Missale Romanum 1957 - S. PETRI DAMIANI


Eadem die 23 vel die 24 Februarii

IN VIGILIA

S. MATTHIAE

Apostoli



Missa Ego autem, de Communi in Vigiliis Apostolorum.
Si haec Vigilia occurrat in Quadragesima, de Vigilia non dicitur Missa conventualis, sed fit tantum Commemoratio in omnibus Missis, praeter conventualem de Festo occurrenti, si habeatur, et in Missa de Feria in fine legitur Evangelium ejusdem Vigiliae. Missae autem privatae, praeterquam in Feria IV Cinerum, dici possunt tum de Feria Quadragesimae, tum de Vigilia, juxta Rubricas.



Die 24 vel 25 Februarii

S. MATTHIAE

Apostoli


Duplex II classis



* Hodie, in Quadragesima, in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria ; de qua tamen prohibentur Missae privatae.


Introitus Ps. 138, 17
MIHI autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti: tríbue, quaésumus ; ut ejus interventióne, tuae circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 1, 15-26


IN diébus illis exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti): Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram, quam praedíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum, qui comprehendérunt Jesum: qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis. Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. Opórtet ergo ex his viris, qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. Et statuérunt duos, Joseph qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. Et orántes dixérunt: Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde, quem elégeris ex his duóbus unum, accípere locum ministérii hujus, et apostolátus, de quo praevaricátus est Judas, ut abíret in locum suum. Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim Apóstolis.


Graduale Ps. 138, 17-18 Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. V/. Dinumerábo eos: et super arénam multiplicabúntur.
Tractus Ps. 20, 3-4 Desidérium ánimae ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.



In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, omisso Tractu, post Graduale, dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Ps. 32, 1 Gaudéte, justi, in Dómino ; rectos decet collaudátio. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 11, 25-30


IN illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine caeli et terrae, quia abscondísti haec a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me omnes, qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum, et húmilis córde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.


Credo.


Offertorium Ps. 44, 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.


Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, sancti Matthíae Apóstoli tui prosequátur orátio: per quam nos expiári fácias, et deféndi. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Praefatio de Apostolis.


Communio Matth. 19, 28 Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.


Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut per haec sancta, quae súmpsimus, interveniénte beáto Matthía Apóstolo tuo, véniam consequámur et pacem. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.




Tempore autem Paschali, Introitus, Allelúja cum suis versibus post Epistolam, Offertorium et Communio sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1 loco , reliqua dicuntur ut supra.



Die 27 vel 28 Februarii

S. GABRIELIS

A VIRGINE PERDOLENTE

Confessoris


Duplex



Introitus Eccli. 11, 13
OCULUS Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus ; et miráti sunt in illo multi, et honoravérunt Deum. Ps. 72, 1 Quam bonus Israël Deus his, qui recto sunt corde ! V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátum Gabriélem dulcíssimae Matris tuae dolóres assídue recólere docuísti, ac per illam sanctitátis et miraculórum glória sublimásti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo ; ita Genitrícis tuae consociári flétibus, ut matérna ejúsdem protectióne salvémur: Qui vivis.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Léctio Epístolae beáti Joánnis Apóstoli.

1 Joann. 2, 14-17


CARÍSSIMI: Scribo vobis, júvenes, quóniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicístis malígnum. Nolíte dilígere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo: quóniam omne, quod est in mundo, concupiscéntia carnis est, et concupiscéntia oculórum, et supérbia vitae: quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia ejus. Qui autem facit voluntátem Dei, manet in aetérnum.


Graduale Ps. 30, 20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te ! V/. Perfecísti eis, qui sperant in te, in conspéctu filiórum hóminum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 8, 6-7 Minuísti eum, Dómine, paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 83, 6-7, 11 et 13 Beátus vir, cujus est auxílium abs te: ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum, in loco, quem pósuit. V/. Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. V/. Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.



Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 8, 6-7 Minuísti eum, Dómine, pa ulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum. Allelúja. V/. Eccli. 11, 24 Benedíctio Dei in mercédem justi festínat, et in hora velóci procéssus illíus fructíficat. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

Marc. 10, 13-21


IN illo témpore: Offerébant Jesu párvulos, ut tángeret illos. Discípuli autem comminabántur offeréntibus. Quos cum vidéret Jesus, indígne tulit et ait illis: Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei. Amen, dico vobis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud. Et compléxans eos et impónens manus super illos, benedicébat eos. Et cum egréssus esset in viam, procúrrens quidam genu flexo ante eum, rogábat eum: Magíster bone, quid fáciam, ut vitam aetérnam percípiam ? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum ? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecépta nosti: Ne adúlteres, ne occídas, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris. Honóra patrem tuum et matrem. At ille respóndens, ait illi: Magíster, haec ómnia observávi a juventúte mea. Jesus autem intúitus eum, diléxit eum et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecúmque habes vende et da paupéribus, et habébis thesáurum in caelo: et veni, séquere me.


Offertorium Ps. 115, 16-17 O Dómine, quia ego servus tuus, et fílius ancíllae tuae: dirupísti víncula mea, tibi sacrificábo hóstiam laudis.


Secreta


SALUTÁREM hóstiam, in memóriam sancti Gabriélis tibi, Dómine, offeréntes, fac nos sacrifícium mortis tuae rite recólere, ac, méritis perdoléntis Vírginis, ejúsdem sacrifícii fructum copióse percípere: Qui vivis.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Apoc. 3, 20 Ecce sto ad óstium et pulso: si quis audíerit vocem meam, et aperúerit mihi jánuam, intrábo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.


Postcommunio


QUAS tibi, Dómine, in festivitáte sancti Gabriélis Confessóris tui, pro collátis donis grátias ágimus: súscipe propítius per manus gloriósae semper Vírginis Maríae ; ex qua carnem illam assumpsísti, cujus in hoc salutári convívio merúimus gustáre dulcédinem: Qui vivis.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



FESTA MARTII


* Ante Qu adragesimam, prima die mensis in qua fiat Officium de Feria communi, et primo resumenda non sit Missa praecedentis Dominicae impedita, in Choro post Primam dicitur Missa conventualis pro Defunctis, juxta Rubricas, et in Missis privatis, quae non sint Defunctorum, paenultimo loco dicitur Oratio Fidélium.


Die 4 Martii

S. CASIMIRI

Confessoris


Semiduplex



Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1 loco, praeter Orationem sequentem.


Oratio
P


DEUS, qui inter regáles delícias et mundi illécebras, sanctum Casimírum virtúte constántiae roborásti: quaésumus ; ut ejus intercessióne fidéles tui terréna despíciant, et ad caeléstia semper aspírent. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.
Deinde Commemoratio S. Lucii I Papae et Martyris.

Oratio


GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Lúcium Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.


Secreta
C


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae et S. Lucii, ut supra.

Pro S. Lucio

Secreta


OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.


Postcommunio
C


REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae ac S. Lucii, ut supra ; et de Feria legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

Pro S. Lucio

Postcommunio


REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.



Eadem die 4 Martii

Pro S. LUCIO I

Papa et Martyre



Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum, cum Orationibus ut supra.



Die 6 Martii

SS. PERPETUAE et FELICITATIS

Martyrum


Duplex



Missa Me exspectavérunt, de Communi non Virginum 1 loco, cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


DA nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, sanctárum Mártyrum tuárum Perpétuae et Felicitátis palmas incessábili devotióne venerári: ut, quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Secreta
P


INTÉNDE, quaésumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Mártyrum tuárum Perpétuae et Felicitátis festivitáte propósita: ut, sicut per haec beáta mystéria illis glóriam contulísti ; ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
P


MÝSTICIS, Dómine, repléti sumus votis et gáudiis: praesta, quaésumus, ut intercessiónibus sanctárum Mártyrum tuárum Perpétuae et Felicitátis, quae temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 7 Martii

S. THOMAE DE AQUINO

Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Introitus Eccli. 15, 5
IN médio Ecclésiae apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae, et intelléctus: stolam glóriae índuit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui Ecclésiam tuam, beáti Thomae Confessóris tui mira eruditióne claríficas, et sancta operatióne fecúndas: da nobis, quaésumus ; et quae dócuit, intelléctu conspícere, et quae egit, imitatióne complére. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 7, 7-14


OPTÁVI, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiae: et praepósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus, aréna est exígua, et tamquam lutum aestimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et laetátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici, et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiae Dei, propter disciplínae dona commendáti.


