ANNOTATIONES IN IOB



ANNOTATIONES IN IOB



CAPUT 1


1
1. (
Jb 1,1-21) Et opera magna erant ei super terram: quia operabatur de ipsis operibus. Faciebant convivium quotidie, donec eorum numerus impleretur. Signum est caritatis. Et offerebat pro eis victimas, secundum eorum numerum. Intellegendum, alias esse peculiares confessiones, quasi singulas victimas; aliud vero sacrificium pro omnium et pro omnibus peccatis, quod significat Dominum. Ne forte peccaverint filii mei, et maledixerint Deo in cordibus suis. Bene additum : Ne forte; quia in corde eos maledixisse suspicabatur. Et ecce venerunt Angeli Dei, ut starent coram Deo. Affectio animae ad veritatem non potuit aliter narrari, nisi temporaliter et localiter quodam modo diceretur. Et venit equidem diabolus cum eis. Utrum quia non potuit, nisi per eos audire, dictum est: cum eis. Et dixit Dominus diabolo: Unde ades? Collatio praeteritae actionis cum eo, unde permittitur aliquid deinceps agere, responsio ad interrogationem est: ipsa vero interrogatio vis divina est, in qua non permittitur agere quod libet -in cogitationibus enim impii 1 interrogatio erit - ad manifestandum eum nobis. Sed mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: da potestatem. Nisi in faciem tuam benedixerit tibi. Pendens locutio, id est: Si non tibi in faciem benedicit tactis rebus suis, quasi subaudiretur, quid iubes? Et discessit diabolus a facie Domini: a consultatione ad actionem. Et venerunt hostes et ceperunt eos. Secundum illud: 2 Qui nunc operatur in filiis diffidentiae , etiam istos excitavit. Notandum autem quomodo in hominibus habuerit potestatem, et in elementis, sed tamen datam a Deo. Nudus exii de utero matris meae. Notandum quam consolatoria loquatur, quamvis secundum consuetudinem luctum fecerit.


CAPUT 2

2
2. (
Jb 2,6 Jb 2,8) Ecce trado illum tibi; tantum animam eius custodi: ne vitam eripere posse praesumeret. Et tulit sibi testam, ut raderet saniem. Per passionem Domini significat radi peccata confitentium.

CAPUT 3

3
3. (
Jb 3,3-26) Et nox in qua dixerunt: Conceptus est homo. Aliquae superiores potestates, quae hoc scire potuerunt. Nox illa sint tenebrae: ne patiatur iam quae passus est, hoc est sint tenebrae; id est, sit oblivioni. Neque requirat eam Dominus desuper. Non reparetur per immortalitatem; id est, pereat mortalitas. Nec veniat in eam lumen: lumen memoriae. Sed excipiant illam tenebrae et umbra mortis: vita ista, quae umbra est futurae poenae; ut sit sensus: Iustus qui lumen est, non eam videat, sed tenebrae, hoc est peccatores et carnales tribulationes de vita ista. Et conturbent eam, quasi amaritudines diei: praecepta bonae vitae, vel dies iudicii, quibus perturbantur carnales. Et noctem illam accipiant tenebrae: perpetuae. Non sit in diebus anni: iustis spiritalibus qui sole fruuntur, et maiores sunt. Sed nox illa sit dolor: quia dolorem facit diligentibus se. Neque numeretur in diebus mensium. Iusti in Ecclesia propter lunam tamquam minorem: ad quos dicitur: Et ego, fratres, non potui vobis loqui 3 quasi spiritalibus ; ut ipse Paulus sit de diebus anni. Sed maledicat illam maledicens illi diei: Dominus, qui maledicet amantes carnalia. Tenebrescant sidera noctis illius: eminentes in peccatis. Permaneat, et in lucem non veniat. Quia non convertentur, dicit per prophetiam. Quia non conclusit portas ventris matris meae: civitatem terrenam, quam significat Babylon. Concluderentur enim portae, si non laudaretur 4 peccator in desideriis animae suae . Quare enim in ventre non obii? antequam eminerem tibi per aliquam actionem. Conceptus enim ad spem pertinet. Ex utero exii, et non protinus perii? Huius ergo figura intellegenda est in his verbis, qui in talibus concupiscentiis fuerat inveteratus. Et utquid constiterunt mihi genua: ut ibi confirmarer? Quare ubera suxi? doctrinae nutrientes ad nequitiam. Nunc utique dormiens quiescerem: moriendo huic mundo. Cum regibus honoratis terrae: in Ecclesia. Qui gloriabantur in gladiis. Unde est: Et gladium spiritus, quod est verbum 5 Dei . Aut cum principibus, quibus multum fuit aurum: sapientia. Qui compleverunt domos suas argento: eloquio Domini. Aut tamquam abortivum prolapsum de vulva matris: ut numquam emineret. Aut tamquam infantes qui non viderunt lucem: ad nobilitatem aliquam non pervenerunt. Ibi impii deposuerunt furorem suum: in morte ab hoc mundo. Ibi requieverunt fatigati corpore: aut fatigati corpore non animo, aut finem corporalium consecuti. Non audierunt vocem exactoris. Iudex 6

