CONTRA ACADEMICOS 3032

Qui percipit approbat.




3032


14. 32. Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est sapientem percepisse sapientiam; et ob hoc eum non opinari, cum assentitur sapientiae: assentitur enim ei rei, quam si non percepisset, sapiens non esset. Nec isti quemquam non debere assentiri, nisi rebus quae non possunt percipi, affirmant. Non autem sapientia nihil est. Cum igitur et scit sapientiam, et assentitur sapientiae; neque nihil scit, neque nulli rei sapiens assentitur. Quid amplius vultis? An de illo errore aliquid quaerimus, quem dicunt penitus evitari, si in nullam rem animum declinet assensio? Errat enim, inquiunt, quisquis non solum rem falsam, sed etiam dubiam, quamvis vera sit, approbat: nihil autem quod dubium non sit invenio. At invenit sapiens ipsam, ut dicebamus, sapientiam.


Qui nihil approbat nihil agit.




3033


15. 33. Sed hinc iam vultis fortasse me discedere. Non sunt facile securissima relinquenda; cum versutissimis hominibus agimus: morem tamen vobis geram. Sed quid hic dicam? quid? quidnam? illud nimirum vetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant. Quid enim faciam, quem de castris meis foras truditis? num implorabo auxilia doctorum, cum quibus si superare nequeo, minus pudebit fortasse superari? Iaciam igitur quibus viribus possum fumosum quidem iam et scabrum, sed nisi fallor, validissimum telum: qui nihil approbat, nihil agit (Sensi Emp., Adv. math. 7, 158). O hominem rusticum! Et ubi est probabile? ubi est verisimile? Hoc volebatis. Auditisne ut sonent scuta graecanica? Exceptum est quod robustissimum quidem: sed qua manu iaculati sumus? Et nihil mihi potentius isti mei suggerunt; nec aliquid, ut video, vulneris fecimus. Convertam me ad ea quae villa et ager ministrat: onerant me potius maiora quam praeparant.


Errare qui non pervenit fabula ostendit.




3034


15. 34. Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo possit isthuc probabile aut veri simile actus nostros ab errore defendere; primo visum est mihi, ut solet videri cum ista vendebam, belle tectum et munitum. Deinde ubi totum cautius circumspexi, visus sum mihi vidisse unum aditum, qua in securos error irrueret. Non enim solum puto eum errare, qui falsam viam sequitur; sed etiam eum qui veram non sequitur. Faciamus enim duos viatores ad unum locum tendentes, quorum alter instituerit nulli credere, alter nimis credulus sit. Ventum est ad aliquod bivium: hic ille credulus pastori qui aderat, vel cuipiam rusticano: Salve, frugi homo; dic quaeso, qua bene in illum locum pergatur. Respondetur: Si hac ibis, nihil errabis. Et ille ad comitem: Verum dicit, hac eamus. Ridet vir cautissimus, et tam cito assensum facetissime illudit, atque interea illo discedente in bivio figitur: et iam incipit videri turpe cessare, cum ecce ex alio viae cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet, et propinquare occipit: gratulatur iste. Tum advenienti, et salutato indicat propositum, quaerit viam; dicit etiam remansionis suae causam, quo benevolentiorem reddat, pastori eum praeferens. Ille autem casu planus erat de iis quos Samardocos iam vulgus vocat. Tenuit suum morem homo pessimus etiam gratis. Hac perge, ait: nam ego inde venio. Decepit, atque abiit. Sed quando iste deciperetur? Non enim monstrationem istam tamquam veram, inquit, approbo; sed quia est veri similis. Et hic otiosum esse nec honestum, nec utile est; hac eam. Interea ille qui assentiendo erravit, tam cito existimans vera esse verba pastoris, in loco illo quo tendebant, iam se reficiebat: iste autem non errans, siquidem probabile sequitur, circumit silvas nescio quas, nec iam cui locus ille notus sit, ad quem venire proposuerat, invenit. Vere vobis dicam, cum ista cogitarem, risum tenere non potui, fieri per Academicorum verba nescio quomodo, ut erret ille qui veram viam vel casu tenet; ille autem qui per avios montes probabiliter ductus est, nec petitam regionem invenit, non videatur errare. Ut enim temerariam consensionem iure condemnem, facilius ambo errant, quam iste non errat. Hinc iam adversum ista verba vigilantior, ipsa facta hominum et mores considerare coepi. Tum vero tam multa mihi et tam capitalia in istos venerunt in mentem, ut iam non riderem, sed partim stomacharer, partim dolerem homines doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia devolutos.


