In IV Sententiarum Dis.2 Qu.2


Deinde quaeritur de baptismo joannis, et circa hoc quaeruntur quatuor: 1 utrum fuerit sacramentum; 2 de efficacia ipsius; 3 quibus competebat; 4 utrum baptizati a joanne, essent baptismo Christi baptizandi.


Articulus 1


Utrum baptismus joannis fuerit sacramentum

(1) 1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod baptismus joannis non fuerit sacramentum. Joan. 3, super illud: erat joannes baptizans etc., dicit Glossa: quantum catechumenis nondum baptizatis prodest doctrina fidei, tantum profuit baptismus joannis ante baptismum Christi. Sed catechismus non est sacramentum, sed sacramentale. Ergo baptismus joannis non erat sacramentum sed sacramentale.
(1) 2. Praeterea, omne sacramentum est alicujus legis sacramentum. Sed baptismus joannis non erat sacramentum legis naturae, neque legis veteris: quia, sicut Augustinus dicit, nulli praecedentium prophetarum fuit datum baptizare, nisi joanni soli, quod non contingit de sacramentis veteris legis; similiter non est sacramentum novae legis, quia praedicationem Christi praecessit. Ergo non erat sacramentum.

(1) Sed contra, sacramentum est sacrae rei signum. Sed baptismus joannis figurabat baptismum Christi. Ergo erat sacramentum.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod non baptizaverit sub hac forma: ego baptizo te in nomine venturi. Christus enim, in cujus nomine baptizabat, jam venerat. Ergo non competebat forma illa pro tempore illo.
(2) 2. Praeterea, eadem est fides de Christo venturo quae erat in patribus et de Christo qui jam venit, quam nos habemus. Ergo eadem est forma baptismi in nomine venturi, et in nomine Christi. Ergo baptismus idem. Sed apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ut infra dicetur. Si ergo joannes baptizavit in nomine venturi, idem fuit baptisma joannis et apostolorum Christi; quod falsum est.

(2) Sed contra est quod dicitur Ac 19,4: baptizabat joannes populum dicens, in eum qui venturus est post ipsum, ut crederent.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod non fuit institutus a Deo. Nullum enim sacramentum a Deo institutum nominatur a ministro; non enim dicitur baptismus petri. Sed baptismus ille dicitur baptismus joannis. Ergo non fuit a Deo institutus.
(3) 2. Praeterea, sacramenta legis naturae, quae ad sacramenta Christi disponebant, a Deo institutionem non habuerunt, sed ex voto celebrabantur, secundum hugonem. Sed baptismus joannis fuit praeparatorius ad sacramenta Christi. Ergo non debuit habere institutionem a Deo.

(3) Sed contra est quod dicitur Jn 1,33: qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

(4) 1. Ulterius. Videtur quod debuit statim Christo baptizato cessare. Quia super illud Jn 1: vidit joannes jesum venientem ad se, dicit Augustinus: baptizatus est Dominus baptismo joannis, et cessavit baptismus joannis.
(4) 2. Praeterea, baptismus joannis erat praeparatorius ad baptismum Christi. Sed baptismus Christi incepit statim Christo baptizato: quia tactu mundissimae suae carnis vim regenerativam contulit aquis, ut dicit Beda. Ergo statim debuit cessare.

(4) Sed contra est quod legitur Jn 3, quod post baptismum Christi baptizabat joannes, et discipuli ejus similiter baptizabant. Ergo baptismus joannis non cessavit statim Christo baptizato.