tradet te exactori , inde est; hoc est, donata illis esse peccata: de impiis quippe dicebat. Pusillus et magnus ibi est. De uno dictum puto bene intellegi,7 secundum illud quod qui se humilat, exaltabitur . Et servus non timens dominum suum. Sive secundum illud: Vis non timere potestatem? 8 Bonum fac ; sive secundum illud: Consummata 9 dilectio foras mittit timorem . Utquid enim datur eis qui in amaritudine sunt, lux? peccatorum honor. Et vita animabus quae sunt in doloribus? in dolorum materia, hoc est in peccatis. Quae desiderant mortem, et non contingit illis: adeptionem fructus peccati. Mors viro requies, cuius vita abscondita est: vel quia coram Deo vel quia paucis nota. De ea vero iam morte accipiendum, per quam morimur mundo. In illa enim non est requies. Conclusit enim Deus adversus eum: non eum dando in desideria cordis sui. Ante escas quippe meas gemitus adest: ante gaudium ciborum Dei tribulationes praecedere. Et fleo coarctatus timore: videns quia evitare non possum quae timui. Timor enim quem verebar, venit mihi: adversa quae de misericordia Dei ad correptionem fiunt. Neque in pace, neque in silentio, neque in requie. Falsa enim fuerunt, propter quae timebat. Venit enim mihi ira; 10 vindicta, secundum quam iustus vix salvus fit.


CAPUT 4

4
4. (
Jb 4,2-21) Verba Eliphaz. Pondus autem verborum tuorum quis sustinebit? Hic ergo dicit se cogi ad loquendum, quia non sustinet dicta eius. Nonne timor tuus stultus est? Paratus enim ad haec esse debueras, si aliis veraciter suadebas. Nec talia bene timuisti; cum diceres: Timor enim 11 quem verebar, venit mihi . Et spes tua et simplicitas vitae tuae quasi stultitia: qua ista bona putantur. Fremitus leonis et vox leaenae: ipse diabolus, et superbiae civitas, quae saepe etiam bestiae more a Prophetis ponitur. Et gaudium draconum exstinctum est: superborum et insidiosorum. Myrmicoleon perit, eo quod non haberet escam. Quia in novissimo non erunt, quos inducens comedat. Separabuntur enim pii ab impiis. Hic autem errat, quod ea quae de diabolo audierat prophetata, de Iob intellegebat. Myrmicoleon vero accipiendus est, vel quia utrumque in eo est, cum et rapit et occulte persequitur frumenta, quae sublato oculo facit non germinare; vel quia avaris et in terra thesaurizantibus dominatur; vel quia iustos persequitur, quasi formicas praeparantes sibi escas aestate ad hiemem, quibus non pascetur, cum boni ab impiis fuerint separati. Et catuli leonum divisi sunt ab invicem. Conspiratio principum civitatis illius dissipata est, qui nati sunt de illa societatis civitate et diabolo; vel quia se invicem vastaverunt. Inde est: Exsurget gens 12 contra gentem . Nihil horum tibi accidisset: vel illa damna et orbitas et plaga vulneris; vel te non penetraret dolor animi, quia et te consolareris, si aliis ex corde dixisses: Numquid non capit auris mea ab eo magnifica? Quia ista quae dicit, ex revelatione se dicit dicere. Et spiritus in faciem mihi occurrit. Quasi flatum sensisse vult intellegi: nam negat in consequentibus fuisse figuram. Reminiscendum ita etiam Spiritum in Apostolos descendisse. Quid enim? numquid homo coram Domino mundus erit? Aut haec audisse se dicit; aut dicit ideo se horruisse, quia nemo mundus coram Domino; aut ideo sic vidisse, quia nemo coram Deo ita mundus est, ut Deum sicut est videat. Modo mundum secundum perfectionem accipiendum, ut quod superius negat mundum hominem perire, secundum quemdam modum intellegamus. Si contra servos suos non credit. Quod evenit cum diceret Elias: Domine, Prophetas tuos occiderunt; et dicit illi: Reliqui mihi septem 13 millia virorum . Non enim inde septem millia virorum iam munda erant. Nam angeli dicti sunt et Prophetae. Et adversus Angelos suos pravum quid reperit. Vel quod adversus eos dicitur, vel quod ipsi dicunt. Hoc tamen potest etiam de veris Angelis accipi. Habitantes autem domos luteas: 14 quorum conversatio non est in coelis . Percussit illos tamquam tinea. Aut aliqua corruptio percussit eos tamquam tinea, aut Deus eos percussit: vel hac tinea, vel sicut percutit tinea, hoc est, latenter intrinsecus corruptione ab eis ipsis exorta per concupiscentias carnales, hoc est habitatione in domibus luteis. Et a mane usque ad vesperam ultra non sunt. Aut ultra saeculum hoc non sunt, aut a prosperis rebus usque ad tribulationem: poenam enim consecuti sunt. Et quod non possent sibi ipsis subvenire, perierunt: cum in se habent spem. Interierunt, quia non habebant sapientiam: non in se sperandi.

