Die Apostelgeschichte (VUL) 1



ACTUS APOSTOLORUM (VUL)




Capitulum 1

1 1 primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere 2 usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est 3 quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei
4
et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum 5 quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies 6 igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel 7 dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate 8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae
9
et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum 10 cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis 11 qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum
12
tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter 13 et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi 14 hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius
15
et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti 16 viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum 17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius 18 et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius 19 et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis 20 scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius 21 oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus 22 incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis 23 et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam 24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum 25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum 26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis


Capitulum 2

2 1 et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco 2 et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes 3 et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5
erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt 6 facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes 7 stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt 8 et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus 9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam 10 Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani 11 Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei 12 stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse 13 alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea 15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel 17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt 18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt 19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi 20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus 21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit 22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis 23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis 24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo 25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear 26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem 28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua 29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem 30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius 31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem 32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus 33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis 34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis 35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum 36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
37
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres 38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus 39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster 40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava 41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus 43 fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis 44 omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia 45 possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat 46 cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis 47 conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum


Capitulum 3

3 1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam 2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum 3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet 4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos 5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis 6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula 7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae 8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum 9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum 10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi 11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes
12
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare 13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti 14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis 15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus 16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum 17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri 18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic 19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum 21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum 22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis 23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe 24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos 25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae 26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua


Capitulum 4

4 1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei 2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis 3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera 4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
5
factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali 7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos 8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus 11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli 12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri 13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant 14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
15
iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem 16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare 17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum 18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu 19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate 20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui 21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat 22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
23
dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent 24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius 27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel 28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri 29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum 30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu 31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
32
multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia 33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis 34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant 35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat 36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere 37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum


Capitulum 5

5 1 vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum 2 et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit 3 dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri 4 nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo 5 audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant 6 surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt 7 factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit 8 respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti 9 Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te 10 confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum 11 et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec
12
per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis 13 ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus 14 magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum 15 ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum 16 concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
17
exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo 18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica 19 angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit 20 ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius 21 qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur 22 cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt 23 dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus 24 ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret 25 adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
26
tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur 27 et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum 28 dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius 29 respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus 30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno 31 hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum 32 et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi 33 haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos 34 surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri 35 dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis 36 ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum 37 post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt 38 et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur 39 si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi 40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos 41 et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati 42 omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum


Capitulum 6

6 1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum 2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis 3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus 4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus 5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum 6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus 7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei
8
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo 9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano 10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur 11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum 12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses 15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli


Capitulum 7

7 1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
2
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram 3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero 4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis 5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium 6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis 7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto 8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas 9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam 11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri 12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum 13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius 14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque 15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri 16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
17
cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto 18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph 19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur 20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui 21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium 22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis 23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel 24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio 25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt 26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum 27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos 28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium 29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
30
et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi 31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini 32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare 33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est 34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum 35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo 36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta 37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me 38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis 39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum 40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei 41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
42
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel 43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem 44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat 45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David 46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob 47 Salomon autem aedificavit illi domum 48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
49
caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
50
nonne manus mea fecit haec omnia
51
dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos 52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis 53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
54
audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum 55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei 56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum 57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus 58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum 59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius


Capitulum 8

8 1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos 2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum 3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
4
igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum 6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat 7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt 8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate 9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna 11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos 12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres 13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
14
cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem 15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum 16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu 17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum 18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam 19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse 24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis 25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
26
angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta 27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem 28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam 29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum 30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis 31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum 32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum 33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius 34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo 35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum 36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari 37 38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum 39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens 40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream



Die Apostelgeschichte (VUL) 1