Missale Romanum 1957 - DOMITILLAE

Die 13 Maji

S. ROBERTI BELLARMINO

Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris

Duplex

Introitus Eccli. 15, 5
IN médio Ecclésiae apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae, et intelléctus: stolam glóriae índuit eum, allelúja, allelúja. Ps. 91, 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.

Oratio

DEUS, qui ad errórum insídias repelléndas et Apostólicae Sedis jura propugnánda, beátum Robértum Pontíficem tuum atque Doctórem mira eruditióne et virtúte decorásti: ejus méritis et intercessióne concéde: ut nos in veritátis amóre crescámus, et errántium corda ad Ecclésiae tuae rédeant unitátem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 7, 7-14

OPTÁVI, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiae: et praepósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus, aréna est exígua, et tamquam lutum aestimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et laetátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici, et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiae Dei, propter disciplínae dona commendáti.

Allelúja, allelúja. V/. Dan. 12, 3 Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti. Allelúja. V/. Ibid. Qui ad justítiam erúdiunt multos, quasi stellae in perpétuas aeternitátes. Allelúja.

In Missis votivis, extra Tempus Paschale, dicitur

Graduale Eccli. 44, 16-17 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo et invéntus est justus. V/. Ibid., 20 Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. V/. Dan. 12, 3 Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tract. Ps. 91, 2, 3, 5 Bonum est confitéri Dómino et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. V/. Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 5, 13-19

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur ? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem, aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis, donec tránseat caelum et terra, jota unum, aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno caelórum: qui autem fécerit, et docúerit, hic magnus vocábitur in regno caelórum.

Credo.

Offertorium Ps. 72, 28 Mihi autem adhaerére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam: ut annúntiem omnes praedicatiónes tuas in portis fíliae Sion, allelúja.

Secreta

HÓSTIAS tibi, Dómine, in odórem suavitátis offérimus ; et praesta: ut beáti Robérti mónitis et exémplis edócti, per sémitam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum.

Communio Matth. 5, 14, 16 Vos estis lux mundi: sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum qui in caelis est, allelúja.

Postcommunio

SACRAMÉNTA, quae súmpsimus, Dómine Deus noster, in nobis fóveant caritátis ardórem: quo beátus Robértus veheménter accénsus, pro Ecclésia tua se júgiter impendébat. Per Dóminum.

Die 14 Maji

S. BONIFATII

Martyris

Simplex

Missa Protexísti, de Communi Martyrum Tempore Paschali 1 loco, cum Orationibus ut infra:

Oratio
P

DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Bonifátii Mártyris tui solémnia cólimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

Secreta
C

MUNÉRIBUS nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et caeléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Postcommunio
C

REFÉCTI participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Bonifátio Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

* Pro votiva extra Tempus Paschale, Missa In virtúte, de Communi unius Martyris 3 loco, cum Orationibus ut supra.

Die 15 Maji

S. JOANNIS BAPTISTAE DE LA SALLE

Confessoris

Duplex

Introitus Ps. 36, 30-31
OS justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V/. Glória Patri.

Oratio

DEUS, qui ad christiánam páuperum eruditiónem, et ad juvéntam in via veritátis firmándam, sanctum Joánnem Baptístam Confessórem excitásti, et novam per eum in Ecclésia famíliam collegísti: concéde propítius ; ut, ejus intercessióne et exémplo, stúdio glóriae tuae in animárum salúte fervéntes, ejus in caelis corónae partícipes fíeri valeámus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 31, 8-11

BEÁTUS vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum ? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória aetérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.

In Missis votivis per annum dicitur

Graduale Ps. 91, 13 et 14 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 18, 1-5

IN illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno caelórum ? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno caelórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.

Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus, allelúja.

Secreta

LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Communio Matth. 24, 46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum, allelúja.

Postcommunio

REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

* A Dominica I Post Pentecosten usque ad Sabbatum ant e Dominicam I Adventus inclusive, in omnibus Missis de Officio Semiduplici aut Simplici et in Missis votivis, quae pro re gravi et publica simul causa non sint, dicuntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae, nempe 2a ad poscenda suffragia Sanctorum A cunctis, et 3a ad libitum eligenda.

Die 16 Maji

S. UBALDI

Episcopi et Confessoris

Semiduplex

Missa Státuit, de Communi Confessoris Pontificis 1 loco, praeter Orationem sequentem.

