Missale Romanum 1957 - Eadem die 18 Julii


Die 19 Julii

S. VINCENTII A PAULO

Confessoris


Duplex



Introitus Ps. 91, 13-14
JUSTUS ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


DEUS, qui ad evangelizándum paupéribus et ecclesiástici órdinis decórem promovéndum, beátum Vincéntium apostólica virtúte roborásti: praesta, quaésumus ; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 4, 9-14


FRATRES: Spectáculum facti sumus mundo, et Angelis, et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis caédimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, haec scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 10, 1-9


IN illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quae apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quae apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.


Offertorium Ps. 20, 2-3 In virtúte tua, Dómine, laetábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimae ejus tribuísti ei.


Secreta


PRAESTA nobis, quaésumus, omnípotens Deus: ut nostrae humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.


Communio Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam aetérnam possidébitis.


Postcommunio


QUSUMUS, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Vincéntio Confessóre tuo, per haec contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.



Die 20 Julii

S. HIERONYMI AEMILIANI

Confessoris


Duplex



Introitus Thren. 2, 11
EFFÚSUM est in terra jecur meum super contritióne fíliae pópuli mei, cum defíceret párvulus et láctens in platéis óppidi. Ps. 112, 1 Laudáte, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, misericordiárum pater, per mérita et intercessiónem beáti Hierónymi, quem órphanis adjutórem et patrem esse voluísti: concéde ; ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Margaritae Virginis et Martyris.

Oratio


INDULGÉNTIAM nobis, quaésumus, Dómine, beáta Margaríta Virgo et Martyr implóret: quae tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuae professióne virtútis. Per Dóminum.



Léctio Isaíae Prophétae.

Isai. 58, 7-11


HAEC dicit Dóminus: Frange esuriénti panem tuum, et egénos, vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce adsum ; si abstúleris de médio tui caténam et desíeris exténdere dígitum, et loqui quod non prodest. Cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebrae tuae erunt sicut merídies. Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit, et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum cujus non defícient aquae.


Graduale Prov. 5, 16 Derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas dívide. V/. Ps. 111, 5-6 Jucúndus homo, qui miserétur, et cómmodat: dispónet sermónes suos in judício, quia in aetérnum non commovébitur.
Allelúja , allelúja. V/. Ibid., 9 Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in saéculum saéculi. Allelúja.



In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja. V/. Ibid., 9 Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in saéculum saéculi. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 19, 13-21


IN illo témpore: Obláti sunt Jesu párvuli, ut manus eis impóneret, et oráret. Discípuli autem increpábant eos. Jesus vero ait eis: Sínite párvulos, et nolíte eos prohíbere ad me veníre: tálium est enim regnum caelórum. Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. Et ecce unus accédens, ait illi: Magíster bone, quid boni fáciam, ut hábeam vitam aetérnam ? Qui dixit ei: Quid me intérrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Dicit illi: Quae ? Jesus autem dixit: Non homicídium fácies: Non adulterábis: Non fácies furtum: Non falsum testimónium dices: Honóra patrem tuum, et matrem tuam, et díliges próximum tuum sicut teípsum. Dicit illi adoléscens: Omnia haec custodívi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest ? Ait illi Jesus: Si vis perféctus esse, vade, vende quae habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in caelo: et veni, séquere me.


Offertorium Tob. 12, 12 Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos: ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.


Secreta


CLEMENTÍSSIME Deus, qui véteri hómine consúmpto, novum secúndum te in beáto Hierónymo creáre dignátus es: da, per mérita ipsíus ; ut nos páriter renováti, hanc placatiónis hóstiam in odórem tibi suavíssimum offerámus. Per Dóminum.

Pro S. Margarita

Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, beátae Margarítae Vírginis et Mártyris tuae dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.


Communio Jac. 1, 27 Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem, haec est: Visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc saéculo.


Postcommunio


ANGELÓRUM pane refécti te, Dómine, supplíciter deprecámur: ut, qui ánnuam beáti Hierónymi Confessóris tui memóriam gaudémus ; ejúsdem étiam et exémplum imitémur, et amplíssimum in regno tuo praémium obtinére valeámus. Per Dóminum.

Pro S. Margarita

Postcommunio


DIVÍNI múneris largitáte satiáti, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, intercedénte beáta Margaríta Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.



Eadem die 20 Julii

Pro S. MARGARITA

Virgine et Martyre



Missa Me exspectavérunt, de Communi Virginum 2 loco.



