitasse 11. Si autem dixerimus hoc eum dixisse quaerendo modum quo fieret, ipsa Domini responsio, ubi ad eum dixit: Numquid manus Domini non sufficiet, quasi redarguentis videtur quod ille ista non credidisset. Sed melius arbitror intellegi Dominum ita respondisse, tamquam modum futuri facti, quem ille requierebat, dicere noluerit, sed potius opere ipso suam potentiam demonstrare. Poterat enim et Mariae dicenti: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 12, a calumniantibus obiici quod minus crediderit, cum illa modum quaesiverit, non de virtute Dei dubitaverit. Quod autem responsum est illi: Spiritus Sanctus superveniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te 13, poterat et sic responderi quomodo hic: Numquid Spiritui Sancto impossibile est, qui superveniet in te? ac sic idem ipse sensus conservaretur. Porro autem talia quaedam dicens Zacharias, incredulitatis arguitur, et vocis oppressae poena plectitur 14. Quare, nisi quia Deus non de verbis, sed de cordibus iudicat? Alioquin et ad illam petram unde aqua profluxit, poterant excusari verba Moysi, nisi in eum clara esset divina sententia quod diffidendo talia dixerit. Nam ita se ea verba habent: Audite me, increduli; numquid de petra ista educemus vobis aquam? Deinde sequitur: Et elevata Moyses manu sua percussit petram virga bis, et exiit aqua multa, et bibit synagoga et pecora eorum 15. Utique ad hoc congregavit populum, ad hoc illam virgam in qua tanta miracula fecerat sumpsit, eaque petram percussit, atque inde solitae virtutis est consecutus effectus. Verba ergo illa quibus ait: Numquid ex hac petra educemus vobis aquam? possent sic accipi, tamquam diceretur: Nempe ex hac petra secundum vestram incredulitatem aqua educi non potest: ut denique percutiendo ostenderetur, fieri divinitus potuisse quod illi infidelitate non crederent, maxime quia dixerat: Audite me, increduli. Ita quidem intellegi possent haec verba, nisi Deus qui cordis inspector est 16, quo animo dicta fuerint indicaret. Sequitur enim Scriptura et dicit: Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Quoniam non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israel, propter hoc non inducetis vos synagogam hanc in terram quam dedi eis 17. Ac per hoc intellegitur illa verba ita dixisse Moysen, tamquam ad incertum percusserit, ut si non sequeretur effectus, hoc praedixisse putaretur, cum ait: Numquid ex hac petra educemus vobis aquam? quod in animo eius lateret omnino, nisi Dei sententia proderetur. E contrario itaque isto loco debemus intellegere verba Moysi de promissis carnibus, quaerentis potius quomodo fieret, quam diffidentis fuisse; quando sententia Domini non secuta est, quae vindicaret, sed potius quae doceret.

An uxor illa Moysi sit filia Iethro.

4020
(
Nb 12,1) De uxore Moysi Aethiopissa quaeri solet, utrum ipsa sit filia Iothor 18, an alteram duxerit, vel superduxerit: sed ipsam fuisse credibile est: de Madianitis quippe erat, qui reperiuntur in Paralipomenon Aethiopes dicti 19, quando contra eos pugnavit Iosaphat. Nam in his locis dicitur eos persecutus populus Israel, ubi Madianitae habitant, qui nunc Saraceni appellantur. Sed nunc eos Aethiopes nemo fere appellat, sicut solent locorum et gentium nomina plerumque vetustate mutari.

De verbis: Videbitur populum si fortis est.

4021
(
Nb 13,18-26) Et dixit ad eos: Ascendite ista eremo, et ascendetis in montem, et videbitis terram quae sit, et populum qui insidet super eam, si fortis est aut infirmus, si pauci sunt aut multi. Exposuisse intellegitur, secundum quid dixerit: si potens est aut infirmus; hoc est: si pauci sunt aut multi. Nam quomodo possent de monte prospicientes sentire humanarum virium fortitudinem? Potest et alius sensus esse multo congruentior veritati. Quod ait: Ascendetis in montem, in ipsam terram dixit, quam explorare volebant. Non enim possent facile exploratores intellegi, ubi tamquam peregrinantes omnia perquirebant. Nam si de montis vertice eos putaverimus conspexisse terram, et explorasse; quomodo possent exquirere omnia quae Moyses exquirenda praecepit? quomodo intrare civitates, quas eos Scriptura dixit intrasse? quomodo de illa valle botrum tollere, propter quem et loco nomen est inditum, ut vallis Botri diceretur? In ipso ergo monte explorabatur terra, quia ipsa erat quae exploraretur: et ibi erat quidam depressior locus, de qua valle botrus ablatus est.

Quid sit pavor terrae.

4022
(
Nb 13,33) Et protulerunt pavorem terrae quam exploraverunt. Pavorem terrae dixit, non quo pavebat eadem terra, sed quem ex ea terra conceperant.

Quomodo intellegantur verba Caleb et Iosue.

4023
(
Nb 14,9) Caleb et Iesus Nave loquentes ad populum Israel ne timerent ingredi terram promissionis, dixerunt inter caetera: Vos autem ne timueritis populum terrae, quoniam cibus nobis sunt. Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis; ne timueritis eos. Quod dictum est: Cibus nobis sunt, intellegere voluerunt, consumemus eos. Quod vero adiunxerunt: Abscessit enim tempus ab eis, Dominus autem in nobis: satis diligenter non dixerunt: Abscessit Dominus ab eis; impii quippe antiquitus fuerunt: sed quoniam et impiis occulta dispensatione divinae providentiae datur tempus florendi atque regnandi: Abscessit, inquiunt, tempus ab eis, Dominus autem in nobis. Non dixerunt: Abscessit tempus ab eis, et nostrum successit: sed: Dominus autem in nobis, non tempus. Illi enim tempus habuerunt, isti Dominum Deum temporum creatorem et ordinatorem, et quibusque, ut ei placet, distributorem.

Quae sint peccata nolentium.

4024
(
Nb 15,24-29) Quod praecipitur quomodo expientur peccata quae non sponte committuntur, merito quaeritur quae sint ipsa peccata nolentium: utrum quae a nescientibus committuntur; an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur: nam et hoc contra voluntatem facere dici solet. Sed utique vult propter quod facit, tamquam si peierare nolit, et facit cum vult vivere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. Vult ergo facere, quia vult vivere: et ideo non per seipsum appetendo ut falsum iuret, sed ut falsum iurando vivat. Quod si ita est, nescio utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. Nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo velit, sed propter aliud fit, quod vult qui peccat. Omnes quippe homines qui scientes faciunt quod non licet, vellent licere: usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. Haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescentium; quae discernuntur a peccatis volentium.

Quae peccata in manu superbiae.

4025
(
Nb 15,30-31) Et anima quaecumque peccaverit in manu superbiae ex indigenis, aut ex proselytis, Deum hic exacerbat, et exterminabitur anima illa de populo suo; quoniam verbum Domini contempsit, et mandata eius disperdidit: contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. Quae sint peccata quae fiunt in manu superbiae, id est superbia committuntur, Scriptura ipsa in consequentibus satis exposuit, ubi ait: Quoniam verbum Domini contempsit. Aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere, aut victum. Quae duo fortasse pertineant ad illa peccata quae a nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum Deo propitiato expiarentur admonuit; ac inde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. Quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere, tamquam insanabile iudicans, illa duntaxat curatione quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac Scriptura praecipiuntur: quae si per se ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae quarum haec sacramenta sunt inquirantur, in eis inveniri poterit purgatio peccatorum. Quod ergo scriptum est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit 20, iste significatus est, quem Scriptura hoc loco dicit: in manu superbiae delinquere. Hoc igitur sine poena eius qui committit, non potest aboleri; atque ideo non potest esse impunitum, et cum poenitendo sanatur: ipsa enim afflictio poenitentis poena peccati est, quamvis medicinalis et salubris. Merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit: sed e contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum Deus non spernit 21. Verumtamen quia sine poena non fit, ideo hinc talia dicta sunt: Deum, inquit, hic exacerbat; quia Deus superbis resistit 22. Et exterminabitur anima illa de populo suo; quoniam talis omnino in numero eorum qui ad Deum pertinent, non est. Quoniam verbum Domini contempsit, et mandata eius disperdidit: contritione conteretur anima illa. Quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit, dicens: Peccatum eius in illa: ac per hoc si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat poenitendo, cor contritum, ut dictum est, Deus non spernet. Quamvis in graeco non dictum sit hoc loco, contritione conteretur; sed, extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo exstinguatur, ac non sit. Sed prius natura immortalitatis animae hunc intellectum recusat. Deinde si quod exteritur, omni modo efficeretur ut non sit, non diceret de sapiente: Et gradus ostiorum eius exterat pes tuus 23. Verum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus, aut victus, aut contemnens; unde nunc longum est disputare.

