Missale Romanum 1957 - S. LUCAE


Die 19 Octobris

S. PETRI DE ALCANTARA

Confessoris


Duplex



Introitus Ps. 91, 13-14
JUSTUS ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis paeniténtiae et altíssimae contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quaésumus ; ut, ejus suffragántibus méritis, carne mortificáti, facílius caeléstia capiámus. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Philipp. 3, 7-12


FRATRES: Quae mihi fuérunt lucra, haec arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu: quae ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quae est ex mórtuis: non quod jam accéperim, aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.


Graduale Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 12, 32-34


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quae possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in caelis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.


Offertorium Ps. 20, 2-3 In virtúte tua, Dómine, laetábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimae ejus tribuísti ei.


Secreta


PRAESTA nobis, quaésumus, omnípotens Deus: ut nostrae humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.


Communio Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam aetérnam possidébitis.


Postcommunio


QUSUMUS, omnípotens Deus: ut, qui caeléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Petro Confessóre tuo, per haec contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.



Die 20 Octobris

S. JOANNIS CANTII

Confessoris


Duplex



Introitus Eccli. 18, 12-13
MISERÁTIO hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum. Ps. 1, 1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stétit, et in cáthedra pestiléntiae non sedit. V/. Glória Patri.


Oratio


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, sancti Joánnis Confessóris exémplo in sciéntia Sanctórum proficiéntes, atque áliis misericórdiam exhibéntes ; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Jacóbi Apóstoli.

Jac. 2, 12-17


CARÍSSIMI: Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. Judícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat ? Numquid póterit fides salváre eum ? Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, dicat autem áliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacímini et saturámini: non dedéritis autem eis, quae necessária sunt córpori, quid próderit ? Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa.


Graduale Ps. 106, 8-9 Confiteántur Dómino misericórdiae ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum. V/. Quia satiávit ánimam inánem: et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
Allelúja , allelúja. V/. Prov. 31, 20 Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.



In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Prov. 31, 20 Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja. V/. Ps. 111, 1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 12, 35-40


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri praecíncti, et lucérnae ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod praecínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.


Offertorium Job 29, 14-16 Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui caeco, et pes claudo: pater eram páuperum.


Secreta


HAS, quaésumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus assúme: et praesta ; ut te super ómnia, et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus. Per Dóminum.


Communio Luc. 6, 38 Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.


Postcommunio


PRETIÓSI córporis et sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur cleméntiam: ut, sancti Joánnis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriae: Qui vivis.



Die 21 Octobris

S. HILARIONIS

Abbatis


Simplex



Missa Os justi, de Communi Abbatum.


Oratio
C


INTERCÉSSIO nos, quaésumus, Dómine, beáti Hilariónis Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Ursulae et Sociarum Virginum et Martyrum.

Oratio


DA nobis, quaésumus, Dómine Deus noster, sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Ursulae et Sociárum ejus palmas incessábili devotióne venerári: ut, quas digna mente non póssumus celebráre, humílibus saltem frequentémus obséquiis. Per Dóminum.


Secreta
C


SACRIS altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Hilárion Abbas, quaésumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Pro Ss. Virginibus

Secreta


INTÉNDE, quaésumus, Dómine, múnera altáribus tuis pro sanctárum Vírginum et Mártyrum tuárum Ursulae et Sociárum ejus festivitáte propósita: ut, sicut per haec beáta mystéria illis glóriam contulísti ; ita nobis indulgéntiam largiáris. Per Dóminum.


Postcommunio
C


PRÓTEGAT nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Hilárion Abbas, pro nobis intercedéndo: ut, et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

Pro Ss. Virginibus

Postcommunio


PRAESTA nobis, quaésumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Virgínibus et Martýribus tuis Ursula et Sociábus ejus ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.



Eadem die 21 Octobris

Pro SS. URSULA et SOCIABUS

Virginibus et Martyribus



Missa Loquébar, de Communi Virginum 1 loco, cum Orationibus ut supra.