Oratio
P

AUXÍLIUM tuum nobis, Dómine, quaésumus, placátus impénde: et, intercessióne beáti Ubáldi Confessóris tui atque Pontíficis, contra omnes diáboli nequítias déxteram super nos tuae propitiatiónis exténde. Per Dóminum.

Secreta
C

SANCTI tui, quaésumus, Dómine, nos ubíque laetíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Postcommunio
C

PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Ubáldo Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.

Die 17 Maji

S. PASCHALIS BAYLON

Confessoris

Duplex

Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1 loco, praeter Orationem sequentem.

Oratio
P

DEUS, qui beátum Paschálem Confessórem tuum mirífica erga córporis et sánguinis tui sacra mystéria dilectióne decorásti: concéde propítius ; ut, quam ille ex hoc divíno convívio spíritus percépit pinguédinem, eámdem et nos percípere mereámur: Qui vivis.

Secreta
C

LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Postcommunio
C

REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Die 18 Maji

S. VENANTII

Martyris

Duplex

Tempore Paschali

Introitus Ps. 63, 3
PROTEXÍSTI me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. V/. Glória Patri.

Oratio

DEUS, qui hunc diem beáti Venántii Mártyris tui triúmpho consecrásti: exáudi preces pópuli tui, et praesta ; ut, qui ejus mérita venerámur, fídei constántiam imitémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 5, 1-5

STABUNT justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátae salútis, dicéntes intra se, paeniténtiam agéntes, et prae angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum aestimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 88, 6 Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. Ps. 20, 4 Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 15, 1-7

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit: mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.

Offertorium Ps. 88, 6 Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.

Secreta

HANC oblatiónem, omnípotens Deus, beáti Venántii mérita tibi reddant accéptam: ut, ipsíus subsídiis adjúti, glóriae ejus consórtes efficiámur. Per Dóminum.

Communio Ps. 63, 11 Laetábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.

Postcommunio

SÚMPSIMUS, Dómine, aetérnae vitae sacraménta, te humíliter deprecántes: ut, beáto Venántio Mártyre tuo pro nobis deprecánte, véniam nobis concílient, et grátiam. Per Dóminum.

E xtra Tempus Paschale Missa In virtúte, de Communi unius Martyris 3 loco , cum Orationibus ut supra.

Die 19 Maji

S. PETRI CAELESTINI

Papae et Confessoris

Duplex

Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum, praeter Orationem sequentem.

Oratio
P

DEUS, qui beátum Petrum Caelestínum ad summi pontificátus ápicem sublimásti, quique illum humilitáti postpónere docuísti: concéde propítius ; ut e jus exémplo cuncta mundi despícere, et ad promíssa humílibus praémia perveníre felíciter mereámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Pudentianae Virginis.

Oratio

EXÁUDI nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae Pudentiánae Vírginis tuae festivitáte gaudémus ; ita piae devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Secreta
C

OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Pro S. Pudentiana

Secreta

ACCÉPTA tibi sit, Dómine, sacrátae plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Postcommunio
C

REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Pro S. Pudentiana

Postcommunio

SATIÁSTI, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

Eadem die 19 Maji

Pro S. PUDENTIANA

Virgine

Missa Dilexísti, de Communi Virginum 3 loco.

Die 20 Maji

S. BERNARDINI SENENSIS

Confessoris

Semiduplex

Introitus Ps. 36, 30-31
OS justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V/. Glória Patri.

Oratio

DÓMINE Jesu, qui beáto Bernardíno Confessóri tuo exímium sancti nóminis tui amórem tribuísti: ejus, quaésumus, méritis et intercessióne, spíritum nobis tuae dilectiónis benígnus infúnde: Qui vivis.

Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 31, 8-11

BEÁTUS vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum ? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória aetérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale Ps. 91, 13 et 14 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 19, 27-29

IN illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis ? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suae, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam aetérnam possidébit.

Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T. P. Allelúja.)

Secreta

LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Communio Matth. 24, 46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T. P. Allelúja.)

Postcommunio

REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Die 25 Maji

S. GREGORII VII

Papae et Confessoris

Duplex

Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum, praeter Orationem sequentem.