(1) Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod secundum hugonem de sancto victore, secundum processum temporis et majorem propinquitatem ad tempus gratiae, oportuit alia et alia sacramenta institui. Unde quia in joanne quodammodo incepit tempus gratiae (quia lex, et prophetae usque ad joannem, , non quasi ab ipso esset gratia, sed quia ad gratiam viam praeparabat; ideo ejus baptismus fuit aliquod sacramentum; quod quidem erat initiatio quaedam sacramentorum gratiae, quamvis gratia in eo non conferretur. Unde dicendum, quod baptismus joannis sacramentum erat quodammodo medium inter sacramenta veteris et novae legis, sicut dispositio ad formam media est quodammodo inter privationem et formam. Conveniebat enim quodammodo cum sacramentis veteris legis in hoc quod erat signum tantum; cum sacramentis autem legis novae in materia, et quodammodo in forma.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod baptismus joannis habet aliquid simile cum sacramentalibus baptismi, inquantum erat dispositio ad baptismum Christi; sed inquantum praecessit institutionem baptismi Christi, differt a sacramentalibus, et est sacramentum per se; sicut sacramenta veteris legis, quae etiam suo modo, licet non tam de propinquo, ad sacramenta novae legis disponebant.
(1) Ad secundum dicendum, quod dispositio reducitur ad genus formae ad quam disponit; et ideo baptismus joannis reducitur ad sacramenta novae legis, sicut incompletum in genere illo; et hoc patet ex ordine procedendi quem Magister servat.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod utilitas rei ex forma sua consequitur; et ideo formae sacramentorum ostendunt illud ex quo sacramenta et efficaciam et utilitatem habent. Et quia utilitas baptismi joannis tota erat disponere ad Christum, ideo haec erat sua forma competens, ut in nomine venturi baptizaret.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod quamvis jam venisset in carne, non tamen jam venerat ad baptizandum, et alia salutis nostrae opera exercendum.
(2) Ad secundum dicendum, quod fides, cum sit cognitio quaedam, respicit rei veritatem; et quia diversitas temporum significatorum non diversificat veritatem, nec fides penes hoc diversificatur. Sed sacramenta respiciunt effectum; et quia non eodem modo se habet ad actum hoc quod jam est et hoc quod expectatur futurum, quia ad id quod expectatur futurum, actus ordinantur ut disponentes, ab eo autem quod jam est, effective aliquid producitur; ideo diversificatio formae per futurum et praesens designant diversitatem sacramenti.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod joannes suum baptismum instituit praecepto divino. Unde patet quod institutio ipsius fuit a Deo per auctoritatem, et ab ipso joanne per ministerium.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod propter tres rationes baptismus a joanne nomen accepit. Primo, quia ipse fuit sui baptismi institutor aliquo modo; petrus autem nullo modo baptismi quo baptizabat. Secundo, quia nihil in illo baptismo efficiebatur quod joannes non faceret. Tertio, quia sibi soli erat datum illius baptismi ministerium.
(3) Ad secundum dicendum, quod fides magis determinabatur secundum appropinquationem ad Christum; et ideo etiam sacramenta, quae quaedam fidei protestationes sunt, magis a Christo remota, minus determinata esse debuerunt. Et quia baptismus joannis de propinquo ad Christi sacramenta disponebat, ideo debuit magis habere determinationem quam sacramenta legis naturae.

(4) Ad quartam quaestionem dicendum, quod cessatio baptismi joannis potest accipi dupliciter. Uno modo quando cessavit totaliter; et hoc fuit joanne in carcerem misso, quia ministerium illud soli joanni concessum est. Alio modo quantum ad maximum suum posse; et sic cessavit baptizato Christo: quia ex tunc ejus baptismus non fuit praecipuus, sed alius fuit eo dignior; sicut cessat officium legati Domino suo superveniente, quamvis et aliqua exerceat.

(4) Et per hoc patet solutio.


Articulus 2


Utrum baptismus joannis gratiam contulerit

1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod baptismus joannis gratiam contulerit. Lc 3,3: erat joannes baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Sed remissio peccatorum non fit sine gratia. Ergo baptismus ille gratiam contulit.
2. Praeterea, Damascenus dicit: purgat joannes spiritum per aquam. Sed purgatio spiritualis non fit sine gratia. Ergo ille baptismus gratiam contulit.
3. Praeterea, Augustinus dicit contra donatistas: ita credam joannem baptizasse in aqua in remissionem peccatorum, ut ab eo baptizatis in spe remitterentur peccata. Sed spes de remissione peccatorum non potest esse nisi per gratiam. Ergo baptismus ille gratiam contulit.
4. Praeterea, baptismus joannis propinquior fuit baptismo Christi quam circumcisio; sed circumcisio gratiam contulit, ut dictum est, dist. 1, quaest. 2, art. 4, quaestiunc. 3. Ergo multo fortius baptismus joannis.
5. Praeterea, sacramentum non instituitur, nisi ad causandum gratiam, vel significandum. Sed gratia sufficienter per sacramenta veteris legis erat significata. Si ergo baptismus joannis gratiam non contulit, pro nihilo institutus fuit.