Qui erat peccat.




3035


16. 35. Certe enim, non fortasse omnis qui errat, peccat; omnis tamen qui peccat, aut errare conceditur, aut aliquid peius. Quid si ergo aliquis adolescentium cum hos audierit dicentes: Turpe est errare, et ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen cum agit quisque quod ei videtur probabile, nec peccat, nec errat: illud tantum meminerit, quidquid occurrit vel animo vel sensibus, non pro vero esse approbandum. Id igitur audiens adolescens, insidiabitur pudicitiae uxoris alienae, Te, te consulo, M. Tulli; de adolescentium moribus vitaque tractamus, cui educendae atque instituendae (Cicerone, De div. 2, 2, 4) omnes illae litterae tuae vigilaverunt. Quid aliud dicturus es, quam non tibi esse probabile ut id faciat adolescens? At illi probabile est. Nam si ex alieno probabili vivimus, nec tu debuisti administrare rempublicam; quia Epicuro visum est non esse faciendum. Adulterabit igitur ille iuvenis coniugem alienam: qui deprehensus si fuerit, ubi te inveniet a quo defendatur? Quamquam etiam si inveniat, quid dicturus es? Negabis profecto. Quid si tam clarum est, ut frustra inficiere? Persuadere vis nimirum, tamquam in Cumano gymnasio atque adeo Neapolitano, nihil eum peccasse, imo etiam nec errasse quidem. Non enim faciendum esse adulterium pro vero sibi persuasit; probabile occurrit, secutus est, fecit: aut fortasse non fecit, sed fecisse sibi visus est. Iste autem maritus, homo fatuus, perturbat omnia litibus pro uxoris castitate proclamans, cum qua forte nunc dormit, et nescit. Hoc illi iudices si intellexerint, aut neglegent Academicos, et tamquam crimen verissimum punient; aut eisdem obtemperantes, verisimiliter hominem probabiliterque damnabunt, ut iam quid agat iste patronus prorsus ignoret. Cui enim succenseat non habebit, cum omnes se nihil errasse dicant; quando non assentientes, id quod visum est, probabile fecerint. Ponet igitur personam patroni, et philosophi consolatoris suscipiet: ita facile adolescenti, qui iam tantum in Academia profecerit, persuadebit ut se tamquam in somnis putet esse damnatum. Sed vos me iocari arbitramini: liquet deierare per omne divinum, nescire me prorsus quomodo iste peccaverit; si, quisquis id egerit quod probabile videtur, non peccat. Nisi forte in totum aliud esse dicunt errare, aliud peccare; seque illis praeceptis egisse ne erremus, peccare autem nihil magnum esse duxisse.


Cui quid videatur a peccando non cavet.