CAPUT 5

5
5. (
Jb 5,1-27) Invoca autem, si quis tibi respondeat. Illis enim respondetur, qui mundi sunt coram Deo. Etenim stultum perimit ira: indignatio, qua quisque angitur, tamquam inique sibi aliquid acciderit, dum non cogitat usque adeo se immundum esse coram Deo, ut invocanti non Angeli respondere, aut se demonstrare dignati sint. Qui enim hoc non cogitat, stultus est, et ira irrationabili interimitur. Aut idcirco Angelos non audire, non videre potest stultus, quia ira interemptus est, et a zelo occisus. Errantem autem occidit zelus: ad imitandum peccatores. Ego autem vidi stultos, radicem mittentes. Stultos nunc impios accipiendum, ut e contrario sapientia hominis pietas sit, sicut in consequentibus dicitur. Et conterantur super ianuas infirmorum: humilium, cum recepti fuerint in cubiculum a 15 sponso, et stulti foris remanserint ? Quae enim illi congregaverunt, iusti comedent. Et de Iudaeis potest intellegi, congregantibus prophetias, quas Gentiles potius comederunt; et de his qui facientes comedunt quae alii praecipiunt et non faciunt. Ipsi vero de malis non liberabuntur: quamvis praedicent non esse facienda. Exhauriatur fortitudo eorum: qua superbiunt adversus infirmos. Exhauriatur autem, ut iam incipiat laborare. Non enim prodiet de terra labor: id est de creatura non conquerantur, sed de se. Sed homo in labore nascitur. Secundum id dictum est, nascitur, secundum quod in laboriosam vitam ex quieta quisque convertitur. Pulli autem vulturis altissime volitant. Vultur bene intellegitur Dominus, quia altitudine prophetiae vidit mortalitatem nostram, qua descendens pasceretur, convertens nos in corpus suum. Pulli ergo vulturis, filii sponsi dicti sunt: altissime autem volitantes, conversationem in coelis 16 habentes , ut a labore liberentur in quo homo nascitur. Secuti sunt quippe vocem dicentis: 17 Venite ad me, omnes qui laboratis . Possunt et pulli vulturis in malo intellegi aeriae potestates, quae mortibus, hoc est peccatis, pascuntur.

Quoniam huiusmodi praevaricatores angeli non sunt perducti ad humilitatem mortalitatis multum laboriosam, in qua homo nascitur, valde illi superbiunt, hoc est altissime volitant. Qui dat pluviam super faciem terrae: tamquam confitentibus faciat misericordiam. Ut non faciat manus eorum veritatem. Non faciant quod promittunt, inhiantes dominari infirmis. In die occurrent illis tenebrae: ut Iudaeis, qui Dominum non cognoverunt quid esset. Aut tamquam in nocte palpabunt in meridie: sicut videntes signa, tamen dubitant dicentes: Propheta est; alii: 18 Seducit populum ; quando nec ad lucernam videre voluerunt. Et pereant in bello: in tentationibus. Et egrediatur de manu potentis infirmus: diaboli. Sit autem infirmo spes. Illi enim fortes rem hic quaerunt. Beatus autem vir quem arguit Dominus. In hoc enim errat, quia videtur sibi Iob, quia iniquitatibus suis haec patitur, cum ex hoc beatus sit, quia in hac vita cum arguitur, habet corrigendi possibilitatem. Et in septimo non te tanget malum. Sacramentum sabbati. In fame te liberabit a morte. Verbo enim alit, et facit firmum ad tentationes. In praelio vero de manu ferri solvet te: de potestate vinculorum. A flagello linguae abscondet te: ne sentias contumelias; non ne patiaris. Iniustos et iniquos deridebis: ut 19 sapientia perditioni iniquorum superridebit . Et ferociantes bestias non timebis; id est: Iudaeos non timebis; quia tibi Gentes obaudient. Haec autem de Domino accipienda sunt. Eliphaz hic errat, quia putat de Iob intellegenda, quae ei revelata sunt, cum totum Domino competat. Quia cum lapidibus agri habebis foedus. Lapides agri, quia in Gentibus nulla ordinatio Legis fuit, ut quasi de aedificio lapides essent. Bestiae enim ferae pacatae erunt tibi. Sive de Iudaeis, sive de Gentibus. Deinde scies quod in pace erit domus tua: id est: Ecclesia. Et filii tui erunt tamquam omnis herba in campo: sine ariditate. Et venies in sepulcrum tamquam frumentum maturum: <in> passionem. Ecce haec ita exquisivimus. Hic auctoritas huius prophetiae confirmatur. Tu vero scito temetipsum, quid egeris. Non enim iniuste haec tibi Deus permisit accidere.