Sed contra, gratia non confertur sine spiritu sancto. Sed in baptismo joannis non conferebatur spiritus sanctus, sed aqua tantum, ut patet Ac 1,3: joannes quidem baptizavit aqua; vos autem baptizabimini spiritu sancto. Ergo in illo baptismo non erat gratia.
Praeterea, non est idem effectus dispositionis et perfectionis. Si ergo baptismus joannis disponebat ad baptismum Christi, cujus est gratiam conferre: quia gratia et veritas facta est per jesum Christum, joannes 1, 17, videtur quod baptismus joannis gratiam non contulit.

Respondeo dicendum, quod hoc ab omnibus conceditur, quod non efficiebatur aliquid per baptismum joannis quod non esset operatio hominis. Et quia gratia non potest ab homine dari, ideo patet quod baptismus joannis gratiam non conferebat.

Ad primum ergo dicendum, quod illa auctoritas sic exponenda est, ut referatur ad diversa baptismata hoc modo. Erat joannes baptizans, scilicet baptismate suo, et praedicans, scilicet baptismum Christi, qui est in remissionem peccatorum. Si autem referatur utrumque ad baptismum joannis, sic dicitur esse in remissionem peccatorum: quia baptizatis imponebat dignos fructus poenitentiae agere, quibus peccatorum remissionem consequerentur. Unde baptismus ille erat quasi quaedam protestatio, et professio poenitentiae.
Ad secundum dicendum, quod baptismus ille purgare dicitur modo praedicto: vel etiam materialiter a sordibus corporalibus in signum spiritualis purgationis per Christum futurae; vel a caecitate ignorantiae per doctrinam joannis Christum annuntiantis.
Ad tertium dicendum, quod spes semper ex gratia procedit, non tamen semper ex gratia habita, sed quandoque ex gratia expectata; et sic baptismus joannis spem faciebat remissionis peccatorum, non conferens gratiam, sed promittens eam in hoc quod praefigurabat baptismum Christi, quo gratia daretur.
Ad quartum dicendum, quod quamvis baptismus joannis magis conveniret cum baptismo Christi quam circumcisio quantum ad materiam, non tamen conveniebat magis quantum ad causam institutionis: quia circumcisio ad necessitatem instituta erat ut remedium contra originale; sed baptismus joannis, ut assuefaceret ad baptismum Christi.
Ad quintum dicendum, quod baptismus joannis expressius figurabat baptismum Christi quam sacramenta veteris legis propter majorem similitudinem ad ipsum; et ideo magis de propinquo praeparabat ad ipsum in significatione, et quadam poenitentiae protestatione.


Articulus 3


Utrum convenienter christus joannis baptismate baptizatus fuerit

(1) 1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christo non competeret baptizari baptismo joannis. Baptismus enim joannis erat baptismus poenitentiae, ut dicitur Lc 3. Sed Christo non competit poenitentia, sicut nec peccatum. Ergo nec baptizari baptismo joannis.
(1) 2. Praeterea, omnis Christi actio nostra est instructio. Sed non instruimur baptizari baptismo joannis. Ergo non debuit Christus illo baptismo baptizari.

(1) Sed contra est quod ipse ad baptismum joannis vadens dixit: sic decet nos implere omnem justitiam; Mt 3,15.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod nulli alii hoc baptismo debuerunt baptizari. Hoc enim est solius Christi ut a sacramentis non accipiat, sed magis eis conferat. Sed baptismus joannis erat tale sacramentum a quo non poterat aliquid accipi. Ergo soli Christo competebat.
(2) 2. Praeterea, sacramenta eadem ratione omnibus competunt. Sed non erat necessarium quod omnes baptismo joannis baptizarentur. Ergo nulli praeter Christum ipso baptizari debuerunt.

(2) Sed contra est quod dicitur Mt 3,5: egrediebantur ad illum hierosolymitae universi, et baptizabantur ab eo.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod debuerunt illo baptismo pueri baptizari. Erat enim ille baptismus signum baptismi Christi. Sed baptismus Christi competit pueris. Ergo et ille.
(3) 2. Praeterea, circumcisio dabatur etiam pueris, et eis principaliter. Sed baptismus joannis est medium inter circumcisionem et baptismum Christi, qui datur indifferenter magnis et parvis. Ergo et baptismus joannis parvis dari debuit.