De Dathan et Abiron.

4026
(
Nb 16,12-14) Quid est quod Dathan et Abiron, cum in seditionem consurrexissent, vocati a Moyse, ac superbe et iniuriose respondentes: Numquid pusillum hoc, quoniam eduxisti nos in terram fluentem lac et mel, interficere nos in eremo? quoniam praees nobis, princeps es: et tu in terram fluentem lac et mel induxisti nos, et dedisti nobis sortem agri et vineas; post haec addiderunt: Oculos hominum illorum abscidisses: non ascendimus? Quorum oculos hominum dixerunt? Utrum populi Israel, tamquam dicentes: Si ista praestitisses, oculos hominum illorum abscidisses; id est, ita te diligerent, ut oculos suos eruerent, et darent tibi? Quod indicium magnum dilectionis et Apostolus dicit: Quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi 24. Et deinde plenam contumaciam addiderunt: Non ascendimus, id est: Non veniemus; quia vocaverat eos. An potius oculos hominum illorum, dicit hostium, qui nimis acres et terribiles fuerant nuntiati: tamquam dicerent: Etsi hoc fecisses, non tibi obtemperaremus; nisi quod modus verbi alius pro alio positus est, ut non dicerent: Non ascenderemus; sed: Non ascendimus, quodam genere locutionis?

Quomodo Moyses et Aaron iubentur abscedere.

4027
(
Nb 16,20-21) Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Abscindite vos de medio synagogae istius. Notandum est tunc iubere Dominum separationem fieri corporalem, cum iam vindicta imminet malis: sic Noe cum domo sua separatur a caeteris diluvio perituris 25; sic Lot cum suis separatur a Sodomis igne coelitus consumendis 26; sic ipse populus ab Aegyptiis marinis fluctibus obruendis 27; sic isti nunc a synagoga Chore, Abiron et Dathan, qui se primitus per seditionem abrumpere voluerunt: cum quibus tamen sancti antea viventes et conversantes, et cum caeteris quos reprobat Deus, secundum verba quae in eos increpans dicit, contaminari tamen ab eis minime potuerunt: nec separare se iussi sunt, quando vindictam Dominus sive differebat, sive talem adhibebat, qua innocentes periclitari laedive non possent, sicut serpentum morsibus, sicut strage mortium, qua Deus, quem volebat, sicut volebat, alio percutiebat intacto; non sicut aqua diluvii, aut ignea pluvia, aut aqua maris, aut hiatu terrae, quae permixtos poterat pariter absumere: non quia et ibi Deus suos conservare non posset; sed quid opus erat tentatione miraculi ubi separatio fieri poterat, ut vel aqua, vel ignis, vel hiatus terrae, quos invenisset, auferret? Sic et in fine a zizaniis separabuntur frumenta, ut malos cremantibus flammis, iusti fulgeant sicut sol in regno Patris sui 28.

An in visione, an in hiatu Dominus sit.

4028
(
Nb 16,30) Quod ait Moyses de Chore et Abiron et Dathan: In visione ostendet Deus, et aperiens terra os suum absorbebit eos, quidam interpretati sunt: In hiatu ostendet Dominus 29: credo, putantes dictum , quod graece positum est , quod pro eo dictum est, ac si diceretur: In manifestatione, quod aperte oculis apparebit. Non enim sic dictum est: In visione, quemadmodum solent dici visiones, sive somniorum, sive quarumque in ecstasi figurarum; sed ut dixi, in manifestatione. Nonnulli autem aliud opinantes: In phantasmate interpretari voluerunt; quod omnino sic abhorret a consuetudine locutionis nostrae, ut nusquam fere dicatur phantasma, nisi ubi falsitate visorum sensus noster illuditur: quamvis et hoc a videndo sit dictum; sed, ut dixi, aliud loquendi consuetudo praeiudicavit.

Qui dicantur inferi.

4029
(
Nb 16,33) Et descenderunt ipsi, et omnia quaecumque sunt eis, viventes ad inferos. Notandum secundum locum terrenum dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. Varie quippe in Scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum de quibus agitur sensus exigit, nomen ponitur inferorum, et maxime in mortuis hoc accipi solet. Sed quoniam istos viventes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores partes terrae inferorum vocabulo nuncupatas, in comparatione huius superioris terrae in cuius facie vivitur: sicut in comparatione coeli superioris, ubi sanctorum demoratio est Angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caliginem Scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reservari. Si enim Deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reservari 30: cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae 31.

Cur Dominus ad Moysen et Eleazarum et non ad Moysen et Aaron, sicut solet, locutus sit.

4030
(
Nb 16,36-40) Et dixit Dominus ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem: Tollite thuribula aerea e medio exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi; quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis: et fac ea laminas ductiles circumpositionem altari; quoniam oblata sunt ante Dominum et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel. Hoc loco cur non ad Moysen et Aaron, sicut in superioribus Dominus locutus sit, sed ad Moysen et ad Eleazarum filium Aaron, haec mihi causa interim occurrit: quoniam quaestio erat de progenie sacerdotum, id est de quo genere esse deberent (unde illi ex alio genere, quia sibi usurpare sacerdotium ausi sunt, tam horrendo et mirabili supplicio perierunt); non ad Aaron, qui iam summus sacerdos erat, sed ad Eleazarum voluit loqui Deus, qui ei succedere debebat, et secundo iam sacerdotio fungebatur, ut eo modo seriem generis commendaret, quae in successionibus sacerdotum esse deberet. Unde etiam in consequentibus dicit: Et accepit Eleazar filius Aaron sacerdotis thuribula aerea, quanta obtulerunt qui exusti sunt, et addidit ea circumpositionem altari, memoriale filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est de semine Aaron, imponere incensum ante Dominum: et non erit sicut Chore et sicut conspiratio eius, sicut locutus est Dominus in manu Moysi. Hoc ergo modo voluit per Eleazarum Deus non sacerdotium, quod iam erat in Aaron, sed successionis sacerdotalis progeniem commendare. Quod vero ait: Et ignem alienum hunc semina ibi, sparge intellegendum est. Et quod addidit: Quia sanctificaverunt thuribula peccatorum horum in animabus suis, locutione quidem inusitata expressa sententia est: sed notandum novo modo dicta sanctificata poena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum; quia per eos exemplum datum est caeteris, quod timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri voluit, addidit dicens: Quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata sunt et facta sunt in signum filiis Israel: non ergo in eis reprobari voluit, quod a talibus oblata sunt; sed hoc potius cogitari et attendi, ante quem oblata sint, id est quia ante Dominum, ut plus in eis valeret nomen Domini ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum a quibus oblata sunt. Hoc autem iam et in Exodo commemoraverat Scriptura, quando altare fabricatum dicit 32: unde intellegitur genera rerum gestarum distributa esse per libros, non temporum ordo contextus. Nam et de virga Aaron, quomodo res gesta sit, ut et florens et germinans electionem sacerdotii eius divinitus indicaret, in hoc libro Scriptura narravit 33; et tamen de ipsa virga in Exodo dicitur, ut in sanctis sanctorum cum manna in arca poneretur, quando praecipitur de tabernaculo fabricando 34; quod utique longe ante praeceptum est, quam ipsum tabernaculum fabricatum perfectumque consisteret: stetit autem primo mense secundi anni, ex quo de Aegypto egressi sunt 35, et liber iste incipit a secundo mense eiusdem anni secundi, primo die mensis 36: unde clarum est ista, si librorum ordinem consideremus, per recapitulationem, id est praeteritorum recordationem commemorari, quae putant, qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.

Quae dicantur peccata sanctorum.

4031
(
Nb 18,1) Et ait Dominus ad Aaron, dicens: Tu et filii tui, et domus patris tui tecum, accipietis peccata sanctorum; et tu et filii tui accipietis peccata sacerdotii vestri. Haec sunt peccata quae appellantur sacrificia pro peccatis. Proinde peccata sanctorum dictum est, non quae sancti committant; sed ab eo quod sunt sancta, dictum est: sanctorum, quia in sanctis offeruntur: et peccata dicuntur sacrificia pro peccatis; ideo appellata sunt peccata sanctorum. Et peccata sacerdotii vestri, id est, eadem ipsa quae offeruntur pro peccatis: sicut etiam in Levitico declarat, et pertinere debere dicit ad sacerdotem 37.