Die 24 Octobris

S. RAPHAELIS

Archangeli


Duplex majus



Introitus Ps. 102, 20
BENEDÍCITE Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1 Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quae intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíae fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis ; ut ejúsdem semper protegámur custódia, et muniámur auxílio. Per Dóminum.


Léctio libri Tobíae.

Tob. 12, 7-15


IN diébus illis: Dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam: Sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Bona est orátio cum jejúnio et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est, quae purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam aetérnam. Qui autem fáciunt peccátum, et iniquitátem, hostes sunt ánimae suae. Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit ut tentátio probáret te. Et nunc misit me Dóminus ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a daemónio liberárem. Ego enim sum Ráphaël Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.


Graduale Tob. 8, 3 Angelus Dómini Ráphaël apprehéndit, et ligávit daémonem. V/. Ps. 146, 5 Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 137, 1-2 In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confítebor nómini tuo, Dómine. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 148, 2 Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus. V/. Ps. 102, 21 Benedícite Dóminum, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 102, 1 Bénedic, ánima mea, Dóminum: et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus. Allelúja. V/. Tob. 3, 25 ; 5, 11 Missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël a Deo ad Tobíam, et salutávit eum, et dixit: Gáudium sit tibi semper. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 5, 1-4


IN illo témpore: Erat dies festus Judaeórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quae cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, caecórum, claudórum, aridórum exspectántium aquae motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquae, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte.


Credo.


Offertorium Apoc. 8, 3 et 4 Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei.


Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.


Communio Dan. 3, 58 Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in saécula.


Postcommunio


DIRÍGERE dignáre, Dómine Deus, in adjutórium nostrum sanctum Raphaélem Archángelum: et, quem tuae majestáti semper assístere crédimus, tibi nostras exíguas preces benedicéndas assígnet. Per Dóminum.



Dominica ultima Octobris

IN FESTO

DOMINI NOSTRI

JESU CHRISTI REGIS

Duplex I classis



Introitus Apoc. 5, 12 ; 1, 6
DIGNUS est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem. Ipsi glória et impérium in saécula saeculórum. Ps. 71, 1 Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio Regis. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius ; ut cunctae famíliae géntium, peccáti vúlnere disgregátae, ejus suavíssimo subdántur império. Qui tecum vivit.

Et fit Commemoratio Dominicae occurrentis.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Coloss. 1, 12-20


FRATRES: Grátias ágimus Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suae, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum: qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúrae: quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in caelis et in terra, visibília et invisibília, sive throni, sive dominatiónes, sive principátus, sive potestátes: ómnia per ipsum, et in ipso creáta sunt: et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiae, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis: ut sit in ómnibus ipse primátum tenens ; quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre ; et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt, in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 71, 8 et 11 Dominábitur a mari usque ad mare, et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. V/. Et adorábunt eum omnes reges terrae: omnes gentes sérvient ei.
Allelúja , allelúja. V/. Dan. 7, 14 Potéstas ejus, potéstas aetérna, quae non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 88, 27-28 et 30 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: Deus meus, et suscéptor salútis meae. V/. Et ego primogénitum ponam illum, excélsum prae régibus terrae. V/. Et ponam in saéculum saéculi semen ejus: et thronum ejus sicut dies caeli.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Dan. 7, 14 Potéstas ejus, potéstas aetérna, quae non auferétur: et regnum ejus, quod non corrumpétur. Allelúja. V/. Apoc. 19, 16 Habet i n vestiménto et in fémore suo scriptum: Rex regum, et Dóminus dominántium. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 18, 33-37


IN illo témpore: Dixit Pilátus ad Jesum: Tu es Rex Judaeórum ? Respóndit Jesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me ? Respóndit Pilátus: Numquid ego Judaéus sum ? Gens tua et pontífices tradidérunt te mihi: quid fecísti ? Respóndit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Judaéis: nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit ítaque ei Pilátus: Ergo Rex es tu ? Respóndit Jesus: Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhíbeam veritáti: omnis qui est ex veritáte, audit vocem meam.


Credo.