Oratio
P

DEUS, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Gregórium Confessórem tuum atque Pontíficem, pro tuénda Ecclésiae libertáte, virtúte constántiae roborásti: da nobis, ejus exémplo et intercessióne, ómnia adversántia fórtiter superáre. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Urbani I Papae et Martyris.

Oratio
C 1

GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Urbánum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Secreta
C 1

OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Pro S. Urbano

Secreta
C 2

MÚNERA, quae tibi, Dómine, laetántes offérimus, súscipe benígnus, et praesta: ut, intercedénte beáto Urbáno, Ecclésia tua et fídei integritáte laetétur, et témporum tranquillitáte semper exsúltet. Per Dóminum.

Postcommunio
C 1

REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Pro S. Urbano

Postcommunio
C 2

MULTÍPLICA, quaésumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum grátiae, quem dedísti: ut, beáti Urbáni Mártyris tui atque Summi Pontíficis deprecatióne, nec pastóri obediéntia gregis, nec gregi desit cura pastóris. Per Dóminum.

Eadem die 25 Maji

Pro S. URBANO I

Papa et Martyre

Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum.

Die 26 Maji

S. PHILIPPI NERII

Confessoris

Duplex

Introitus Rom. 5, 5
CÁRITAS Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 102, 1 Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia quae intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri.

Oratio

DEUS, qui beátum Philíppum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti: concéde propítius ; ut, cujus solemnitáte laetámur, ejus virtútum proficiámus exémplo. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Eleutherii Papae et Martyris.

Oratio

GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Eleuthérium Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 7, 7-14

OPTÁVI, et datus est mihi sensus: et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiae: et praepósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus: nec comparávi illi lápidem pretiósum: quóniam omne aurum in comparatióne illíus, aréna est exígua, et tamquam lutum aestimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam: quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa, et innumerábilis honéstas per manus illíus, et laetátus sum in ómnibus: quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici, et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus: quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiae Dei, propter disciplínae dona commendáti.

Graduale Ps. 33, 12 et 6 Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. V/. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestrae non confundéntur.
Allelúja, allelúja. V/. Thren. 1, 13 De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Thren. 1, 13 De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja. V/. Ps. 38, 4 Concáluit cor meum intra me: et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 12, 35-40

IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri praecíncti, et lucérnae ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit, et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod praecínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertorium Ps. 118, 32 Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum. (T. P. Allelúja.)

Secreta

SACRIFÍCIIS praeséntibus, quaésumus, Dómine, inténde placátus: et praesta ; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem Spíritus.

Pro S. Eleutherio

Secreta

OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Communio Ps. 83, 3 Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum. (T. P. Allelúja.)

Postcommunio

CAELÉSTIBUS, Dómine, pasti delíciis: quaésumus ; ut beáti Philíppi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum.

Pro S. Eleutherio

Postcommunio

REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Eadem die 26 Maji

Pro S. ELEUTHERIO

Papa et Martyre

Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum.

Die 27 Maji

S. BEDAE VENERABILIS

Confessoris et Ecclesiae Doctoris

Duplex

Missa In médio, de Communi Doctorum, praeter Orationem sequentem, et dicitur Credo.

Oratio
P

DEUS, qui Ecclésiam tuam beáti Bedae Confessóris tui atque Doctóris eruditióne claríficas, concéde propítius fámulis tuis ; ejus semper illustrári sapiéntia et méritis adjuvári. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Joannis I Papae et Martyris.

Oratio

GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Joánnem Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Secreta
C

SANCTI Bedae Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Pro S. Joanne

Secreta

OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Postcommunio
C

UT nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Beda Conféssor tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.

Pro S. Joanne

Postcommunio

REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Eadem die 27 Maji

Pro S. JOANNE I

Papa et Martyre

Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum.

Die 28 Maji

S. AUGUSTINI

Episcopi et Confessoris

Duplex

Introitus Ps. 131, 9-10
SACERDÓTES tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri.

Oratio

DEUS, qui Anglórum gentes, praedicatióne et miráculis beáti Augustíni Confessóris tui atque Pontíficis, verae fídei luce illustráre dignátus es: concéde ; ut, ipso interveniénte, errántium corda ad veritátis tuae rédeant unitátem, et nos in tua simus voluntáte concórdes. Per Dóminum.

Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.

1 Thess. 2, 2-9

FRATRES: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiae: Deus testis est: nec quaeréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis: cum possémus vobis óneri esse ut Christi Apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, praedicávimus in vobis Evangélium Dei.

