Missale Romanum 1957 - S. IRENAEI


Eadem die 28 Junii

IN VIGILIA

SS. PETRI ET PAULI

Apostolorum



Introitus Joann. 21, 18-19
DICIT Dóminus Petro: Cum esses júnior, cingébas te, et ambulábas ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget, et ducet quo tu non vis: hoc autem dixit, signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum. Ps. 18, 1 Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V/. Glória Patri.


Non dicitur Glória in excélsis.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti: quos in apostólicae confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

In Missa conventuali additur, juxta Rubricas, 2a Oratio de sancta Maria Concéde, et 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa.

In Missis vero privatis

2a de S. Irenaeo

Oratio


DEUS, qui beáto Irenaéo Mártyri tuo atque Pontífici tribuísti, ut et veritáte doctrínae expugnáret haéreses, et pacem Ecclésiae felíciter confirmáret: da, quaésumus, plebi tuae in sancta religióne constántiam ; et pacem tuam nostris concéde tempóribus. (Per Dóminum.)

3a de Octava


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 3, 1-10


IN diébus illis: Petrus et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suae, bajulabátur: quem ponébant quotídie ad portam templi, quae dícitur Speciósa, ut péteret eleemósynam ab introëúntibus in templum. Is cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat, ut eleemósynam accíperet. Intuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos. At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do: In nómine Jesu Christi Nazaréni surge et ámbula. Et apprehensa manu ejus déxtera, allevávit eum, et prótinus consolidátae sunt bases ejus, et plantae. Et exsíliens stetit, et ambulábat: et intrávit cum illis in templum, ámbulans, et exsíliens, et laudans Deum. Et vidit omnis pópulus eum ambulántem, et laudántem Deum. Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi: et impléti sunt stupóre et éxtasi in eo, quod contígerat illi.


Graduale Ps. 18, 5 et 2 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum. V/. Caeli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 21, 15-19


IN illo témpore: Dixit Jesus Simóni Petro: Simon Joánnis, díligis me plus his ? Dicit ei: Etiam, Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me ? Ait illi: Etiam, Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me ? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio, Amas me ? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti: tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi: cum esses júnior, cingébas te, et ambulábas ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes m anus tuas, et álius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum.


Offertorium Ps. 138, 17 Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.


Secreta


MUNUS pópuli tui, quaésumus, Dómine, apostólica intercessióne sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

In Missis privatis

2a de S. Irenaeo

Secreta


DEUS, qui credéntes in te pópulos nullis sinis cóncuti terróribus: dignáre preces et hóstias dicátae tibi plebis suscípere ; ut pax a tua pietáte concéssa, christianórum fines ab omni hoste fáciat esse secúros. (Per Dóminum.)

3a de Octava


Communio Joann. 21, 15 et 17 Simon Joánnis, díligis me plus his ? Dómine, tu ómnia nosti: tu scis, Dómine, quia amo te.


Postcommunio


QUOS caelésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.

In Missis privatis

2a de S. Irenaeo

Postcommunio


DEUS, auctor pacis et amátor, quem nosse, vívere, cui servíre, regnáre est: prótege ab ómnibus impugnatiónibus súpplices tuos ; ut, qui in defensióne tua confídimus, beáti Irenaéi Mártyris tui atque Pontíficis intercessióne, nullíus hostilitátis arma timeámus. (Per Dóminum.)

3a de Octava



Die 29 Junii

SS. PETRI ET PAULI

Apostolorum


Duplex I classis cum Octava communi



Introitus Act. 12, 11
NUNC scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judaeórum. Ps. 138, 1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: da Ecclésiae tuae, eórum in ómnibus sequi praecéptum ; per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 12, 1-11


IN diébus illis: Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occídit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. Videns autem quia placéret Judaéis, appósuit ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce Angelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténae de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Praecíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat quia verum est, quod fiébat per Angelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quae ducit ad civitátem: quae ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum, et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judaeórum.


Graduale Ps. 44, 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V/. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja , allelúja. V/. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 16, 13-19


IN illo témpore: Venit Jesus in partes Caesaréae Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis ? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis ? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam, et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in caelis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in caelis.