CAPUT 6

6
6. (
Jb 6,3-30) Verba Iob. Sed ut videtur, verba mea sunt mala. Non enim verba Iob de impatientia sunt flagellorum, cum significent dolorem, non peculiarem Iob, sed quem habuit de omni genere humano. Sagittae enim Domini in corpore meo sunt. Verba Dei, quibus anima transfigitur, cum cogitur ad confessionem. Quarum furor bibit sanguinem meum. Tollunt enim peccatum. Cum enim incipio loqui, stimulant me. Quod enim loquor, illae cogunt. Quid enim? numquid frustra onager clamabit, nisi escam requirens? ut inde famem patiatur, quia liber esse voluit. Aut bos mugiet, cum habeat in praesepi cibos? Asino cibaria labore bovis praeparantur, sicut Gentibus labore Prophetarum et Apostolorum, qui utique Iudaei fuerunt. Itaque haec verba cibum desiderantis sunt, id est auxilium, non impatientis ad dolorem. Numquid potest sine sale edi panis? Quasi ei diceretur: Cur sic ea per figuras dicis? respondit, quia si ex persona sua ea diceret, insulsa essent. Aut est sapor in sermonibus vanis? Vanos sermones hominum dicit; quia panis verba 20 Dei sunt, sed panis coelestis . Sic nec anima mea potest cessare. Quomodo non potest sine sale edi panis, sic nunc ministerium praebeo verbo Dei; propter illud: Quomodo audient sine 21 praedicante? Fetidas enim escas meas video sicut est odor leonis. Nam verba mea fetida sunt sicut leo: vel propter superbiam, per quam iactantes putent; vel propter quod amplexantes carnalia, fetorem leonis habent, qui propriis verbis gaudent. Quod si det, et veniat postulatio mea. Postulationem dicit, rem quam petebat. Et spem meam det Dominus. Sic enim confidens ob spem post tribulationem venturae consolationis, opportune tentatur. Bene autem spem dicit; quia cum res venerit, iam tentatio non erit necessaria: Sit mihi civitas sepulcrum, super cuius muros saliebam. Societatem illam Babyloniae vult sibi sepulcrum: non ut eum obruat, sed ut sciat quia mortuos tegit quicumque in illa fuerint, de cuius tamquam firmamento et munimine superbiebat.

Non parcam. Non enim mentitus sum: verba sunt sancta Dei mei. Quia non alia dixit quam audivit a Deo. Id est de homine generaliter prophetantis, quia auxilio indiget in confessione. Quae est enim virtus mea, ut sufferam? Quod significabat vulnus eius. Aut quod tempus meum, ut sustineat anima mea? Quia imminente morte terrentur homines, ut convertantur, et confiteantur Deo putredinem peccatorum, cuius consideratione se dicit cogi ad confessionem. Numquid virtus lapidum virtus mea? Duros et impenetrabiles iaculis verborum Dei, qui non moventur ad confitendum. Aut non in ipso confidebam, cum mihi bene esset: id est, cum essem immortalis ad imaginem Dei. Sed adiutorium a me recessit. Factus mortalis volens in me confidere. Et visitatio Domini me despexit. Secundum quod dictum est: Aut filius hominis,22 quoniam visitas eum? Propinqui mei non respexerunt me. Horrui Angelis. Tamquam torrens deficiens. Misericordia enim aliquando inundavit me; et siccavi, et non fui mihi fons. Aut sicut fluctus transierunt me: tamquam sint consolationes potus. Qui me metuebant, nunc irruerunt super me: diabolus cum angelis suis. Perii, et exsul de domo mea factus sum: aut de habitatione coelesti, aut de conscientia. Idcirco foras extra domum suam sedebat. Vias Themanorum videte, semitas Sabaeorum intuemini. Illos significat, qui in temporalibus confidunt, de quibus se, id est, hominem quem significat, dicit non praesumere. Nunc autem et vos insurrexistis in me sine misericordia: putantes beatitudinem hominum, si carnalibus abundent. Quia insultabant, potius quam compatiebantur. Sed videntes vulnus meum, timete. Intellegentes quid significet, timete futuras poenas. Quid enim? numquid aliquid vos petii? aut fortitudine vestra indigeo? Quia coram eo infirmus est, qui eum potest salvare. Docete me, et ego obmutescam. Idcirco enim patientes debuerunt esse ad doctrinam eius, quia ipsi eum docere non poterant. Sed, ut video, prava veri hominis verba dicitis. Eum dicit verum hominem, qui personam significat agentis poenitentiam, conversione ad Deum, cuius prava verba dicebant. Non enim a vobis auxilium peto. Verus enim homo a Deo petit auxilium. Ille enim verus est qui confitetur. Unde 23 est: Qui facit veritatem, venit ad lucem . Neque enim elocutionem sermonis vestri sustinebo. Dei enim se locutionem dixit sustinere, qua instruatur. Verumtamen super pupillum irruistis. Quod ad vos adtinet, insultare mihi voluistis, quamvis non intellexeritis quid significet. Quia neque Iob, quem videbant, insultare debuerant; ideo: Verumtamen. Nunc autem aspicientes vacate mihi: non habentes quod me doceatis. Et rursum iustitiae adestote. Quia primo videbantur sibi iustitia cogi ad loquendum. Non est enim in ore meo iniquitas; et fauces meae nonne sapientiam meditabantur? Dicit se non Deum accusasse, sed hominem induxisse accusantem iniquitates suas, sicut superius sermo eius intellectus est. Hanc dicit meditationem sapientiae.