3036


16. 36. Taceo de homicidiis, parricidiis, sacrilegiis, omnibusque omnino, quae fieri aut cogitari possunt, flagitiis ac facinoribus, quae paucis verbis, et quod est gravius, apud sapientissimos iudices defenduntur: Nihil consensi, et ideo non erravi. Quomodo autem non facerem quod probabile visum est? Qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem Catilinae, qua patriae parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit. Iam illud quis non ridet? Ipsi dicunt, nihil se in agendo sequi nisi probabile, et quaerunt magnopere veritatem, cum eis sit probabile non posse inveniri. O mirum monstrum! Sed hoc omittamus, minus id ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum periculum pertinet. Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si haec ratio probabilis erit, cum probabile cuiquam visum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi vero assentiatur, non solum sine sceleris, sed etiam sine erroris vituperatione committat. Quid ergo? Haec illi non viderunt? Imo solertissime prudentissimeque viderunt, nec mihi ullo pacto tantum arrogaverim, ut M. Tullium aliqua ex parte sequar industria, vigilantia, ingenio, doctrina: cui tamen asserenti, nihil scire posse hominem, si hoc solum diceretur: Scio ita videri mihi; unde id refelleret non haberet.


\ISi Academici Platonis praecepta pro mysteriis custodierint (17, 37-19, 41)

:Quos Plato audierit et quae praeceperit.




3037


17. 37. Quid igitur placuit tantis viris perpetuis et pertinacibus contentionibus agere, ne in quemquam cadere veri scientia videretur? Audite iam paulo attentius, non quid sciam, sed quid existimem: hoc enim ad ultimum reservabam, ut explicarem, si possem, quale mihi videatur esse totum Academicorum consilium. Plato vir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est, ut quaecumque diceret, magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parva non fierent; dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem graeca philosophia non contentus, quae tunc aut pene nulla erat, aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydae cuiusdam Syri disputationibus, immortalem esse animum credidit, multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. Igitur Plato adiciens lepori subtilitatique Socraticae quam in moralibus habuit, naturalium divinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoravi diligenter acceperat; subiungensque quasi formatricem illarum partium, iudicemque dialecticam, quae aut ipsa esset, aut sine qua sapientia omnino esse non posset; perfectam dicitur composuisse philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere tempus non est. Sat est enim ad id quod volo, Platonem sensisse duos esse mundos: unum intellegibilem, in quo ipsa veritas habitaret; istum autem sensibilem, quem manifestum est nos visu tactuque sentire. Itaque illum verum, hunc veri similem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea, quae se cognosceret, anima velut expoliri et quasi serenari veritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas virtutes, quas civiles vocabat, aliarum verarum virtutum similes, quae, nisi paucis sapientibus, ignotae essent, non posse nisi veri simile nominari.


Polemon et Arcesilas Adversus Zenonem Platonis praecepta pro mysteriis custodierunt.




3038


17. 38. Haec et alia huiusmodi mihi videntur inter successores eius, quantum poterant, esse servata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus vitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem vindicaverint; aut non graviter peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere voluerit. Itaque Zenonem principem Stoicorum, cum iam quibusdam auditis et creditis, in scholam relictam a Platone venisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor, nec talem visum cui Platonica illa velut sacrosancta decreta facile prodi committique deberent, priusquam dedidicisset ea, quae in illam scholam ab aliis accepta detulerat. Moritur Polemo, succedit ei Archesilas Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio. Quamobrem cum Zeno sua quadam de mundo, et maxime de anima, propter quam vera philosophia vigilat, sententia delectaretur, dicens eam esse mortalem, nec quidquam esse praeter hunc sensibilem mundum, nihilque in eo agi, nisi corpore; nam et Deum ipsum ignem putabat: prudentissime atque utilissime mihi videtur Archesilas, cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam, et quasi aurum inveniendum quandoque posteris obruisse. Quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur; instituit vir acutissimus atque humanissimus, dedocere potius quos patiebatur male doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. Inde illa omnia nata sunt quae novae Academiae tribuuntur, quia eorum necessitatem veteres non habebant.