Credo, per totam Octavam.


Offertorium Ps. 44, 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.


Secreta


HÓSTIAS, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, apostólica prosequátur orátio: per quam nos expiári tríbuas, et deféndi. Per Dóminum.


Praefatio de Apostolis, quae dicitur per totam Octavam in omnibus Missis quae aliam Praefationem non exigant, juxta Rubricas.


Communio Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam.


Postcommunio


QUOS caelésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.




* Pro votiva Ss. Petri et Pauli sumitur Missa Mihi autem, quae habetur inter votivas.
Tempore autem Paschali dicitur Missa Protexísti, ut ibid., praeter Orationes, Epistolam et Evangelium, quae dicuntur ut in Missa Mihi autem, ut supra notatur.



MISSA VOTIVA

DE S. PETRO

Apostolo

seorsim dicenda a S. Paulo Apostolo



Extra Tempus Paschale



Introitus Ps. 138, 17
MIHI autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri.


Tempore Paschali



Introitus Ps. 63, 3
PROTEXÍSTI me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti: quos in apostólicae confessiónis petra solidásti. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Pauli, ut in Missa sequenti, ante omnes alias Commemorationes.
Epistola et Graduale, ut supra in Festo Ss. Petri et Pauli.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Matth. 16, 18-19 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam. V/. Et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam: et tibi dabo claves regni caelórum. V/. Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in caelis. V/. Et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in caelis.

Tempore autem Paschali, omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 106, 8 Confiteántur Dómino misericórdiae ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúja. V/. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam. Allelúja.



Evangelium, ut supra in Festo Ss. Petri et Pauli.


Offertorium Ps. 44, 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne. (T. P. Allelúja.)


Secreta


MUNUS pópuli tui, quaésumus, Dómine, apostólica intercessióne sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Pauli, ut supra.


Praefatio de Apostolis.


Communio Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


QUOS caelésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Pauli, ut supra.

* Item pro votiva de S. Paulo sumitur Missa ut in sequenti die, cum Commemoratione S. Petri.



Die 30 Junii

IN COMMEMORATIONE

S. PAULI

Apostoli


Duplex majus



Introitus 2 Tim. 1, 12
SCIO cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex. Ps. 138, 1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli praedicatióne docuísti: da nobis, quaésumus: ut, cujus natalítia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Petri Apostoli, ante omnes alias Commemorationes.

Oratio


DEUS, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni caeléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde ; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur: (Qui vivis).

Deinde Commemoratio Octavae S. Joannis.

Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.

Gal. 1, 11-20


FRATRES: Notum vobis fácio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coaetáneos meos in génere meo, abundántius aemulátor exsístens paternárum meárum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meae, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam: et íterum revérsus sum Damáscum: deínde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.


Graduale Gal. 2, 8-9 Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quae data est mihi. V/. 1 Cor. 15, 10 Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet.
Allelúja , allelúja. V/. Sancte Paule Apóstole, praedicátor veritátis, et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus. V/. Praedicátor veritátis, et doctor géntium in fide et veritáte. V/. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. V/. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.

Tempore autem Paschali, omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 106, 8 Confiteántur Dómino misericórdiae ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúja. V/. Sancte Paule Apóstole, praedicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja..



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 10, 16-22


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbae. Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad praésides, et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo, aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini. Non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.


Credo.


Offertorium Ps. 138, 17 Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.


Secreta


APÓSTOLI tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuae dona sanctífica: ut, quae tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.

Pro S. Petro

Secreta


ECCLÉSIAE tuae, quaésumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio Octavae.


Praefatio de Apostolis.


Communio Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam aetérnam possidébitis.


Postcommunio


PERCÉPTIS, Dómine, sacraméntis: beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur ; ut, quae pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

Pro S. Petro

Postcommunio


LAETÍFICET nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem praedicámus ; sic per illum tuae sumámus indulgéntiae largitátem. (Per Dóminum).

Deinde Commemoratio Octavae.



