Augustini Qu. Heptateuch. 4065


LIBER QUINTUS


QUAESTIONES IN DEUTERONOMIUM

Deus sic est adiutor hominum ut tamen ipsi homines cooperentur.

5001
(
Dt 1,29-30) In eo quod commemorat Moyses, dixisse se populo timenti hostes inhabitantes terram, quo introducendus fuit: Ne paveatis, neque timeatis ab eis: Dominus Deus vester, qui praecedit ante faciem vestram, ipse simul debellabit eos vobiscum: satis ostenditur ita esse adiutorem Deum, ut etiam homines agant aliquid.

Quomodo Deus induravit spiritum Seon.

5002
(
Dt 2,30) Et noluit Seon rex Esebon transire nos per ipsum, quoniam induraverat Dominus Deus noster spiritum eius, et confortavit cor eius, ut traderetur in manus tuas, sicut in hac die. Haec dicens Moyses, dum populum alloquitur, tale aliquid commemorat, quale dicebatur in Exodo: Ego induravi cor Pharaonis 1; et quod in Psalmis legitur: Convertit cor eorum, ut odissent populum eius 2. Nec tacetur hic causa indurationis huius, cum dicitur, ut traderetur in manus tuas, sicut in hac die: id est, ut vinceretur a te; quod non fieret, nisi resisteret; non autem resisteret, nisi corde obdurato. Cuius rei iustitiam si quaesierimus, inscrutabilia sunt iudicia Dei 3: iniquitas autem non est apud Deum 4. Sane notandum est, confortatum cor posse dici et in malo.

Quomodo Og reliquus dicatur ex gigantibus.

5003
(
Dt 3,11) Verumtamen Og rex Basan reliquus factus est a Raphain. Hoc nomine, quod est Raphain, gigantes significari in hebraea lingua dicunt qui eam noverunt 5. Unde quod habent plerique codices derelictus est a Raphain, planius utique dicitur, reliquus factus est, ut ipse ex illis remansisse intellegatur: cuius etiam consequenter longitudo et latitudo ferrei lecti commemoratur, ad eius magnitudinem commendandam.

Quae differentia sit inter similitudinem et imaginem.

5004
(
Dt 4,16-17) Ne feceritis iniquitatem, et faciatis vobis ipsis sculptilem similitudinem, omnem imaginem. Quid intersit inter similitudinem et imaginem quaeri solet 6. Sed hic non video quid interesse voluerit, nisi aut duobus istis vocabulis unam rem significaverit, aut similitudinem dixerit, si, verbi gratia, fiat statua vel simulacrum habens effigiem humanam, non tamen alicuius hominis exprimantur lineamenta, sicut pictores vel statuarii faciunt, intuentes eos quos pingunt seu fingunt. Hanc enim imaginem dici nemo dubitaverit: secundum quam distinctionem omnis imago etiam similitudo est, non omnis similitudo etiam imago est. Unde si gemini inter se similes sint, similitudo dici potest alterius cuiuslibet in altero, non imago. Si autem patri filius similis sit, etiam imago recte dicitur; ut sit pater prototypus, unde illa imago expressa videatur: quarum aliae sunt eiusdem substantiae, sicut filius; aliae non eiusdem, sicut pictura. Unde illud quod in Genesi scriptum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei 7; manifestum est ita dictum, ut non eiusdem substantiae sit imago quae facta est. Si enim eiusdem esset, non facta, sed genita diceretur. Sed quod non addidit: Et similitudinem, cum superius dictum esset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 8; quibusdam visum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem 9, quod homini reformando per Christi gratiam postea servaretur. Miror autem si non propterea postea imaginem solam voluit commemorare, quia ubi imago, continuo et similitudo est. Unde et hic Moyses similitudinem et imaginem fieri vetat, secundum eam fortasse rationem quam diximus. In Decalogo autem generaliter dicitur, nullam fieri debere similitudinem 10, nec imago commemoratur. Cum enim nulla similitudo fit, procul dubio nec imago fit; quoniam si imago, utique et similitudo. Non autem si fit similitudo, continuo fit et imago: tamen si nulla similitudo, sequitur ut nulla imago. Denique ubi prohibuit similitudinem et imaginem, hominis intellegi voluit, ubi et similitudo fieri potest, non huius aut illius, sed cuiuslibet hominis; et imago, id est huius proprie, vel illius hominis. Cum vero de pecoribus diceretur atque irrationalibus animantibus, solam similitudinem dixit: quis enim reperiri potest, qui sibi unum constituat canem, vel quid eiusmodi, quem intuens eius imaginem pingat, aut fingat? quod de hominibus usitatissimum est.

Quid significetur per aquam.

5005
(
Dt 4,18) Quid est autem quod ait: Similitudinem omnis piscis, quaecumque sunt in aquis sub terra. An et aquam, propter tractabilem corpulentiam, terram intellegi voluit, et secundum hoc in eo quod scriptum est, fecit Deus coelum et terram 11, et aquas debemus accipere? Assidue quippe Scriptura his duabus partibus commemoratis, universum mundum vult intellegi, secundum illud: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram 12, et innumerabilia eiusmodi. An ideo dictum est, sub terra, quod terra nisi superior aquis esset, habitari utique ab hominibus et animalia terrena habere non posset?

An gentibus videatur permissum colere solem et stellas et omnem ornatum caeli.

5006
(
Dt 4,19) Et ne suspiciens in coelum, et videns solem et lunam et stellas et omnem ornatum coeli, errans adores ea, et servias illis, quae distribuit Dominus Deus tuus ea, omnibus gentibus, quae sunt sub coelo. Non ita dictum est, tamquam Deus praeceperit ea coli a gentibus, a solo autem populo suo non coli: sed aut ita dictum est, quod Deus praescierit gentes culturam exhibituras his coelestibus et tamen hoc praesciens creaverit ea; eum vero populum suum futurum esse praesciverit, qui ista non coleret: aut distribuit dictum est, ut intellegatur usus, qui commendatur in Genesi: Ut sint in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis 13; quem usum in eis communem habet populus Dei cum omnibus gentibus, non autem cultum quem habent aliae gentes.

Quomodo similitudo generaliter capitur.

5007
(
Dt 4,23) Ne obliviscamini testamentum Domini Dei vestri, quod disposuit ad vos, et faciatis vobismetipsis sculptilem similitudinem omnium quaecumque constituit tibi Dominus Deus tuus. Hic certe generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit; quoniam si nulla fit similitudo, profecto nec imago: quia ubi imago, continuo similitudo; quamvis non ubi similitudo, continuo imago.

Quid sit: a summo caeli usque ad summum caeli.

5008
(
Dt 4,32-33) Quaerendum quomodo dictum sit: Interrogate dies priores, qui fuerunt priores te, ex die qua creavit Deus hominem super terram, et a summo coeli usque ad summum coeli. Subauditur enim, interrogate. Videtur autem significare totum orbem terrarum. Sed cur, a summo coeli usque ad summum coeli dicat, non, a summo terrae usque ad summum terrae, non est facile dignoscere. Talis enim quaedam locutio est et in Evangelio cum dicit Dominus, quod congregabuntur electi eius a summis coelorum usque ad terminos eorum 14. Nisi forte hic nec in hominibus nec in Angelis auditum esse vult intellegi, quod in hoc populo factum singulare commendat: hoc enim sequitur: Si factum est secundum verbum magnum hoc, si auditum est tale quid: si audivit gens vocem Dei viventis loquentis e medio ignis, quemadmodum audisti tu, et vixisti. Quod si ita est, ut nec in hominibus nec in Angelis hoc dicat auditum; quid est ergo illud in Evangelio: A summis coelorum usque ad terminos eorum, cum sine dubio Dominus hoc ait, cum de novissima electorum suorum congregatione loqueretur?

De verbis: Dominus disposuit testamentum ad vos, non patribus vestris.

5009
(
Dt 5,2-4) Quid est quod ait: Dominus Deus vester disposuit ad vos testamentum in Horeb: non patribus vestris disposuit Dominus testamentum hoc, sed ad vos, vos hic omnes viventes hodie; facie ad faciem locutus est Dominus ad vos in monte e medio ignis? An quia illi qui non ingrediuntur in terram promissionis (mortui sunt enim omnes) non pertinent ad hoc testamentum, quorum tunc recognitio facta est, cum a viginti annis aetatis et supra numerarentur usque ad quinquaginta annos habiles ad bellum 15? Quomodo ergo illis locutus est Dominus, qui hodie vivunt? An quia ex viginti annis et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc bene meminissent, alieni ab illa poena, quam Deus constituit illis qui tunc numerati sunt, non intrare in terram promissionis; et hos utique appellat, qui quamvis viginti annorum et supra non essent, quando Deus in monte loquebatur, ut numerari tunc possent, potuerunt tamen esse decem et novem et infra usque ad puerilem aetatem, quae posset illa quae facta et dicta sunt et videre, et audire, et memoria retinere?

9. 2. Sed quid est quod ait: Facie ad faciem locutus est Dominus ad vos; quos paulo ante maxime admonere curavit, quod nullam similitudinem viderint, sed solam vocem de medio ignis audierint 16? An propter rerum evidentiam, et quodammodo praesentiam manifestatae divinitatis, de qua dubitare nemo posset, his verbis usus est? Quod si ita est, quid prohibet de ipso Moyse hoc intellegi, in eo quod de illo dictum est, quod facie ad faciem locutus sit cum eo Dominus 17, ut nec ipse aliquid oculis viderit praeter ignem? An aliquid amplius vidisse intellegitur, quia scriptum est eum intrasse in nebulam vel nimbum ubi erat Deus 18? Sed etsi aliquid amplius vidit, quam illi; non eum tamen mortalibus oculis vidisse Dei substantiam ex illis eius verbis intellegi potest, quibus ait Deo: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, ut scienter videam te 19. Neque enim arbitrandum est hunc populum, cui Moyses loquebatur, sic tunc vidisse Deum facie ad faciem, quando in monte loquebatur e medio ignis, quemadmodum Apostolus dicit in fine nos esse visuros, ubi ait: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Quid autem hoc, et quantum esset, consequenter aperuit, dicens: Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 20. Quod etiam ipsum caute accipiendum est, ne tantam putetur habiturus homo cognitionem Dei, quantam nunc habet hominis Deus; sed pro suo modo ita perfectam, ut ei nihil adhuc exspectetur addendum: ut quam perfecte nunc Deus novit hominem, sed tamen sicut Deus hominem, ita tunc perfecte noverit homo Deum, sed tamen sicut homo Deum. Neque enim quia dictum est: Estote perfecti, sicut Pater vester coelestis perfectus est 21, ideo aequalitatem Patris, quam Verbum habet unigenitum, sperare debemus: quamvis non defuerint qui et hoc futurum putaverint, nisi forte quid dicant parum intellegimus.