Graduale Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 5, 13-19


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur ? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem, aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis, donec tránseat caelum et terra, jota unum, aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno caelórum: qui autem fécerit, et docúerit, hic magnus vocábitur in regno caelórum.


Offertorium Ps. 91, 13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quae in Líbano est, multiplicábitur.


Secreta


SANCTI Thomae Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Luc. 12, 42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.


Postcommunio


UT nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Thomas Conféssor tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 8 Martii

S. JOANNIS DE DEO

Confessoris


Duplex



Introitus Ps. 36, 30-31
OS justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátum Joánnem, tuo amóre succénsum, inter flammas innóxium incédere fecísti, et per eum Ecclésiam tuam nova prole fecundásti: praesta, ipsíus suffragántibus méritis ; ut igne caritátis tuae vítia nostra curéntur, et remédia nobis aetérna provéniant. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 31, 8-11


BEÁTUS vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum ? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória aetérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.


Graduale Ps. 91, 13 et 14 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 22, 34-46


IN illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisaéi: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege ? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota ánima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet, et prophétae. Congregátis autem pharisaéis, interrogávit eos Jesus, dicens: Quid vobis vidétur de Christo ? cujus fílius est ? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Dómino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum ? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est ? Et nemo póterat ei respondére verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre.


Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.


Secreta


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Matth. 24, 46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.


Postcommunio


REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



* Infra Hebdomadam Passionis, in omnibus Missis de Fes to Semiduplici, et in Missis votivis quae cum cantu celebrentur, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas, et non dicitur 3a Oratio. Quando tamen omittenda sit Commemoratio Feriae, dicitur tantum 2a
Oratio pro diversitate Temporum assignata, nempe contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.



Die 9 Martii

S. FRANCISCAE ROMANAE

Viduae


Duplex



Missa Cognóvi, de Communi non Virginum 2 loco, praeter Orationem sequentem.


Oratio
P


DEUS, qui beátam Francíscam fámulam tuam, inter cétera grátiae tuae dona, familiári Angeli consuetúdine decorásti: concéde, quaésumus ; ut intercessiónis ejus auxílio, Angelórum consórtium cónsequi mereámur. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus.


Secreta
C


ACCÉPTA tibi sit, Dómine, sacrátae plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
C


SATIÁSTI, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 10 Martii

SS. QUADRAGINTA MARTYRUM

Semiduplex



Introitus Ps. 33, 18
CLAMAVÉRUNT justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 11, 33-39


FRATRES: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, et spelúncis, et in cavérnis terrae. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 132, 1-2 Ecce quam bonum, et quam jucúndum, habitáre fratres in unum ! V/. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Tractus Ps. 125, 5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V/. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V/. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 6, 17-23


IN illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judaéa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant, ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quaerébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in caelo.


Offertorium Ps. 31, 11 Laetámini in Dómino, et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.


Secreta


PRECES, Dómine, tuórum réspice, oblationésque fidélium: ut et tibi gratae sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuae propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Matth. 12, 50 Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est, dicit Dóminus.


Postcommunio


SANCTÓRUM tuórum, Dómine, intercessióne placátus: praesta, quaésumus ; ut, quae temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 12 Martii

S. GREGORII I

Papae, Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum, praeter Orationes sequentes. Et dicitur Credo.


Oratio
P


DEUS, qui ánimae fámuli tui Gregórii aetérnae beatitúdinis praémia contulísti: concéde propítius ; ut, qui peccatórum nostrórum póndere prémimur, ejus apud te précibus sublevémur. Per Dóminum.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas.


