Missale Romanum 1957 - QUADRAGESIMAE


DOMINICA SECUNDA

IN QUADRAGESIMA

I classis Semiduplex


Statio ad S. Mariam in Domnica



Introitus Ps. 24, 6, 3 et 22
REMINÍSCERE miseratiónum tuárum, Dómine, et misericórdiae tuae, quae a saéculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui cónspicis omni nos virtúte destítui: intérius exteriúsque custódi ; ut ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.

1 Thess. 4, 1-7


FRATRES: Rogámus vos, et obsecrámus in Dómino Jesu: ut, quemádmodum accepístis a nobis, quómodo opórteat vos ambuláre et placére Deo, sic et ambulétis, ut abundétis magis. Scitis enim quae praecépta déderim vobis per Dóminum Jesum. Haec est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra: ut abstineátis vos a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum vas suum possidére in sanctificatióne, et honóre ; non in passióne desidérii, sicut et gentes, quae ignórant Deum: et ne quis supergrediátur, neque circumvéniat in negótio fratrem suum: quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut praedíximus vobis, et testificáti sumus. Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 24, 17-18 Tribulatiónes cordis mei dilatátae sunt: de necessitátibus meis éripe me, Dómine. V/. Vide humilitátem meam, et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea.
Tractus Ps. 105, 1-4 Confitémini Dómino quóniam bonus: quóniam in saéculum misericórdia ejus. V/. Quis loquétur poténtias Dómini: audítas fáciet omnes laudes ejus ? V/. Beáti qui custódiunt judícium, et fáciunt justítiam in omni témpore. V/. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: vísita nos in salutári tuo.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 17, 1-9


IN illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, et Móysi unum, et Elíae unum. Adhuc eo loquénte, ecce nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt, nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, praecépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.


Credo.


Offertorium Ps. 118, 47 et 48 Meditábor in mandátis tuis, quae diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quae diléxi.


Secreta


SACRIFÍCIIS praeséntibus, Dómine, quaésumus, inténde placátus: ut et devotióni nostrae profíciant, et salúti. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 5, 2-4 Intéllige clamórem meum: inténde voci oratiónis meae, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.


Postcommunio


SÚPPLICES te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum.



FERIA SECUNDA

POST DOMINICAM II

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Clementem



Introitus Ps. 25, 11-12
RÉDIME me, Dómine, et miserére mei: pes enim meus stetit in via recta: in ecclésiis benedícam Dóminum. Ps. ibid., 1 Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum: et in Dómino sperans, non infirmábor. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut família tua, quae se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinet ; sectándo justítiam, a culpa jejúnet. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio Daniélis Prophétae.

Dan. 9, 15-19


IN diébus illis: Orávit Dániel Dóminum, dicens: Dómine, Deus noster, qui eduxísti pópulum tuum de terra AEgýpti in manu forti, et fecísti tibi nomen secúndum diem hanc: peccávimus, iniquitátem fécimus, Dómine, in omnem justítiam tuam: avertátur, óbsecro, ira tua, et furor tuus a civitáte tua Jerúsalem, et monte sancto tuo. Propter peccáta enim nostra, et iniquitátes patrum nostrórum, Jerúsalem et pópulus tuus in oppróbrium sunt ómnibus per circúitum nostrum. Nunc ergo exáudi, Deus noster, orátionem servi tui, et preces ejus: et osténde fáciem tuam super sanctuárium tuum, quod desértum est, propter temetípsum. Inclína, Deus meus, aurem tuam, et audi: áperi óculos tuos, et vide desolatiónem nostram, et civitátem, super quam invocátum est nomen tuum: neque enim in justificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Exáudi, Dómine, placáre, Dómine: atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus: quia nomen tuum invocátum est super civitátem, et super pópulum tuum, Dómine, Deus noster.