FESTA JULII


* Prima die mensis in qua fiat Officium de Feria communi, et primo resumenda non sit Missa praecedentis Dominicae impedita, in Choro post Primam dicitur Missa conventualis pro Defunctis, juxta Rubricas, et in Missis privatis, quae non sint Defunctorum, paenultimo loco dicitur Oratio Fidélium.



Die 1 Julii

PRETIOSISSIMI

SANGUINIS D. N. J. C.

Duplex I Classis



Introitus Apoc. 5, 9-10
REDEMÍSTI nos, Dómine, in sánguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne: et fecísti nos Deo nostro regnum. Ps. 88, 2 Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui unigénitum Fílium tuum mundi Redemptórem constituísti, ac ejus Sánguine placári voluísti: concéde, quaésumus, salútis nostrae prétium solémni cultu ita venerári, atque a praeséntis vitae malis ejus virtúte deféndi in terris ; ut fructu perpétuo laetémur in caelis. Per eúmdem Dóminum.


* In Missis votivis omittantur verba solémni cultu.
Et fit Commemoratio diei Octavae S. Joannis in Missis privatis tantum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 9, 11-15


FRATRES: Christus assístens póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum non manufáctum, id est, non hujus creatiónis ; neque per sánguinem hircórum, aut vitulórum, sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, aetérna redemptióne invénta. Si enim sanguis hircórum, et taurórum, et cinis vítulae aspérsus, inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis: quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum Sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis, ad serviéndum Deo vivénti ? Et ídeo novi testaménti mediátor est: ut morte intercedénte, in redemptiónem eárum praevaricatiónum, quae erant sub prióri testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt, aetérnae hereditátis, in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale 1 Joann. 5, 6 et 7-8 Hic est qui venit per aquam et sánguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sánguine. V/. Tres sunt, qui testimónium dant in caelo: Pater, Verbum et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt. Et tres sunt, qui testimónium dant in terra: Spíritus, aqua et sanguis: et hi tres unum sunt.
Allelúja , allelúja. V/. Ibid., 9 Si testimónium hóminum accípimus, testimónium Dei majus est. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ephes. 1, 6-8 Gratificávit nos Deus in dilécto Fílio suo, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus. V/. Remissiónem peccatórum, secúndum divítias grátiae ejus, quae superabundávit in nobis. V/. Rom. 3, 24-25 Justificáti gratis per grátiam ipsíus, per redemptiónem, quae est in Christo Jesu. V/. Quem propósuit Deus propitiatiónem per fidem in sánguine ipsíus.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Apoc. 5, 9 Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula ejus: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo. Allelúja. V/. Exodi 12, 13 Erit autem sanguis vobis in signum: et vidébo sánguinem, et transíbo vos: nec erit in vobis plaga dispérdens. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 30-35


IN illo témpore: Cum accepísset Jesus acétum, dixit: Consummátum est. Et inclináto cápite trádidit spíritum. Judaéi ergo (quóniam Parascéve erat) ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus.


Credo.


Offertorium 1 Cor. 10, 16 Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est ? et panis, quem frángimus, nonne participátio córporis Dómini est ?


Secreta


PER haec divína mystéria, ad novi, quaésumus, testaménti mediatórem Jesum accedámus: et super altária tua, Dómine virtútum, aspersiónem sánguinis mélius loquéntem, quam Abel, innovémus. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de Cruce.


Communio Hebr. 9, 28 Christus semel oblátus est ad multórum exhauriénda peccáta: secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se in salútem.


Postcommunio


AD sacram, Dómine, mensam admíssi, háusimus aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris: sanguis ejus fiat nobis, quaésumus, fons aquae in vitam aetérnam saliéntis. Qui tecum vivit.



Die 2 Julii

IN VISITATIONE

BEATAE MARIAE VIRGINIS

Duplex II classis



Introitus Sedulius
SALVE, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui caelum terrámque regit in saécula saeculórum. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.


Oratio


FÁMULIS tuis, quaésumus, Dómine, caeléstis grátiae munus impertíre: ut, quibus beátae Vírginis partus éxstitit salútis exórdium ; Visitatiónis ejus votíva solémnitas, pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum.

Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio Ss. Processi et Martiniani Martyrum.

Oratio


DEUS, qui nos sanctórum Mártyrum tuórum Procéssi et Martiniáni gloriósis confessiónibus circúmdas et prótegis: da nobis et eórum imitatióne profícere, et intercessióne gaudére. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Cant. 2, 8-14


ECCE iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles: símilis est diléctus meus cápreae, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos. En diléctus meus lóquitur mihi: Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Jam enim hiems tránsiit, imber ábiit, et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: ficus prótulit grossos suos: víneae floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amíca mea, speciósa mea, et veni: colúmba mea in foramínibus petrae, in cavérna macériae, osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra.


Graduale Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
Allelúja, allelúja. V/. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol justítiae, Christus Deus noster. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 39-47


IN illo témpore: Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Juda: et intrávit in domum Zacharíae, et salutávit Elísabeth. Et factum est, ut audívit salutatiónem Maríae Elísabeth, exsultávit infans in útero ejus: et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth, et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat Mater Dómini mei ad me ? Ecce enim, ut facta est vox salutatiónis tuae in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quae credidísti, quóniam perficiéntur ea, quae dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.


Credo.


Offertorium Beáta es, Virgo María, quae ómnium portásti Creatórem: genuísti qui te fecit, et in aetérnum pérmanes Virgo.


Secreta


UNIGÉNITI tui, Dómine, nobis succúrrat humánitas: ut, qui natus de Vírgine, matris integritátem non mínuit, sed sacrávit ; in Visitatiónis ejus solémniis, nostris nos piáculis éxuens, oblatiónem nostram tibi fáciat accéptam Jesus Christus Dóminus noster: Qui tecum vivit.

Pro Ss. Martyribus

in Missis privatis

Secreta


SÚSCIPE, Dómine, preces et múnera: quae ut tuo sint digna conspéctu, Sanctórum tuórum précibus adjuvémur. Per Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Visitatióne.


Communio Beáta víscera Maríae Vírginis, quae portavérunt aetérni Patris Fílium.


Postcommunio


SÚMPSIMUS, Dómine, celebritátis ánnuae votíva sacraménta: praesta, quaésumus ; ut et temporális vitae nobis remédia praébeant, et aetérnae. Per Dóminum.

Pro Ss. Martyribus

in Missis privatis

Postcommunio


CÓRPORIS sacri, et pretiósi Sánguinis repléti libámine, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per eúmdem Dóminum.



Eadem die 2 Julii

Pro SS. PROCESSO ET MARTINIANO

Martyribus



Introitus Eccli. 44, 15 et 14
SAPIÉNTIAM sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in saéculum saéculi. Ps. 32, 1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos sanctórum Mártyrum tuórum Procéssi et Martiniáni gloriósis confessiónibus circúmdas et prótegis: da nobis et eórum imitatióne profícere, et intercessióne gaudére. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 10, 32-38


FRATRES: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti, magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem, et manéntem substántiam. Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quae magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.


Graduale Ps. 123, 7-8 Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V/. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit caelum et terram.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 67, 4 Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in laetítia. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 16, 24-27


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam: qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimae vero suae detriméntum patiátur ? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua ? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis: et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.


Offertorium Ps. 149, 5-6 Exsultábunt sancti in glória, laetabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, preces et múnera: quae ut tuo sint digna conspéctu, Sanctórum tuórum précibus adjuvémur. Per Dóminum.


Communio Luc. 12, 4 Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.


Postcommunio


CÓRPORIS sacri, et pretiósi sánguinis repléti libámine, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per eúmdem Dóminum.



Die 3 Julii

S. LEONIS II

Papae et Confessoris


Semiduplex



Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum.


Oratio
C


GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Leónem Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae.


Credo, ratione Octavae.


Secreta
C


OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.


Postcommunio
C


REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.



Die 4 Julii

De VI die infra Octavam

SS. PETRI ET PAULI

Apostolorum


Semiduplex



Introitus Ps. 138, 17
MIHI autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: da Ecclésiae tuae, eórum in ómnibus sequi praecéptum ; per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum.