Offertorium Ps. 2, 8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terrae.


Secreta


HÓSTIAM tibi, Dómine, humánae reconciliatiónis offérimus: praesta, quaésumus ; ut quem sacrifíciis praeséntibus immolámus, ipse cunctis géntibus unitátis et pacis dona concédat, Jesus Christus Fílius tuus Dóminus noster: Qui tecum.

Et fit Commemoratio Dominicae occurrentis.


Praefatio propria.


Communio Ps. 28, 10 et 11 Sedébit Dóminus Rex in aetérnum: Dóminus benedícet pópulo suo in pace.


Postcommunio


IMMORTALITÁTIS alimóniam consecúti, quaésumus, Dómine: ut, qui sub Christi Regis vexíllis militáre gloriámur, cum ipso, in caelésti sede, júgiter regnáre possímus: Qui tecum.

Et fit Commemoratio Dominicae occurrentis, cujus Evangelium legitur in fine.



Die 25 Octobris

SS. CHRYSANTHI et DARIAE

Martyrum


Simplex



Introitus Ps. 78, 11, 12 et 10
INTRET in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. V/. Glória Patri.


Oratio


BEATÓRUM Mártyrum tuórum, Dómine, Chrysánthi et Daríae, quaésumus, adsit nobis orátio: ut, quos venerámur obséquio, eórum pium júgiter experiámur auxílium. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

2 Cor. 6, 4-10


FRATRES: Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiae a dextris, et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem: per infámiam et bonam famam: ut seductóres, et veráces: sicut qui ignóti, et cógniti: quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes.


Graduale Exodi 15, 11 Gloriósus Deus in sanctis suis: mirábilis in majestáte, fáciens prodígia. V/. Ibid., 6 Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 44, 14 Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 11, 47-51


IN illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisaéis: Vae vobis, qui aedificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem aedificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: Mittam ad illos prophétas et apóstolos, et ex illis occídent et persequéntur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, a sánguine Abel usque ad sánguinem Zacharíae, qui périit inter altáre et aedem. Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.


Offertorium Ps. 67, 36 Mirábilis Deus in sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suae: benedíctus Deus, allelúja.


Secreta


PÓPULI tui, quaésumus, Dómine, tibi grata sit hóstia, quae in natalítiis sanctórum Mártyrum tuórum, Chrysánthi et Daríae solémniter immolátur. Per Dóminum.


Communio Sap. 3, 4, 5 et 6 Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.


Postcommunio


MÝSTICIS, Dómine, repléti sumus votis et gáudiis: praesta, quaésumus, ut intercessiónibus sanctórum Mártyrum tuórum, Chrysánthi et Daríae, quae temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur. Per Dóminum.



Die 26 Octobris

S. EVARISTI

Papae et Martyris


Simplex



Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum.


Oratio
C


GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Evarístum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.


Secreta
C


OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.


Postcommunio
C


REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.


* Si hodie fuerit Sabbatum, fit de Vigilia anticipata Ss. Simonis et Judae Apostolorum, ut die sequenti notatur, sed dicitur 2a Oratio de S. Evaristo, et 3a de sancta Maria Concéde.



Die 27 Octobris

IN VIGILIA

SS. SIMONIS et JUDAE

Apostolorum



Introitus Ps. 78, 11, 12 et 10
INTRET in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. V/. Glória Patri.


Non dicitur Glória in excélsis.


Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut, sicut Apostolórum tuórum Simónis et Judae gloriósa natalítia praevenímus ; sic ad tua benefícia promerénda, majestátem tuam pro nobis ipsi praevéniant. Per Dóminum.


2a Oratio de sancta Maria Concéde, 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

1 Cor. 4, 9-14


FRATRES: Spectáculum facti sumus mundo, et Angelis, et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis caédimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, haec scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 78, 10 et 2 Víndica, Dómine, sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. V/. Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus caeli: carnes sanctórum tuórum béstiis terrae.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 15, 1-7


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tol let eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit: mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis petétis, et fiet vobis.