CAPUT 7

7
7. (
Jb 7,1-21) Numquid non tentatio est vita humana super terram? Hic iam apertius ostendit ex cuius significatione superius loqueretur. Tentationem vero dicit tamquam stadium certaminis, ubi vincit homo, vel vincitur. Et sicut quotidiani mercenarii vita eius: temporalem mercedem exspectantis, ut iam eorum qui iustitiae suae fructum in futurum exspectant, non sit vita super terram. Aut tamquam servus metuens dominum suum, et consecutus umbram.

Quod significat absconditio Adae a facie Domini, et 24

tectio foliorum de quibus umbra fit , quam relicto Deo consecutus est homo. Aut tamquam mercenarius qui exspectat mercedem operis sui.

Iste a superiore hoc differt, quod superior habuit, hic autem habere desiderat ipsa temporalia. Sic et ego exspectavi menses vanos. Iam ad umbram dixit vanos, id est temporalia bona. Et noctes dolorum datae sunt mihi: in quibus et lux amittitur sapientiae, et materies est poenarum. Si dormiero, dico: Quando dies? et si surrexero, rursum: Quando vesper? Quando cupiditatem negotii patitur homo in otio, et otii in negotio.

Repleor autem doloribus a vespere usque ad mane: quo occidit a Deo. Unde et ad vesperam 25 deambulans Deus eos dimisit : quod significat volentes, quibus nulla exspectatio est remedii, nisi 26 mane. De quo dicitur: Mane astabo tibi ; id est, quando post iudicium mane Deus revelabitur iustis. Unde et Dominus vespere sepelitur, et 27 mane resurgit . Hanc ergo vitam tamquam lucifero potest comparare. Et concrescit corpus meum putredine vermium: vermium multitudine. Infundo glebas terrae, radens saniem. Expressio cupiditatum vel curarum confessionis, in qua gaudent iniqui; quod ad occasionem redigunt peccandi, quae alii per poenitentiam confitentur: unde sunt canes, qui Lazari vulnera lingebant . Et vita mea exilior est quam loquela. Minus enim facio quam loquor. Recordare ergo quia spiritus est vita mea: id est, in fame spiritali. Et non revertar ad visibilia. Non me cognoscet oculus videntis: quia mutabor; ut videntem hic, diabolum accipiamus invidentem. Oculi tui in me, et non subsisto. Interficis enim in me vitam carnalem in qua fui. Tamquam nubes expurgata de coelo: aut per coelum purgata; quomodo dicimus de ferro purgata: ut hic significaverit auxilium sibi fuisse de coelo, ut purgaretur: aut certe ut iam non sit nubes, sed in aerem purum extenuetur, tamquam radiis solis expurgata, ut obscuritas carnis et sanguinis non sit in coelo. Non enim caro et sanguis regnum Dei possidebunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et absorbebitur mors 29 in victoriam . Si enim homo descenderit ad inferos, ultra non ascendet. Ad hoc ergo recordare, ut non descendas. Et non revertetur amplius in domum suam: id est, ad requiem suam. Propterea itaque et ego non parcam ori meo: confitendo, cum tempus est. Utrumne mare sum ego, aut draco? Non enim sicut impios aut diabolum repulisti. Quia statuisti super me custodiam: ut non me moveam ad perturbationem, ut sunt maris termini. Quia dixi: Consolabitur me lectus meus: carnalia, in quibus requiescebat. Et referam ad meipsum consolationem in toro meo. Ad te enim debeo referre consolationem meam. Exterres me per somnia, et per visionem me obstupefacis: per tribulationes vitae huius, quae ita somnia sunt, quomodo et bona vitae huius somnia. Absolves a spiritu meo animam meam: propter visibiles terrores, a quibus liberabitur anima metuens venire ad eos. Et a morte ossa mea repuli. Nam ierant in mortem ossa mea, nisi his exterritus fortior essem et patiens, quod est ossium firmitas.