Quae primogenita offerri praecipiantur.

4032
(
Nb 18,13) Primogenita omnia, quaecumque fuerint in terra eorum, quantacumque attulerint Domino, tibi erunt. Hic primogenita, non fetus primitivos pecorum dicit: nam ipsa graece nominantur, haec autem . Sed latine duabus his rebus, duo nomina reperta non sunt. Et ideo ista quidam primitias interpretati sunt: sed primitiae dicuntur, et aliud sunt. Haec igitur tria ita discernuntur, quia sunt primitivi animalium fetus, etiam hominum: vero, primi fructus de terra sumpti, vel de arbore, vel de vite: primitiae autem de fructibus quidem, sed iam redactis ab agro; sicut de massa, de lacu, de dolio, de cupa, quae primitus sumebantur.

De iuvenca rufa.

4033
(
Nb 19,1-22) De iuvenca rufa, cuius cinerem ad aquam aspersionis, eorumque mundationem qui mortuum tetigerint, proficere Lex mandavit, nec tacere permittimur; evidentissimum enim signum in ea Novi Testamenti praefiguratur; nec satis digne festinantes dicere de tanto Sacramento valemus. Primo enim quod ita coepit de hac re loqui Scriptura, quem non moveat, et intentissimum faciat in altitudinem sacramenti? Et locutus est, inquit: Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Ista distinctio Legis, quaecumque constituit Dominus. Procul dubio non est distinctio, nisi inter aliqua duo, vel plura: nam distinctionem singularitas non requirit. Nec distinctionem cuiuslibet rei commemoravit, sed addidit: Legis: nec cuiuscumque legis: assidue quippe in Scriptura dicitur de unaquaque re, de qua legitime praecipitur: Haec est lex illius vel illius rei; non universalis Lex, quae continet omnia quae legitime praecipiuntur: hic vero cum dixisset: Haec est distinctio Legis; secutus adiunxit: quaecumque constituit Dominus, praecipiendo utique, non creando. Nam etiam nonnulli interpretes, quaecumque praecepit Dominus, transtulerunt. Si ergo haec est distinctio Legis, quaecumque praecepit Dominus; procul dubio magna est ista distinctio: et recte intellegitur duo Testamenta distinguere. Eadem quippe sunt in Vetere et Novo: ibi obumbrata, hic revelata; ibi praefigurata, hic manifestata. Nam non solum Sacramenta diversa sunt, verum etiam promissa. Ibi videntur temporalia proponi, quibus spiritale praemium occulte significetur: hic autem manifestissime spiritalia promittuntur, et aeterna. Temporalium autem bonorum atque carnalium, et spiritalium atque aeternorum, quae clarior certiorque distinctio est, quam passio Domini nostri Iesu Christi? in cuius morte satis constitit, non istam terrenam transitoriamque felicitatem a Domino Deo pro magno munere sperandam et optandam: quandoquidem in unigenito Filio suo, quem tanta illa perpeti voluit, longe aliud a se peti exspectarique oportere apertissima distinctione declaravit. Hanc igitur passionem Domini nostri Iesu Christi, velut distinctionem duorum Testamentorum, hoc quod de iuvencae rufae mactatione narratur, satis congrue praefigurat.

33. 2. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: Ista distinctio Legis quaecumque constituit Dominus: ac deinde mandare incipit haec adiungens et dicens: Loquere filiis Israel. Potest etiam ita distingui: Et locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Ista distinctio Legis, quaecumque constituit Dominus, dicens: non quaecumque constituit Dominus creans, sicut coelum et terram et omnia quae in eis sunt; sed quaecumque constituit Dominus dicens, in duobus videlicet Testamentis; ut deinde sequatur: Loquere filiis Israel, et accipiant ad te iuvencam rufam sine vitio. Iuvenca rufa carnem Christi significat. Sexus femineus est, propter infirmitatem carnalem; rufa est, propter ipsam cruentam passionem. Quod autem ait: Accipiant ad te, in ipso Moyse figuram Legis ostendit: quoniam secundum Legem sibi visi sunt occidere Christum, quia solvebat secundum ipsos sabbatum, et sicut putabant, observationes legitimas profanabat. Quod ergo sine vitio dicitur haec iuvenca, mirum non est: hanc enim carnem etiam caeterae hostiae figurabant, ubi similiter sine vitio pecora immolari iubentur. Erat quippe illa caro in similitudine carnis peccati 38, sed non caro peccati. Verumtamen hic ubi evidentius Legis distinctionem Deus voluit commendare, parum fuit dicere: sine vitio, nisi diceretur: quae non habet in se vitium: quod si repetendi causa dictum est, fortasse non frustra est, quod eam rem ipsa repetitio firmius commendavit. Quamquam et illud non abhorret a vero, ut ideo additum intellegatur: quae non habet in se vitium, cum iam dictum esset: iuvencam sine vitio, quia in se non habuit vitium caro Christi, in aliis autem habuit, qui membra sunt eius. Quae enim caro in hac vita sine peccato, nisi illa sola quae non habet in se vitium? Et non est superpositum super eam iugum. Non enim subiugata est iniquitati, cui subiugatos inveniens liberavit, et eorum vincula disrupit, ut ei dicatur: Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis 39. Super illius quippe carnem non est positum iugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam 40.

33. 3. Et dabis eam, inquit, ad Eleazarum sacerdotem. Cur non ad Aaron, nisi forte ita praefiguratum est, non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros huius sacerdotii passionem Domini perventuram? Et eiicient eam extra castra: sic et eiectus est Dominus passurus extra civitatem. Quod autem ait: in locum mundum; ita significatum est, quia non habuit causam malam. Et occident eam in conspectu eius: sicut occisa est caro Christi in conspectu eorum qui iam futuri erant in novo Testamento Domini sacerdotes.

33. 4. Et accipiet Eleazar sanguinem eius, et asperget contra faciem tabernaculi testimonii a sanguine eius septies. Haec testificatio est, Christum secundum Scripturas fudisse sanguinem in remissionem peccatorum 41. Ideo contra faciem tabernaculi testimonii, quia non aliter declaratum est, quam fuerat divino testimonio praenuntiatum: et ideo septies, quia ipse numerus ad mundationem pertinet spiritalem.

33. 5. Et cremabunt eam in conspectu eius. Puto quia concrematio ad signum pertinet resurrectionis. Natura est quippe ignis ut in superna moveatur, et in eum convertitur quod crematur. Nam et ipsum cremare de graeco in latinum ductum verbum est a suspensione. Quod vero additum est, in conspectu eius, id est in conspectu sacerdotis, hoc mihi insinuatum videtur, quia illis apparuit resurrectio Christi, qui futuri erant regale sacerdotium. Iam quod sequitur: Et pellis eius et carnes et sanguis eius cum stercore eius comburetur, id ipsum expositum est quomodo concremabitur: et significatum est quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et carnium et sanguinis intimata est; verum etiam contumelia et abiectio plebis, quam nomine stercoris significatam puto, converteretur in gloriam, quam combustionis flamma significat.

33. 6. Et accipiet sacerdos lignum cedrinum et hyssopum et coccinum, et immittet in medium combustionis iuvencae. Lignum cedrinum spes est, quae debet in supernis firmiter habitare. Hyssopus fides, quae cum sit herba humilis, radicibus haeret in petra. Coccinum caritas, quod fervorem spiritus igneo colore testatur. Haec tria debemus mittere in resurrectionem Christi, tamquam in medium combustionis illius, ut cum illo sit abscondita vita nostra, sicut dicit Apostolus: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 42.

33. 7. Et lavabit vestimenta sua sacerdos, et lavabit corpus suum aqua, et postea introibit in castra, et immundus erit sacerdos usque ad vesperam. Lavatio vestimentorum et corporis quid est, nisi mundatio exteriorum et interiorum? hoc sacerdos. Deinde sequitur: Et qui comburet eam, lavabit vestimenta sua, et lavabit corpus suum aqua, et immundus erit usque ad vesperam. In eo qui comburit, eos figuratos arbitror, qui Christi carnem sepelierunt, resurrectioni eam veluti conflagrationi mandantes.