Quomodo Moyses stet inter Dominus et populum.

5010
(
Dt 5,5-6 Dt 24) Quid est quod ait: Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; tamquam in loco esset Dominus, hoc est in monte unde illi voces audiebant? Quod sic accipiendum est, ut non ex hoc suspicemur Dei substantiam in ullo aliquo esse corporali loco, qui est ubique totus, nec per locorum intervalla propinquat aut recedit: sed demonstrationes eius in ea creatura, quae non est quod ipse, non aliter humanis sensibus exhibentur. Unde Dominus volens auferre ab huiusmodi suspicionibus mentem nostram, quibus putatur Deus loco aliquo contineri: Veniet, inquit, hora, quando neque in monte hoc, neque in Ierosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus; quia salus ex Iudaeis est. Sed venit hora et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare 22. Medium ergo se dixit Moyses non inter Dei substantiam et populum intervallo aliquo loci; sed quia per eum placuit populo audire caetera Dei verba, posteaquam vehementer est territus, audita de medio ignis voce Dei dicentis Decalogum legis 23.

10. 2. Sed merito quaeritur quomodo accipiantur haec verba Deuteronomii, dicente Moyse: Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, dicens: Ego sum Dominus Deus tuus, et caetera: quae iam verba Dei sunt, quae Decalogus continet. Quid ergo vult quod addidit: dicens? Si enim putaverimus hyperbaton, ut ordo verborum sit: Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini, dicens: Ego sum Dominus Deus tuus: non erit verum. Non enim haec verba per Moysen populus, sed de medio ignis audivit: quod cum sustinere non posset audito Decalogo, postulavit ut per Moysen caetera audiret. Restat ergo ut quod positum est, dicens, pro eo positum intellegamus, ac si esset: Cum diceret; ut iste sit sensus: Et ego stabam inter Dominum et vos in tempore illo, annuntiare vobis verba Domini; quoniam timuistis a facie ignis, et non ascendistis in montem, cum diceret: Ego sum Dominus Deus tuus: ut subaudiatur, cum diceret utique Dominus. Cum enim haec verba diceret Dominus, quae consequenter ex Decalogo cuncta commemorat, tunc timuit populus a facie ignis, et non ascendit in montem, et rogavit ut per Moysen potius verba Domini audiret 24.

10. 3. Quae verba Moyses commemorat in Deuteronomio dicta sibi a populo, cum audire iam nollent vocem Dei, sed per eum peterent sibi dici quae dicebat Deus; id est: Ecce ostendit Dominus Deus noster nobis gloriam suam, et vocem eius audivimus e medio ignis, et caetera: non eadem prorsus leguntur in Exodo, ubi primum narrata sunt, quae modo repetuntur 25. Unde intellegamus, quod aliquoties iam commemoravi, non esse in mendacio deputandum, si aliis quibuslibet verbis eadem voluntas manifestatur, propter Evangelistarum etiam verba, quae ab imperitis et calumniosis tamquam repugnantia reprehenduntur. Neque enim magnum erat Moysi attendere quae in Exodo scripserat, et eisdem omnino verbis illa repetere, nisi pertineret ad sanctos doctores nostros hoc ipsum insinuare discentibus, ut nihil aliud in verbis loquentium quaerant, nisi voluntatem propter quam enuntiandam verba instituta sunt.

Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a Domino de populo hebraeo.

5011
(
Dt 5,29) Quid est quod ait Moyses dictum sibi esse a Domino de populo Hebraeo: Quis dabit esse sic cor eorum in eis, ut timeant me, et custodiant mandata mea? An hic iam vult intellegi, gratia sua concedi hoc beneficium, ut sit in hominibus iustitia Dei ex fide, non quasi propria, velut ex Lege 26? Hoc enim et per prophetam significat, dicens: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum 27: quod propter sensum dictum est, quem caro habet, et lapis non habet, verbo utique translato. Hoc ipsum et alibi dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iuda testamentum novum; non secundum testamentum quod disposui ad patres eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti. Quoniam hoc testamentum quod disposui ad eos, post dies illos: dans leges meas in cor eorum, et in mente eorum superscribam eas, et iniquitatum eorum et peccatorum eorum non memor ero amplius 28. Hic enim discrevit Novum Testamentum a Veteri, quod in Veteri data est Lex in tabulis lapideis, in Novo autem in cordibus, quod fit per gratiam. Unde et Apostolus dicit: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus: et alio loco: Idoneos nos, inquit, fecit ministros Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus 29.

Melius fit si nec iuraveris.

5012
(
Dt 6,13) Quod ait de Domino: Et in nomine eius iurabis, non ita praeceptum accipiendum est, quasi iurari iusserit; sed in alterius alicuius Dei nomine iurari prohibuit. Melius autem fit si secundum Evangelium nec iuraveris 30; non quia mala est vera iuratio, sed ne in periurium incidatur facilitate iurandi. Qui enim iurat, non solum verum, sed etiam falsum iurare potest: qui autem omnino non iurat, a periurio longe ambulat.

Quomodo aperte dicatur quod alibi obscure.

5013
(
Dt 8,2) Et recordaberis omnem viam quam duxit te Dominus Deus tuus in deserto, ut affligeret te, et tentaret te, et cognita faceret quae in corde tuo sunt, si observabis mandata eius, an non. Hic apertius dictum est, quod alibi genere locutionis obscurum est, ubi legitur: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 31. Intellegitur enim positum esse, ut sciat, pro eo quod est, ut sciri faciat; quod modo dilucide dictum est: Ut tentaret te, et cognita faceret quae in corde tuo sunt: non enim ait, et cognosceret; quod quidem si dixisset, intellegendum erat, cognita faceret.

Quomodo qui prius laudabantur nunc dura cervice esse dicantur in vituperationem eorum.

5014
(
Dt 9,6-8) Et scies hodie quia non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dat tibi terram bonam istam haereditare; quoniam populus dura cervice es. Certe isti sunt qui propterea non meruerunt perire in deserto, quia nescierunt dexteram aut sinistram 32: ecce iam dura cervice appellantur. Unde videndum est illud in sacramento esse dictum, non quod istorum merita commendata sint. Nam ne quis existimet subito istos vituperabiles factos, qui merito fuissent ante laudati, paulo post eis dicitur: Memor esto, ne obliviscaris, quanta exacerbasti Dominum Deum tuum in deserto; ex qua die existis de terra Aegypti, donec venistis in locum hunc, increduli perseverabatis quae ad Dominum. Quod si quidam eorum tales erant, quidam vero fideles et boni, etiam sic non utique illis datur terra promissionis, qui nesciunt dexteram aut sinistram, ut hoc sic intellegamus quasi non offenderint Deum. Nam et patres eorum, qui mortui sunt, nec in eamdem terram intrare permissi sunt, tales inveniuntur fuisse, ut in eis essent quidam etiam boni. Propter quod Apostolus, non omnes, sed quosdam eorum dicit offendisse, in quibus eorum peccata commemorat 33. Similes quippe istos parentibus suis, ita evidentius docet et ista Scriptura Deuteronomii, quod consequenter adiungit, et dicit: Et in Horeb exacerbastis Dominum. Ubi certe illi exacerbaverunt, qui propter eadem mala merita sua non sunt in terram promissionis inducti.

Cum in Exodo Moyses verba legis scripsisse dicatur, quomodo id Deo adscribitur.

5015
(
Dt 10,1-4) In illo tempore dixit Dominus ad me: Excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores, et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam: et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus, quas contrivisti; et immittes eas in arcam. Et feci arcam ex lignis imputribilibus, et excidi duas tabulas lapideas sicut priores, et ascendi in montem, et duae tabulae in duabus manibus meis. Et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem verba, quae locutus est Dominus ad vos in monte e medio ignis: et dedit eas Dominus mihi. Non immerito quaeritur quomodo haec in Deuteronomio dicantur, Moyse recolente ac repetente quae gesta sunt; cum in Exodo, ubi primum haec dicta et facta narrantur, ita sit scriptum: Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et Israel. Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba 34. Cum ergo in Exodo ipse Moyses in tabulis decem Legis verba scripsisse narretur, quomodo hic in Deuteronomio Deus in tabulis eadem verba scripsisse recolitur?

15. 2. Denique illud quod in Exodo, cum transeunter tractaremus, et quid nobis in ea differentia visum fuerit litteris mandaremus 35, cur priores tabulae, quae contritae sunt, digito Dei scriptae referantur; secundas autem tamdiu in arca tabernaculoque mansuras, ipse Moyses scripsisse dicatur: ita per hanc differentiam duo Testamenta significata esse diximus, ut in Veteri Testamento Lex commendaretur tamquam opus Dei, ubi homo nihil fecerit, eo quod Lex timore non posset impleri: quoniam cum vere fit opus legis, caritate ut, non timore; quae caritas gratia est Testamenti Novi 36. Ideo in secundis tabulis homo legitur scripsisse verba Dei, quia homo potest facere opus Legis per caritatem iustitiae, quod non potest per timorem poenae.