Graduale Ps. 69, 6 et 3 Adjútor meus, et liberátor meus esto: Dómine, ne tardáveris. V/. Confundántur, et revereántur inimíci mei, qui quaerunt ánimam meam.
Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 8, 21-29


IN illo témpore: Dixit Jesus turbis Judaeórum: Ego vado, et quaerétis me, et in peccáto vestro moriémini. Quo ego vado, vos non potéstis veníre. Dicébant ergo Judaéi: Numquid interfíciet semetípsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potéstis veníre ? Et dicébat eis: Vos de deórsum estis, ego de supérnis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis, quia moriémini in peccátis vestris: si enim non credidéritis quia ego sum, moriémini in peccáto vestro. Dicébant ergo ei: Tu quis es ? Dixit eis Jesus: Princípium, qui et loquor vobis. Multa hábeo de vobis loqui, et judicáre. Sed qui me misit, verax est: et ego quae audívi ab eo, haec loquor in mundo. Et non cognovérunt, quia Patrem ejus dicébat Deum. Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum, et a meípso fácio nihil: sed sicut dócuit me Pater, haec loquor: et qui me misit, mecum est, et non relíquit me solum: quia ego, quae plácita sunt ei, fácio semper.


Offertorium Ps. 15, 7 et 8 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Dóminum in conspéctu meo semper: quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.


Secreta


HAEC hóstia, Dómine, placatiónis et laudis, tua nos protectióne dignos effíciat. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 8, 2 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra !


Postcommunio


HAEC nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et caeléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


ADÉSTO supplicatiónibus nostris, omnípotens Deus: et, quibus fidúciam sperándae pietátis indúlges ; consuétae misericórdiae tríbue benígnus efféctum. Per Dóminum.



FERIA TERTIA

POST DOMINICAM II

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Balbinam



Introitus Ps. 26, 8 et 9
TIBI dixit cor meum, quaesívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me. Ps. ibid., 1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea: quem timébo ? V/. Glória Patri.


Oratio


PÉRFICE, quaésumus, Dómine, benígnus in nobis observántiae sanctae subsídium: ut, quae te auctóre faciénda cognóvimus, te operánte impleámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Regum.

3 Reg. 17, 8-16


IN diébus illis: Factus est sermo Dómini ad Elíam Thesbíten, dicens: Surge, et vade in Saréphta Sidoniórum, et manébis ibi: praecépi enim ibi mulíeri víduae, ut pascat te. Surréxit, et ábiit Saréphta. Cumque venísset ad portam civitátis, appáruit ei múlier vídua cólligens ligna, et vocávit eam, dixítque ei: Da mihi páululum aquae in vase, ut bibam. Cumque illa pérgeret, ut afférret, clamávit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, óbsecro, et buccéllam panis in manu tua. Quae respondit: Vivit Dóminus Deus tuus, quia non hábeo panem, nisi quantum pugíllus cápere potest farínae in hýdria, et páululum ólei in lécytho: en cólligo duo ligna, ut ingrédiar, et fáciam illum mihi, et fílio meo, ut comedámus, et moriámur. Ad quam Elías ait: Noli timére, sed vade, et fac sicut dixísti: verúmtamen mihi primum fac de ipsa farínula subcinerícium panem párvulum, et affer ad me: tibi autem et fílio tuo fácies póstea. Haec autem dicit Dóminus Deus Israël: Hýdria farínae non defíciet, nec lécythus ólei minuétur, usque ad diem, in qua Dóminus datúrus est plúviam super fáciem terrae. Quae ábiit, et fecit juxta verbum Elíae: et comédit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die hýdria farínae non defécit, et lécythus ólei non est inminútus, juxta verbum Dómini, quod locútus fúerat in manu Elíae.