Die 21 Julii

S. PRAXEDIS

Virginis


Simplex



Introitus Ps. 118, 46-47
LOQUÉBAR de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quae diléxi nimis. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


EXÁUDI nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae Praxédis Vírginis tuae festivitáte gaudémus ; ita piae devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 7, 25-34


FRATRES: De virgínibus praecéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri ? noli quaérere solutiónem. Solútus es ab uxóre ? noli quaérere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint: et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes, et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: praéterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est quae Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est quae sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta, et virgo cógitat quae Dómini sunt, ut sit sancta córpore, et spíritu: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 44, 8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V/. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo laetítiae.
Allelúja, allelúja . V/. Ibid., 5 Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 13, 44-52


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum caelórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et prae gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quae habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum caelórum hómini negotiatóri, quaerénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quae hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus, et stridor déntium. Intellexístis haec ómnia ? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.


Offertorium Ps. 44, 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saéculum saéculi.


Secreta


ACCÉPTA tibi sit, Dómine, sacrátae plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.


Communio Matth. 13, 45-46 Símile est regnum caelórum hómini negotiatóri, quaerénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.


Postcommunio


SATIÁSTI, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.



Die 22 Julii

S. MARIAE MAGDALENAE

Paenitentis


Duplex



Introitus Ps. 118, 95-96
ME exspectavérunt peccatóres, ut pérderent me: testimónia tua, Dómine, intelléxi: omnis consummatiónis vidi finem: latum mandátum tuum nimis. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


BEÁTAE Maríae Magdalénae, quaésumus, Dómine, suffrágiis adjuvémur: cujus précibus exorátus, quatriduánum fratrem Lázarum vivum ab ínferis resuscitásti: Qui vivis.


Léctio libri Sapiéntiae.

Cant. 3, 2-5 ; 8, 6-7


SURGAM, et circuíbo civitátem: per vicos et platéas quaeram quem díligit ánima mea: quaesívi illum, et non invéni. Invenérunt me vígiles, qui custódiunt civitátem. Num quem díligit ánima mea, vidístis ? Páululum cum pertransíssem eos, invéni quem díligit ánima mea: ténui eum, nec dimíttam, donec introdúcam illum in domum matris meae, et in cubículum genitrícis meae. Adjúro vos, fíliae Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam donec ipsa velit. Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus aemulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. Aquae multae non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam domus suae pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.


Graduale Ps. 44, 8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V/. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo laetítiae.
Allelúja , allelúja. V/. Ibid., 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 7, 36-50


IN illo témpore: Rogábat Jesum quidam de pharisaéis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisaéi, discúbuit. Et ecce múlier, quae erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisaéi, áttulit alabástrum unguénti: et stans retro secus pedes ejus, lácrimis coepit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto unguébat. Videns autem pharisaéus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens: Hic si esset prophéta, sciret útique, quae et qualis est múlier, quae tangit eum: quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum: Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait: Magíster, dic. Duo debitóres erant cuídam feneratóri: unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Non habéntibus illis unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit ? Respóndens Simon, dixit: AEstimo quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei: Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni: Vides hanc mulíerem ? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti: haec autem lácrimis rigávit pedes meos, et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti: haec autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti: haec autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam: Remittúntur tibi peccáta. Et coepérunt, qui simul accumbébant, dicere intra se: quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit ? Dixit autem ad mulíerem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.


Credo.


Offertorium Ps. 44, 10 Fíliae regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.


Secreta


MÚNERA nostra, quaésumus, Dómine, beátae Maríae Magdalénae gloriósa mérita tibi reddant accépta: cujus oblatiónis obséquium unigénitus Fílius tuus cleménter suscépit impénsum. Qui tecum.


Communio Ps. 118, 121, 122 et 128 Feci judícium et justítiam, Dómine, non calumniéntur mihi superbi: ad ómnia mandáta tua dirigébar, omnem viam iniquitátis ódio hábui.


Postcommunio


SUMPTO, quaésumus, Dómine, único ac salutári remédio, córpore et sánguine tuo pretióso: ab ómnibus malis, sanctae Maríae Magdalénae patrocíniis, eruámur: Qui vivis.



Die 23 Julii

S. APPOLINARIS

Episcopi et Martyris


Duplex



Introitus Dan. 3, 84 et 87
SACERDÓTES Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in saécula. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, fidélium remunerátor animárum, qui hunc diem beáti Apollináris Sacerdótis tui martýrio consecrásti: tríbue nobis, quaésumus, fámulis tuis ; ut, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus ejus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Liborii Episcopi et Confessoris.

Oratio


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut beáti Libórii Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salútem. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 5, 1-11


CARÍSSIMI: Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum: qui et ejus, quae in futúro revelánda est, glóriae communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee, secúndum Deum: neque turpis lucri grátia, sed voluntárie: neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriae corónam. Simíliter adolescéntes, súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem insinuáte: quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quaerens quem dévoret: cui resístite fortes in fide: sciéntes eámdem passiónem ei, quae in mundo est, vestrae fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiae, qui vocávit nos in aetérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidabítque. Ipsi glória, et impérium in saécula saeculórum. Amen.