15. 3. Nunc ergo cum legitur in Deuteronomio de secundis tabulis ita dictum: Et excidi duas tabulas lapideas sicut priores, et ascendi in montem, et duae tabulae in duabus manibus meis. Et scripsit in tabulis secundum scripturam priorem decem verba: non enim ait: Et scripsi; sed, scripsit, hoc est, Deus; sicut paulo ante dixerat verba Dei sibi dicta: Excide tibi duas tabulas lapideas quemadmodum priores, et ascende ad me in montem; et facies tibi arcam ligneam: et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus: discutienda nascitur quaestio, quod utrasque tabulas, id est et priores et secundas, Deus hic legitur scripsisse, non homo. Sed si in ipso quoque Exodo verba Dei legantur, ubi iubet easdem tabulas secundas excidi a Moyse, nihil aliud invenitur, quam ipsum Deum se easdem promisisse scripturum. Nam ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Moysen: Excide tibi duas tabulas lapideas sicut et priores, et ascende ad me in montem: et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus, quas tu contrivisti 37. Excepto itaque libro Deuteronomii, quaestionem istam etiam solus liber Exodi continet, quomodo dixerit Deus: Et scribam in tabulis verba quae erant in tabulis prioribus; cum paulo post legatur: Scribe tibi verba haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et Israel. Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba. Si enim superius quod dictum est: Scribe tibi verba haec; etenim in verbis his posui Testamentum tibi et Israel, ad superiora pertinet, quando Deus ista praecipiebat, ut non in duabus lapideis tabulis scriberentur, sed in illo libro Legis, ubi multa conscripta sunt; certe illud quod sequitur: Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba38, satis manifestat eumdem Moysen in tabulis haec decem verba scripsisse, non Deum. Nisi forte violenter quidem, sed certa necessitate compellimur, ubi dictum est: Et scripsit in tabulis verba Testamenti, decem verba, non Moysen subaudire, sed Dominum; supra enim positum est: Et erat ibi Moyses in conspectu Domini: ut a Domino, in cuius conspectu erat Moyses, quadraginta diebus et quadraginta noctibus panem non manducans, et aquam non bibens, scripta intellegantur haec decem verba in tabulis, sicut ante promiserat.

15. 4. Quod si ita est, non quidem illa differentia duorum Testamentorum, quae nobis visa est, in his verbis commendari potest, quando et priores et secundas tabulas scripsit, non homo, sed Deus: verumtamen illa certe distantia non habet dubitationem, quod priores tabulas et Deus fecit, et Deus scripsit. Non enim tunc dictum est ad Moysen: Excide tibi duas tabulas: sed ita potius legitur: Et conversus Moyses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius: tabulae lapideae scriptae ex utraque parte, hinc atque hinc erant scriptae; et tabulae opus Dei erant, et scriptura scriptura Dei est sculpta in tabulis 39. Iam enim superius dixerat easdem tabulas scriptas digito Dei, sic loquens: Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad eum, in monte Sina duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei 40. Ibi ergo et tabulae opus Dei erant, et scriptura earum digito Dei facta. Secundas autem tabulas ipse Moyses iubetur excidere; ut ipsae certe opere humano intellegantur excisae, quamvis eas Deus ipse scripserit, sicut promisit cum iuberet excidi. Porro autem si diligentius attendamus, ideo utrumque dictum esse in secundis tabulis, quia et Deus facit per gratiam suam opus Legis in homine, et homo per fidem suam suscipiens gratiam Dei, pertinens ad Testamentum Novum, cooperator est adiuvantis Dei (ideo autem in primis solum opus Dei commemoratur, quia Lex spiritalis est, et Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum 41: ideo vero nullum opus hominis ibi commemoratur, quia infideles non contemperantur adiutorio gratiae, sed ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere iustitiae Dei non sunt subiecti 42; unde illis Lex ad condemnationem valet, quod significat contritio tabularum); profecto non cogimur violento intellectu subaudire quod Deus scripserit, ubi Scriptura dixit: Et erat ibi Moyses in conspectu Domini quadraginta diebus et quadraginta noctibus; panem non manducavit et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba Testamenti 43: ubi valde sonat scripsisse Moysen. Sed ideo superius 44 Deus se promisit scripturum, et in Deuteronomio non solum ita promisisse, verum etiam ipse scripsisse narratur, ut significetur quod ait Apostolus: Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate 45: hoc est, in eis qui ex fide gratiam suscipiunt, et non suam iustitiam volunt statuere, sed iustitiae Dei subiecti sunt 46, ut ipsi sint in Christo iustitia Dei 47. Nam et illic Apostolus utrumque dicit, et Deum operari, et ipsos. Nam si ipsi non operabatur, quomodo eis dicebat: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini 48? Operatur ergo ille, cooperamur nos: non enim aufert, sed adiuvat bonae voluntatis arbitrium.

Quid per tribum Levi significetur.

5016
(
Dt 10,8-9) In illo tempore distinxit Dominus tribum Levi, portare arcam testamenti Domini, assistere coram Domino, ministrare, et orare in nomine eius usque in hunc diem. Propter hoc non est Levitis pars et sors cum fratribus suis; Dominus ipse pars eius est, sicut dixit ei. Nisi per hanc tribum significaretur universum regale sacerdotium, quod ad Novum pertinet Testamentum, nullo modo ausus esset dicere homo, qui ex eadem tribu non erat: Pars mea Dominus 49; et in alio psalmo: Dominus pars haereditatis meae 50.

Quomodo verba legis praecipiantur scribi, cum id factum non sit.

5017
(
Dt 11,20) Quid est quod praecepit Moyses commendans verba Domini, et ait: Scribetis ea super limina domorum vestrarum et ianuarum vestrarum: cum hoc secundum proprietatem nemo fecisse Israelitarum commemoretur, vel legatur; quia nec quisquam potest, nisi forte dividat ea per multas partes domus suae? An hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur 51?

De decimationibus omnium fructuum et primitivorum pecorum.

5018
(
Dt 12,11) Quaerendum quomodo iubeat decimationes omnium fructuum et primitiva pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erit, cum eas Levitis dari in Lege praeceperit.

Quomodo Deus tentare dicatur, etc.

5019
(
Dt 13,1-3) Si autem surrexerit in te propheta, seu somniator somnians, et dederit tibi signum vel prodigium, et venerit signum sive prodigium quod locutus est ad te, dicens: Eamus, et serviamus diis aliis, quos nescitis: non audietis verba prophetae illius, vel somniantis somnium illud; quoniam tentat Dominus Deus vester vos scire an diligatis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro, et ex tota anima vestra. Hoc quidam interpretes latini non ita posuerunt, scire an diligatis; sed, ut sciat an diligatis. Quamvis eadem sententia videatur: verumtamen illud quod dictum est, scire, facilius ad illos refertur; ut sic accipiamus, tentat vos scire, ac si diceretur, tentando vos facit scire. Ubi sane intellegi voluit, etiam illa quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic, ut fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis. Nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse quod ista contingunt: sed quasi quaereretur cur ea permittat, causam tentationis exposuit, ad cognoscendam eorum dilectionem, utrum eam habeant erga Deum suum; cognoscendam vero ab ipsis potius, quam ab illo qui scit omnia antequam fiant.

Quomodo ea quae de decimis dicuntur intellegi debeant et quomodo fiat remissio annorum.

5020
(
Dt 14,28-29 Dt 15,1) Post tres annos produces omnem decimam fructuum tuorum, in illo anno pones illud in civitatibus tuis, et veniet Levita, quia non est ei pars neque sors tecum; et advena et pupillus et vidua, quae in civitatibus tuis; et manducabunt, et saturabuntur; ut benedicat te Dominus Deus tuus in omnibus operibus tuis quaecumque feceris. Ex ista decima non dixit ut ipse manducet cum suis; ac per hoc Levitis et advenis et pupillis et viduis eam iussit impendi. Sed obscure positum est, quia non est distincta ista decima ab illa quam voluit cum Levitis in eo loco manducari, quem Dominus elegisset templo suo 52. Sed in ea interpretatione, quae est ex hebraeo, apertius hoc distinctum reperimus. Ait enim: Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascentur tibi eo tempore, et repones intra ianuas tuas; venietque Levites, qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent, et saturabuntur; ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris. Primo hoc ipsum planius est quod ait: Anno tertio; intellegitur enim uno anno interposito: in Septuaginta autem, quoniam Post tres annos dixit, incertum est utrum eos medios esse voluerit, ut quinto quoque anno fieret. Deinde cum ait: Et separabis aliam decimam, satis ostendit extra esse illam quam voluit eum ipsum qui offert, manducare cum suis et Levitis in eo loco quem Dominus elegisset. Et hanc enim aliam decimam intra ianuas suas eum ponere praecepit, non ad eum locum deferre, ubi Dominus se voluit invocari. Et veniet, inquit: Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus et pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent. Hinc certe manifeste verum est, non istam decimam Deum fieri voluisse communem ei qui offert, et his quibus impendenda est; sed illis solis erogari eam iussit, qui aliud non haberent, in quibus praecipue Levitem posuit. Post septem annos facies remissionem. Hic certe manifestatur, quomodo et superius dixerit: Post tres annos. Non enim et hos septem annos medios esse voluit: unoquoque anno eam fieri praecepit, tamquam sabbatismum annorum.

Quomodo verbum occultum magnifice dicatur.

5021
(
Dt 15,9) Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum in corde tuo, iniquitas, dicens: Appropiat annus septimus, annus remissionis; et malignetur oculus tuus in fratrem tuum egenum, et non tribuas ei: et exclamabit adversum te ad Dominum, et erit in te peccatum magnum. Magnifice occultum verbum hoc dixit; quoniam nemo audet hoc dicere qui potuerit cogitare, ideo non esse mutuum dandum indigenti, quoniam appropinquat annus remissionis, cum Deus propter misericordiam utrumque praeceperit, et commodari cum quisque indiget, et remitti anno remissionis. Quomodo ergo misericorditer remissurus est illo anno quo remittendum est, si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse quo dandum est?

Quomodo liberatio suorum intellegenda sit.

5022
(
Dt 15,12) Si autem venumdatus fuerit tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, serviet tibi sex annis, et septimo dimittes eum liberum a te. Hos emptos non anno remissionis remitti voluit, quem septimum quemque observari oportebat ab omnibus; sed anno septimo emptionis eius, quotocumque anno illorum septimus iste annus occurreret.

Quae primogenita offerri iubeat.