Graduale Ps. 54, 23, 17, 18 et 19 Jacta cogitátum tuum in Dómino: et ipse te enútriet. V/. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 23, 1-12


IN illo témpore: Locútus est Jesus ad turbas, et ad discípulos suos, dicens: Super cáthedram Móysi sedérunt scribae et pharisaéi. Omnia ergo quaecúmque díxerint vobis, serváte et fácite: secúndum ópera vero eórum nolíte fácere: dicunt enim, et non fáciunt. Alligant enim ónera grávia et importabília, et impónunt in húmeros hóminum: dígito autem suo nolunt ea movére. Omnia vero ópera sua fáciunt, ut videántur ab homínibus: dilátant enim phylactéria sua, et magníficant fímbrias. Amant autem primos recúbitus in cenis, et primas cáthedras in synagógis, et salutatiónes in foro, et vocári ab homínibus Rabbi. Vos autem nolíte vocári Rabbi: unus enim est Magíster vester, omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolíte vocáre vobis super terram, unus est enim Pater vester, qu i in caelis est. Nec vocémini magístri: quia Magíster vester unus est, Christus. Qui major est vestrum, erit miníster vester. Qui autem se exaltáverit, humiliábitur: et qui se humiliáverit, exaltábitur.


Offertorium Ps. 50, 3 MISERÉRE mei, Dómine, secúndum magnam misericórdiam tuam: dele, Dómine, iniquitátem meam.


Secreta


SANCTIFICATIÓNEM tuam nobis, Dómine, his mystériis operáre placátus: quae nos et a terrénis purget vítiis, et ad caeléstia dona perdúcat. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 9, 2-3 Narrábo ómnia mirabília tua: laetábor, et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.


Postcommunio


UT sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos tuis, quaésumus, semper obedíre mandátis. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


PROPITIÁRE, Dómine, supplicatiónibus nostris, et animárum nostrárum medére languóribus: ut, remissióne percépta, in tua semper benedictióne laetémur. Per Dóminum.



FERIA QUARTA

POST DOMINICAM II

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Caeciliam



Introitus Ps. 37, 22-23
NE derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me: inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meae. Ps. ibid., 2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me: neque in ira tua corrípias me. V/. Glória Patri.


Oratio


PÓPULUM tuum, quaésumus, Dómine, propítius réspice: et quos ab escis carnálibus praécipis abstinére, a nóxiis quoque vítiis cessáre concéde. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Esther.

Esth. 13, 8-11, et 15-17


IN diébus illis: Orávit Mardochaéus ad Dóminum, dicens: Dómine, Dómine Rex omnípotens, in ditióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuae resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Tu fecísti caelum et terram, et quidquid caeli ámbitu continétur. Dóminus ómnium es, nec est qui resístat majestáti tuae. Et nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Nec despícias partem tuam, quam redemísti tibi de AEgýpto. Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus noster.


Graduale Ps. 27, 9 et 1 Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae. V/. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas a me, et ero símilis descendéntibus in lacum.
Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 20, 17-28


IN illo témpore: Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis: Ecce ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, et tradent eum géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedaéi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis ? Ait illi: Dic ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum ? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. Jesus autem vocávit eos ad se, et ait: Scitis quia príncipes géntium dominántur eórum: et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster: et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.


Offertorium Ps. 24, 1-3 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.


Secreta


HÓSTIAS, Dómine, quas tibi offérimus, propítius réspice: et per haec sancta commércia, víncula peccatórum nostrórum absólve. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 10, 8 Justus Dóminus, et justítiam diléxit: aequitátem vidit vultus ejus.


Postcommunio


SÚMPTIS, Dómine, sacraméntis: ad redemptiónis aetérnae, quaésumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


DEUS, innocéntiae restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum: ut, spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces. Per Dóminum.



FERIA QUINTA

POST DOMINICAM II

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Mariam trans Tiberim



Introitus Ps. 69, 2 et 3
DEUS, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína: confundántur et revereántur inimíci mei, qui quaerunt ánimam meam. Ps. ibid., 4 Avertántur retrórsum, et erubéscant: qui cógitant mihi mala. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA nobis, quaésumus, Dómine, auxílium grátiae tuae: ut jejúniis et oratiónibus conveniénter inténti, liberémur ab hóstibus mentis et córporis. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio Jeremíae Prophétae.

