Missale Romanum 1957 - IN OCTAVA PASCHAE


DOMINICA II

POST PASCHA

Semiduplex



Introitus Ps. 32, 5-6
MISERICÓRDIA Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini caeli firmáti sunt, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui in Fílii tui humilitáte jacéntem mundum erexísti: fidélibus tuis perpétuam concéde laetítiam ; ut, quos perpétuae mortis eripuísti cásibus, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis. Per eúmdem Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 2, 21-25


CARÍSSIMI: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste: qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut peccátis mórtui, justítiae vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum.


Allelúja , allelúja. V/. Luc. 24, 35 Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja. V/. Joann. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 10, 11-16


IN illo témpore: Dixit Jesus pharisaéis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriae, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas, et cognóscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem: et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quae non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle, et unus pastor.


Credo.


Offertorium Ps. 62, 2 et 5 Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja.


Secreta


BENEDICTIÓNEM nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio: ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat. Per Dóminum.


Praefatio Paschalis, in qua dicitur: in hoc potíssimum gloriósius praedicáre.


Communio Joann. 10, 14 Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae, allelúja, allelúja.


Postcommunio


PRAESTA, nobis, quaésumus, omnípotens Deus: ut vivificatiónis tuae grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. Per Dóminum.



DOMINICA III

POST PASCHA

Semiduplex



Introitus Ps. 65, 1-2
JUBILÁTE Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dícite nómini ejus, allelúja: date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 3 Dícite Deo, quam terribília sunt ópera tua, Dómine ! in multitúdine virtútis tuae mentiéntur tibi inimíci tui. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui errántibus, ut in viam possint redíre justítiae, veritátis tuae lumen osténdis: da cunctis qui christiána professióne censéntur, et illa respúere, quae huic inimíca sunt nómini ; et ea quae sunt apta, sectári. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 2, 11-19


CARÍSSIMI: Obsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quae mílitant advérsus ánimam, conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. Subjécti ígitur estóte omni humánae creatúrae propter Deum: sive regi, quasi praecellénti: sive dúcibus, tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiae libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte. Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis. Haec est enim grátia: in Christo Jesu Dómino nostro.


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 110, 9 Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo. Allelúja. V/. Luc. 24, 46 Oportébat pati Christum, et resúrgere a mórtuis: et ita intráre in glóriam suam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 16, 16-22


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Módicum, et jam non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem. Dixérunt ergo ex discípulis ejus ad ínvicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem ? Dicébant ergo: Quid est hoc, quod dicit: Módicum ? nescímus, quid lóquitur. Cognóvit autem Jesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc quaéritis inter vos, quia dixi: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me. Am en, amen dico vobis: quia plorábitis, et flébitis vos, mundus autem gaudébit: vos autem contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium. Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúrae propter gáudium, quia natus est homo in mundum. Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis.


Credo.


Offertorium Ps. 145, 2 Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quámdiu ero, allelúja.


Secreta


HIS nobis, Dómine, mystériis conferátur, quo, terréna desidéria mitigántes, discámus amáre caeléstia. Per Dóminum.


Praefatio Paschalis, in qua dicitur: in hoc potíssimum gloriósius praedicáre.


Communio Joann. 16, 16 Módicum, et non vidébitis me, allelúja: íterum módicum, et vidébitis me, quia vado ad Patrem, allelúja, allelúja.


Postcommunio


SACRAMÉNTA quae súmpsimus, quaésumus, Dómine: et spirituálibus nos instáurent aliméntis, et corporálibus tueántur auxíliis. Per Dóminum.



DOMINICA IV

POST PASCHA

Semiduplex



Introitus Ps. 97, 1 et 2
CANTÁTE Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabília fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1 Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis: da pópulis tuis id amáre quod praécipis, id desideráre quod promíttis ; ut inter mundánas varietátes ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Jacóbi Apóstoli.