5023
(
Dt 15,19) Omne primogenitum quod natum fuerit in bobus tuis, et in ovibus tuis, masculina sanctificabis Domino Deo tuo. Quaerendum utrum quae graece dicuntur , nec latine dici nisi primogenita potuerunt, in his tantum intellegenda sunt, quae nascuntur ex matribus: ipsa enim proprie pariuntur potius quam gignuntur. Parere quippe est , quod est ex femina, unde dicitur: gignere autem est , unde proprie latine primogenitus dicitur. Ex feminis autem dabantur primitiva, id est quae prima pariebantur, non quae prima gignebantur a viris, si forte ex viduis quae iam pepererant gignerentur. Non enim aliter essent quae aperirent vulvam, quod proprium voluit esse Lex eorum quae primo nata Domino debebantur. Si ergo est in his verbis certa distinctio, non frustra Dominus non dicitur a Patre , sed , id est unigenitus, quod est unicus: a mortuis autem primogenitus 53 quidem latine dicitur, quia non potuit latinum verbum ita componi secundum loquendi consuetudinem; graece autem dicitur, non : tamquam Pater genuerit aequalem sibi, creatura vero pepererit. Nam et quod dicitur primogenitus omnis creaturae 54, quae et ibi graece legitur, potest ita intellegi secundum novam creaturam, de qua dicit Apostolus: Si qua igitur in Christo nova creatura 55: ex qua ille primitivus est, quia primitus ita resurrexit, ut iam non moriatur, nec ei mors ultra dominetur 56; quod novae creaturae, quae in illo est, futurum promittitur in fine. Sed ista distinctio non temere affirmanda, sed in Scripturis diligentius perscrutanda est. Movet enim quemadmodum dici potuit in Proverbiis: Primogenite, tibi dico, fili 57; id est, ex cuius persona dictum intellegatur. Si enim ex Dei Patris persona ad Christum dicitur (cui sententiae utrum sequentia consonent vix est asserere), eumdem dicit primogenitum quem unigenitum: primogenitum, quia etiam nos filii Dei sumus 58; unigenitum vero, quoniam solus ille de substantia Patris et Patri aequalis atque coaeternus est. Mirum est autem utrum inter parere et gignere evidentissimis documentis sacra Scriptura distinguat.

Quomodo boves offerri iubentur.

5024
(
Dt 16,2) Et immolabis Pascha Domino Deo tuo, oves et boves. Quid sibi vult hoc, quod addidit, boves; cum immolationem Paschae de ove tantummodo commendaverit, quam iussit accipi ex ovibus et haedis vel ex capris? quod mystice accipitur propter Christum, cuius ex iustis et peccatoribus est origo carnalis. Non enim ait: Ex ovibus aut capris, licet proprie non possit intellegi ovis ex capris: sed ne forte Iudaei dicerent subaudiendum caprum si dictum esset: Aut ex capris; dictum est, ex ovibus et capris 59. Quid ergo hic sibi volunt boves? An propter alia sacrificia quae ipsis diebus azymorum sunt immolanda?

Quomodo praecipiatur alia intermissio.

5025
(
Dt 16,9-11) Quaerendum quomodo praeceperit observari quod ait: Septem septimanas integras dinumerabis tibi ipsi, inchoare te falcem iniicere in messem: incipies numerare septem septimanas, et facies diem festum septimanarum Domino Deo tuo, prout valet manus tua, quaecumque Dominus tibi dederit, secundum quod benedicet te Dominus Deus tuus; et epulaberis ante Dominum Deum tuum. Si enim ab universo populo haec pentecoste iussa est observari, numquid omnes uno die credendum est falcem iussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo: illa vero una est quae computatur ab immolatione Paschae usque in diem datae Legis in Sina.

Si rex praecipitur constitui de tribus cur displicuit postea quod Saul rex eligit.

5026
(
Dt 17,14-15) Si autem intraveris in terram quam Dominus Deus tuus dat tibi in sorte, et haereditaveris eam, et habitaveris in ea, et dices: Constituam super me principes, sicut et caeterae gentes quae circa me sunt; constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus ipsum: ex fratribus tuis constitues super te principem; non poteris constituere super te hominem alienum, quia non est frater tuus. Quaeri potest cur displicuerit populus Deo, quando regem desideravit 60, cum hic inveniatur esse permissus. Sed magis hinc intellegendum est, merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia fieri hoc non praecepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen praecepit, ne fieret alienus, sed frater, id est, ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: non poteris, intellegendum est, non debebis.

Quomodo rex vetetur multiplicare uxores.

5027
(
Dt 17,17) De rege cum loqueretur ait: Non multiplicabit sibi uxores, ut non discedat cor eius: et argentum et aurum non multiplicabit sibi valde. Unde quaeritur utrum David contra hoc praeceptum non fecerit: non enim unam habuit uxorem 61. Nam de Salomone manifestum est quod transgressus fuerit hoc praeceptum, et in feminis, et in auro, et in argento. Sed hinc potius intellegitur permissum fuisse regibus, ut plures haberent quam unam: multiplicare enim prohibiti sunt: quae prohibitio non habet transgressionem, si paucae fuerint, sicut David fuerunt; non autem multae, sicut Salomoni. Quamvis cum addidit: ut non discedat cor eius, hoc magis videtur praecepisse, ne multiplicando perveniat ad alienigenas feminas: per quas factum est in Salomone, ut discederet cor eius a Deo 62. Multiplicatio tamen generaliter ita prohibita est, ut etiamsi ex Hebraeis solis eas multiplicasset, contra hoc praeceptum fecisse merito argui posset.

Quae sit pars propter venditionem.

5028
(
Dt 18,6-8) Si autem supervenerit Levites ex una civitatum tuarum, ex omnibus filiis Israel, ubi ipse incolit, secundum quod cupit anima eius in locum quem elegerit Dominus, id est, si desideraverit ire ad locum ubi Dominus invocatur; et ministrabit nomini Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius Levitae, qui astant ibi coram Domino: partem partitam edet, praeter venditionem, quae est secundum familiam. Quam dicat venditionem, obscurum est: nisi forte quia decimationes et primogenita praecepit vendi ab eis qui in longinquo habitarent, ne multa cogerentur portare ad locum invocationis Domini, vel pecora ducere, ut illic ab eis denuo emerentur ex eodem pretio; et iusserat habere ibi partem Levitam, qui maneret in ea civitate, unde illae decimationes et primogenita debebantur. Et ideo dixit secundum familiam hoc deberi Levitae, quoniam ex successione qua succedit parentibus suis, hoc circa eum servari oportet, quod parentibus exhibitum est.

Quomodo portentorum inspectores prohibeantur cum portenta ecclesia inspiciat.

5029
(
Dt 18,10-11) Quoniam portentorum inspectores prohibet esse in populo Dei, quaerendum est quomodo ista portenta quae inspici prohibentur, discernantur ab eis quae divinitus ita dantur, ut quid significent dici debeant: sicut omnia miracula, quae in Scripturis reperiuntur significantia quod pertineat ad regulam fidei; sicut dicimus quid significaverit vellus in area compluta siccum, vel in sicca area complutum 63; aut virga Aaron quae floruit 64, et nuces attulit; et caetera huiusmodi. Sicut autem discernuntur divinationes, quas consequenter prohibet, a praedictionibus vel annuntiationibus Prophetarum, sic illae inspectiones prodigiorum a significationibus divinorum miraculorum discernendae sunt.

Quomodo Deo coagere praecipimur.

5030
(
Dt 20,4) Quoniam Dominus Deus vester, qui praecedit vobiscum, simul debellabit vobiscum inimicos vestros, et salvos faciet vos. Ecce quemadmodum et in spiritalibus conflictibus sperandum et petendum est adiutorium Dei, non ut nos nihil faciamus, sed ut adiuti cooperemur. Sic enim ait: debellabit vobiscum, ut etiam ipsos acturos quod agendum esset ostenderet.

Quomodo cui domus non est dedicata iubetur reverti in domum ne moriatur in bello, etc.

5031
(
Dt 20,5-7) Et loquentur scribae ad populum dicentes: Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne moriatur in bello, et homo alius dedicet eam. Et quis est homo qui pastinavit vineam, et non est epulatus ex ea? vadat, et revertatur in domum suam, ne moriatur in bello, et homo alius epuletur ex ea. Et quis est homo qui sponsavit uxorem, et non accepit eam? vadat, et redeat in domum suam, ne moriatur in bello, et homo alius accipiat eam. Possunt movere ista, quasi meliore conditione moriantur in bello, qui iam dedicaverunt aedificia sua, iamque epulati sunt de novellis, iamque duxerunt sponsas suas, quam ii qui nondum. Sed quoniam his rebus tenetur humanus affectus, et magni aestimantur haec ab hominibus; intellegendum est ad hoc ista dici in bellum procedentibus, ut quisquis animo his tenetur, appareat cum revertitur, ne propter hoc minus fortiter agat, dum timet ne ante moriatur, quam domum dedicaverit, aut de novella sua biberit, aut sponsam suam duxerit. Nam utique quantum ad feminam pertinet, melius alteri nubit intacta quam vidua: sed haec, ut dixi, instituta sunt propter virorum animos explorandos.

Quae vasa vetentur super mulierem.

5032
(
Dt 22,5) Non erunt vasa viri super mulierem: vasa bellica vult intellegi, id est, arma. Nam quidam etiam hoc interpretati sunt.

Quomodo maior poena significetur in muliere quam in viro si uterque defecerit.

5033
(
Dt 22,13-21) Si autem quis acceperit uxorem, et habitaverit cum ea, et oderit eam, et imponat ei occasionis verba, et detulerit ei nomen malignum, et dixerit: Mulierem hanc accepi, et accedens ad eam non inveni eius virginalia: et accipiens pater puellae, et mater, producent virginalia puellae ad seniores ad portam, et dicet pater puellae senioribus: Filiam meam hanc dedi homini huic uxorem, et odio habens eam, ipse nunc imponit ei occasionis verba dicens: Non inveni filiae tuae virginalia: et ecce virginalia filiae meae. Et replicabunt pallium coram senibus civitatis illius. Et accipient senes civitatis hominem illum, et castigabunt eum, et damnificabunt eum centum siclis, et dabunt patri adolescentulae; quia protulit nomen malum super virginem Israelitem: et ipsius erit uxor; non poterit dimittere eam perpetuo tempore. Si autem verum factum sit hoc verbum, et non inveniantur virginalia puellae, et producent adolescentulam ad ianuam domus patris ipsius, et lapidabunt eam viri civitatis eius in lapidibus, et morietur; quoniam fecit impudentiam in filiis Israel, prostituere domum patris sui: et auferes malignum ex vobis ipsis. Satis hinc apparet quemadmodum subditas feminas viris, et pene famulas Lex esse voluerit uxores: quod dicens adversus uxorem vir testimonium unde lapidaretur illa, si hoc verum esse demonstraretur; ipse tamen non vicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit; sed tantummodo castigatur, et damnificatur, eique perpetuo iubetur adhaerere qua carere voluerat. In aliis autem causis, eum qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quo, si probaretur, iussit occidi, eadem poena plecti iubet, qua fuerat, si verum esset, iste plectendus.