Jerem. 17, 5-10


HAEC dicit Dóminus Deus: Maledíctus homo, qui confídit in hómine, et ponit carnem bráchium suum, et a Dómino recédit cor ejus. Erit enim quasi myrícae in desérto, et non vidébit cum vénerit bonum: sed habitábit in siccitáte in desérto, in terra salsúginis, et inhabitábili. Benedíctus vir, qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas: et non timébit cum vénerit aestus. Et erit fólium ejus víride, et in témpore siccitátis non erit sollícitum, nec aliquándo désinet fácere fructum. Pravum est cor ómnium, et inscrutábile: quis cognóscet illud ? Ego Dóminus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuíque juxta viam suam, et juxta fructum adinventiónum suárum: dicit Dóminus omnípotens.


Graduale Ps. 78, 9 et 10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 16, 19-31


IN illo témpore: Dixit Jesus pharisaéis: Homo quidam erat dives, et induebátur púrpura et bysso: et epulabátur quotídie spléndide. Et erat quidam mendícus, nómine Lázarus, qui jacébat ad jánuam ejus, ulcéribus plenus, cúpiens saturári de micis, quae cadébant de mensa dívitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniébant, et lingébant úlcera ejus. Factum est autem ut morerétur mendícus, et portarétur ab Angelis in sinum Abrahae. Mórtuus est autem et dives, et sepúltus est in inférno. Elevans autem óculos suos, cum esset in torméntis, vidit Abraham a longe, et Lázarum in sinu ejus: et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserére mei, et mitte Lázarum, ut intíngat extrémum dígiti sui in aquam, ut refrígeret linguam meam, quia crúcior in hac flamma. Et dixit illi Abraham: Fili, recordáre quia recepísti bona in vita tua, et Lázarus simíliter mala: nunc autem hic consolátur, tu vero cruciáris. Et in his ómnibus, inter nos et vos chaos magnum firmátum est: ut hi, qui volunt hinc transíre ad vos, non possint, neque inde huc transmeáre. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. Hábeo enim quinque fratres, ut testétur illis, ne et ipsi véniant in hunc locum tormentórum Et ait illi Abraham: Habent Móysen et prophétas: áudiant illos. At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mórtuis íerit ad eos, paeniténtiam agent. Ait autem illi: Si Móysen et prophétas non áudiunt, neque si quis ex mórtuis resurréxerit, credent.


Offertorium Exodi 32, 11, 13 et 14 Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui, et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo ? Parce irae ánimae tuae: meménto Abraham, Isaac, et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.


Secreta


PRAESÉNTI sacrifício, nómini tuo nos, Dómine, jejúnia dicáta sanctíficent: ut, quod observántia nostra profitétur extérius, intérius operétur efféctu. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Joann. 6, 57 Qui mandúcat meam carnem, et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in eo, dicit Dóminus.


Postcommunio


GRÁTIA tua nos, quaésumus, Dómine, non derelínquat: quae et sacrae nos déditos fáciat servitúti, et tuam nobis opem semper acquírat. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


ADÉSTO, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus: ut iis, qui te auctóre et gubernatóre gloriántur, et congregáta restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum.



FERIA SEXTA

POST DOMINICAM II

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Vitalem



Introitus Ps. 16, 15
EGO autem cum justítia apparébo in conspéctu tuo: satiábor dum manifestábitur glória tua. Ps. ibid., 1 Exáudi, Dómine, justítiam meam: inténde deprecatióni meae. V/. Glória Patri.


Oratio


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, sacro nos purificánte jejúnio, sincéris méntibus ad sancta ventúra fácias pervenire. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Génesis.