Jac. 1, 17-21


CARÍSSIMI: Omne datum óptimum, omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio, nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inítium áliquod creatúrae ejus. Scitis, fratres mei dilectíssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum, et tardus ad iram. Ira enim viri justítiam Dei non operátur. Propter quod abjiciéntes omnem immundítiam, et abundántiam malítiae, in mansuetúdine suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 117, 16 Déxtera Dómini fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me. Allelúja. V/. Rom. 6, 9 Christus resúrgens ex mórtuis, jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 16, 5-14


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vado ad eum, qui misit me: et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis ? Sed quia haec locútus sum vobis, tristítia implévit cor vestrum. Sed ego veritátem dico vobis: éxpedit vobis ut ego vadam: si enim non abíero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abíero, mittam eum ad vos. Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício. De peccáto quidem, quia non credidérunt in me: de justítia vero, quia ad Patrem vado, et jam non vidébitis me: de judício autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est. Adhuc multa hábeo vobis dícere: sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille Spíritus veritátis, docébit vos omnem veritátem. Non enim loquétur a semetípso: sed quaecúmque áudiet, loquétur, et quae ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit: quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis.


Credo.


Offertorium Ps. 65, 1-2 et 16 Jubiláte Deo, univérsa terra: psalmum dícite nómini ejus: veníte, et audíte, et narrábo vobis, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimae meae, allelúja.


Secreta


DEUS, qui nos per hujus sacrifícii veneránda commércia, uníus summae divinitátis partícipes effecísti: praesta, quaésumus ; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.


Praefatio Paschalis, in qua dicitur: in hoc potíssimum gloriósius praedicáre.


Communio Joann. 16, 8 Cum vénerit Paráclitus, Spíritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto, et de justítia, et de judício, allelúja, allelúja.


Postcommunio


ADÉSTO nobis, Dómine Deus noster: ut per haec, quae fidéliter súmpsimus, et purgémur a vítiis, et a perículis ómnibus eruámur. Per Dóminum.



DOMINICA V

POST PASCHA

Semiduplex



Introitus Isai. 48, 20
VOCEM jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terrae: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Ps. 65, 1-2 Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quae recta sunt ; et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Jacóbi Apóstoli.

Jac. 1, 22-27


CARÍSSIMI: Estóte factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetípsos. Quia si quis audítor est verbi, et non factor: hic comparábitur v iro consideránti vultum nativitátis suae in spéculo: considerávit enim se, et ábiit, et statim oblítus est, qualis fúerit. Qui autem perspéxerit in legem perféctam libertátis, et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. Relígio munda, et immaculáta apud Deum et Patrem, haec est: Visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc saéculo.


Allelúja, allelúja. V/. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo. Allelúja. V/. Joann. 16, 28 Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 16, 23-30


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo: Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Haec in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora, cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis. In illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis, quia ego rogábo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis, quia ego a Deo exívi. Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Dicunt ei discípuli ejus: Ecce nunc palam lóqueris, et provérbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis ómnia, et non opus est tibi, ut quis te intérroget: in hoc crédimus, quia a Deo exísti.


Credo.


Offertorium Ps. 65, 8-9 et 20 Benedícite, gentes, Dóminum Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam, et misericórdiam suam a me, allelúja.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.


Praefatio Paschalis, in qua dicitur: in hoc potíssimum gloriósius praedicáre.


Communio Ps. 95, 2 Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino, et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.


Postcommunio


TRÍBUE nobis, Dómine, caeléstis mensae virtúte satiátis: et desideráre quae recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.