Non enim in sempiternum vivam, ut patienter feram. Brevitate vitae, et metu mortis me correxi. Unde inconvertibilis diabolus, quia non moritur,30 sed damnatur. Initium sapientiae timor , inde est. Discede a me; vana est enim vita mea: quia non suffero tentationes. Aut quia sensu tuo intendisti in eum?, propter quod rationalis est. Unde illud: Nos autem sensum Domini habemus 31 . Rationis vero munus dicit extensionem intellectus. Et in requie iudicabis eum: dignum requie. Usquequo me non dimittis? vinctum tribulationibus. Neque deseris, donec deglutiam salivam meam? in dolore ac flagellis contineam et absorbeam voluptatum fluxus, per tribulationes admonitus. Si ego peccavi, quid possum tibi facere? Sensus hic est: Si peccavi, nihil possum tibi facere. An forte loquendo molesti tibi sunt homines? Tu ergo qui scis sensum, quare constituisti hominem, ut loqueretur adversus te, ut esset tibi oneri? Si autem peccatum hominis, nec facto nec dicto tibi nocet, quare non oblivisceris peccatum eius, sed purgas illud potius; nisi quia illa quae supra dicta sunt, ad bonitatem tuam referuntur? Quid est enim homo, quod exaltasti eum? Quae non intellegentes amici eius, putaverunt ab eo Deum reprehendi. Si enim non propterea facis mihi tentationes ut cohibeam fluxos motus meos, ut mihi ita consulas; quae alia causa est ut corripias hominem? Non enim nocere tibi potest quia peccat; aut sentis quasi adversitatem loquelae eius, cum scias sensum humanum, et utique posses quod tibi adversarium est non constituere. Et quare non es oblitus iniquitatis meae? si non ea causa ut mihi prodessent tentationes istae, ut bonitatis tuae sit totum, et quod me corripis? Nunc autem in terram ibo. Cum enim purges peccatum meum, restat mihi tamen adhuc in terram ire per mortem corporalem. Mane evigilabo, et ultra non ero: in hac terra.


CAPUT 8

8
8. (
Jb 8,1-22) Verba Baldad Sauchitis. Misit in manu iniquitates eorum. In manu misit, aut in vindicta, aut supputatione debitores eos, id est peccatores demonstravit. Et restituet tibi vitam iustitiae: quae debetur iustitiae, id est beatam. Et erunt priora tua minima: in comparatione posteriorum, quae infinita erunt. Aut numquid non hi docebunt te, et referent tibi? Quoniam nonnullorum maior est auctoritas. Iam et hic de Christo dicturus audita narrat, quomodo Eliphaz narravit revelationem. Numquid viret scirpus sine aqua? Ita ergo et impii arescent sine misericordia Dei. Adhuc in sua radice consistit, et non metetur? Si aquam non habeat. Antequam bibat omnis herba, nonne arescit? nisi bibat: non enim ante aliquando viruit impius. Atque araneis complebitur tabernaculum eius: opera inutilia. Iam vero de Iudaeis et Domino videtur dicere. Quod si et suffulserit domum suam, non stabit: aut Scripturis sanctis, aut spe promissionis Domini, aut regnum ipsum. Et cum coeperit, non permanebit: sequi Deum; quod Iudaeis evenit, qui secuti non sunt incipientes. Humidus enim est ante solem: carnalium fluxu putrescentes. Ante solem vero, sub tribulationibus, ut ante, sub significet, sicut dicimus: Ante me fac. Et de putredine eius germen eius ascendet. Nisi enim illi tam mali essent, non per passionem exaltaretur Dominus,32 qui de illis secundum carnem natus est . In congregationibus lapidum dormit. Maiores enim illum crucifigent. Et in medio lapillorum vivet: humilium, de quibus fuerunt Apostoli. Si deglutietur, locus mentietur eum. Si absconderit quod Filius Dei sit, dicetur quia non est Filius Dei. Opus est ergo ut ipse sese indicet: in hoc enim loco non possunt divina cognosci. De terra autem alterum germinabit: vel Dominus resurgendo, vel alterum genus piorum, id est christianorum. Dominus enim non probabit innocentem. An, non reprobabit? vel illud: Impium non probabit innocentem? Nec ullum munus: id est, sacrificia quae habebant Iudaei. Veracium autem os implebit risu: confitentium. Et tabernaculum impii non permanebit: vel ipsum templum, vel regnum.

