1 der Chronik (VUL) 1



1 PARALIPOMENON (VUL)




Capitulum 1

1 1 Adam Seth Enos 2 Cainan Malelehel Iared 3 Enoch Matusale Lamech
4
Noe Sem Ham et Iafeth
5
filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras 6 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma 7 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim 8 filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan 9 filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan 10 Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 11 Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim 12 Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth 14 Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum 15 Evheumque et Aruceum et Asineum 16 Aradium quoque et Samareum et Ematheum 17 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch 18 Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber 19 porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan 20 Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare 21 Aduram quoque et Uzal et Decla 22 Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon 23 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
24
Sem Arfaxad Sale 25 Heber Phaleg Raau 26 Serug Nahor Thare 27 Abram iste est Abraham
28
filii autem Abraham Isaac et Ismahel 29 et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam 30 Masma et Duma Massa Adad et Thema 31 Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
32
filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan 33 filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
34
generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel
35
filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
36
filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech 37 filii Rauhel Naath Zara Samma Maza 38 filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan 39 filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna 40 filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison 41 filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan 42 filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
43
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba 44 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra 45 cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum 46 obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 47 cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca 48 sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est 49 mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor 50 sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab 51 Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth 52 dux Oolibama dux Hela dux Phinon 53 dux Cenez dux Theman dux Mabsar 54 dux Magdihel dux Iram hii duces Edom


Capitulum 2

2 1 filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon 2 Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
3
filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum 4 Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
5
filii autem Phares Esrom et Hamul
6
filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque 7 filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 8 filii Ethan Azarias
9
filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
10
porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda 11 Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez 12 Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai 13 Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa 14 quartum Nathanahel quintum Raddai 15 sextum Asom septimum David 16 quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres 17 Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
18
Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon 19 cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur 20 porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel 21 post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub 22 sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad 23 cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 24 cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 25 nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia 26 duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam 27 sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar 28 Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur 29 nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid 30 filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis 31 filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi 32 filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis 33 porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel 34 Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa 35 deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei 36 Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad 37 Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed 38 Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam 39 Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa 40 Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum 41 Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
42
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron 43 porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma 44 Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei 45 filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur 46 Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez 47 filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph 48 concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana 49 genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
50
hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim 51 Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader 52 fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum 53 et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae 54 filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai 55 cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab


Capitulum 3

3 1 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide 2 tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith 3 quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua 4 sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
5
porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel 6 Iebaar quoque et Elisama 7 et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie 8 necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem 9 omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
10
filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
15
filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias 17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel 18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia 19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum 20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque 21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia 22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero 23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres 24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem


Capitulum 4

4 1 filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
2
Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi
3
ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni 4 Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
5
Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara 6 peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara 7 porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan 8 Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum 9 fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 10 invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est
11
Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 12 porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha
13
filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath 14 et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant
15
filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez
16
filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
17
et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo 18 uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
19
et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
20
filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
21
filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti 22 et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 23 hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
24
filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul 25 Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius 26 filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius 27 filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda 28 habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 29 et in Ballaa et in Asom et in Tholad 30 et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg 31 et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David 32 villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque 33 et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio 34 Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae 35 et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel 36 et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia 37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia 38 isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer 39 et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis 40 inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham 41 hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
42
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 43 et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc


Capitulum 5

5 1 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph
3
filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi 4 filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius 5 Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius 6 Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben 7 fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam 8 porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon 9 contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad 10 in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
11
filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha 12 Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan 13 fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem 14 hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz 15 fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis 16 et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos 17 omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel
18
filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam 19 dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab 20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum 21 ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia 22 vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
23
filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat 24 et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis 25 reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis 26 et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc


Capitulum 6

6 1 filii Levi Gersom Caath Merari 2 filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel 3 filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 4 Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue 5 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi 6 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth 7 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob 8 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas 9 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan 10 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 11 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob 12 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum 13 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam 14 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec 15 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
16
filii ergo Levi Gersom Caath et Merari 17 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei 18 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel 19 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
20
Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius 21 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius 22 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius 23 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius 24 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius 25 filii Helcana Amasai et Ahimoth 26 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius 27 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius 28 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia 29 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius 30 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
31
isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca 32 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 33 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel 34 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou 35 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai 36 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae 37 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core 38 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel 39 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa 40 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae 41 filii Athnai filii Zara filii Adaia 42 filii Ethan filii Zamma filii Semei 43 filii Ieth filii Gersom filii Levi 44 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch 45 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae 46 filii Amasai filii Bonni filii Somer 47 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi 48 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini 49 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei 50 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius 51 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius 52 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius 53 Sadoc filius eius Achimaas filius eius
54
et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat 55 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 56 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne 57 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius 58 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis 59 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum 60 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas 61 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem 62 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 63 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
64
dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum 65 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis 66 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 67 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 68 Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter 69 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 70 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant 71 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis 72 de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis 73 Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis 74 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter 75 Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis 76 porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius 77 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis 78 trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis 79 Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis 80 necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis 81 sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis


Capitulum 7

7 1 porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor 2 filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti 3 filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes 4 cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios 5 fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
6
Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres 7 filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor 8 porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor 9 numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti 10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar 11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
12
Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
13
filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa
14
porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad 15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae 16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem 17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse 18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola 19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
20
filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad 21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum 22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum 23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset 24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara 25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan 26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama 27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue 28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius 29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
30
filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum 31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith 32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum 33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat 34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram 35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal 36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra 37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera 38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara 39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia 40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia


Capitulum 8

8 1 Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium 2 Nuaha quartum et Rapha quintum 3 fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud 4 Abisue quoque et Neman et Ahoe 5 sed et Gera et Sephuphan et Uram 6 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath 7 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
8
porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas 9 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom 10 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis 11 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal 12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
13
Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth 14 et Haio et Sesac et Ierimoth 15 et Zabadia et Arod et Eder 16 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria 17 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber 18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal 19 et Iacim et Zechri et Zabdi 20 et Helioenai et Selethai et Helihel 21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei 22 et Iesphan et Heber et Helihel 23 et Abdon et Zechri et Hanan 24 et Anania et Ailam et Anathothia 25 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac 26 et Samsari et Sooria et Otholia 27 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam 28 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
29
in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha 30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab 31 Gedor quoque et Ahio et Zacher 32 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
33
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 34 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 35 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz 36 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa 37 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel 38 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel 39 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius 40 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin


Capitulum 9

9 1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
3
commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse 4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda 5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius 6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta 7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana 8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae 9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum 10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin 11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei 12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer 13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
14
de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari 15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph 16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi 17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino 21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii 22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis 24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum 25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus 26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini 27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores 28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur 29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus 30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur 32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
33
hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent 34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
35
in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth 38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara 42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel



1 der Chronik (VUL) 1