Quod et Carneades egit adversus Chrysippum




3039


17. 39. Quod si Zeno expergefactus esset aliquando, et vidisset neque quidquam comprehendi posse, nisi quale ipse definiebat, neque tale aliquid in corporibus posse inveniri, quibus ille tribuebat omnia; olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate flagraverat, fuisset exstinctum. Sed Zeno imagine constantiae deceptus, ut ipsis Academicis videbatur, nec mihi etiam non videtur, pertinax fuit: fidesque illa corporum perniciosa quoquo modo potuit pervixit in Chrysippum, qui ei (nam maxime poterat), magnas vires latius se diffundendi dabat; nisi ex illa parte Carneades acrior et vigilantior superioribus caeteris ita restitisset, ut mirer illam opinionem aliquid etiam postea valuisse. Namque Carneades primo illam velut calumniandi impudentiam, qua videbat Archesilam non mediocriter infamatum, deposuit; ne contra omnia velle dicere quasi ostentationis causa videretur: sed ipsos proprie sibi Stoicos, atque Chrysippum convellendos evertendosque proposuit.


Carneades docuit agere posse verisimile vel probabile tenentem.




3040


18. 40. Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem (o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat); attendit sapienter quales illi actiones probarent, easque nescio quarum verarum similes videns, id quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, veri simile nominavit. Cui enim esset simile et perite norat, et prudenter tegebat, idque etiam probabile appellabat. Probat enim bene imaginem, quisquis eius intuetur exemplum. Quomodo enim approbat sapiens, aut quomodo simile sequitur veri, cum ipsum verum quod sit ignoret? Ergo illi norant, et approbabant falsa in quibus imitationem laudabilem rerum verarum animadvertebant. Sed quia hoc tamquam profanis nec fas, nec facile erat ostendere; reliquerunt posteris, et quibus illo tempore potuerunt, signum quoddam sententiae suae. Illos autem bene dialecticos de verbis movere quaestionem insultantes irridentesque prohibebant. Ob haec dicitur Carneades etiam tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse.


Quod et Tullius postremo egit adversus Antiochum.




3041


18. 41. Deinde in nostrum Tullium conflictio ista duravit, iam plane saucia et ultimo spiritu latinas litteras inflatura. Nam nihil mihi videtur inflatius, quam tam multa copiosissime atque ornatissime dicere, non ita sentientem. Quibus tamen ventis feneus ille platonicus Antiochus satis, ut mihi videtur, dissipatus atque dispersus est. Nam Epicureorum greges in animis deliciosorum populorum aprica stabula posuerunt. Quippe Antiochus Philonis auditor, hominis quantum arbitror circumspectissimi, qui iam veluti aperire cedentibus hostibus portas coeperat, et ad Platonis auctoritatem Academiam legesque revocare; quamquam et Metrodorus id antea facere tentaverat, qui primus dicitur esse confessus, non decreto placuisse Academicis nihil posse comprehendi, sed necessario contra Stoicos huiusmodi eos arma sumpsisse: igitur Antiochus, ut institueram dicere, auditis Philone academico, et Mnesarcho stoico, in Academiam veterem, quasi vacuam defensoribus, et quasi nullo hoste securam, velut adiutor et civis irrepserat, nescio quid inferens mali de Stoicorum cineribus, quod Platonis adita violaret. Sed huic arreptis iterum illis armis et Philon restitit donec moreretur, et omnes eius reliquias Tullius noster oppressit, se vivo impatiens labefactari vel contaminari quidquid amavisset: adeo post illa tempora non longo intervallo omni pervicacia pertinaciaque demortua, os illud Platonis quod in philosophia purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus erroris emicuit, maxime in Plotino, qui platonicus philosophus ita eius similis iudicatus est, ut simul eos vixisse, tantum autem interest temporis ut in hoc ille revixisse putandus sit.


\IQuidve ratio vel auctoritatis ad sapientiam conferat (19, 42-20, 43)

:Qui philosophi extiterint quidve docerent.




