2 der Chronik (VUL) 1



2 PARALIPOMENON (VUL)




Capitulum 1

1 1 confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
2
praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus familiarum 3 et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine 4 arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem 5 altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia 6 ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostias
7
ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi 8 dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo 9 nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae 10 da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare
11
dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem 12 sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui
13
venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel 14 congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem 15 praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna 16 adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio 17 quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio celebrabatur


Capitulum 2

2 1 decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi
2
et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos 3 misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit 4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli 5 domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos 6 quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo 7 mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus 8 sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis 9 ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio aedificare magna est nimis et inclita 10 praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia
11
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum 12 et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi 13 misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum 14 filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui 15 triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus es domine mi mitte servis tuis 16 nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit transferre ea in Hierusalem 17 numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti 18 fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi


Capitulum 3

3 1 et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei 2 coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui
3
et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti 4 porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo
5
domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes 6 stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo 7 porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus
8
fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis 9 sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro
10
fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro 11 alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub 12 similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat 13 igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum
14
fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin
15
ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum 16 necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit 17 ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz


Capitulum 4

4 1 fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis 2 mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius 3 similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles 4 et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari 5 porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas
6
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
7
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
8
necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum 9 fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere 10 porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
11
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei 12 hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia 13 malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum 14 bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus 15 mare unum bovesque duodecim sub mari 16 et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo 17 in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha 18 erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris 19 fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis 20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo 21 et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt 22 thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini


Capitulum 5

5 1 intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei
2
post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion
3
venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi
4
cumque venissent cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae arcam 5 et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis 6 rex autem Salomon et universus coetus Israhel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum 7 et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin 8 ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius 9 vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem 10 nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto
11
egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat 12 tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis 13 igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini nube 14 nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei


Capitulum 6

6 1 tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine 2 ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in perpetuum 3 et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait 4 benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens 5 a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israhel 6 sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel 7 cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel 8 dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem 9 sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo 10 conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 11 et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel
12
stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas 13 siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis
14
ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo 15 qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat 16 nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me 17 et nunc Domine Deus Israhel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David 18 ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi 19 sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te 20 ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum 21 et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare
22
si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista 23 tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam
24
si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto 25 tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum
26
si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris 27 exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum
28
fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit 29 si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac 30 tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum 31 ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris
32
externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto 33 tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi
34
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 35 ut exaudias de caelo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris
36
si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est 37 et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus 38 et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 39 ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori
40
tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto 41 nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis 42 Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui


Capitulum 7

7 1 cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini implevit domum 2 nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset maiestas Domini templum Domini 3 sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 4 rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino 5 mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus 6 sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat
7
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes 8 fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti 9 fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem 10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo
11
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est
12
apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii 13 si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum 14 conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum 15 oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit 16 elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus 17 tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas iudiciaque servaveris 18 suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israhel 19 si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos 20 evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis 21 et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic 22 respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Aegypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa haec mala


Capitulum 8

8 1 expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam 2 civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel 3 abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam 4 et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath 5 extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras 6 Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae 7 omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel 8 de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc 9 porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius 10 omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum 11 filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini
12
tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum 13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum 14 et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei 15 nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum 16 omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam
17
tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom 18 misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem


Capitulum 9

9 1 regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2 et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit
3
quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat 4 necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus 5 dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua 6 non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis 7 beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam 8 sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam
9
dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni
10
sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas 11 de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
12
rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis
13
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri 14 excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni
15
fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur 16 trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore 17 fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo 18 sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola 19 sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis 20 omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur 21 siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos 22 magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria 23 omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius 24 et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos 25 habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem 26 exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti 27 tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus 28 adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus 29 reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath 30 regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis 31 dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius


Capitulum 10

10 1 profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem
2
quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est 3 vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes 4 pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi 5 qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus
6
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo 7 qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore 8 at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius 9 dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus 10 at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei 11 pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus
12
venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis 13 responditque rex dura derelicto consilio seniorum 14 locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus 15 et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath
16
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 17 super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 18 misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem 19 recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc



2 der Chronik (VUL) 1