33. 8. Et congregabit homo mundus cinerem iuvencae, et ponet extra castra in locum mundum. Quid dicimus cinerem iuvencae, reliquias videlicet illius interfectionis et combustionis, nisi famam quae consecuta est passionem resurrectionemque Christi? Quoniam sunt reliquiae homini pacifico 43. Nam et cinis erat, quia velut mortuus ab infidelibus contemnebatur; et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. Et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in caeteris gentibus erant, et non erant de consortio Iudaeorum, ideo dictum esse existimo: Et congregabit homo mundus cinerem iuvencae: mundus utique ab interfectione Christi, quae Iudaeos fecerat reos. Et reponet in locum mundum, id est, honorabiliter tractabit: tamen extra castra, quia extra celebrationem Iudaicae consuetudinis honor evangelicus claruit. Et erit synagogae filiorum Israel in conservationem. Aqua aspersionis, purificatio est. Postea declarat plenius quemadmodum ex isto cinere fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum; quod utique significat ab iniquitate huius moribundae vel morticinae vitae.

33. 9. Sed mirum est quod sequitur: Et qui congregat, inquit, cinerem iuvencae, lavabit vestimenta sua; et immundus erit usque ad vesperam. Quomodo erit ex hoc immundus, qui mundus accesserat; nisi quia et ii qui sibi videntur mundi, in fide christiana se agnoscunt quia omnes peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati gratis per sanguinem ipsius 44? Hunc tamen vestimenta sua lavare dixit, non etiam corpus suum; credo, quod illius cineris congregatione et repositione in loco mundo, si haec spiritaliter intellegantur, iam intrinsecus vult intellegi fuisse mundatum: sicut Cornelius audiens et credens quod praedicaverat Petrus, ita mundatus est, ut ante visibilem Baptismum, cum suis qui aderant, acciperet donum Spiritus Sancti; verumtamen nec visibile Sacramentum contemni potuit 45, ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. Et erit, inquit, filiis Israel, et proselytis qui apponuntur, legitimum aeternum. Quid aliud ostendit, nisi baptismum Christi, quem significabat aqua aspersionis, et Iudaeis et Gentibus profuturum; id est filiis Israel et proselytis, tamquam naturalibus ramis et inserto pinguedini radicis oleastro 46? Quem autem non faciat intentum, quod post ablutionem de singulis quibusque dicitur: Et immundus erit usque ad vesperam? Neque hic tantum, sed in omnibus, aut pene in omnibus talibus mundationibus hoc dicitur. Ubi nescio utrum aliquid aliud possit intellegi, nisi quod omnis homo post remissionem plenissimam peccatorum permanendo in hac vita contrahit aliquid, unde sit immundus usque ad eiusdem vitae finem, ubi ei dies iste quodammodo clauditur, quod significat vespera.

33.10. Deinde incipit Scriptura dicere, et exsequitur quemadmodum immundi facti homines, aqua illa aspersionis purificentur: Qui tetigerit, inquit, mortuum, omnis anima hominis immunda erit septem diebus: hic purificabitur die tertio et die septimo, et mundus erit. Et hic nihil aliud intellegendum video, nisi contactum mortui, esse hominis iniquitatem. Septem vero dierum immunditiam propter animam et corpus dictam puto; animam in ternario, corpus in quaternario. Quod quare ita sit, longum est disputare. Secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor impietatibus non adversabor 47. Adiungit autem, et dicit: Si autem non purificatus fuerit die tertio et die septimo, non erit mundus. Omnis qui tetigerit mortuum ab omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non fuerit purificatus; id est ante mortuus fuerit tacto mortuo, quam fuerit purificatus; tabernaculum Domini polluit: exteretur anima illa ex Israel. Notandum est quod difficillime reperitur in his libris aliquid evidentius de vita animae post mortem fuisse conscriptum. Hic ergo cum dicit, si fuerit mortuus ante purificationem, manere in illo immunditiam, et exteri animam illam ex Israel, id est a consortio populi Dei; quid aliud vult intellegi, nisi manere animae poenam, etiam post mortem, si cum vivit, mundata non fuerit sacramento isto, quo Christi baptismus figuratur? Quoniam aqua aspersionis, inquit, non est circumaspersa super eum, immundus est; adhuc immunditia eius in ipso est. Adhuc, scilicet etiam post mortem. Quod vero supra dixit: Tabernaculum Domini polluit, quantum in ipso est utique, dixit: sicut Apostolus: Spiritum nolite exstinguere 48: cum exstingui ille non possit. Nam si ex hoc tabernaculum immundum factum vellet intellegi, mundari utique iuberet.

33.11. Postea vero immundos a mortuis factos, hoc est a mortuis operibus, quae sunt omnes iniquitates, ita mundari iubet: Et accipient illi immundo, inquit, a cinere illius exustae purificationis, et effundent super illum, id est super eumdem cinerem, aquam vivam in vase: et accipiens hyssopum, intingens in aqua vir mundus, et circumaspergens super domum, et super vasa, et super animas, quotquot fuerint illic, et super eum qui tetigerit os humanum, aut vulneratum, aut mortuum, aut monumentum; et asperget mundus super immundum in die tertio et in die septimo: et purificabitur die septimo, et lavabit vestimenta sua, et lavabitur aqua, et immundus erit usque ad vesperam. Alia est aqua aspersionis, et alia utique illa qua lavabit vestimenta sua. Et lavabitur aqua, quam puto spiritalem intellegendam, per significationem, non per proprietatem. Nam sine dubio visibilis erat, sicut illae omnes umbrae futurorum. Proinde qui sacramento Baptismi recte abluitur, quod illa aspersionis aqua figurabatur, mundatur et spiritaliter, id est invisibiliter, et in carne et in anima, ut sit mundus et corpore et spiritu. Quod vero hyssopo dixit aquam aspersionis aspergi, qua herba supra diximus fidem significari; quid aliud occurrit, nisi quod scriptum est: Fide mundans corda eorum 49? Non enim prodest Baptismus, si desit fides. A viro autem mundo dixit hoc fieri, ubi significantur ministri portantes personam Domini sui, qui vere vir mundus est. Nam et de his ministris in consequentibus dicit: Et qui circumasperget aquam aspersionis, lavabit vestimenta sua; id est, observabit et corpore. Et qui tetigerit aquam aspersionis, immundus erit usque ad vesperam. Et omne quodcumque tetigerit illud immundus, immundum erit: et anima quae tetigerit, immunda erit usque ad vesperam. Iam dixi superius quid mihi significare videatur, usque ad vesperam.

Quid vulneratum et mortuum dicatur.

4034
(
Nb 19,16) Omnis qui tetigerit super faciem campi vulneratum, aut mortuum, aut os hominis, aut monumentum. Quaeri potest quid dictum sit vulneratum, aut mortuum. Si enim aliud voluit intellegi vulneratum, aliud mortuum; cavendum est ne putetur immundus esse etiam qui tetigerit vulneratum vivum, quod utique absurdum est. Sed quia possunt et mortui esse vulnerati, ipsos mortuos intellegitur discrevisse, ut et vulneratum mortuum intellegamus, id est, vulnere peremptum aut mortuum sine vulnere.

De petra unde aqua educta est.

4035
(
Nb 20,11) Quod de petra aqua educta est, apostolus Paulus quid esset exposuit, ubi ait: Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant enim de spiritali sequenti petra: petra autem erat Christus 50. Significata est ergo de Christo profluens gratia spiritalis, qua interior sitis irrigaretur. Sed quod virga petra percutitur, crux Christi figuratur. Ligno enim accedente ad petram, gratia manavit: et quod bis percutitur, evidentius significat crucem. Duo quippe ligna sunt crux.

Aqua contradictionis.

4036
(
Nb 20,13) Quod de aqua illa quae de petra profluxit dictum est: Haec aqua contradictionis, quia maledixerunt filii Israel ante Dominum, et sanctificatus est in ipsis: prius maledixerunt, quando locuti sunt contra beneficium Domini, quo educti erant de Aegypto; et postea sanctificatus est in ipsis, cum illo miraculo profluentis aquae eius sanctitas declarata est. An forte duo genera hominum demonstravit, et contradicentium gratiae Christi, et percipientium gratiam Christi; ut illis sit aqua contradictionis, istis sanctificationis? Nam et de ipso Domino in Evangelio legitur: Et in signum cui contradicetur 51.

Quomodo intellegendum quod Moyses dicit ad regem Edom.

4037
(
Nb 20,17 Nb 19) Quod inter mandata Moyses ad regem Edom dicit inter caetera: Neque bibemus aquam de lacu tuo, intellegendum est gratis, id est, quia non gratis bibemus: quod postea manifestat, dicens: Si autem de aqua tua bibemus, ego et pecora mea, dabo pretium tibi.

Quae sint dextra et sinistra.

4038
(
Nb 20,17) Non declinabimus in dextera neque in sinistra: pluraliter dictum est, in ea quae dextera sunt, vel quae sinistra sunt.

Aqua maledictionis.