Quomodo violata iubetur retineri.

5034
(
Dt 22,28-29 Dt 19) Si autem invenerit aliquis puellam virginem quae sponsata non est, et vim faciens ei dormierit cum ea, et inventus fuerit; dabit homo qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta didrachma argenti, et ipsius erit uxor; quia humiliavit eam: non poterit dimittere eam per omne tempus. Merito quaeritur utrum ista poena sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate atque illicite violavit. Si enim ob hoc intellegere voluerimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit illud quod permisit Moyses dare libellum repudii, et dimittere 65. In his autem qui illicite vitiant, noluit licere, ne ad ludibrium fecisse videatur, et potius finxisse quod eam uxorem duxerit, quam vere placitoque duxisse. Hoc et de illa iussum est, cui fuerit vir calumniatus de virginalibus non inventis.

Si Moabites vetantur intrare Ecclesiam Domini in aeternum, quomodo Ruth intravit.

5035
(
Dt 23,3-4) Non intrabit Ammanites et Moabites in Ecclesiam Domini, et usque ad decimam generationem non intrabit in Ecclesiam Domini, et usque in aeternum. Quaestio est, quomodo intraverit Ruth quae Moabitis fuit 66, de qua etiam caro Domini originem ducit 67. Nisi forte istam mystice prophetaverit intraturam, quod ait, usque ad decimam generationem. Computantur enim generationes ex Abraham, quando fuit et Lot qui genuit Moabitas et Ammanitas ex filiabus 68; et inveniuntur cum ipso Abraham compleri decem generationes usque ad Salmon, qui genuit Booz, qui maritus secundus fuit Ruth. Sunt enim istae, Abraham, Isaac, Iacob, Iudas, Phares, Esrom, Aram, Aminadab, Naason, Salmon: Salmon quippe genuit Booz 69, qui viduam duxit Ruth; ac per hoc videtur post decimam generationem genus fecisse in Ecclesia Domini pariendo filios ipsi Booz. Sed cur additum sit: et usque in aeternum, merito adhuc quaeritur. An quia deinceps nulla anima de Ammanitis et Moabitis intravit in illam Ecclesiam populi Hebraeorum, posteaquam ista generatione decima prophetia completa est? An potius ita dictum est: et usque ad decimam generationem, ut omnino semper intellegi voluerit, per denarii numeri quamdam universitatem, ut hoc exposuerit quodammodo addendo et dicendo: et usque in aeternum? Quod si ita est, Ruth contra praeceptum vetitum videtur admissa. An Ammanitas prohibuit admitti, non Ammanitidas, id est, viros inde, non feminas? maxime quia cum evertissent Israelitae ipsam gentem, omnes viros occidere iussi sunt, feminas autem non, nisi eas quae noverant concubitum viri 70; quoniam ipsae in fornicationem seduxerant populum: virgines autem salvas esse voluerunt, non eis imputantes culpam qua everti illa gens meruit; quam etiam hic commemoravit, velut quaereretur cur Moabitas et Ammanitas admitti noluerit in Ecclesiam Domini: subiunxit enim: Eo quod non obviaverint vobis cum panibus et aqua in via, cum exiretis de Aegypto, et quia conduxerunt adversum te Balaam filium Beor de Mesopotamia, ut malediceret te. Has culpas nec tunc, quando illa gens debellata est, feminis imputaverunt, quas salvas conservare maluerunt.

Quomodo servum fugitivum restitui vetet.

5036
(
Dt 23,15-16) Non trades puerum domino suo, qui appositus est tibi a domino suo: non quod dominus eius eum apposuerit, id est commendaverit; potius enim depositum diceret; sed appositum dixit a domino suo, id est huic adiunctum, cum ab illo abscessisset: non ergo suscipi, sed reddi potius prohibuit fugitivos. Hoc quidem putari potest, nisi intellegamus genti et populo ista dici, non uni homini. Ex alia itaque gentem refugientem ad istam gentem cui loquebatur, hominem a domino suo, id est a rege suo, reddi prohibuit: quod etiam alienigena servavit Achis rex Geth, quando ad eum refugit David a facie domini sui, hoc est, regis Saul 71. Apertissime autem hoc explanat, cum dicit de ipso refuga: In vobis habitabit, in omni loco ubi placuerit ei.

Quomodo fornicationem omnem praescribat.

5037
(
Dt 23,17) Non erit meretrix a filiabus Israel, et non erit fornicans a filiis Israel. Ecce ubi manifeste prohibuit fornicari et viros et feminas etiam cum non alienis coniugibus; peccatum esse demonstrans misceri non coniugibus suis, quando et meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet, quarum publice venalis est turpitudo. In Decalogo autem moechiae nomine non videtur hoc aperte prohibuisse, quoniam moechia nonnisi adulterium intellegi solet. Unde quid nobis videretur, ibi tractavimus 72.

Quomodo mercedem meretricis et pretium canis vetet admitti in domum Domini et quid sit iumentum.

5038
(
Dt 23,18 Dt 17) Non offeres mercedem meretricis, neque commutationem canis in domum Domini Dei tui ad omne votum, quoniam abominatio Domino Deo tuo est, et utrumque: quod ita intellegitur, quoniam abominatio Domino Deo tuo est, et hoc non unum horum, sed utrumque. De cane quippe vetat fieri commutationem primogenitorum, quam iubet fieri de aliis immundis animalibus, id est equis et asinis, et si quid est eorum quae adiuvant hominem, et latine a iuvando iumenta dicuntur. De cane autem noluit; utrum et de porco, et quare noluerit, requirendum est: et si de omnibus talibus noluit, quare solum canem isto loco exceptum fecerit. De mercede autem meretricis ut diceret, videtur ea esse causa, quia superius prohibuerit esse meretricem de filiabus Israel, aut quemquam filiorum Israel uti meretrice: et ne subreperet cogitationi, expiari posse hoc peccatum, si aliquid inde offerretur in templum, dicendum fuit quod sit abominatio Domino.

De verbis: Et auferetur malignus ex vobis.

5039
(
Dt 24,7) Morietur fur ille, id est, qui furatus est hominem; et auferetis malignum ex vobis ipsis. Assidue hoc dicit Scriptura 73, cum iubet occidi malos: qua locutione usus est etiam Apostolus, cum diceret: Quid enim mihi de iis qui foris sunt iudicare? Nonne de iis qui intus sunt, vos iudicatis? Auferte malum ex vobis ipsis 74. Nam graecus habet quod etiam hic scriptum est: hoc autem potius malignum solet interpretari, quam malum. Nec ait, , id est, hoc malignum; sed , quod est, hunc malignum. Ex quo apparet eum voluisse intellegi, qui aliquid tale commisit, ut excommunicatione sit dignus. Hoc enim nunc agit in Ecclesia excommunicatio, quod agebat tunc interfectio. Quamvis et aliter illud apostolicum possit intellegi, ut unusquisque malum vel malignum ex se ipso sit iussus auferre. Qui sensus acceptabilior esset, si hoc malum, vel hoc malignum, non autem hunc malignum in graeco inveniretur: nunc vero credibilius est de homine dictum, quam de vitio. Quamquam possit eleganter intellegi etiam homo auferre a se malum hominem, quemadmodum dictum est: Exuite vos veterem hominem: quod exponens ait: Qui furabatur, iam non furetur 75.

Quid cum dicitur sacerdos Levita innuitur.

5040
(
Dt 24,8) Secundum legem omnem quam iuraverint vobis sacerdotes Levitae. Hic apparet omnem sacerdotem Levitam fuisse; quamvis non omnis Levites sacerdos fuerit.

Quomodo vetetur pignerator intrare domum eius qui pignus dat et quomodo restitui pignus debetur.

5041
(
Dt 24,10-13) Si debitum fuerit in proximo tuo, debitum quodcumque, non intrabis in domum eius pignerare pignus: foris stabis, et homo apud quem debitum tuum est, proferet tibi pignus foras. Si autem homo eget, non dormies in pignore eius, redditione reddes ei vestimentum suum circa occasum solis; et dormiet in vestimento suo, et benedicet te, et tibi erit misericordia coram Domino Deo tuo. Non immerito videtur ad opus misericordiae pertinere ut non intret pignerator in domum, ne fiat perturbatio debitori: sed ex hoc etiam ipsum debitorem admonet pignus foras proferre creditori. Quod vero iubet egenti pignus eodem die restitui, ut in eo dormiat qui non habet ubi dormiat, merito movet, ut requiratur cur non potius creditori praeceperit ut non auferat pignus, quod eodem die oportet ut restituat. Quod si ad compellendum debitorem fieri voluerit, quomodo se urgeat ad reddendum, cum sciat pignus eodem die se recepturum? An forte hoc fieri voluerit propter memoriam, ne obliviscatur reddere, et tunc non reddat si vere non habuerit: maxime quia creditoris sui misericordia vincitur, cui esse non debet ingratus, si pignus receperit in quo dormiat; simul et creditor cum ille non reddiderit, debet eum credere non habere, qui hac etiam indiget misericordia, ut pignus ei propterea restituatur, quod aliud non habet ubi dormiat?

De verbis: non morientur patres pro filiis, etc.