Gen. 37, 6-22


IN diébus illis: Dixit Joseph frátribus suis: Audíte sómnium meum, quod vidi: Putábam nos ligáre manípulos in agro: et quasi consúrgere manípulum meum, et stare, vestrósque manípulos circumstántes adoráre manípulum meum. Respondérunt fratres ejus: Numquid rex noster eris ? aut subjiciémur ditióni tuae ? Haec ergo causa somniórum atque sermónum, invídiae et ódii fómitem ministrávit. Aliud quoque vidit sómnium, quod narrans frátribus, ait: Vidi per sómnium, quasi solem, et lunam, et stellas úndecim adoráre me. Quod cum patri suo et frátribus retulísset, increpávit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc sómnium, quod vidísti ? Num ego et mater tua et fratres tui adorábimus te super terram ? Invidébant ei ígitur ei fratres sui: pater vero rem tácitus considerábat. Cumque fratres illíus in pascéndis grégibus patris moraréntur in Sichem, dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Síchimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondénte: Praesto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta próspera sint erga fratres tuos, et pécora: et renúntia mihi quid agátur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem: invenítque eum vir errántem in agro, et interrogávit quid quaéreret. At ille respóndit: Fratres meos quaero: índica mihi ubi pascant greges. Dixítque ei vir: Recessérunt de loco isto: audívi autem eos dicéntes: Eámus in Dóthain. Perréxit ergo Joseph post fratres suos, et invénit eos in Dóthain. Qui cum vidíssent eum procul, ántequam accéderet ad eos, cogitavérunt illum occídere, et mútuo loquebántur: Ecce somniátor venit: veníte, occidámus eum, et mittámus in cistérnam véterem, dicemúsque: Fera péssima devorávit eum: et tunc apparébit quid illi prosint sómnia sua. Audiens autem hoc Ruben, nitebátur liberáre eum de mánibus eórum, et dicébat: Non interficiátis ánimam ejus, nec effundátis sánguinem: sed projícite eum in cistérnam hanc, quae est in solitúdine, manúsque vestras serváte innóxias: hoc autem dicébat, volens erípere eum de mánibus eórum, et réddere patri suo.


Graduale Ps. 119, 1-2 Ad Dóminum cum tribulárer clamávi, et exaudívit me. V/. Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, et a lingua dolósa.
Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 21, 33-46


IN illo témpore: Dixit Jesus turbis Judaeórum, et princípibus sacerdótum parábolam hanc: Homo erat paterfamílias, qui plantávit víneam, et sepem circúmdedit ei, et fodit in ea tórcular, et aedificávit turrim, et locávit eam agrícolis, et péregre proféctus est. Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus ejus. Et agrícolae, apprehénsis servis ejus, álium cecidérunt, álium occidérunt, álium vero lapidavérunt. Iterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. Novíssime autem misit ad eos fílium suum, dicens: Verebúntur fílium meum. Agrícolae autem vidéntes fílium, dixérunt intra se: Hic est heres, veníte, occidámus eum, et habébimus hereditátem ejus. Et apprehénsum eum ejecérunt extra víneam et occidérunt. Cum ergo vénerit dóminus víneae, quid fáciet agrícolis illis ? Ajunt illi: Malos male perdet: et víneam suam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis. Dicit illis Jesus: Numquam legístis in Scriptúris: Lápidem, quem reprobavérunt aedificántes, hic factus est in caput ánguli ? A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris. Ideo dico vobis, quia auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus ejus. Et qui cecíderit super lápidem istum, confringétur: super quem vero cecíderit, cónteret eum. Et cum audíssent príncipes sacerdótum et pharisaéi parábolas ejus, cognovérunt quod de ipsis díceret. Et quaeréntes eum tenére, timuérunt turbas: quóniam sicut prophétam eum habébant.


Offertorium Ps. 39, 14 et 15 Dómine, in auxílium meum réspice: confundántur et revereántur, qui quaerunt ánimam meam, ut áuferant eam: Dómine, in auxílium meum réspice.


Secreta


HAEC in nobis sacrifícia, Deus, et actióne permáneant, et operatióne firméntur. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 11, 8 Tu, Dómine, servábis nos, et custódies nos a generatióne hac in aetérnum.


Postcommunio


FAC nos, quaésumus, Dómine: accépto pígnore salútis aetérnae, sic téndere congruénter ; ut ad eam perveníre possímus. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


DA, quaésumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis: ut, bonis opéribus inhaeréndo, tuae semper virtútis mereátur protectióne deféndi. Per Dóminum.