4039
(
Nb 20,24) Non introibitis in terram quam dedi filiis Israel in possessionem; quoniam exacerbastis me super aquam maledictionis. Quam dixit superius aquam contradictionis, ipsam dicit hic maledictionis: non enim ait , sed: .

Quomodo dicatur anathemabo de voto.

4040
(
Nb 21,2) Et vovit Israel votum Domino, et dixit: Si mihi tradideris populum istum subiectum, id est, si mihi eum tradendo subieceris, anathemabo illum et civitates eius. Hic videndum est, quomodo dicatur anathemabo, quod vovetur, et tamen pro maledicto ponitur, sicut et de isto populo dicitur: unde illud est: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit 52. Hinc vulgo ductum est, ut devotatio dicatur: nam devotare se quemquam, nemo fere dicit, nisi maledicens.

Unde dictum anathema.

4041
(
Nb 21,3) Et anathemavit eum et civitatem eius: et vocatum est nomen loci illius Anathema. Hinc ductum est ut anathema, detestabile aliquid et abominabile videatur. Ut enim nihil inde victor in usus suos auferret, sed totum in poenam luendam voveret, hoc erat anathemare, quod vulgo dicitur devotare. Origo autem huius verbi est in graeca lingua ab his rebus, quae votae et persolutae, hoc est, promissae et redditae, sursum ponebantur in templis, : hoc est, sursum ponere, vel figendo, vel suspendendo.

In quo libro dictum intellegatur: Bellum Domini Moab inflammavit.

4042
(
Nb 21,13-15) In itinere filiorum Israel, quo castra promovebant, atque ponebant, inter caetera scriptum est: Et inde castra collocaverunt trans Arnon in eremo, quod exstat a limitibus Amorrhaeorum. Est enim Arnon limes Moab inter Moab et inter Amorrhaeum. Propterea dicitur in libro " Bellum Domini ": Zoob inflammavit, et torrentes Arnon, et torrentes constituit inhabitare Er. In quo libro hoc scriptum sit, non commemoravit, neque ullus est in his quos divinae Scripturae canonicos appellamus. De talibus occasiones reperiunt, qui libros apocryphos incautorum auribus et curiosorum conantur inserere, ad persuadendas fabulosas impietates. Sed hic dictum est scriptum in libro, non dictum est in cuius prophetae vel patriarchae sancto libro. Neque negandum est fuisse iam libros sive Chaldaeorum, unde egressus est Abraham; sive Aegyptiorum, ubi didicerat Moyses omnem illorum sapientiam 53; sive cuiusque gentis alterius, in quorum librorum aliquo potuit hoc esse scriptum: qui tamen non ideo sit assumendus in eas Scripturas quibus divina commendatur auctoritas; sicut nec propheta ille Cretensis, cuius mentionem facit Apostolus 54; nec Graecorum scriptores vel philosophi vel poetae, quos idem ipse Apostolus magnum sane aliquid et veraciter promptum ad Athenienses loquens, dixisse confirmat: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus 55. Licet enim divinae auctoritati unde voluerit, quod verum invenerit, testimonium sumere; sed non ideo omnia quae ibi scripta sunt, accipienda confirmat. Cur autem hoc isto commemoratum sit loco, non evidenter apparet; nisi forte, ut fines illic inter duas gentes constituerentur, bello actum est, quod bellum eiusdem loci homines propter magnitudinem, bellum Domini esse dixerunt, ut scriberetur in aliquo eorum libro: Bellum Domini Zoob inflammavit: quod vel arserit eodem bello ista civitas, aut ad pugnandum inflammata sit, hoc est, excitata, vel si quid aliud in obscuritate loci huius latet.

Ubi intellegendum est bibisse populum.

4043
(
Nb 21,16) Hic est puteus quem dixit Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo eis aquam bibere. Ita hoc commemoratum est, quasi alicubi superius hoc ad Moysen dixisse Dominus legatur: sed quia nusquam reperitur, hic intellegendum est et illic bibisse populum, qui de siccitate conquerebatur.

Quomodo possederit Israel civitates.

4044
(
Nb 21,24-25) Et percussit eum Israel nece gladii: et dominati sunt terrae eius ab Arnon usque Iaboc, et usque ad filios Ammon: quoniam Iazer termini filiorum Ammon sunt. Et accepit Israel omnes civitates istas. Et habitavit Israel in omnibus civitatibus Amorrhaeorum in Esebon. Hic certe Israel possedit civitates Amorrhaeorum, quas bello superavit; quia non eas anathemavit: nam si eas anathemasset, possidere illi non liceret, nec inde ad usus suos aliquid praedae usurparet. Notandum est sane quemadmodum iusta bella gerebantur. Innoxius enim transitus negabatur 56, qui iure humanae societatis aequissimo patere debebat. Sed iam ut Deus sua promissa compleret, adiuvit hic Israelitas, quibus Amorrhaeorum terram dari oportebat. Nam Edom cum similiter eis transitum denegaret, non pugnaverunt cum ipsa gente Israelitae, id est filii Iacob cum filiis Esau, duorum germanorum atque geminorum, quia terram illam Israelitis non promiserat; sed declinaverunt ab eis 57.

Qui sint aenigmatistae an poetae.

4045
(
Nb 21,27-30) Propterea dicent aenigmatistae: Venite in Esebon, et caetera. Qui sint aenigmatistae ideo non apparet, quia non sunt in consuetudine litteraturae nostrae, neque in ipsis divinis Scripturis fere alio loco reperitur hoc nomen: sed quia videntur quasi canticum dicere, quo cecinerunt bellum inter Amorrhaeos et Moabitas gestum, in quo Seon rex Amorrhaeorum Moabitas superavit 58, non incredibiliter putantur isti aenigmatistae sic tunc appellati, quos poetas nos appellamus; eo quod poetarum sit consuetudo atque licentia miscere carminibus suis aenigmata fabularum, quibus aliquid significare intellegantur. Non enim aliter essent aenigmata, nisi illic esset tropica locutio, qua discussa perveniretur ad intellectum qui in aenigmate latitaret.

Non omnes Moabitae / venerunt in conditionem Seon regis Amorrhaeorum.

4046
(
Nb 22,4-6) Quod dicit Scriptura, posteaquam Israel vicit Amorrhaeos, et possedit omnes civitates eorum, misisse legatos Balac regem Moabitarum ad conducendum Balaam, a quo malediceretur Israel, satis ostenditur non omnes Moabitas venisse in conditionem Seon regis Amorrhaeorum, quando eos bello superavit: si quidem remansit gens Moabitarum usque ad illud tempus, ubi regnaret Balac rex Moab. Quod vero Moab dixit senioribus Madian, id est, Moabitae senioribus Madianitarum: Nunc ablinguet synagoga haec omnes qui in circuitu nostro sunt; non una gens erat, sed vicini ad vicinos dixerunt quod pariter cavendum esset. Nam Moab filius fuit Lot ex una filiarum 59, Madian vero filius Abrahae de Cethura 60. Non itaque una gens erat, sed duae vicinae atque conterminae.

De verbis: Et divinationes in manibus eorum.

4047
(
Nb 22,7 Nb 9 Nb 13) Quid est quod scriptum est: Et divinationes in manibus eorum, cum de iis diceretur quos miserat Balac ad conducendum Balaam, ut malediceret Israel? Numquidnam ipsi divinabant? an aliqua ferebant unde faceret Balaam, quo posset divinare, tamquam aliqua quae in sacrificiis incenderentur, aut quoquo modo impenderentur; et ideo dictae sunt divinationes, quia per haec ille poterat divinare? an quid aliud? obscure enim dictum est. Notandum sane, quod venit Deus ad Balaam et dixit ei: Quid homines hi penes te? etc. Nec dictum est utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem factum satis eluceat, cum post haec dicit Scriptura: Et exsurgens Balaam mane. Potest enim movere quomodo cum homine pessimo Deus locutus sit, quod etiamsi in somnis factum esse constaret, non ideo nulla quaestio remaneret, propter ipsam indignitatem. Sic et Dominus Iesus Christus ait de divite illo, qui destruere veteres apothecas et ampliores novas disponebat implere: Dixit ad illum Deus: Stulte, hac nocte anima tua auferetur a te; et haec quae praeparasti cuius erunt? 61 Ne quisquam glorietur quod ei loquitur Deus eo modo, quo talibus loquendum esse novit; quando potest hoc et reprobis fieri: quia et cum per angelum loquitur, ipse loquitur.

In quo Balaam peccavit.