Graduale Ps. 88, 21-23 Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. V/. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non paenitébit eum: tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 22, 24-30


IN illo témpore: Facta est conténtio inter discípulos, quis eórum viderétur esse major. Dixit autem eis Jesus: Reges géntium dominántur eórum: et qui potestátem habent super eos, benéfici vocántur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecéssor est, sicut ministrátor. Nam quis major est, qui recúmbit, an qui minístrat ? nonne qui recúmbit ? Ego autem in médio vestrum sum, sicut qui minístrat. Vos autem estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis: et ego dispóno vobis, sicut dispósuit mihi Pater meus regnum, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo: et sedeátis super thronos, judicántes duódecim tribus Israël.


Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.


Secreta


RÉSPICE, Dómine, propítius super haec múnera: quae pro beáti Sacerdótis et Mártyris tui Apollináris commemoratióne deférimus, et pro nostris offensiónibus immolámus. Per Dóminum.

Pro S. Liborio

Secreta


SANCTI tui, quaésumus, Dómine, nos ubíque laetíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.


Communio Matth. 25, 20 et 21 Dómine, quinque talénta tradidísti mihi: ecce ália quinque superlucrátus sum. Euge, serve bone et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, intra in gáudium dómini tui.


Postcommunio


TUA sancta suméntes, quaésumus Dómine, ut beáti Apollináris nos fóveant continuáta praesídia: quia non désinis propítius intuéri, quos tálibus auxíliis concésseris adjuvári. Per Dóminum.

Pro S. Liborio

Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Libório Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.


* Si hodie fuerit Sabbatum, in Missis non conventualibus fit Commemoratio Vigiliae anticipatae S. Jacobi, ut sequenti die notatur, et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.
Deinde fit Commemoratio S. Liborii cum Oratione sequenti.

Sabbato pro S. Liborio

Oratio


EXÁUDI, quaésumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Libórii Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.

* Si hodie fuerit Sabba tum, ubi adest obligatio Chori, lecta post Tertiam extra Chorum Missa de Festo sine Commemoratione Vigiliae, in Choro post Nonam dicitur Missa de ipsa Vigilia sine Commemoratione Festi, additis in Missa Vigiliae 2a Oratione de sancta Maria Concéde, et 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa ; ac de Vigilia item legi possunt Missae privatae, cum 2a tamen Oratione de S. Apollinare, et 3a de S. Liborio Exáudi, ut supra.



Eadem die 23 Julii

Pro S. LIBORIO

Episcopo et Confessore



Missa Státuit, de Communi Confessoris Pontificis 1 loco.





Die 24 Julii

IN VIGILIA

S. JACOBI

Apostoli



Missa Ego autem, de Communi.

Et fit Commemoratio S. Christinae, ut infra.

Deinde Oratio de S. Maria Concéde.



Eadem die 24 Julii

Pro S. CHRISTINA

Virgine et Martyre



Missa Me exspectavérunt, de Communi Virginum 2 loco.


Oratio
C


INDULGÉNTIAM nobis, quaésumus, Dómine, beáta Christína Virgo et Martyr implóret: quae tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuae professióne virtútis. Per Dóminum.


Secreta
C


HÓSTIAS tibi, Dómine, beátae Christínae Vírginis et Mártyris tuae dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.


Postcommunio
C


DIVÍNI múneris largitáte satiáti, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, intercedénte beáta Christína Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper par ticipatióne vivámus. Per Dóminum.



Die 25 Julii

S. JACOBI

Apostoli


Duplex II classis



Introitus Ps. 138, 17
MIHI autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


ESTO, Dómine, plebi tuae sanctificátor et custos: ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta praesídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat. Per Dóminum.

Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Christophori Martyris.

Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Christóphori Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 4, 9-15


FRATRES: Puto, quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo, et Angelis, et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis caédimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, haec scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. Nam si decem míllia paedagogórum habeátis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.


Graduale Ps. 44, 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V/. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. V/. Joann. 15, 16 Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 20, 20-23


IN illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedaéi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis ? Ait illi: Dic ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum ? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam, vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.


Credo.


Offertorium Ps. 18, 5 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum.


Secreta


OBLATIÓNES pópuli tui, quaésumus, Dómine, beáti Jacóbi Apóstoli pássio beáta concíliet: et quae nostris non aptae sunt méritis, fiant tibi plácita ejus deprecatióne. Per Dóminum.

Pro S. Christophoro

Secreta


MUNÉRIBUS nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et caeléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.


Praefatio de Apostolis.


Communio Matth. 19, 28 Vos qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.


Postcommunio


BEÁTI Apóstoli tui Jacóbi, quaésumus, Dómine, intercessióne nos ádjuvea: pro cujus festivitáte percépimus tua sancta laetántes. Per Dóminum.