Offertorium Ps. 149, 5-6 Exsultábunt sancti in glória, laetabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.


Secreta


MUNÉRIBUS nostris, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judae festa praecédimus: te supplíciter deprecántes ; ut, quae consciéntiae nostrae praepediúntur obstáculis, illórum méritis grata reddántur. Per Dóminum.


Communio Ps. 78, 2 et 11 Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus caeli, carnes sanctórum tuórum béstiis terrae: secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.


Postcommunio


SUMPTO, Dómine, sacraménto, supplíciter deprecámur: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quod temporáliter gérimus, ad vitam capiámus aetérnam. Per Dóminum.



Die 28 Octobris

SS. SIMONIS et JUDAE

Apostolorum


Duplex II classis



Introitus Ps. 138, 17
MIHI autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2 Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos per beátos Apóstolos tuos Simónem et Judam ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 4, 7-13


FRATRES: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terrae ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes caelos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in aedificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram aetátis plenitúdinis Christi.


Graduale Ps. 44, 17-18 Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. V/. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 138, 17 Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 15, 17-25


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Haec mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte quia me priórem vobis ódio hábuit. Si de mundo fuissétis: mundus quod suum erat dilígeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elégi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequéntur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed haec ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssem, et locútus fuíssem eis, peccátum non habérent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quae nemo álius fecit, peccátum non habérent ; nunc autem et vidérunt, et odérunt et me, et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis


Credo.


Offertorium Ps. 18, 5 In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terrae verba eórum.


Secreta


GLÓRIAM, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judae perpétuam venerántes: quaésumus ; ut eam, sacris mystériis expiáti, dígnius celebrémus. Per Dóminum.


Praefatio de Apostolis.


Communio Matth. 19, 28 Vos qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.


Postcommunio


PERCÉPTIS, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus ; ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quae pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.




* In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V/. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V/. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

Tempore autem Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2 loco, cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.



Die 30 Octobris


* Si hodie fuerit Sabbatum, Missa dicitur de Vigilia Omnium Sanctorum, ut sequenti die notatur.



Die 31 Octobris

IN VIGILIA

OMNIUM SANCTORUM


Introitus Sap. 3, 8
JÚDICANT sancti gentes, et dominántur pópulis: et regnábit Dóminus Deus illórum in perpétuum. Ps. 32, 1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.


Non dicitur Glória in excélsis.


Oratio


DÓMINE Deus noster, multíplica super nos grátiam tuam: et, quorum praevenímus gloriósa solémnia, tríbue súbsequi in sancta professióne laetítiam. Per Dóminum.

2a Oratio de Spiritu Sancto et 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.


Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.

Apoc. 5, 6-12


IN diébus illis: Ecce ego Joánnes vidi in médio throni, et quátuor animálium, et in médio seniórum, Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem, et óculos septem: qui sunt septem spíritus Dei, missi in omnem terram. Et venit: et accépit de déxtera sedéntis in throno librum. Et cum aperuísset librum, quátuor animália et vigintiquátuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas, et phíalas áureas plenas odoramentórum, quae sunt oratiónes sanctórum: et cantábant cánticum novum, dicéntes: Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula ejus: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne: et fecísti nos Deo nostro regnum et sacerdótes: et regnábimus super terram. Et vidi, et audívi vocem Angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum: et erat númerus eórum míllia míllium, dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem, in saécula saeculórum. Amen.


Graduale Ps. 149, 5 et 1 Exsultábunt sancti in glória, laetabúntur in cubílibus suis. V/. Cantáte Dómino cánticum novum, laus ejus in ecclésia sanctórum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 6, 17-23


IN illo témpore: Descéndens Jesus de monte, stetit in loco campéstri, et turba discipulórum ejus, et multitúdo copiósa plebis ab omni Judaéa, et Jerúsalem, et marítima, et Tyri, et Sidónis, qui vénerant ut audírent eum, et sanaréntur a languóribus suis. Et qui vexabántur a spirítibus immúndis, curabántur. Et omnis turba quaerébat eum tángere: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. Et ipse elevátis óculis in discípulos suos, dicébat: Beáti páuperes: quia vestrum est regnum Dei. Beáti, qui nunc esurítis: quia saturabímini. Beáti, qui nunc fletis: quia ridébitis. Beáti éritis, cum vos óderint hómines, et cum separáverint vos, et exprobráverint, et ejécerint nomen vestrum tamquam malum, propter Fílium hóminis. Gaudéte in illa die, et exsultáte: ecce enim merces vestra multa est in caelo.