4048
(
Nb 22,12-27) Quod ait Balaam iterum ad se missis honoratioribus nuntiis: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argento et auro, non potero praevaricare verbum Domini, facere illud pusillum vel magnum in mente mea, nullum habet omnino peccatum: sed quod sequitur non est sine gravi peccato. Iam enim constans esse debuit semel audito, quod ei dixerat Dominus: Non ibis cum eis, neque maledices populum: est enim benedictus; nec eis ullam spem dare, quod posset Dominus, tamquam ipse Balaam muneribus et honoribus flexus, adversus populum suum, quem benedictum esse dixerat, suam mutare sententiam. Sed ibi se victum cupiditate monstravit, ubi loqui sibi Dominum de hac re iterum voluit, de qua eius iam cognoverat voluntatem. Quid enim opus erat quae sequuntur adiungere: Et nunc sustinete ibi et vos nocte hac, et sciam quid adiiciet Dominus loqui ad me? Proinde Dominus videns eius cupiditatem captam devictamque muneribus, permisit eum ire, ut per iumentum quo vehebatur eius avaritiam coerceret: hoc ipso confundens illam dementiam, quod prohibitionem Domini per angelum factam transgredi asina non audebat, quam ille cupiditate transgredi conaretur, quamvis eamdem cupiditatem timore supprimeret. Venit enim Deus ad Balaam nocte, et ait illi: Si vocare te venerunt homines, exsurgens sequere eos, sed verbum quodcumque locutus fuero ad te, hoc facies. Et exsurgens Balaam mane stravit asinam suam, et abiit cum principibus Moab. Cur post istam permissionem Deum iterum non consuluit, et post illam prohibitionem iterum consulendum putavit, nisi quia eius maligna cupiditas apparebat, quamvis timore Domini premeretur? Denique Scriptura sequitur: Et iratus est animatione Deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus Dei, ut non permitteret eum in via, et caetera quae sequuntur, donec asina loqueretur. Nihil hic sane mirabilius videtur, quam quod loquente asina territus non est, sed insuper ei, velut talibus monstris assuetus, ira perseverante respondit. Postea illi et angelus loquitur, arguens et improbans eius viam: quo viso tamen exterritus adoravit. Deinde ire permissus est, ut iam per ipsum prophetia clarissima proferretur. Nam omnino permissus non est dicere quod volebat, sed quod virtute Spiritus cogebatur. Et ipse quidem reprobus mansit: nam posterior de illo sancta Scriptura ita locuta est, ut quidam reprehensibiles et reprobi viam eius secuti dicerentur: Secuti, inquit, viam Balaam filii Beor, qui mercedem iniquitatis dilexit 62.

De angelo qui locutus est Balaam in via.

4049
(
Nb 22,22 Nb 32) De angelo qui locutus est Balaam in via, quo viso asina eius progredi non ausa est, Scriptura ita loquitur: Et iratus est animatione Deus, quia ibat ipse; et insurrexit angelus Dei differre eum in via. Ubi primo notandum est quemadmodum dixerit, iratus est Deus, et insurrexit angelus Dei: nec interposuit iratum Deum misisse angelum, sed tamquam in angelo iratum Deum significavit; quoniam veritas et iustitia Dei irasci angelum fecit. Nam insurrexit quod dictum est, utique commotione intellegendum est. Deinde quod ait: differre eum in via, quod graece positum est , hoc et in consequentibus dicit ipse angelus: Et ecce ego exii in dilationem tuam, ubi graecus habet . Ubi fortassis accusatio congruentius intellegitur, ut hic quod dictum est: differre eum in via, accusare accipiatur. Unde creditur etiam diabolus appellatus, tamquam accusator latine dicendus sit: non quia nemo possit etiam bene recteque accusare; sed quoniam diabolus amat accusare, utique invidentiae stimulis agitatus, quale illi in Apocalypsi testimonium perhibetur 63. Positum est autem hoc verbum et in comoedia, unde latinum esse non dubium est, sub eadem significatione, vel certe vicina, ubi de patre irato dicitur filio:

Orationem sperat invenisse se,Qua differat te 64.

Solet autem hic intellegi, differat, velut hac atque illac ferat tempestate verborum, quasi discerpat et dissipet; quod utique ille accusando videbatur esse facturus. Sed etsi differre eum in via sic intellexerimus, quia distulit angelus eius festinationem remorando, ut ei quod opus erat et demonstraret, et diceret; non absurda est huius verbi etiam sub ista significatione positio.

Quomodo intellegenda quae de asina narrantur.

4050
(
Nb 22,23-29) Et cum vidisset asina angelum Dei resistentem in via, et evaginatum gladium in manu eius, et declinavit asina de via, et ibat in campum. Campus iste adhuc extra macerias vinearum fuit. Et percussit asinam in virga, ut corrigeret eam in via. Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, maceria hinc, et maceria hinc. Merito quaeritur, si hinc atque inde maceriae in medio ponebant viam, sicut fieri solet; quomodo ibi stans angelus dicitur stetisse in sulcis vinearum: neque enim in via inter macerias potuerunt sulci esse vinearum. Sed ordo verborum est, ut corrigeret eam in via, maceria hinc, et maceria hinc. In hac ergo via corrigere voluit asinam Balaam, ut inter macerias ambularet. Interpositum est autem: Et stetit angelus Dei in sulcis vinearum, in una scilicet vinearum, quae in medio ponebant viam. Et cum vidisset asina angelum Dei, compressit se ad parietem, id est ad maceriam illius utique vineae, in qua non erat angelus, quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum. Et compressit pedem Balaam ad parietem, et adiecit adhuc caedere eam. Et apposuit angelus Dei, et adiiciens substitit in loco angusto; iam non in sulcis vinearum, sed inter ipsas macerias, id est in via: in quo non fuit declinare dextram neque sinistram. Et cum vidisset asina angelum Dei, consedit sub Balaam. Caesa enim, retro non ibat; in parietem non se premebat, quoniam non ab altera parte terrebatur, sed in media via in angusto angelus erat: restabat ergo ut subsideret. Et iratus est Balaam, et percutiebat asinam virga. Et aperuit Deus os asinae, et ait ad Balaam: Quid feci tibi, quia percussisti me tertio hoc? Et ait Balaam asinae: Quia illusisti mihi; et si haberem gladium in manu mea, iam transfixissem te. Nimirum iste tanta cupiditate ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur, et responderet quasi ad hominem loquens, cum Deus utique non asinae animam in naturam rationalem vertisset, sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset, ad illius vesaniam cohibendam: illud fortasse praefigurans, quia stulta mundi electurus erat Deus, ut confunderet sapientes 65, pro illo spiritali et vero Israel, hoc est promissionis filiis.

Quomodo Spiritus Dei factus dicatur super Balaam.

4051
(
Nb 23,6) Et factus est Spiritus Dei super illum; id est, super Balaam. Non factus est Spiritus Dei, tamquam factura sit Spiritus Dei; sed factus est super illum, id est, factum est ut super illum esset: quomodo: Qui post me venit, ante me factus est, id est, factum est ut ante me esset, ut praeponeretur mihi; quia prior me, inquit, erat 66: et sicut: Dominus factus est adiutor meus 67; non enim Dominus factura est, sed factum est ut me adiuvaret: et: Factus est Dominus refugium pauperum 68, id est, factum est ut ad eum refugerent pauperes; et: Facta est super me manus Domini 69, id est, factum est ut super me esset; et multa talia in Scripturis reperiuntur.

Quid sit ostentare Domino duces contra solem et quid graecus illic habeat.

4052
(
Nb 25,1-4) Et dixit Dominus ad Moysen: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem; et auferetur ira animationis Domini ab Israel. Iratus est Deus de fornicationibus Israel, et carnalibus et spiritalibus; nam et filiabus Moab se impudice miscuerant, et idolis fuerant consecrati: hoc ad Moysen dixit, ut ostentaret Domino duces populi contra solem. In quo verbo intellegitur eos iussos esse crucifigi, ut hoc sit: Ostenta eos Domino contra solem, id est palam in conspicuo lucis huius. Nam graecus ait , quod dici posset: Exempla; quia exemplum dicitur. Nam praeter Septuaginta interpretes, Aquila perhibetur dixisse: confige, vel potius: sursum confige, quod est . Symmachus autem verbo evidentiore: suspende. Mirum est sane, quod Scriptura narrare destiterit utrum hoc fuerit ex praecepto Domini impletum: quod contemni potuisse non video, aut si contemptum est, impune contemni. Si autem factum est et tacitum, cur ex eo quod Phinees filius Eleazar transfixit adulteros, placatum fuisse Dominum Scriptura testatur, plagamque cessasse 70; quasi crucifixis ducibus, sicut praeceperat Dominus, adhuc indignatio perseverans alio modo placanda videretur: cum procul dubio falsum esse non posset, quod praenuntiaverat et promiserat Dominus, dicens: Accipe duces populi, et ostenta eos Domino contra solem; et avertetur ira animationis Domini ab Israel? Si ergo factum erat, quis dubitet iram Domini aversam fuisse ab Israel? Quid itaque opus erat ut adhuc Phinees ad placandum Deum sic in adulteros vindicaret, eique testimonium Scriptura perhiberet quod eo modo placaverit Dominum? Nisi forte intellegamus, cum illud de ducibus populi Moyses, quod praeceperat Dominus, implere disponeret, eum voluisse etiam secundum Legem talia punire flagitia et sacrilegam audaciam, ut iuberet quemque interficere proximum suum diis alienis nefarie consecratum 71, atque interea etiam illud Phinees faceret, ac sic ira Domini iam placata, non opus fuisse duces populi crucifigi. Haec sane severitas illi tempori congrua, quantum malum sit fornicationis et idololatriae, prudentium fidei satis evidenter ostendit.