Graduale Ps. 131, 16-17 Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V/. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 10, 1-9

IN illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quae apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quae apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.

Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T. P. Allelúja.)

Secreta

SACRIFÍCIUM tibi offérimus, Dómine, in solemnitáte beáti Augustíni Pontíficis et Confessóris tui, humíliter deprecántes: ut oves, quae periérunt, ad unum ovíle revérsae, hoc salutári pábulo nutriántur. Per Dóminum.

Communio Matth. 24, 46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T. P. Allelúja.)

Postcommunio

HÓSTIA salutári refécti: te, Dómine, súpplices exorámus ; ut éadem, beáti Augustíni interveniénte suffrágio, in omni loco nómini tuo júgiter immolétur. Per Dóminum.

Die 29 Maji

S. MARIAE MAGDALENAE DE PAZZIS

Virginis

Semiduplex

Missa Dilexísti, de Communi Virginum 3 loco, praeter Orationem sequentem.

Oratio
P

DEUS, virginitátis amátor, qui beátam Maríam Magdalénam Vírginem, tuo amóre succénsam, caeléstibus donis decorásti: da, ut, quam festíva celebritáte venerámur, puritáte et caritáte imitémur. Per Dóminum.

Secreta
C

ACCÉPTA tibi sit, Dómine, sacrátae plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Postcommunio
C

SATIÁSTI, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

Die 30 Maji

S. FELICIS I

Papae et Martyris

Simplex

Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum.

Oratio
C

GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Felícem Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Secreta
C

OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Postcommunio
C

REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Die 31 Maji

BEATAE MARIAE VIRGINIS REGINAE

Duplex II classis

Introitus
GAUDEÁMUS omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátae Maríae Vírginis Regínae: de cujus solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.

Oratio

CONCÉDE nobis, quaésumus, Dómine: ut, qui solemnitátem beátae Maríae Vírginis Regínae nostrae celebrámus ; ejus muníti praesídio, pacem in praesénti et glóriam in futúro cónsequi mereámur. Per Dóminum.

Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Petronillae Virginis.

Oratio

EXÁUDI nos, Deus, salutáris noster: ut, sicut de beátae Petroníllae Vírginis tuae festivitáte gaudémus ; ita piae devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 24, 5 et 7, 9-11, 30-31

EGO ex ore Altíssimi prodívi, primogénita ante omnem creatúram ; ego in altíssimis habitávi, et thronus meus in colúmna nubis. In omni terra steti et in omni pópulo, et in omni gente primátum hábui, et ómnium excelléntium et humílium corda virtúte calcávi. Qui audit me, non confundétur, et qui operátur in me, non peccábunt ; qui elúcidant me, vitam aetérnam habébunt.

Allelúja , allelúja. V/. Beáta es, Virgo María, quae sub cruce Dómini sustinuísti, allelúja. V/. Nunc cum eo regnas in aetérnum. Allelúja.

Extra Tempus Paschale dicitur:

Graduale Apoc. 19, 16 Ipse habet in vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum, et Dóminus dominántium. V/. Ps. 44, 10 Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto: circúmdata varietáte.
Allelúja, allelúja. V/. Salve, Regína misericórdiae, tu nos ab hoste prótege, et mortis hora súscipe. Allelúja.

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-33

IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis.

Credo.

Offertorium Regáli ex progénie María exórta refúlget ; cujus précibus nos adjuvári, mente et spíritu devotíssime póscimus. (T. P. Allelúja.)

Secreta

ACCIPE, quaésumus, Dómine, múnera laetántis Ecclésiae, et, beátae Vírginis Maríae Regínae suffragántibus méritis, ad nostrae salútis auxílium proveníre concéde. Per Dóminum.

Pro S. Petronilla

Secreta

ACCÉPTA tibi sit, Dómine, sacrátae plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

* Praefatio de beata Maria Virgine Et te in festivitáte.

Communio Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quae genuísti Chrístum Dóminum Salvatórem ómnium. (T. P. Allelúja.)

Postcommunio

CELEBRÁTIS solémniis, Dómine, quae pro sanctae Maríae, Regínae nostrae, festivitáte perégimus: ejus, quaésumus, nobis intercessióne fiant salutária ; in cujus honóre sunt exsultánter impléta. Per Dóminum.