SABBATO

POST DOMINICAM II

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad Ss. Marcellinum et Petrum



Introitus Ps. 18, 8
LEX Dómini irreprehensíbilis, convértens ánimas: testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam praestans párvulis. Ps. ibid., 2 Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V/. Glória Patri.


Oratio


DA, quaésumus, Dómine, nostris efféctum jejúniis salutárem: ut castigátio carnis assúmpta, ad nostrárum vegetatiónem tránseat animárum. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Génesis.

Gen. 27, 6-39


IN diébus illis: Dixit Rebécca fílio suo Jacob: Audívi patrem tuum loquéntem cum Esau fratre tuo, et dicéntem ei: Affer mihi de venatióne tua, et fac cibos ut cómedam, et benedícam tibi coram Dómino ántequam móriar. Nunc ergo, fili mi, acquiésce consíliis meis: et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos óptimos, ut fáciam ex eis escas patri tuo, quibus libénter véscitur: quas cum intúleris, et coméderit, benedícat tibi priúsquam moriátur. Cui ille respóndit: Nosti quod Esau frater meus homo pilósus sit, et ego lenis: si attrectáverit me pater meus, et sénserit, tímeo ne putet me sibi voluísse illúdere, et indúcam super me maledictiónem pro benedictióne. Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledíctio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quae dixi. Abiit, et áttulit, dedítque matri. Parávit illa cibos, sicut velle nóverat patrem illíus. Et véstibus Esau valde bonis, quas apud se habébat domi, índuit eum: pelliculásque haedórum circúmdedit mánibus, et colli nuda protéxit. Dedítque pulméntum, et panes, quos cóxerat, trádidit. Quibus illátis, dixit: Pater mi ! At ille respóndit: Audio. Quis es tu, fili mi ? Dixítque Jacob: Ego sum primogénitus tuus Esau: feci sicut praecepísti mihi: surge, sede, et cómede de venatióne mea, ut benedícat mihi ánima tua. Rursúmque Isaac ad fílium suum: Quómodo, inquit, tam cito inveníre potuísti, fili mi ? Qui respóndit: Volúntas Dei fuit, ut cito occúrreret mihi quod volébam. Dixítque Isaac: accéde huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis fílius meus Esau, an non. Accéssit ille ad patrem, et palpáto eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est, sed manus, manus sunt Esau. Et non cognóvit eum, quia pilósae manus similitúdinem majóris exprésserant. Benedícens ergo illi, ait: Tu es fílius meus Esau ? Respóndit: Ego sum. At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatióne tua, fili mi, ut benedícat tibi ánima mea. Quos cum oblátos comedísset, óbtulit ei étiam vinum. Quo hausto, dixit ad eum: Accéde ad me, et da mihi ósculum, fili mi. Accéssit, et osculátus est eum. Statímque ut sensit vestimentórum illíus flagrántiam, benedícens illi, ait: Ecce odor fílii mei sicut odor agri pleni, cui benedíxit Dóminus. Det tibi Deus de rore caeli, et de pinguédine terrae abundántiam fruménti et vini. Et sérviant tibi pópuli, et adórent te tribus: esto dóminus fratrum tuórum, et incurvéntur ante te fílii matris tuae. Qui maledíxerit tibi, sit ille maledíctus: et qui benedíxerit tibi, benedictiónibus repleátur. Vix Isaac sermónem impléverat, et egrésso Jacob foras, venit Esau, coctósque de venatióne cibos íntulit patri, dicens: Surge, pater mi, et cómede de venatióne fílii tui, ut benedícat mihi ánima tua. Dixítque illi Isaac: Quis enim es tu ? Qui respóndit: Ego sum fílius tuus primogénitus Esau. Expávit Isaac stupóre veheménti, et ultra quam credi potest, admírans, ait: Quis ígitur ille est, qui dudum captam venatiónem áttulit mihi, et comédi ex ómnibus priúsquam tu veníres ? Benedixíque ei, et erit benedíctus. Audítis Esau sermónibus patris, irrúgiit clamóre magno, et consternátus, ait: Bénedic étiam et mihi, pater mi. Qui ait: Venit germánus tuus fraudulénter, et accépit benedictiónem tuam. At ille subjúnxit: Juste vocátum est nomen ejus Jacob: supplantávit enim me en áltera vice: primogénita mea ante tulit, et nunc secúndo surrípuit benedictiónem meam. Rursúmque ad patrem: Numquid non reservásti, ait, et mihi benedictiónem ? Respóndit Isaac: Dóminum tuum illum constítui, et omnes fratres ejus servitúti illíus subjugávi: fruménto et vino stabilívi eum, et tibi post haec, fili mi, ultra quid fáciam ? Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictiónem habes, pater ? mihi quoque óbsecro ut benedícas. Cumque ejulátu magno fleret, motus Isaac, dixit ad eum: In pinguédine terrae, et in rore caeli désuper erit benedíctio tua.