An eadem sit causa mortis Moysi et Aaron.

4053
(
Nb 27,13-14) Eam causam mortis Moysi dicit Dominus, quam etiam fratris eius. Ambobus enim etiam hoc ante praedixerat, quod ideo non intrarent cum populo Dei in terram promissionis, quia non eum sanctificaverunt coram populo ad aquam contradictionis 72; id est quia dubitaverunt de dono eius, quod posset aqua de petra profluere, sicut exposuimus in eo ipso Scripturae loco 73. Huius autem rei mysterium datur intellegi, quia nec sacerdotium quod prius institutum est, cuius personam gerebat Aaron, nec ipsa Lex cuius personam gerebat Moyses, introducunt populum Dei in terram haereditatis aeternae; sed Iesus, in quo typus erat Domini Iesu Christi, id est gratia per fidem 74. Et Aaron quidem ante defunctus est, quam Israel in aliquam partem terrae promissionis intraret; Moyse autem adhuc vivente capta est terra Amorrhaeorum atque possessa, sed Iordanem cum eis non est transire permissus. Ex aliqua enim parte Lex observatur in fide christiana. Ibi enim sunt etiam praecepta, quae hodieque observare Christiani iubemur. Sacerdotium vero illud et sacrificia nullam partem tenent hodie fidei christianae, nisi quod in umbris futurorum acta atque transacta sunt. Cum vero ambobus fratribus, id est Aaron et Moysi, dicitur ut apponantur ad populum suum, manifestum est non esse in illos iram Dei, quae separat a pace sanctae societatis aeternae. Unde manifestatur, non solum officia, sed etiam mortes eorum signa fuisse futurorum, non supplicia indignationis Dei.

Quomodo Iosue, qui habere spiritum in se ipso dicitur, iubetur Moyses manus imponere.

4054
(
Nb 27,18-19) Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Accipe ad teipsum Iesum filium Nave, hominem qui habet Spiritum in seipso; et impones manus tuas super eum, et statues eum in conspectu Eleazari sacerdotis, et mandabis ei in conspectu omnis synagogae, etc. Notandum est, quod cum iam haberet Spiritum in seipso Iesu Nave, sicut Scriptura testatur (ubi quid aliud quam Spiritum Sanctum debemus accipere? non enim de spiritu hominis hoc diceret, quem nullus erat qui non habebat), iussus est tamen Moyses ei manus imponere; ne quisquam homo, qualibet praepollens gratia, sacramenta consecrationis audeat recusare.

Quid sit quod praeceperit Deus Moysi de Iesu Nave.

4055
(
Nb 27,20) Quid est quod cum Deus praeciperet Moysi de Iesu Nave, ait inter caetera: Et dabis de gloria tua super eum? Nam graeca locutione habet, quod tantumdem valet ac si diceret de gloria, id est . Latini autem nonnulli interpretati sunt: dabis gloriam tuam; non: de gloria tua. Sed sive illud esset, ut gloriam tuam diceret, non ideo eam non habiturus erat Moyses; nec quia dixit: de gloria, ideo minutum est quod habebat. Sic enim accipiendum est, ac si diceret: Facies eum socium gloriae tuae: non autem huiusmodi res, quasi partiliter divisae, minuuntur; sed totae sunt omnibus, totae singulis qui earum habent societatem.

De qua iuratione dicitur: Homo quicumque voverit votum...

4056
(
Nb 30,3) Homo, homo quicumque voverit votum Domino, aut iuraverit iuramentum, aut definierit definitionem de anima sua, non profanabit verbum suum: omnia quaecumque exierint ex ore eius faciet. Non hoc ad omnem iurationem pertinet, sed ad eam ubi quisque de anima sua voverit alicuius utique rei abstinentiam, qua ei licebat uti per Legem, sed per votum sibi ipse efficit non licere.

De voto mulieris coniugatae.

4057
(
Nb 30,4-6) Si autem mulier voverit votum Domino, aut definierit definitionem in domo patris sui in iuventute sua, et audierit pater eius vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, et tacuerit pater eius; et stabunt omnia vota eius, et omnes definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, manebunt ei. Si autem abnuens abnuerit pater eius, quacumque die audierit omnia vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, non stabunt: et Dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius. Quoniam quidem de muliere, quae adhuc in iuventute sua in domo patris est, loquitur, merito hic quaeritur etiam de voto virginitatis; mulieres quippe etiam virgines in Scriptura appellari solere notissimum est: et videtur etiam Apostolus de patre loqui, cum dicit: Servet virginem suam; et: Det nuptum virginem suam 75, et caetera hoc modo: ubi nonnulli intellexerunt: virginem suam, virginitatem suam; nulla tamen hoc simili Scripturarum locutione demonstrant, cum sit inusitatissima. Quod autem ait: adversus animam suam, non sic accipiendum est, quasi animae noceat talibus votis; sed adversus animam dicitur, adversus animalem delectationem, sicut etiam de ieiunio praecipiens superius ait: Et affligetis animas vestras 76.

De verbis: Et Dominus emundabit eam...

4058
(
Nb 30,6) Quod autem ait: Et Dominus emundabit eam, quia abnuit pater eius; emundabit dixit, a voti non impleti crimine absolvet: sicut in multis locis dicitur: Et mundabit eum sacerdos 77, id est mundum habebit, mundum iudicabit; sicuti est et illud: Mundatione non mundabis reum, id est: Non dices mundum eum qui immundus est.

Quomodo consentiente viro votum uxoris teneat.

4059
(
Nb 30,7-19) Si autem facta fuerit viro, et vota eius super eam secundum distinctionem labiorum eius, quanta definivit adversus animam suam; et audierit vir eius, et tacuerit ei quacumque die audierit: et ita stabunt omnia vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, stabunt. Si autem abnuens abnuerit vir eius in quacumque die audierit omnia vota eius, et definitiones eius, quas definivit adversus animam suam, non manebunt: quoniam vir abnuit ab ea et Dominus mundabit eam. Feminam sub patre antequam nubat, et sub viro nuptam, noluit Lex ita vovere aliquid Deo adversus animam suam, id est in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia, ut in eisdem votis feminea valeat auctoritas, sed virilis; ita ut si adhuc innuptae iam concesserat pater vota persolvere, si antequam persolverit nupserit, et viro eius hoc cognitum non placuerit, non persolvat, et sit omnino sine peccato, quia Dominus mundabit eam, sicut dicit, id est mundam iudicabit: neque hoc contra Deum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc praeceperit, hoc voluerit.

59. 2. Sequitur autem de viduis, vel a viro abiectis, id est, non sub potestate viri constitutis, aut patris; et earum vota ad persolvendum libera esse dicit hoc modo: Et votum, inquit, viduae et expulsae, quaecumque voverit adversus animam suam, manebunt ei. Deinde dicit de nupta, si in domo viri sui iam constituta aliquid tale voverit. De illa enim prius dixerat, quae in domo patris voverat, et antequam redderet nupserat. De hac ergo quae in domo mariti vovit, ita loquitur: Si autem in domo viri eius votum eius, aut definitio, quae adversus animam eius cum iureiurando; et audierit vir eius, et tacuerit ei, et non abnuerit ei; et stabunt omnia vota eius, et omnes definitiones, quas definivit adversus animam suam, stabunt adversus eam. Si autem circumauferens circumauferat vir eius, quacumque die audierit omnia, quaecumque exierint ex labiis eius, secundum vota eius et secundum definitiones, quae adversus animam eius, non manet ei: vir eius circumabstulit, et Dominus mundabit eam. Omne votum et omne iusiurandum vinculi affligere animam, vir eius statuet ei, et vir eius circumauferet. Si autem tacens tacuerit ei diem ex die, et statuet ei omnia vota eius, et definitiones, quae super ipsam, statuet ei; quoniam tacuit ei, die quo audivit. Si autem circumauferens circumauferat vir eius post diem quem audivit; et accipiet peccatum suum.