IN LITANIIS

MAJORIBUS ET MINORIBUS


In Litaniis majoribus in Festo S. Marci Evangelistae, vel, si hoc Festum in diem Paschae inciderit, Feria III sequenti, Statio ad S. Petrum. Et in minoribus ante Ascensionem: Feria II Rogationum, Statio ad S. Mariam majorem ; Feria III, Statio ad S. Joannem in Laterano ; Feria IV, Statio ad S. Petrum.
* In Litaniis tam majoribus quam minoribus , si facienda sit Processio, canitur ad Processionem sequens Missa, sine Commemoratione Officii diei, juxta Rubricas, et absque Credo, etiam in Dominica ; non omissa tamen in Choro Missa conventuali de Officio Duplici I vel II classis, quod ea die celebretur, aut de occurrenti Octavae Paschae. Si tamen in ecclesia habeatur unica Missa, ad Processionem dicitur quidem Missa de Rogationibus, sed in ea fit Commemoratio Officii ea die celebrati ; si tamen Officium fuerit Duplex I classis, in casu dicitur Missa de die cum Commemoratione de Rogationibus.
* Feria autem II Rogationum, si Officium fuerit de Feria aut de die infra Octavam communem, etiam si non fiat Processio, dicitur pariter sequens Missa conventualis ; secus, si Officium fuerit de Officio Duplici vel de Festo Semiduplici, dicuntur duae Missae conventuales. Missae autem privatae ad libitum dici possunt de Officio diei, vel de Feria, juxta Rubricas.
* Feria vero III, si Officium fuerit de Feria, pariter sequens dicitur Missa sine Glória in excélsis, quamvis a d Matutinum dictum sit Te Deum ; si autem Officium fuerit de Festo, etiam Simplici, Missa dicitur de eo, cum Commemoratione Rogationum ; sed si fiat Processio, serventur Rubricae.
* Idem servatur quoad Commemorationem de Rogationibus Feria IV in Vigilia Ascensionis ; sed in ea non dicitur Missa de Rogationibus nisi ad Processionem, ut supra.
* In omnibus autem Litaniarum diebus semper fit Commemoratio Rogationum in omnibus Missis privatis quae non sint Defunctorum ; et etiam in Missis solemnibus vel cantatis, nisi celebretur Missa in cantu vel conventualis de Rogationibus.


Introitus Ps. 17, 7
EXAUDÍVIT de templo sancto suo vocem meam, allelúja: et clamor meus in conspéctu ejus, introívit in aures ejus, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2-3 Díligam te, Dómine, virtus mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. V/. Glória Patri.


* In hac Missa non dicitur Glória in excélsis, neque Credo.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus ; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum nostrum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.
* Infra Octavam Paschae dicitur tantum Oratio contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa, ut supra.


Léctio Epístolae beáti Jacóbi Apóstoli.

Jac. 5, 16-20


CARÍSSIMI: Confitémini altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem, ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Et rursum orávit: et caelum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum. Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte, et convérterit quis eum: scire debet, quóniam qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viae suae, salvábit ánimam ejus a morte, et opériet multitúdinem peccatórum.


Allelúja . V/. Ps. 117, 1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in saéculum misericórdia ejus.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 11, 5-13


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quis vestrum habébit amícum, et ibit ad illum média nocte, et dicet illi: Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum: et ille deíntus respóndens, dicat: Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli, non possum súrgere, et dare tibi. Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessários. Et ego dico vobis: Pétite, et dábitur vobis: quaérite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsánti aperiétur. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lápidem dabit illi ? Aut piscem: numquid pro pisce serpéntem dabit illi ? Aut si petíerit ovum: numquid pórriget illi scorpiónem ? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spíritum bonum peténtibus se ?


Offertorium Ps. 108, 30-31 Confitébor Dómino nimis in ore meo: et in médio multórum laudábo eum, qui ástitit a dextris páuperis: ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam, allelúja.


Secreta


HAEC múnera, quaésumus, Dómine, et víncula nostrae pravitátis absólvant, et tuae nobis misericórdiae dona concílient. Per Dóminum nostrum.


Praefatio Paschalis, juxta Rubricas.


Communio Luc. 11, 9-10 Pétite, et accipiétis: quaérite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis: omnis enim qui petit, áccipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsánti aperiétur, allelúja.


Postcommunio


VOTA nostra, quaésumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.



IN VIGILIA

ASCENSIONIS


* Hodie, ubi adsit obligatio Chori, si celebretur Officium Duplex, non tamen I classis, aut Festum Semiduplex, tres dicuntur Missae conventuales, prima post Tertiam de Officio diei, altera post Sextam de Vigilia, tertia post Nonam de Rogationibus ad Processionem, juxta Rubricas. Si vero non fiat Processio, de Rogationibus fit Commemoratio in Missa Vigiliae. Sin autem Officium f actum fuerit de Duplici I classis, non fit de Vigilia, sed tantum de Rogationibus. Si tandem Officium fuerit de Vigilia, de ea, juxta Rubricas, dicitur Missa conventualis ; sed, si habeatur Processio, Missa Rogationum non omittitur.


Introitus Isai. 48, 20
VOCEM jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terrae: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Ps. 65, 1-2 Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. V/. Glória Patri.


Et dicitur Glória in excélsis.


Oratio


DEUS, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te inspiránte, quae recta sunt ; et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.