Graduale Ps. 91, 2-3 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 15, 11-32


IN illo témpore: Dixit Jesus pharisaéis et scribis parábolam istam: Homo quidam hábuit duos fílios, et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substántiae, quae me contíngit. Et divísit illis substántiam. Et non post multos dies, congregátis ómnibus, adolescéntior fílius péregre proféctus est in regiónem longínquam, et ibi dissipávit substántiam suam vivéndo luxurióse. Et postquam ómnia consummásset, facta est fames válida in regióne illa, et ipse coepit egére. Et ábiit, et adhaésit uni cívium regiónis illíus. Et misit illum in villam suam, ut pásceret porcos. Et cupiébat implére ventrem suum de síliquis, quas porci manducábant: et nemo illi dabat. In se autem revérsus, dixit: Quanti mercenárii in domo patris mei abúndant pánibus, ego autem hic fame péreo ? Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccávi in caelum, et coram te: jam non sum dignus vocári fílius tuus: fac me sicut unum de mercenáriis tuis. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est, et accúrrens cécidit super collum ejus, et osculátus est eum. Dixítque ei fílius: Pater, peccávi in caelum, et coram te, jam non sum dignus vocári fílius tuus. Dixit autem pater ad servos suos: Cito proférte stolam primam, et indúite illum, et date ánnulum in manum ejus: et calceaménta in pedes ejus: et addúcite vítulum saginátum, et occídite, et manducémus, et epulémur, quia hic fílius meus mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est. Et coepérunt epulári. Erat autem fílius ejus sénior in agro: et cum veníret, et appropinquáret dómui, audívit symphóniam et chorum: et vocávit unum de servis, et interrogávit, quid haec essent. Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occídit pater tuus vítulum saginátum, quia salvum illum recépit. Indignátus est autem, et nolébat introíre. Pater ergo illíus egréssus, coepit rogáre illum. At ille respóndens, dixit patri suo: Ecce tot annis sérvio tibi, et numquam mandátum tuum praeterívi, et numquam dedísti mihi haedum, ut cum amícis meis epulárer: sed postquam fílius tuus hic, qui devorávit substántiam suam cum meretrícibus, venit, occidísti illi vítulum saginátum. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et ómnia mea tua sunt: epulári autem, et gaudére oportébat, quia frater tuus hic mórtuus erat, et revíxit: períerat, et invéntus est.


Offertorium Ps. 12, 4-5 Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimícus meus: Praeválui advérsus eum.


Secreta


HIS sacrifíciis, Dómine, concéde placátus: ut, qui própriis orámus absólvi delíctis, non gravémur extérnis. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Luc. 15, 32 Opórtet te, fili, gaudére, quia frater tuus mórtuus fúerat, et revíxit: períerat, et invéntus est.


Postcommunio


SACRAMÉNTI tui, Dómine, divína libátio, penetrália nostri cordis infúndat: et sui nos partícipes poténter effíciat. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


FAMÍLIAM tuam, quaésumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quae in sola spe grátiae caeléstis innítitur, caelésti étiam protectióne muniátur. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - QUADRAGESIMAE