2 der Makkabäer (NV) 14

Capitulum 15

15 1 Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos aggredi. 2 Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: " Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ", 3 ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum. 4 Et respondentibus illis: " Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem "; 5 at ille ait: " Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri ". Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret.
6
Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant. 7 Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino; 8 et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam. 9 Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos. 10 Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
11
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit. 12 Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum. 13 Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum. 14 Respondentem vero Oniam dixisse: " Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei ". 15 Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudae gladium aureum et, cum daret, dixisse haec: 16 " Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo confringes adversarios ".
17
Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. 18 Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro sanctificato templo. 19 Sed et eos, qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum sub aperto concursum.
20
Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco constitutae, et equitatus dispositus, 21 considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. 22 Dixit autem invocans hoc modo: " Tu, Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad centum octoginta quinque milia, 23 et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos in timorem et tremorem; 24 magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum ". Et hic quidem in his finem fecit.
25
Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis admovebant; 26 hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus congressi sunt cum hostibus. 27 Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice delectati.
28
Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis; 29 facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. 30 Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam perferri. 31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant; 32 et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est, 33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere. 34 Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: " Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit! ". 35 Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini. 36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam diem, mensis duodecimi - Adar dicitur voce Syriaca - pridie Mardochaei diei.
37
Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis.
38
Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram.
39
Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.



2 der Makkabäer (NV) 14