2a de Rogationibus Oratio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus ; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. (Per Dóminum).

3a de S. Maria Concéde (Tabula Orationum).

* In ecclesiis autem collegiatis, ubi dicitur alia quoque Missa de Rogationibus, 2a Oratio erit de S. Maria ; 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 4, 7-13


FRATRES: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terrae ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes caelos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres, et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in aedificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram aetátis plenitúdinis Christi.


Allelúja, allelúja. V/. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo. Allelúja. V/. Joann. 16, 28 Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum , et vado ad Patrem. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 17, 1-11


IN illo témpore: Sublevátis Jesus óculis in caelum, dixit: Pater, venit hora, clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te: sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam aetérnam. Haec est autem vita aetérna: ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi ut fáciam: et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti: et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt quia ómnia, quae dedísti mihi, abs te sunt: quia verba, quae dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere quia a te exívi, et credidérunt quia tu me misísti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi: quia tui sunt: et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.


Offertorium Ps. 65, 8-9 et 20 Benedícite, gentes, Dóminum Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vit am, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam, et misericórdiam suam a me, allelúja.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut per haec piae devotiónis offícia, ad caeléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.

2a de Rogationibus Secreta
HAEC múnera, quaésumus, Dómine, et víncula nostrae pravitátis absólvant, et tuae nobis misericórdiae dona concílient. (Per Dóminum).

3a de S. Maria Tabula Orationum.


Praefatio Paschalis.


Communio Ps. 95, 2 Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino, et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.


Postcommunio


TRÍBUE nobis, Dómine, caeléstis mensae virtúte satiátis: et desideráre quae recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.

2a de Rogationibus Postcommunio

VOTA nostra, quaésumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. (Per Dóminum).

3a de S. Maria Tabula Orationum.



IN ASCENSIONE DOMINI

Duplex I classis cum Octava privilegiata III Ordinis


Statio ad S. Petrum



Introitus Act. 1, 11
VIRI Galilaéi, quid admirámini aspiciéntes in caelum ? allelúja: quemádmodum vidístis eum ascendéntem in caelum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 46, 2 Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. V/. Glória Patri.


Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum Redemptórem nostrum ad caelos ascendísse crédimus ; ipsi quoque mente in caeléstibus habitémus. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 1, 1-11


PRIMUM quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quae coepit Jesus fácere et docére, usque in diem, qua, praecípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et praébuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei. Et convéscens, praecépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël ? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quae Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et omni Judaéa et Samaría, et usque ad últimum terrae. Et cum haec dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in caelum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilaéi, quid statis aspiciéntes in caelum ? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in caelum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in caelum.


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 46, 6 Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubae. Allelúja. V/. Ps. 67, 18-19 Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

Marc. 16, 14-20


IN illo témpore: Recumbéntibus úndecim discípulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum, et durítiam cordis: quia iis, qui víderant eum resurrexísse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, praedicáte Evangélium omni creatúrae. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, haec sequéntur: In nómine meo daemónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super aegros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, praedicavérunt ubíque, Dómino cooperánte, et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.


* Dicto Evangelio extinguitur Cereus paschalis, nec ulterius accenditur, nisi in Sabbato Pentecostes ad benedictionem Fontis.


Credo.


Offertorium Ps. 46, 6 Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubae, allelúja.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, múnera, quae pro Fílii tui gloriósa Ascensióne deférimus: et concéde popítius ; ut a praeséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus aetérnam. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes propria per totam Octavam.


Communio Ps. 67, 33-34 Psállite Dómino, qui ascéndit super caelos caelórum ad Oriéntem, allelúja.


Postcommunio


PRAESTA nobis, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quae visibílibus mystériis suménda percépimus, invisíbili consequámur efféctu. Per Dóminum.


* Infra Octavam Missa dicitur ut in Festo, et in ea adduntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae, nempe 2a de S. Maria, 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa Tabula Orationum.



DOMINICA

INFRA OCTAVAM ASCENSIONIS

Semiduplex



Introitus Ps. 26, 7, 8 et 9
EXÁUDI, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quaesívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1 Dóminus illuminátio mea, et salus mea: quem timébo ? V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem ; et majestáti tuae sincéro corde servíre. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae Ascensionis.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum Redemptórem nostrum ad caelos ascendísse crédimus ; ipsi quoque mente in caeléstibus habitémus. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 4, 7-11


CARÍSSIMI: Estóte prudéntes, et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem, mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiae Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum Dóminum nostrum.