2a Oratio de S. Maria Concéde, et 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 5, 12-16


IN diébus illis: Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in platéas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes aegros, et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.


Graduale Ps. 44, 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V/. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. V/. Luc. 22, 32 Rogávi pro te, Petre, ut non defíciciat fides tua: et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 19, 27-29


IN illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis ? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suae, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam aetérnam possidébit.


Credo.


Offertorium Ps. 18, 5 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum.


Secreta


HÓSTIAS, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, apostólica prosequátur orátio: per quam nos expiári tríbuas, et deféndi. Per Dóminum.


Praefatio de Apostolis.


Communio Matth. 19, 28 Vos qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.


Postcommunio


QUOS caelésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.



Die 5 Julii

S. ANTONII MARIAE ZACCARIA

Confessoris


Duplex



Introitus 1 Cor. 2, 4
SERMO meus, et praedicátio mea non in persuasibílibus humánae sapiéntiae verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis. Ps. 110, 1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in consílio justórum et congregatióne. V/. Glória Patri.


Oratio


FAC nos, Dómine Deus, supereminéntem Jesu Christi sciéntiam, spíritu Pauli Apóstoli edíscere: qua beátus Antónius María mirabíliter erudítus, n ovas in Ecclésia tua clericórum et vírginum famílias congregávit. Per eúmdem Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.

1 Tim. 4, 8-16


CARÍSSIME: Píetas ad ómnia útilis est: promissiónem habens vitae, quae nunc est, et futúrae. Fidélis sermo, et omni acceptióne dignus. In hoc enim laborámus et maledícimur, quia sperámus in Deum vivum, qui est Salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. Praécipe haec, et doce. Nemo adolescéntiam tuam contémnat: sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide in castitáte. Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, et doctrínae. Noli neglígere grátiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetíam, cum impositióne mánuum presbytérii. Haec meditáre, in his esto: ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Atténde tibi, et doctrínae: insta in illis. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt.


Graduale Philipp. 1, 8-9 Testis mihi est Deus, quo modo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et in omni sensu. V/. Ibid., 10 Ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi.
Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 11 Repléti fructu justítiae per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus 2 Cor. 10, 17-18 Qui gloriátur, in Dómino gloriétur: non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat. V/. Gal. 6, 14 Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. V/. Philipp. 1, 21 Mihi vívere Christus est, et mori lucrum.

Tempore autem Paschali, omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. 2 Cor. 7, 4 Replétus sum consolatióne, superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. Allelúja. V/. Ibid., 6, 13 Tamquam fíliis dico: dilatámini et vos. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

Marc. 10, 15-21


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quisquis non recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud. Et compléxans párvulos, et impónens manus super illos, benedicébat eos. Et cum egréssus esset in viam, procúrrens quidam, genu flexo ante eum, rogábat eum: Magíster bone, quid fáciam, ut vitam aetérnam percípiam ? Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum ? Nemo bonus, nisi unus Deus. Praecépta nosti: Ne adúlteres, ne occídas, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne fraudem féceris. Honóra patrem tuum et matrem. At ille respóndens, ait illi: Magíster, haec ómnia observávi a juventúte mea. Jesus autem intúitus eum, diléxit eum, et dixit ei: Unum tibi deest: vade, quaecúmque habes vende, et da paupéribus, et habébis thesáurum in caelo: et veni, séquere me.


Credo, ratione Octavae.


Offertorium Ps. 137, 1-2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confítebor nómini tuo.


Secreta


AD mensam caeléstis convívii fac nos, Dómine, eam mentis et córporis puritátem afférre, qua beátus Antónius María, hanc sacratíssimam hóstiam ófferens, mirífice ornátus enítuit. Per Dóminum.


Praefatio de Octava.


Communio Philipp. 3, 17 Imitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram.


Postcommunio


CAELÉSTI dape qua pasti sumus, Dómine Jesu Christe, eo corda nostra caritátis igne flamméscant: quo beátus Antónius María salutáris hóstiae vexíllum, contra Ecclésiae tuae hostes, éxtulit ad victóriam: Qui vivis.



Missale Romanum 1957 - S. IRENAEI