Secreta
P


ANNUE nobis, quaésumus, Dómine: ut intercessióne beáti Gregórii haec nobis prosit oblátio, quam immolándo totíus mundi tribuísti relaxári delícta. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
P


DEUS, qui beátum Gregórium Pontíficem Sanctórum tuórum méritis coaequásti: concéde propítius ; ut, qui commemoratiónis ejus festa percólimus, vitae quoque imitémur exémpla. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 17 Martii

S. PATRICII

Episcopi et Confessoris


Duplex



Missa Státuit, de Communi Confessoris Pontificis 1 loco, praeter Orationem sequentem.


Oratio
P


DEUS, qui ad praedicándam géntibus glóriam tuam beátum Patrícium Confessórem atque Pontíficem míttere dignátus es: ejus méritis et intercessióne concéde ; ut, quae nobis agénda praécipis, te miseránte adimplére possímus. Per Dóminum.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas.


Secreta
C


SANCTI tui, quaésumus, Dómine, nos ubíque laetíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Postcommunio
C


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Patrício Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 18 Martii

S. CYRILLI

Episcopi Hierosolymitani,

Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Introitus Eccli. 15, 5
IN médio Ecclésiae apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae, et intelléctus: stolam glóriae índuit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


DA nobis, quaésumus, omnípotens Deus, beáto Cyríllo Pontífice intercedénte: te solum verum Deum, et quem misísti Jesum Christum ita cognóscere ; ut inter oves, quae vocem ejus áudiunt, perpétuo connumerári mereámur. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Feriae, juxta Rubricas.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 39, 6-14


JUSTUS cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiae replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiae suae, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínae suae, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in saéculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.


Graduale Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 10, 23-28


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen dico vobis, non consummábitis civitátes Israël, donec véniat Fílius hóminis. Non est discípulus super magístrum, nec servus super dóminum suum. Súfficit discípulo, ut sit sicut magíster ejus: et servo, sicut dóminus ejus. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt ; quanto magis domésticos ejus ? Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, praedicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam.


Credo.


Offertorium Ps. 91, 13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quae in Líbano est, multiplicábitur.


Secreta


RÉSPICE, Dómine, immaculátam hóstiam, quam tibi offérimus: et praesta ; ut, méritis beáti Pontíficis et Confessóris tui Cyrílli, eam mundo corde suscípere studeámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Communio Luc. 12, 42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.


Postcommunio


SACRAMÉNTA córporis et sánguinis tui, quae súmpsimus, Dómine Jesu Christe, beáti Cyrílli Pontíficis précibus, mentes et corda nostra sanctíficent: ut divínae consórtes natúrae éffici mereámur: Qui vivis et regnas.

Et fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.



Die 19 Martii

S. JOSEPH SPONSI

BEATAE MARIAE VIRGINIS

Confessoris et Ecclesiae universalis Patroni


Duplex I classis



* Hodie in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria ; de qua tamen prohibentur Missae privatae.


Introitus Ps. 91, 13-14
JUSTUS ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


SANCTÍSSIMAE Genitrícis tuae Sponsi, quaésumus, Dómine, méritis adjuvémur: ut, quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur: Qui vivis.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae in Missis non conventualibus, juxta Rubricas.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 45, 1-6


DILÉCTUS Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum, et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram praecépta, et legem vitae et disciplínae.


Graduale Ps. 20, 4-5 Dómine, praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V/. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in saéculum saéculi.
Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.



Tempore Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja. V/. Osee 14, 6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in aetérnum ante Dóminum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 1, 18-21


CUM esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Haec autem eo cogitánte, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium: et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.


Credo.


Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T. P. Allelúja.)


Secreta


DÉBITUM tibi, Dómine, nostrae réddimus servitútis, supplíciter exorántes: ut, suffrágiis beáti Joseph, Sponsi Genitrícis Fílii tui Jesu Christi Dómini nostri, in nobis tua múnera tueáris, ob cujus venerándam festivitátem laudis tibi hóstias immolámus. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra.


Praefatio de S. Joseph Et te in Festivitáte.


Communio Matth. 1, 20 Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


ADÉSTO nobis, quaésumus, miséricors Deus: et, intercedénte pro nobis beáto Joseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriae, ut supra ; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.


* Pro votiva de S. Joseph dicitur Missa Adjutor, quae habetur inter Missas votivas circa finem Missalis.



Missale Romanum 1957 - S. PETRI DAMIANI