CAPUT 9

9
9. (
Jb 9,2-35) Verba Iob. Vere scio quia ita est; id est, quia secundum iniquitates meas haec mihi restituit: sed non sicut vos arbitramini; sed quia nemo est in conspectu eius iustus. Non respondebunt ei unum de mille. In omnibus quippe convincet. Qui in vetustatem perducit montes, et nesciunt: id est ad infirmitatem; ut 33 est: Inveteravi in omnibus inimicis meis . Qui vertit eos in ira. Irascendo eos vertit, id est, ut aliud inveniant quam appetierant, cum qui se 34 exaltat, humilabitur . Qui commovet orbem a fundamentis: per vocationem, quae facta est, per quam commoti sunt excellentes in mundo. Et columnae eius movebuntur. Qui praecipit soli, et non oritur: ut aut sapientia non intellegatur, aut 35 qui scripserunt; ut est: Signa librum . Qui extendit coelum solus: Ecclesiam, quae proprie Dei sedes est, quam extendit per totum orbem; solus, ad significandam unitatem Trinitatis. Nam utique per Filium in Spiritu sancto omnia facta sunt. Et ambulat super mare tamquam super terram. Super terram, id est, firmiter confirmans Ecclesiam in saeculo, vel subiciendo sibi peccatores, in quibus non mergitur, non cedendo tentationibus eorum. Si transgressus me fuerit, non videbo. Si altior me fuerit, aut celeritate perstrinxerit me, non eum agnoscam. Opus est ergo ut et congruat infirmitati meae, et non me deserat. Si enim morti tradiderit, quis avertet? Morti enim tradit, cum vel transgreditur, vel transit ut nesciatur. Haec est mors animae, ut Deum nesciat. Ipsius enim inavertibilis ira. Aliorum enim potest averti a potentiore. Ab ipso subdita sunt cetera sub coelo: excepto ipso coelo, id est rationali creatura; quia si ipsa sibi cetera subdidisset, numquam per ea, quae sibi subdiderat, puniretur: quia vero Deus ei illa subdidit, punitur per ea, quando offenderit eum qui subdidit. Quod si etiam iustus fuero, non exaudiet me: rogans eum, praesumens de mea iustitia. Comparans enim ea his quae apud se sunt incommutabilibus et perpetuis, tamquam iniustum me non exaudiet. Ergo eius mihi misericordia necessaria est. Iudicium eius rogabo: quia ego iudicare non possum me iustum esse. Unde est: Sed neque meipsum iudico; qui autem iudicat me,36 Dominus est . Si vero invocavero, et non exaudierit; non credam quoniam exaudivit vocem meam. Cum iudicium eius rogo, si non exaudierit, non credam quod aliquando exaudierit me: occultis enim causis me audivit, non merito deprecationis meae. Aut certe, non credam non me exauditum nunc: aliquando enim exauditus sum. Aut ita: Quia si exaudierit quod peto, credam etiam exauditum me: nam si non credidero, quamvis fiat quod peto, tamen non exauditus sum; ut signum exauditionis credulitas postulantis sit. Ne forte in turbine me conterat? Propterea quaero iudicium eius, ne in turbine me conterat. Multas enim tribulationes meas fecit sine causa: quorum causa me latuit. Aut certe confitentis vox est, flagellis Dei confitentis non se esse correctum, et idcirco posse turbine conteri, quasi maiori supplicio. Non enim sinit me respirare: tam multae sunt tribulationes meae. Etenim quia potest, obtinet. Vincit, ut voluntatem eius faciam, non meam. Quodsi et fuero iustus, os meum impia loquetur: si me iustum putavero. Verumtamen auferetur vita mea. Quamvis nesciam si impie egi, tamen auferetur vita mea, ut patiar quae nolo, aut non faciam quae volo. Unum est quod dixi, magnum et potentem disperdit ira.

Id est, propter hoc unum fiunt tribulationes hominibus, ut magnus sibi potensque nemo videatur, praesumens de viribus suis. Quia nequam homines in magna morte erunt: non in mediocri, in qua sunt etiam iusti, cum tribulantur, et ab eis deridentur. Terra tradita est in manus impii: aut corpus iustorum, non anima, cum eos persequuntur, aut quando impius dominari permittitur. Potest et accipi homo peccator in manus diaboli secundum mortalitatem suam. Faciens iudicium eius operit: aut ipsius impii iudicium, aut iusti; in hoc enim tempore opertum est. Aut certe hoc ipso facit iudicium eius, id est, eo illum punit, quo occultat ei providentiam suam; ut est: Prae magnitudine irae suae non requiret 37 . Vel eo iustum vindicat, quo occultat persecutori eius iudicium suum, id est providentiam suam, ut arctius peccatorum laqueis per impunitatem capiatur. Quod si non est, quis ergo est? Potest hoc de Domino intellegi, qui et derisus est, et cuius terra, hoc est, corpus traditum est in manus Iudaeorum, et cuius iudicium faciens occultavit maiestatem ipsius. Quod si ipse non est, quis ergo est, qui maiora faciat, quam fecit ipse? Vel sic: Quod si non facit Deus iudicium iusti vel impii, quis potest facere? Vita autem mea levior est cursore. Tamquam fugitivos dicit homines a iustitia discedentes; ut ille filius minor profectus in regionem longinquam 38 . Aut quasi aquilae volantis, et quaerentis escam. De superioribus, in quibus naturaliter animae rationales beatae sunt, id est operibus iustitiae, inclinaverunt se ad terrenas voluptates.

Quod si et locutus fuero, obliviscor dum loquor.