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 46, 9 Regnávit Dóminus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Allelúja. V/. Joann. 14, 18 Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 15, 26-27 ; 16, 1-4


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Haec locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se praestáre Deo. Et haec fácient vobis, quia non novérunt Patrem, neque me. Sed haec locútus sum vobis: ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini, quia ego dixi vobis.


Credo.


Offertorium Ps. 46, 6 Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubae, allelúja.


Secreta


SACRIFÍCIA nos, Dómine, immaculáta puríficent: et méntibus nostris supérnae grátiae dent vigórem. Per Dóminum.

Pro Octava Ascensionis


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, múnera, quae pro Fílii tui gloriósa Ascensióne deférimus: et concéde popítius ; ut a praeséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus aetérnam. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes de Ascensione.


Communio Joann. 17, 12-13 et 15 Pater, cum essem cum eis, ego servábam eos, quos dedísti mihi, allelúja: nunc autem ad te vénio: non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúja, allelúja.


Postcommunio


REPLÉTI, Dómine, munéribus sacris: da, quaésumus ; ut in gratiárum semper actióne maneámus. Per Dóminum.

Pro Octava Ascensionis


Postcommunio


PRAESTA nobis, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quae visibílibus mystériis suménda percépimus, invisíbili consequámur efféctu. Per Dóminum.


* In Octava Ascensionis Missa dicitur ut in die Festo.
* Feria VI post Octavam dicitur Missa Dominicae praecedentis, cum Glória, 2a et 3a Orationibus, ut supra (in Ascensione), et Praefatione de Ascensione, dicenda etiam in Missis Sanctorum, vel votivis, quae Praefationem magis propriam non habeant, juxta Rubricas ; sed omittitur Credo, et non dicitur Communicántes de Ascensione. Si Dominica praecedenti celebratum fuerit Officium Duplex I vel II classis, in hac Feria prohibentur Missae votivae privatae et quotidianae lectae Defunctorum.




SABBATO

IN VIGILIA PENTECOSTES

I classis Semiduplex


Statio ad S. Joannem in Laterano



Introitus Ezech. 36, 23, 24 et 25-26
CUM sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spíritum novum, allelúja, allelúja. Ps. 33, 2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V/. Glória Patri.


Deinde dicitur Kýrie, eléison.
Glória in excélsis.
Postea Sacerdos dicit:
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut claritátis tuae super nos splendor effúlgeat ; et lux tuae lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.

* Et dicitur haec tantum Oratio, etiam si qua ad Laudes facta fuerit Commemoratio.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 19, 1-8


IN diébus illis: Factum est, cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus peragrátis superióribus pártibus veníret Ephesum, et inveníret quosdam discípulos: dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes ? At illi dixérunt ad eum: Sed neque si Spíritus Sanctus est, audívimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis ? Qui dixérunt: In Joánnis baptísmate. Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptísmo paeniténtiae pópulum, dicens: In eum, qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est, in Jesum. His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei.


Allelúja. V/. Ps. 106, 1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in saéculum misericórdia ejus.
Non repetitur Allelúja, sed immediate sequitur
Tractus Ps. 116, 1-2 Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. V/. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in aetérnum.


Ad Evangelium non portantur luminaria sed incensum tantum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 14, 15-21


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in aetérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscétis eum: quia apud vos manébit, et in vobis erit. Non relínquam vos órphanos: véniam ad vos. Adhuc módicum: et mundus me jam non videt. Vos aurem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis. In illo die vos cognoscétis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea, et servat ea: ille est, qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum.


Non dicitur Credo.


Offertorium Ps. 103, 30-31 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terrae: sit glória Dómini in saécula, allelúja.


Secreta


MÚNERA, quaésumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur propria de Pentecoste: quae dicuntur usque ad Sabbatum sequens inclusive.


Communio Joann. 7, 37-39 Ultimo festivitátis die dicébat Jesus: Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquae vivae: hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.


Postcommunio


SANCTI Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima apersióne fecúndet. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.



Missale Romanum 1957 - IN OCTAVA PASCHAE