5042
(
Dt 24,16) Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus: unusquisque in suo peccato morietur. Ecce non solum Prophetae hoc dixerunt 76, verum etiam Lex dicit, sua culpa quemque interimendum, non autem patris sui, aut filii sui. Quid est ergo quod alibi dicitur: Deus reddens peccata patrum in filios, in tertiam et quartam progeniem? An de filiis nondum natis illud intellegitur, propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum; hic autem de filiis iam natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur? Non enim trahit aliquid ex patre, qui iam natus erat, quando pater eius peccavit. Sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me 77; manifestum est etiam illam conditionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. Nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc mo- riuntur; non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati, in eaque permanserint usque in finem. Quamvis et illud merito quaeri possit, si redduntur peccata patrum in filios his qui oderunt Deum, cur in tertiam et quartam generationem, vel praetermissa prima et secunda, vel non etiam in caeteras permanente impietate et imitatione malorum parentum. An per hunc numerum, quoniam septenarius intellegitur, universitatem significare voluit: et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret in septimam generationem, ac sic omnis intellegeretur; quia causam perfectionis huius numeri hoc modo potius intimavit? Ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo impari toto, et quaternario primo pari toto. Unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur: In tribus et quatuor impietatibus non aversabor 78; per quod voluit impietates universas potius quam tres vel quatuor intellegi.

De verbis: Non declinabis iudicium advenae...

5043
(
Dt 24,17) Non declinabis iudicium advenae, et orphani, et viduae. Non pignerabis vestimentum viduae. Cur non ait: Et non pignerabis vestimentum eorum? Quae enim causa est ut trium istorum iudicium declinare vetuerit, pignus autem auferri vestimentum solius viduae, non et illorum? Nisi quia iudicia omnium facienda propterea commendavit, quia non habent a quibus defendantur sive advena, quia in terra aliena est; sive orphanus, id est pupillus quia parentibus caret; sive vidua, quia maritum non habet: pignus vero cum prohibet vestimentum auferre viduae, puto quod satis eleganter admoneat, eas vere dicendas esse viduas, quae etiam pauperes sunt. Id enim et Apostolus evidenter ostendit, ubi ait: Si qua autem vidua filios et nepotes habet, discat primum domum suam pie tractare, et mutuam vicem parentibus reddere: hoc enim acceptum est coram Domino. Quae autem vere vidua est, et desolata, speravit in Dominum, et persistit in orationibus nocte et die 79. Hanc vere viduam dixit, quae non habet a quibus sustentetur; quia non solum viro, sed etiam posteris atque omni ope destituta est: divitem quippe non diceret desolatam. Pauperi itaque pignus non est auferendum vestimentum: nam et hoc ipso quod vestimentum prohibet auferri, pauperem ostendit. Neque enim creditor non potius auferret argentum, vel si quid aliud, quam vestimentum. Porro si occurrerit animo: Quid, si multa habeat vestimenta non necessaria, sed superflua? quomodo intellegitur vere vidua, hoc est non solum desolata, verum etiam quae non in deliciis agit? Quam subiecit dicens: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est 80. Hanc quippe opposuit, tamquam e contrario verae viduae, tamquam talis non sit vera vidua. Quaecumque autem divites alias nuptias experiri noluerunt, continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Hae quippe maritis tantum viduatae sunt, non aliis rebus.

Quae derelinqui et quibus praecipiat.

5044
(
Dt 24,19) Quod admonet, ut in messe oblitum manipulum nemo colligat, et olivam vel uvam relictam nemo repetat diligentius neglecta colligere, et dicit egentibus dimittenda; occurrit forsitan cogitationi: Quid, si haec quae ab agrorum dominis dimittuntur, non egentes, sed improbi colligant? Sed considerandum primo illum misericordia facere, qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant quod dimittitur. Deinde cum haec populo praecipiuntur, simul admonentur ii qui non indigent, ista non quaerere. Quod si quaesierint, quid aliud quam res alienas, et, quod gravius est, pauperum invadere iudicandi sunt? Utrique ergo commemorantur his praeceptis, et quorum agri sunt, ut misericorditer ea relinquant; et qui indigentes non sunt, ut inde se abstineant: quando utrumque dicitur, et a quibus dimittenda sint, et quibus dimittenda sint.

Qui iudices intellegendi sunt iudicare.

5045
(
Dt 25,1-3) Si autem fuerit altercatio inter homines, et accesserint ad iudicium, et iudicaverint, et iustificaverint iustum. Iudices intellegendi sunt iudicare, non illi qui dicti sunt altercationem habere. Deinde sequitur: Et reprehenderint impium. Et erit, si dignus fuerit plagis, qui impie agit, constitues eum in conspectu iudicum, et flagellabunt eum ante se, secundum impietatem eius: numero quadraginta flagellabunt eum; non apponent. Si autem apposuerint flagellare eum super has plagas plures, deturpabitur frater tuus coram te. Valde advertendum est. Cum ea peccata plagis emendanda praeceperit, quae digna non sunt mortis supplicio vindicari, et hoc tam paucis plagis; eum tamen qui caeditur, appellavit impium vel impie agentem: ut noverimus, non sicut plurimi loquuntur, locutas esse Scripturas; quas incuriosius legimus, cum putamus adulterium non esse impietatem, quia in hominem videtur peccasse qui hoc fecerit, cum illud peccatum morte plecti iubeat Lex 81; et his peccatis graviores esse dicimus impietates, cum sint earum quaedam quae flagelli plagis quadraginta puniuntur. Est itaque levis impietas, quae verbere digna est; et est gravior quae morte digna est: ita etiam illa peccata quae non in Deum, sed in hominem videntur admitti, sunt morte digna quaedam; sunt alia correptione, seu verbere, seu venia faciliore. Ita enim locutos esse Septuaginta interpretes constat, ut etiam illius qui plagis dignus est, impietatem vocaverint.

Quomodo frater defuncti fratris uxorem ducat.

5046
(
Dt 25,5-6) Si autem habitaverint fratres in unum, et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei; non erit uxor defuncti foris non appropianti: frater viri eius intrabit ad eam, et accipiet eam sibi uxorem, et cohabitabit ei. Et erit, infans quicumque natus fuerit, constituetur ex defuncti nomine, et non delebitur nomen eius ex Israel. Videtur hoc praecepisse Lex de fratris uxore ducenda, non ob aliud, nisi ut semen suscitet fratri qui sine liberis defunctus est. Quod autem ait: Constituetur ex defuncti nomine, et non delebitur nomen eius ex Israel, id est nomen defuncti; ex hoc videtur dictum, ut ille qui nascitur, hoc nomine appelletur, quo appellabatur defunctus, cui quodam modo propagatur. Unde nobis visum est magis secundum adoptionis morem solvere in Evangelio quaestionem de duobus patribus Ioseph 82, quorum unum commemorat Matthaeus, eum scilicet qui genuit Ioseph 83; alterum Lucas, eum cuius filius erat Ioseph 84: quoniam nullius eorum nomen Ioseph accepit. Nisi forte hoc dictum est: Constituetur ex defuncti nomine, non ut eius nomen accipiat, sed ut ex eius nomine, id est tamquam filius, non eius cuius semine est genitus, sed illius defuncti cui semen suscitatum est, haeres constituatur. Quod enim additum est: Et non delebitur nomen eius ex Israel, potest ita intellegi, non quod nomen eius puer consequenter accipiat; sed quod ille non sine posteritate mortuus esse videbitur, et ideo permanet eius nomen, hoc est memoria. Neque enim etiam si ipse filium genuisset, nomen suum ei fuerat impositurus, ut nomen eius non deleretur ex Israel: sed ex hoc utique non deleretur, quia non sine liberis ex hac vita emigraret; et hoc iubetur ex eius uxore frater eius implere, quod ille non potuit. Nam etsi frater non fuisset, et propinquus ducebat uxorem eius, qui sine filiis mortuus esset, ad suscitandum semen fratri suo: sicut fecit Booz ducendo Ruth, ut semen excitaret propinquo suo, cuius fuerat illa uxor, nec de illo pepererat; et tamen qui de illa natus est, ex nomine quidem defuncti constitutus est, qui filius eius est dictus, atque ita factum est ut nomen defuncti non deleretur ex Israel, nec tamen eius nomine appellatus est 85.

Quaestio de duobus patribus Ioseph.

46. 2. Quae cum ita sint, abundantius duobus modis solvi potest evangelica quaestio, ut unus eorum quos diversos commemorant Matthaeus et Lucas 86, ita fuerit propinquus alteri ad ducendam eius uxorem, ut alios etiam sursum versus parentes atque maiores iste, alios ille habere potuerit. Nam si fratrum filii fuissent, unum habuissent avum; quod non ita est: nam secundum Matthaeum, Mathan est avus Ioseph; secundum Lucam vero, non Mathan, sed Mathath. Quod si quisquam putat esse tantum similitudinem nominis, ut ab scriptoribus in una littera erratum sit, ut fieret tam parva et pene nulla diversitas; quid de istorum patribus dicturus est? Nam secundum Lucam Mathath filius fuit Levi; secundum Matthaeum autem, Mathan ex Eleazar genitus invenitur: atque ita inde sursum versus diversi sunt patres et avi; et deinde maiores usque ad Zorobabel, qui fere est vigesimus sursum versus ab Ioseph apud Lucam, apud Matthaeum vero undecimus. Qui propterea idem ipse esse creditur, quia pater eius apud utrumque Evan- gelistam Salathiel invenitur: quamvis fieri potuerit, ut alius fuerit eodem nomine, habens eiusdem nominis patrem, cuius et ille habuit. Nam et inde sursum versus diversi sunt: alium quippe habet Zorobabel avum apud Lucam, qui est Neri; alium apud Matthaeum, qui est Iechonias; atque inde superius nusquam est consonantia, quousque veniatur ad David, apud Matthaeum per Salomonem, apud Lucam per Nathan. Difficillimum autem videtur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui, quam eum qui ex David esset consanguineus tam longinquo gradu, non aliqua infra propinquitate coniunctus; cum sit apud Lucam David pene quadragesimus a Ioseph, apud Matthaeum autem ferme vigesimus septimus. Aut si propinqui ad uxores defunctorum ducendas etiam illi quaerebantur, qui ex feminarum sanguine propinquabant, fieri potuit ut esset aliquis ita propinquans, qui Ioseph genuerit de uxore propinqui sui, qui sine liberis decessit: ac sic ei esset alter ex natura pater, alter ex Lege; in quorum patribus et avis et deinde maioribus ideo nulla propinquitas appareret, quod non ex maribus, sed ex feminis propinquarent. Verumtamen si ita esset, nec David aliquando unus pater occurreret. Aut si quisquam potuisse contendit, ubi ponimus quod consuetudo Scripturae non est feminas in genealogia pro maribus ponere, sicut eas nullus Evangelista interposuit? Ubi enim commemorantur matres, non ponuntur nisi cum patribus. Ac per hoc aut ita propinquior defuit ad uxorem defuncti sibi copulandam, ut origo cognationis David repeteretur: aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Ioseph.