Offertorium Ps. 149, 5-6 Exsultábunt sancti in glória, laetabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.


Secreta


ALTÁRE tuum, Dómine, munéribus cumulámus oblátis: da, quaésumus ; ut ad salútem nostram, ómnium Sanctórum tuórum precatióne, profíciant, quorum solémnia ventúra praecúrrimus. Per Dóminum.


Communio Sap. 3, 1-2 et 3 Justórum ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.


Postcommunio


SACRAMÉNTIS, Dómine, et gáudiis optátae celebritátis explétis: quaésumus ; ut eórum précibus adjuvémur, quorum recordatiónibus exhibéntur. Per Dóminum.



FESTA NOVEMBRIS

Die 1 Novembris



IN FESTO

OMNIUM SANCTORUM

Duplex I classis cum Octava communi



Introitus
GAUDEÁMUS omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre Sanctórum ómnium: de quorum solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. Ps. 32, 1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quaésumus ; ut desiderátum nobis tuae propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.


Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.

Apoc. 7, 2-12


IN diébus illis: Ecce ego Joánnes vidi álterum Angelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor Angelis, quibus datum est nocére terrae et mari, dicens: Nolíte nocére terrae et mari, neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum. Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quátuor míllia signáti, ex omni tribu filiórum Israël. Ex tribu Juda duódecim míllia signáti. Ex tribu Ruben duódecim míllia signáti. Ex tribu Gad duódecim míllia signáti. Ex tribu Aser duódecim míllia signáti. Ex tribu Népthali duódecim míllia signáti. Ex tribu Manásse duódecim míllia signáti. Ex tribu Símeon duódecim míllia signáti. Ex tribu Levi duódecim míllia signáti. Ex tribu Issachar duódecim míllia signáti. Ex tribu Zábulon duódecim míllia signáti. Ex tribu Joseph duódecim míllia signáti. Ex tribu Bénjamin duódecim míllia signáti. Post haec vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus, et tríbubus, et pópulis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmae in mánibus eórum: et clamábant voce magna, dicéntes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Et omnes Angeli stabant in circúitu throni, et seniórum, et quátuor animálium: et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas, et adoravérunt Deum, dicéntes: Amen. Benedíctio, et cláritas, et sapiéntia, et gratiárum áctio, honor, et virtus, et fortitúdo Deo nostro in saécula saeculórum. Amen.


Graduale Ps. 33, 10 et 11 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: quóniam nihil deest timéntibus eum. V/. Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono.
Allelúja, allelúja. V/. Matth. 11, 28 Veníte ad me, omnes qui laborátis, et oneráti estis: et ego refíciam vos. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 5, 1-12


IN illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum caelórum. Beáti mites: quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde: quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum caelórum. Beáti estis cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me: gaudéte, et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in caelis.


Credo.


Offertorium Sap. 3, 1-2 et 3 Justórum ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.


Secreta


MÚNERA tibi, Dómine, nostrae devotiónis offérimus: quae et pro cunctórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.


Communio Matth. 5, 8-10 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt: beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur: beáti qui persecutiónem patiúntur propter justítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.


Postcommunio


DA, quaésumus, Dómine, fidélibus pópulis ómnium Sanctórum semper veneratióne laetári: et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.


* Infra Octavam Missa ut in Festo, et pro Orationibus juxta diversitatem Temporum assignatis, dicitur 2a Oratio de Spiritu Sancto, 3a contra persecutores Ecclesiae, vel pro Papa.



Missale Romanum 1957 - S. LUCAE