Locutio; quemadmodum affectum habuit ad exteriora, sic anima dum progreditur ad ea quae foris sunt, cupiditate fruendi creatura, obliviscitur interiorem Creatorem. Declinans in faciem ingemiscam. Illam enim declinationem dolores sequuntur. Commoveor omnibus membris: timor, quo incipit recurrere. Et quia sum impius, quare non sum mortuus, et laboro? Scio, subaudis. Aut dicit se laborare, quia impietati mortuus non est. Et mundatus fuero mundis manibus: aut Dei manibus, aut suis; id est, bonis operibus per regenerationem. Satis in sorde me tinxisti: in istam mortalitatem perductum. Et exsecratum me est vestimentum meum: immortalitas, qua 39 cupimus supervestiri ; sed quia non possumus in hac corruptione, ideo dicit: Exsecratum me est vestimentum meum. Non es enim homo, sicut et ego, cui contradicam. Homini enim possem demonstrare iustitiam meam; in tuo autem iudicio invenior iniustus. Utinam esset nobis arbiter! Videtur blasphemare, nisi illum Mediatorem Dei et 40 hominum optare intellegatur, ut per eum alleget preces suas. Hoc modo enim ille audit inter utrumque positus, et arguit hominem. Filio enim 41 omne iudicium Pater dedit . Et qui argueret, et qui audiret inter utrumque. Avertat a me virgam suam. Transeat timor Legis, ut adoptionis libertate et caritate illi coniungar. Non enim sum mecum: quia his haereo quae foris sunt.


CAPUT 10

10
10. (
Jb 10,3-21) Proferam contra me sermones. Haec confitentis sunt. Et dicam ad Dominum: Noli me docere impium esse. Noli me tentare ultra quam possum ferre, nec mihi sinas accidere, quibus mihi impietas persuadeatur. Aut bonum est tibi, si inique egero? Non est autem tibi bonum, si inique egero: non ergo iniuste me ita constituisti. Quia despicis opus quod manus tuae fecerunt? Si quod despicis opus manuum tuarum. Ad consilium impiorum animadvertisti? sed non eius impietatis quae hominibus apparet. Et: Ad consilium impiorum animadvertisti? non quia placet illi ut inique agant. Aut sicut homo perspicit, perspicis? quia utique non sicut homo perspicis; ideo in consilium impiorum animadvertisti. Est enim impietas quam tu solus vides, et ab hominibus non videtur. Aut humana est vita tua? id est, brevis, ut non possis de perpetuitate iudicare. Et peccata mea investigasti. Non enim latere te potuerunt quae latent homines. Scis enim me nihil impie fecisse. Nam quantum ad homines, nihil impie feci. Sed quis est qui de manibus tuis eripiat? iudicantis. Sicut Deus iudicas, cum vides etiam eas impietates quas homo non videt. Postea vero mutatus percussisti me: se scilicet mutato, non Deo; quia mutatus homo mutatum Deum sentit, ut per tenebrarum diuturnitatem mutati oculi mutatum solem sentiunt. Memor esto quia de luto finxisti me. Tua ergo misericordia indigeo. In terram me iterum convertes: morte, quae poena est peccati. Nonne tamquam lac mulsisti me? Quia etiam iam mortalibus praebuit misericordiam, cum homines de hominibus informi primordio formavit. Haec ergo cum in te sint, scio quia omnia potes: quia tantae bonitatis sunt, ut carnalem quoque substantiam operentur. Quod si et peccavero, custodies me: aut ut me non perdas, aut ne lateat peccatum meum. Et si iustus fuero, non possum respirare: in conspectu hominum. Nam tu vides peccata quae homines latent. Plenus enim sum opprobrio: in conspectu tuo. Et capior sicut leo ad occisionem. Est superbiae peccatum quod homines latet, quando etiam in factis laudabilibus possit obrepere. Iterum autem commutatus saevissime crucias me: post poenam peccati, qua mortalis factus est homo. Secundum has dicit tribulationes, quas in hac vita homines patiuntur; quia repente pleraeque accidunt tribulationes, quae turbant quietem ipsius vitae mortalis, cum in salute est, vel in securitate rerum quamvis temporalium, quam misericordiae Dei deputavit. Instaurans in me tormenta mea. Quia iam ipsa mortalitas tormentum est, de qua tribulationes aliae fiunt. Quare ergo de ventre eduxisti me? de obscuritate ad notitiam, quae sola maioris miseriae est materia, cum subvertitur: hanc generationem superius etiam commemoravit. Et essem tamquam non fuissem: penitus ignotus. Unde est: 42 Vocat ea quae non sunt, tamquam quae sunt, id est, secundum ignobilitatem. Aut numquid non est tempus parvum vitae meae? Non enim propter longitudinem vitae meae mortuus non sum; cum utique parvum sit quod vivo. Patere me, donec requiescam pusillum. Post misericordiam qua de limo fecisti me, et mutatum mortalitate percussisti me, et ipsa mortalitate consolatus es me, deinde exercuisti me tribulationibus. Patere ergo me, ut requiescam in te: Antequam eam in poenas unde reverti non licet. Ab his enim quas supra commemoravit, licet reverti, si se homo ad Deum converterit. Vult autem requiescere antequam eat in poenas aeternas, ad hoc utique, ut non eat. Quemadmodum si dicamus alicui: Corrige te, antequam damneris; non enim cum se correxerit, damnabitur. Ubi non est lux, nec est videre vitam hominum. Illa est enim vita hominum, ubi est lumen verum, quod illuminat omnem hominem 43 . Alia est terra viventium, alia terra morientium.


ANNOTATIONES IN IOB