Pro S. Christophoro

Postcommunio


DA, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício ; ita perpétuo laetémur aspéctu. Per Dóminum.



* In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Desidérium ex Missa Státuit, de Communi unius Martyris 1 loco.
Tempore autem Paschali Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1 loco, cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra ; sed post Epistolam dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Joann. 15, 16 Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja. V/. Ps. 88, 6 Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.



Eadem die 25 Julii

Pro S. CHRISTOPHORO

Martyre



Missa In virtúte, de Communi unius Martyris 3 loco.



Die 26 Julii

S. ANNAE

Matris B. M. V.


Duplex II classis



Introitus
GAUDEÁMUS omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátae Annae: de cujus solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátae Annae grátiam conférre dignátus es, ut Genitrícis unigéniti Fílii tui mater éffici mererétur: concéde propítius ; ut, cujus solémnia celebrámus, ejus apud te patrocíniis adjuvémur. Per eúmdem Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Prov. 31, 10-31


MULÍEREM fortem quis invéniet ? Procul, et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum ómnibus diébus vitae suae. Quaesívit lanam et linum, et operáta est consílio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque praedam domésticis suis, et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit ínopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suae a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus, et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terrae. Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananaéo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiae, et lex cleméntiae in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suae, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fílii ejus, et beatíssimam praedicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multae fíliae congregavérunt divítias: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.


Graduale Ps. 44, 8 Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V/. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo laetítiae.
Allelúja , allelúja. V/. Ibid., 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 13, 44-52


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum caelórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et prae gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quae habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum caelórum hómini negotiatóri, quaerénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quae hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus, et stridor déntium. Intellexístis haec ómnia ? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.


Offertorium Ps. 44, 10 Fíliae regum in honóre tuo, ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.


Secreta


SACRIFÍCIIS praeséntibus, quaésumus, Dómine, placátus inténde: ut per intercessiónem beátae Annae, quae Genitrícis Fílii tui Dómini nostri Jesu Christi mater éxstitit, et devotióni nostrae profíciant, et salúti. Per eúmdem Dóminum.


Communio Ps. 44, 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saéculum saéculi.


Postcommunio


CAELÉSTIBUS sacraméntis vegetáti, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, intercessióne beátae Annae, quam Genitrícis Fílii tui matrem esse voluísti, ad aetérnam salútem perveníre mereámur. Per eúmdem Dóminum.



* In Missis votivis Introitus sumitur ex Missa Cognóvi, de Communi non Virginum 2 loco, et ex ea post Septuagesimam sumitur etiam Graduale cum Tractu ; Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Ps. 44, 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum. Allelúja. V/. Ibid., 5 Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.



Die 27 Julii

S. PANTALEONIS

Martyris


Simplex



Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris 4 loco.


Oratio
C


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Pantaleóne Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.


Secreta
C


ACCÉPTA sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: ut ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus solemnitáte defértur. Per Dóminum.


Postcommunio
C


REFÉCTI participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Pantaleóne Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.



Die 28 Julii

SS. NAZARII et CELSI

Martyrum

VICTORIS I

Papae et Martyris

ac INNOCENTII I

Papae et Confessoris


Semiduplex



Introitus Ps. 78, 11, 12 et 10
INTRET in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. V/. Glória Patri.


Oratio


SANCTÓRUM tuórum nos, Dómine, Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii conféssio beáta commúniat: et fragilitáti nostrae subsídium dignánter exóret. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 10, 17-20


RÉDDIDIT Deus justis mercédem labórum suórum, et dedúxit illos in via mirábili: et fuit illis in velaménto diéi, et in luce stellárum per noctem: tránstulit illos per Mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo justi tulérunt spólia impiórum, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et victrícem manum tuam laudavérunt páriter, Dómine Deus noster.


Graduale Exodi 15, 11 Gloriósus Deus in sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. V/. Ibid., 6 Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 44, 14 Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 21, 9-19


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis praélia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum haec fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terraemótus magni erunt per loca, et pestiléntiae, et fames, terrorésque de caelo, et signa magna erunt. Sed ante haec ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praésides propter nomen meum: contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non praemeditári quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.


Offertorium Ps. 67, 36 Mirábilis Deus in sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae: benedíctus Deus, allelúja.


Secreta


CONCÉDE nobis , omnípotens Deus: ut his munéribus, quae in sanctórum tuórum Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii honóre deférimus, et te placémus exhíbitis, et nos vivificémur accéptis . Per Dóminum.


Communio Sap. 3, 4, 5 et 6 Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.


Postcommunio


SANCTÓRUM Nazárii, Celsi, Victóris et Innocéntii, Dómine, intercessióne placátus: praesta quaésumus ; ut, quod temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - Eadem die 18 Julii