59. 3. Manifestum est ita voluisse Legem feminam esse sub viro, ut nulla vota eius, quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo. Nam cum ad peccatum eiusdem viri pertinere voluerit, si prius permiserit, et postea prhibuerit; etiam hic tamen non dixit ut faciat mulier quod voverat, quia permissa prius a viro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat: non tamen mulieri vel ex hoc permissum dedit, ut cum prius ei vir concesserit, postea si prohibuerit, contemnatur.

59. 4. Utrum autem ista etiam ad vota continentiae et a concubitu abstinentiae pertineant, merito quaeritur, ne forte ea tantum intellegenda sint adversus animam voveri, quae sunt in cibis et potionibus. Quod videtur et illud significare, ubi Dominus ait: Nonne anima plus est quam esca? 78 et cum de ieiunio praecipitur, ita praecipitur: Affligetis animas vestras 79. Nescio autem utrum alicubi legi possit, adversus animam dici votum quod de abstinentia concubitus fuerit: maxime quia cum hic Lex auctoritatem viro tribuat, non mulieri quae viro subdita est, ut tunc persolvenda sint vota mulieris, si vir approbaverit; si autem renuerit, non debeantur: Apostolus tamen, cum de concubitu coniugatarum loqueretur, non ibi maiorem auctoritatem viro quam feminae dedit; sed: Uxori, inquit, vir debitum reddat, similiter et uxor viro: uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 80. Quando ergo in hac re parem utriusque esse voluit potestatem, puto quod nobis intellegendum insinuet, istam de concumbendo vel non concumbendo regulam non pertinere ad ea vota, ubi non habent parem vir et mulier potestatem, sed viri maior est, ac prope eius solius est. Non enim ait Lex virum non debere reddere vota sua, si uxor prohibuerit; sed uxorem, si vir prohibuerit. Unde non mihi videtur in huiusmodi votis et definitionibus atque obligationibus, quae adversus animam fiunt, etiam ista debere accipi, quae inter se vir et uxor de concumbendo, vel de abstinentia concumbendi placita habuerint.

59. 5. Deinde quia et istae iustificationes dicuntur, et meminimus in illis iustificationibus, quae in Exodo sub hoc nomine aliae commemorantur 81, multa praecipi, quae accipi ad proprietatem non possint, nec in Novo Testamento observentur; sicut de aure servi pertundenda 82, et si quid eiusmodi est: non absurde etiam hic aliquid figurate dictum intellegitur, ut quoniam sunt multae abstinentiae cerimoniarum irrationabiles, et aliquando etiam inimicae veritati, hoc fortasse hic intellegi voluerit, tunc ratas esse, cum rationabiles fuerint; hoc est, cum eas approbaverit ratio, quae ad vicem viri debet regere omnem animalem motionem, quae fit non tantum in appetendo, verum etiam in abstinendo: ut si mente et ratione decernitur, tunc fiat; si autem improbatur consilio rationis, non fiat. Quod si ratio quod prius recte faciendum esse decreverit, post improbet, sit peccatum consilii: etiam sic tamen nonnisi rationi motio illa consentiat.

Quid sit: Cum virtute eorum...

4060
(
Nb 31,5-6) Quid est: Et misit eos Moyses mille ex tribu et mille ex tribu cum virtute eorum? Utrum virtutem eorum vult intellegi, principes eorum? an virtutem a Domino eis datam, vel per ipsum Moysen impetratam? an potius virtutem eorum dicit, ea quibus virtus eorum sustentaretur?

De morte Balaam.

4061
(
Nb 31,8) Potest videri quaestio, quomodo quando Israelitae Madianitas debellaverunt, interfectum dicat Scriptura Balaam, qui fuerat conductus ad maledicendum populum Israel: cum superius quando benedicere coactus est, ita eamdem actionem Scriptura concluserit, cum ait: Et surgens Balaam abiit reversus in locum suum, et Balac abiit ad semetipsum 83. Si ergo redierat ad locum suum Balaam, quomodo hic interfectus est, cum de tam longinquo, id est de Mesopotamia venerit? An forte reversus est ad Balac, et hoc Scriptura non dixit? Quamquam etiam possit in locum suum rediisse intellegi, quod ab ipso loco ubi sacrificia faciebat, in eum locum reversus est unde illuc exierat, id est, ubi tamquam peregrinus habebat hospitium. Non enim dictum est: in domum suam, aut: in patriam suam; sed: in locum suum. Habet autem et quisque peregrinus locum suum, ubi ad tempus habitat. De ipso autem Balac qui eum conduxerat, non dictum est: ad locum suum, sed: ad semetipsum; id est, ubi dominans habitabat. Posset ergo dici: ad locum suum, et dominans, et peregrinus; ad semetipsum autem, non video quomodo posset dici peregrinus, cum ad hospitium suum venisset.

Quomodo virtutem depraedati dicantur.

4062
(
Nb 31,9) Et praedam egerunt mulieres Madian, et suppellectilem eorum, et pecora eorum, et omnia quae possederant, et virtutem eorum depraedati sunt. Cum iam dixisset mulieres, supellectilem, et pecora, et omnia quae possidebant; quid deinde addidit: et virtutem eorum depraedati sunt? Nimirum enim haec intellegenda est virtus, de qua et supra dictum est, misisse millenos de singulis tribubus cum virtute eorum 84. An forte cibus quo sustentabantur, virtus eorum appellata est, quo subministrato vires suppetunt, et quo subtracto vires deficiunt? Unde per prophetam Deus cum minaretur, ait: Auferam virtutem panis, et virtutem aquae 85. Et Moyses ergo cum annona miserat illos millenos, quod dictum est: cum virtute eorum; et isti Madianitis victis etiam hoc eorum inter caetera fuerant depraedati.

Ubi Balaam consilium malignum dederit.

4063
(
Nb 31,15-16) Utquid vivificastis omne femininum? Haec enim fuerunt filiis Israel, secundum verbum Balaam, ut recedere facerent et despicere verbum Domini propter Phogor. Hoc consilium malignum, ut eis ad illecebram feminae supponerentur, per quas non solum corporaliter, sed etiam spiritaliter in adorando idolo fornicarentur, quando dederit Balaam Scriptura non dixit; et tamen apparet factum esse, cum hic commemoratur. Sic ergo potuit et redire ipse Balaam, qui iam ierat in locum suum 86, ut non locum eius intellegamus peregrinationis hospitium; quamvis hoc Scriptura tacuerit.

Quae sint civitates refugiorum.

4064
(
Nb 35,11-12) Quid est quod ait: Et erunt civitates vobis refugia a vindicante sanguinem, et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium; cum de iis loquatur, qui nolentes occiderint, et alibi 87 dicat, tunc unumquemque in tali causa confugientium exire liberum de civitate quo confugerat, cum sacerdos maximus fuerit defunctus? Quomodo ergo hic dicit: Et non morietur is qui occidit, quoadusque stet in conspectu synagogae in iudicium; nisi quia ideo iudicatur ut tunc ei liceat esse in civitate refugii, si manifestum factum fuerit in iudicio quod nolens occiderit?

Quomodo interfici iubeatur homicida.

4065
(
Nb 35,19 Nb 12) Quid est quod ait: Qui vindicat sanguinem, ipse interficiet homicidam; cum occurrerit ei, iste interficiet eum? Sic enim sonat male intellegentibus, quasi passim et sine iudicio data fuerit ultori mortis propinqui sui, licentia occidendi eius interfectorem. Sed hoc intellegi voluit, quia secundum id quod supra dictum est, qui occiderit, confugiat ad unam de civitatibus refugiorum, quoadusque stet in iudicium, ne ante inventus a propinquo occidatur; quia etsi nolens occidit, praeter illas civitates inventus occiditur. Cum vero in iudicium steterit in aliqua earum civitatum, et iudicatus fuerit homicida in aliqua earum in quas fugere conceditur, esse ibi non sinitur; tum demum iam iudicatum, ubicumque compertum, propinquo licet occidere. Neque enim opus est eum ad iudicium deduci, cum iam fuerit iudicatus homicida, et propterea de illis civitatibus pulsus sit.









Augustini Qu. Heptateuch. 3094