3042


19. 42. Itaque nunc philosophos non fere videmus, nisi aut Cynicos aut Peripateticos aut Platonicos: et Cynicos quidem, quia eos vitae quaedam delectat libertas atque licentia. Quod autem ad eruditionem doctrinamque attinet, et mores quibus consulitur animae, quia non defuerunt acutissimi et solertissimi viri, qui docerent disputationibus suis Aristotelem ac Platonem ita sibi concinere, ut imperitis minusque attentis dissentire videantur; multis quidem saeculis multisque contentionibus, sed tamen eliquata est, ut opinor, una verissimae philosophiae disciplina. Non enim est ista huius mundi philosophia, quam sacra nostra meritissime detestantur, sed alterius intellegibilis; cui animas multiformibus erroris tenebris caecatas, et altissimis a corpore sordibus oblitas, nunquam ista ratio subtilissima revocaret, nisi summus Deus populari quadam clementia divini intellectus auctoritatem usque ad ipsum corpus humanum declinaret, atque submitteret; cuius non solum praeceptis, sed etiam factis excitatae animae redire in semetipsas, et resipiscere patriam, etiam sine disputationum concertatione potuissent.


Quid Augustinus expertus sentiat de sapientum et Christi auctoritate.




3043


20. 43. Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui, persuasi. Quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est iam non arbitrari, non posse ab homine inveniri veritatem. Quisquis autem putat hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. Ait enim illis morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque vixisset, aperire consuesse (Cicerone, Varro, fr. 35 t. A). Quae sit autem ista, Deus viderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. Sed ut breviter accipiatis omne propositum meum; quoquo modo se habeat humana sapientia, eam me video nondum percepisse. Sed cum trigesimum et tertium aetatis annum agam, non me arbitror desperare debere eam me quandoque adepturum. Contemptis tamen caeteris omnibus quae bona mortales putant, huic investigandae inservire proposui. A quo me negotio quoniam rationes Academicorum non leviter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas ista disputatione munitus sum. Nulli autem dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque rationis. Mihi ergo certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere: non enim reperio valentiorem. Quod autem subtilissima ratione persequendum est; ita enim iam sum affectus, ut quid sit verum, non credendo solum, sed etiam intellegendo apprehendere impatienter desiderem; apud Platonicos me interim quod sacris nostris non repugnet reperturum esse confido.


\IQuae additamenti specie dicantur (20, 44-45)

:Alypius Augustino se subicit eumque laudat.




3044


20. 44. Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam iam erat nox, et aliquid etiam lucerna illata scriptum erat; tamen illi adolescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius vel alio die se responsurum esse promitteret. Tum ille: Nihil mihi aliquando, inquit, tam ex sententia provenisse affirmare paratus sum, quam quod hodierna disputatione discedo superatus. Nec istam meam tantum puto debere esse laetitiam. Communicabo ergo eam vobiscum, concertatores mei, vel iudices nostri. Quandoquidem isto se pacto a suis posteris vinci, ipsi etiam fortasse Academici optarunt. Quid enim nobis hoc sermonis lepore iucundius, quid sententiarum gravitate perpensius, quid benevolentia promptius, quid doctrina peritius videri aut exhiberi posset? Prorsus nequaquam digne admirari possum, quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate convicta, tam dilucide obscura tractata sunt. Quare iam, socii mei, exspectationem vestram, qua me ad respondendum provocabatis, certiore spe mecum ad discendum convertite. Habemus ducem qui nos in ipsa veritatis arcana, Deo iam monstrante, perducat.


Auditores adhuc audire cupiunt.




3045


20. 45. Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus non videbatur, quasi fraudatos vultu se ostenderent: Invidetis, inquam arridens, laudibus meis? Sed quoniam de Alypii constantia iam securus nihil eum timeo; ut vos quoque mihi gratias agatis, instruo vos adversus illum qui tantam intentionem vestrae exspectationis offendit. Legite Academicos; et cum ibi victorem (quid enim facilius?) istarum nugarum Ciceronem inveneritis, cogatur iste a vobis hunc nostrum sermonem contra illa invicta defendere. Hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo. Hic cum arrisissent, finem tantae conflictionis, utrum firmissimum nescio, modestius tamen et citius quam speraveram fecimus.















CONTRA ACADEMICOS 3032