Qui in dandis decimis omnia mandata implevit.

5047
(
Dt 26,14) Quid est quod inter illa quae iubet dicere hominem, qui in dandis decimis, et quaecumque dare vel impendere iussus est, omnia mandata complevit, etiam hoc cum laude et commendatione sua dicere iubetur: Non dedi ex eis mortuo? An per hoc prohibet parentalia, quae observare gentes solent?

Quomodo possit intellegi ire in dextra.

5048
(
Dt 28,13-14) Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra ire post deos alienos, servire illis. Quaeri potest quomodo possit intellegi ire in dextra, qui post deos alienos ierit servire illis; cum dextra in laude ponatur, illud autem numquam laudabiliter fieri possit: nam et quod reprehenditur in via vitae, qui declinat in dextra, non ibi ea reprehenduntur quae dextra sunt, sed ille qui declinat in ea, id est, qui sibi arrogat quae Dei sunt. Ideo dicitur in Proverbiis: Non declines in dextra aut in sinistra: vias enim quae a dextris sunt novit Dominus; perversae autem sunt quae a sinistris 87. Ergo bonae sunt dextrae, quas novit Dominus. Novit enim Dominus vias iustorum 88, sicut in Psalmo legitur. Cur ergo dictum sit: Ne declines in dextra, consequenter ostendit addendo: Ipse enim rectos faciet cursus tuos. Absit autem ut dextras, quas novit Dominus, negemus esse rectas: sed, ut dixi, declinare in eas est, non illius gratiae, sed sibi tribuere velle quod rectum est. Denique, ut dixi, adiungit et dicit: Ipse enim faciet rectos cursus tuos, et omnia itinera tua in pace producet 89.

48. 2. Quapropter quod isto loco Deuteronomii, de quo agimus, dictum est. Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra ire post deos alienos, servire illis, non ideo dictum est, quia dii alii possunt etiam in dextris accipi; sed aut terrena loca significata sunt, quia et in dextra et in sinistra habebant gentes alios deos colentes: aut hoc de diis aliis separatim pronuntiandum est, ut duo sint sensus; unus videlicet: Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra, secundum illum scilicet intellectum, quem supra exposui; alius autem sit sensus, ire post deos alienos, servire illis, ut et hic subaudiatur: Non praeteribis ab omnibus verbis quae ego mando tibi hodie. Quem totum sensum si dicere velimus, superiora verba, quae utrique sensui sunt communia, repetituri sumus; ut quomodo illic dicitur: Non praeteribis ab omnibus, quae ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra, sic et istic repetatur: Non praeteribis ab omnibus quae ego mando tibi hodie, ire post deos alienos, servire illis. Praetereundo enim a verbis quae mandata sunt, etiam hoc fit, ut eatur post deos alienos. Non enim hoc solum mandatum est, aut hoc solum praeteriri Deus non vult, quod mandavit, ne post deos alienos eatur, sed omnia quae mandavit: hoc tamen ita praecipue, ut post generalitatem praecepti quo admonuit non esse praetereundum ab omnibus verbis mandatorum suorum, etiam hoc seorsum commendare voluerit.

48. 3. Potest hoc quod ait: dextra aut sinistra, etiam sic intellegi, ut nec eorum causa, quae propter felicitatem appetuntur, nec eorum quae propter infelicitatem fugiuntur, ire mandaverit post deos alios: id est, nec pro iis quae amantur, nec contra ea quae odio habentur, a diis aliis auxilium esse poscendum: aut certe illo modo, ut vel concilientur, quo prosint; vel placentur, ne noceant. Nam et de quibusdam scriptum est in Psalmo: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis: ideo quia his rebus opinantur fieri hominem beatum, quas et boni et mali possunt habere; et ideo dextera est iniquitatis, quia iniqui sunt, qui eam dexteram putant. Non enim est vera dextera, sed dextera est eorum quorum os locutum est vanitatem. Beatum dixerunt populum cui haec sunt, cum potius, sicut mox adiungit et docet: Beatus sit populus cuius Dominus Deus ipsius 90. Haec est vera dextera, aequitatis, non iniquitatis. Non est ergo eundum post deos alienos, neque in dextra, ut existimet homo ex ipsis se fieri beatum; neque in sinistra, ut existimando ipsis adversantibus se fieri miserum, ad hoc eos colat ut avertat. Aut certe si dextra intellegimus aeterna, sinistra vero temporalia bona; nec propter illa, nec propter ista eos colendos sancta Scriptura hoc loco admonuisse credatur.

Unde appellatus sit liber Deuteronomium quasi secunda Lex.

5049
(
Dt 29,1) Haec verba Testamenti quod mandavit Dominus Moysi, statuere filiis Israel in terra Moab, praeter Testamentum quod testatus est eis in Horeb. Ostendit unde appellatus sit liber Deuteronomium, quasi secunda Lex; ubi magis illius repetitio est, quam aliquid aliud: pauca enim sunt, quae ibi non sint in eo quod primum datum est. Nec tamen appellantur haec duo Testamenta, quamvis ita haec verba sonare videantur: utrumque enim unum est Testamentum, quod in Ecclesia dicitur Vetus. Nam si propter haec verba duo Testamenta dicenda essent, iam non duo, sed plura essent, excepto Novo. Multis enim locis Scriptura dicit testamentum: sicut illud quod factum est ad Abraham de circumcisione 91, vel illud superius ad Noe 92.

Oculi corporis et oculi cordis.

5050
(
Dt 29,2-4) Et vos vidistis omnia quaecumque fecit Dominus Deus vester in terra Aegypti coram vobis Pharaoni, et omnibus servis eius, et omni terrae illius, tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa et prodigia illa magna, et manum validam. Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire, et oculos videre, et aures audire usque in diem istam. Quomodo ergo ait superius: Vos vidistis tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, si non dedit Dominus eis oculos videre, et aures audire; nisi quia viderunt corpore, et corde non viderunt? quia oculi dicuntur et cordis: propterea inde coepit: Et non dedit Dominus Deus vobis cor scire. Ad hoc pertinent duo quae sequuntur, et oculos videre, et aures audire, id est intellegere, et obtemperare. Quod vero dicit: Et non dedit Dominus Deus vobis; nullo modo increpans et arguens hoc diceret, nisi ad eorum quoque culpam pertinere intellegi vellet, ne quisquam se ex hoc excusabilem putet. Simul enim ostendit et sine adiutorio Domini Dei eos intellegere et obedire non posse oculis cordis, et auribus cordis: et tamen si adiutorium Dei desit, non ideo esse excusabile hominis vitium; quoniam iudicia Dei quamvis occulta, tamen iusta sunt 93.

An vinum et quantum secum tulerant Israelitae.

5051
(
Dt 29,5-6) Et adduxit vos quadraginta annis in deserto: non inveteraverunt vestimenta vestra, et calceamenta vestra non sunt attrita a pedibus vestris; panem non manducastis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia iste Dominus Deus vester. Hinc apparet tantum vini in suis impedimentis potuisse portare Israelitas, quando exierunt de Aegypto, quod possent cito consumere. Nam si omnino nihil secum tulissent, unde esset illud de quo dictum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere 94? Non enim hoc de aqua diceretur, cum et ipsius Moysi manifestissima verba sint, non fuisse illam vocem principium belli, sed principium vini 95.

De verbis: Numquid est aliquis inter vos vir...

5052
(
Dt 29,18 Dt 21) Numquid est aliquis inter vos vir, aut mulier, aut familia, vel tribus, cuius mens declinavit a Domino Deo vestro, ire servire diis gentium illarum? Ne qua est in vobis radix sursum germinans in felle et amaritudine? Et erit, cum audierit verba maledictionis huius, et opinabitur in corde suo, dicens: Sancta mihi fiant, quoniam in errore cordis mei incedo: ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; nolet Deus propitiare ei, sed tunc incendetur ira Domini, et zelus eius in homine illo, et adhaerebunt in eo omnia maledicta Testamenti huius, quae scripta sunt in libro Legis huius. Ita dictum est: Numquid est in vobis? Ut tamquam requirentem intellegamus, ne forte sit. Si quis autem esset, eum terruit vehementer, ne forte quis- quam diceret in corde suo, audiens illa maledicta: Sancta mihi sint, id est, maledicta sancta mihi sint: quoniam in errore cordis mei incedo, id est, absit ut mihi ista eveniant, non mihi sint haec mala, sed sancta, id est propitia et innoxia; quoniam in errore cordis mei incedo, eundo scilicet post deos gentium, et eis tamquam impune serviendo. Non, inquit, erit sic. Non perdat simul peccator eum qui sine peccato est: tamquam diceret: Cavete ne cui vestrum talia persuadeat, qui talia cogitat. Nolet Deus propitiare ei, sive talia cogitanti, sive illi cui talia fuerint persuasa, sicut ipse opinatus est dicendo: Sancta mihi sint; et quasi hoc modo avertendo a se vim illius maledicti. Sed tunc accendetur ira Domini, et zelus eius in homine illo, quando putabit eam se avertere, ista in corde suo dicendo. Et adhaerebunt in eo omnia maledicta Testamenti huius, quae scripta sunt in libro Legis huius. Non possunt quidem omnia evenire uni homini: non enim etiam toties mori potest, quot genera mortis hic dicta sunt; sed omnia dixit, pro quibuslibet, ut non sit immunis ab omnibus, cui evenerint aliqua eorum quibus pereat. Quod autem ait: Ut non simul perdat peccator eum qui sine peccato est; quod graecus habet , non sic accipiendum est, tamquam ab omni prorsus peccato mundum et immunem hic dixerit , id est sine peccato; sed eum qui sine peccato isto esset, de quo loquebatur: sicut dicit Dominus in Evangelio: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 96; non utique omne, sed hoc peccatum quo non crediderunt in eum. Dicit etiam Deus ad Abimelech de Sara uxore Abrahae: Scio quia in mundo corde fecisti hoc 97: non utique mundum illius cor ita voluit intellegi, ut similis eis esset, de quibus dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 98; sed ab illo peccato, de quo agebatur, mundum cor habebat, quoniam quantum ad ipsum pertinebat, non concupiverat coniugem alienam.

Quomodo gratia evidenter promittatur.

5053
(
Dt 30,6) Et circumpurgabit Dominus cor tuum, et cor seminis tui, diligere Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ut vivas tu. Evidens pollicitatio gratiae: promittit enim Deus se esse facturum quod solet iubere ut fiat.

Quomodo facilitas legis suadeatur.

5054
(
Dt 30,11-14) Quia mandatum hoc, quod ego mando tibi hodie, non est supra modum, neque longe abs te est: non in coelo est, dicens, id est, ut dicas: Quis ascendet nobis in coelum, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Neque trans mare est, dicens, id est, ut dicas: Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, et audientes illud faciemus? Prope est verbum hoc valde in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc esse verbum fidei 99 dicit Apostolus: quod ad Novum pertinet Testamentum. Sed quaeri potest, cur ea superius mandata dixerit, quae scripta sunt in libro Legis huius 100: nisi quia his omnibus spiritalia significantur ad Novum Testamentum pertinentia, si bene intellegantur. Item quaeri potest cur hoc quod hic positum est: Neque trans mare est, ut dicas: Quis transfretabit nobis trans mare, et accipiet nobis illud, Apostolus dixerit: Aut quis descendet in abyssum; atque id exponens adiunxerit: Hoc est Christum a mortuis reducere 101: nisi quia mare appellavit totam in hoc saeculo vitam, quae morte transitur, ut quodam modo mare finiatur, et trans mare mors ipsa appelletur, velut trans istam vitam, quae maris vocabulo significatur. Deinde quod hic additum est, et in manibus tuis; non ait Apostolus, nisi, in ore tuo et in corde tuo 102. Et hoc usque in finem exsecutus est, dicens: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 103. Merito quod ex hebraeo translatum est, quantum a nobis inspici potuit, non habet, in manibus tuis. Nec frustra tamen hoc a Septuaginta interpretibus additum existimo: nisi quia intellegi voluerunt etiam ipsas manus, quibus significantur opera, in corde accipi debere, ubi est fides quae per dilectionem operatur 104. Nam si forinsecus ea quae Deus iubet, manibus fiant, et in corde non fiant, nemo est tam insulsus, qui praecepta arbitretur impleri. Porro si caritas, quae plenitudo est Legis 105, habitet in corde, etiamsi manibus corporis quisquam non possit operari, pax illi est utique cum hominibus bonae voluntatis 106.

Qui sint filii vituperabiles seu maculati et quomodo graece dicantur.

5055
(
Dt 32,5) Peccaverunt non ei filii vituperabiles. Quod in graeco est , quidam interpretati sunt sicut hic, id est, filii vituperabiles; quidam, filii commaculati; quidam, filii vitiosi. Unde non magna quaestio, imo nulla est. Sed illud merito ad quaerendum movet, si generaliter dictum est: Peccaverunt non ei, quoniam qui peccat, non ei peccat, id est, non Deo nocet, sed sibi; quomodo intellegendum sit quod in Psalmo legitur: Tibi soli peccavi 107; et in Ieremia: Tibi peccavimus, patientia Israel, Domine 108; et iterum in Psalmo: Sana animam meam, quia peccavi tibi 109: et utrum hoc sit peccare Deo, quod peccare in Deum. Unde ait Heli sacerdos: Si in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? 110 Dicam ergo interim quid mihi in praesentia videatur. Intellegent fortasse aliquid melius, qui melius haec sapiunt, aut etiam nos alio tempore, quantum adiuverit Dominus. Peccare in Deum, est in iis peccare quae ad Dei cultum pertinent. Nam hoc quod commemoravi, nihil aliud indicat: sic enim peccabant filii Heli, quibus hoc pater eorum dixit. Sic existimandum est peccari etiam in homines qui pertinent ad Deum: nam hoc Deus legitur dixisse ad Abimelech de Sara: Propterea peperci tibi, ne peccares in me 111. Peccare autem Domino, vel potius peccasse Domino (nisi forte alicubi scriptum occurrat quod huic sensui resistat); sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc 114: tamquam diceret: Etiamsi levissima peccata mortis supplicio persequatur princeps mundi, in me non habet quidquam, sed surgite, eamus hinc, id est, ut patiar; quia in eo quod patior, voluntatem impleo Patris mei, non poenam solvo peccati mei. Et quod Ieremias ait: Tibi peccavimus, patientia Israel, Domino utique suppliciter dicitur in poenitentia cum spe salutis ex venia. Et quod dictum est: Sana animam meam, quia peccavi tibi, hoc idem agitur ut Deus ignoscendo glorificetur: quia magna est eius misericordia super confitentes sibi et redeuntes ad se, qui dicit se nolle mortem peccatoris, quantum ut revertatur et vivat 115. Hinc et ipse David non solum in salmo, verum etiam cum eum Deus argueret per prophetam, non sine spe propitiationis Domini respondit: Peccavi Domino 116. Medico enim vulneratus videtur quodammodo, qui ut sanetur se subdit manibus medici, ut in eo medicinae opus impleatur. In hoc autem cantico praevidebat Propheta futuros quosdam, qui sic fuerant peccaturi Deum offendendo magnis iniquitatibus suis, ut nec poenitentiam agere vellent, et ad Deum redire ut sanarentur: de quibus etiam alibi dicitur: Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens 117. Potest etiam sic intellegi: Peccaverunt non ei, secundum id quod non ei nocuerunt peccato suo, sed sibi.

Quid significationis habeat benedictio Moysi, qua benedixit Israel.

5056
(
Dt 33,1-5) Et haec benedictio quam benedixit Moyses homo Dei filios Israel, priusquam defungeretur. Et dixit: Dominus ex Sina venit, et alluxit ex Seir nobis: festinavit ex monte Pharan cum multis millibus Cades. Ad dexteram eius Angeli cum eo, et pepercit populo suo. Et omnes sanctificati sub manus tuas, et hi sub te sunt. Et accepit de verbis ipsius Legem, quam mandavit nobis Moyses, haereditatem congregationibus Iacob. Et erit in dilecto princeps, congregatis principibus populorum simul tribubus Israel. Non neglegenter praetereunda est ista prophetia. Apparet quippe ista benedictio ad novum populum pertinere, quem Dominus Christus sanctificavit; ex cuius persona ista dicuntur a Moyse, non ex persona ipsius Moysi, quod in consequentibus evidenter apparet. Nam si propterea dictum est: Dominus ex Sina venit, quia in monte Sina Lex data est; quid sibi vult quod sequitur, et alluxit ex Seir nobis: cum Seir mons Idumaeae sit, ubi regnavit Esau? Deinde cum Moyses filios Israel benedicat his verbis, sicut Scriptura praedixit, quomodo idem dicit: Et accepit de verbis ipsius Legem, quam mandavit nobis Moyses? Nimirum ergo prophetia est, ut diximus, populum novum Christi gratia sanctificatum praenuntians, ideo sub nomine filiorum Israel, quia semen est Abraham, hoc est, filii sunt promissionis 118, et interpretatio eius est: Videns Deum 119. Dominus ergo qui ex Sina venit, Christus intellegendus est, quoniam Sina interpretatur, Tentatio 120. Venit ergo ex tentatione passionis, crucis, mortis. Et alluxit ex Seir. Seir interpretatur, Pilosus 121, quod significat peccatorem; sic enim natus est Esau 122 odio habitus 123: sed quoniam qui sedebant in tenebris et in umbra mortis, lux orta est eis 124; ideo alluxit ex Seir. Simul etiam non adsurde intellegitur esse praedictum, ex gentibus quae significantur per nomen Seir, quia mons est pertinens ad Esau, venturam gratiam Christi populo Israel. Unde dicit Apostolus: Ita et hi nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur 125. Ipsi ergo dicunt: Alluxit ex Seir nobis, et festinavit ex monte Pharan, id est, ex monte fructifero: id enim interpretatur Pharan, quo significatur Ecclesia. Cum multis millibus Cades. Et Mutata interpretatur Cades, et Sanctitudo. Mutata sunt ergo multa millia, et sanctificata per gratiam, cum quibus venit Christus ad Israelitas postea colligendos. Sequitur et dicit: Ad dexteram eius Angeli cum eo: hoc non indiget expositione. Et pepercit, inquit, populo suo: donans remissionem peccatorum. Inde ad ipsum convertit sermonem atque ait: Et omnes sanctificati sub manus tuas, et hi sub te sunt: non utique superbientes, et suam iustitiam volentes constituere; sed agnoscentes gratiam, ut iustitiae Dei subiiciantur 126. Et accepit, inquit, de verbis ipsius Legem: populus utique de quo ait: Et pepercit populo suo. Accepit ergo de verbis ipsius Legem, quam mandavit, inquit, nobis Moyses: hoc est, populus eius de verbis eius accepit Legem, quia de doctrina eius intellexit Legem eam ipsam quam mandavit nobis Moyses. Ipse quippe ait in Evangelio: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit 127. Non enim accepit populus ille Legem quam non intellexit; sed tunc accepit, quando intellexit de verbis eius, carens velamine veteri, conversus ad Dominum: hanc dicit haereditatem congregationibus Iacob, quae intellegenda est non terrena, sed coelestis; non temporalis, sed aeterna. Et erit, inquit, in dilecto princeps: ipse utique in dilecto populo erit princeps Dominus Iesus: congregatis principibus populorum, id est, gentium: simul tribubus Israel, ut impleatur quod supra dictum est: Laetamini, gentes, simul cum populo eius; quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 128.

De benedictione Ioseph.

5057
(
Dt 33,17) Cum Ioseph benediceret, ait inter caetera: Primogenitus tauri pulchritudo eius. Quod non ita legendum est, tamquam dixerit, primogenitus tauri; sed, cum sit primogenitus, pulchritudo eius tauri est: propter crucis cornua, de Domino intellegitur figuratum.







Augustini Qu. Heptateuch. 4065