(3) Sed contra, quia baptismus ille erat ut assuescerent ad baptismum Christi. Sed hoc non poterat esse nisi ratione illorum qui discretionem habebant. Ergo pueris ille baptismus non competebat.

(1) Respondeo dicendum, quod Christus pluribus de causis a joanne baptizari voluit, quarum tres tanguntur in Glossa Mc 1; scilicet propter humilitatem implendam (ut ipsemet dicit ; ut baptismum joannis approbaret, et ut aquas consecraret suae carnis tactu, et sic baptismum suum institueret. Quartam causam tangit Augustinus, ut scilicet ostenderet non interesse quis a quo baptizaretur. Quintam tangit in lib. Quaestionum veteris et novi testamenti, scilicet ad exemplum baptismi proponendum illis qui erant futuri filii Dei per fidem. Sextam tangit Chrysostomus, ut scilicet in baptismo miracula ostendens, evacuaret illorum errorem qui joannem Christo majorem credebant.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dictum est, Christus a sacramentis nihil accepit; et ideo non dicitur baptismus joannis baptismus poenitentiae quo ad Christum, sed quo ad alios qui ad poenitentiam per ipsum praeparabantur; sicut etiam circumcisio Christi non fuit in remedium originalis peccati, a quo Christus immunis erat.
(1) Ad secundum dicendum, quod actio Christi nostra est instructio, non ut eodem modo agamus sicut Christus fecit, sed ut pro modo nostro Christum imitemur; et ideo per baptismum suum dedit nobis exemplum, ut baptizaremur illo baptismo qui nobis competit, per quem scilicet remissionem peccatorum consequamur.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dicit Augustinus in lib. De baptismo contra donatistas, si joannes solum Christum baptizasset, videretur melioris baptismi dispensator, quanto melior erat qui baptizabatur, et si omnes baptizasset videretur quod Christi baptismus non sufficeret ad salutem; et ideo quosdam alios baptizavit, sed non omnes.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod quamvis alii a baptismo joannis non acciperent gratiam; accipiebant tamen quoddam signum gratiae suscipiendae, et servandae poenitentiae.
(2) Ad secundum patet solutio ex dictis.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod baptismus joannis erat baptismus poenitentiae; et quia pueris non competit poenitentia, ideo non competebat eis ille baptismus. Nec est simile de baptismo Christi et circumcisione, quae ordinantur contra originale peccatum, quod in pueris est.

(3) Et per hoc patet solutio ad objecta.


Articulus 4


Utrum baptizati joannis baptismate, iterum baptizari debuerint

1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod baptizati baptismo joannis, non debebant baptizari baptismo Christi. Actor. Enim 8 dicitur, quod apostoli in samariam venientes, illos qui baptizati erant in nomine jesu, non baptizabant, sed tantum manus imponebant. Cum ergo baptismus in nomine jesu sine collatione spiritus sancti sit baptismus joannis, videtur quod baptizati baptismo joannis, non baptizabantur baptismo Christi.
2. Praeterea, Hieronymus super illud: effundam de spiritu meo, dicit: quod haec est causa quare quidam baptizati a joanne, baptismo Christi iterum baptizati sunt a paulo, actor. 20 quia fidem trinitatis non habebant, quia neque si spiritus sanctus est audierant. Si ergo aliqui baptizati essent a joanne, fidem trinitatis habentes, videtur quod iterum baptizari non debuerint baptismo Christi.
3. Praeterea, in apostolis debuit ostendi omne illud quod est necessarium ad salutem. Sed apostolis post baptismum joannis solus baptismus spiritus sancti praenuntiatur, actor. 1. Ergo non erat necessarium quod baptismo Christi iterum baptizarentur.
4. Praeterea, ad baptismum requiritur aqua et spiritus sanctus. Sed per baptismum joannis erat facta ablutio aquae. Ergo non oportebat nisi quod suppleretur quod deerat, scilicet spiritus sanctus.

Sed contra est quod dicitur joannis 3, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed baptismus joannis non regenerabat aliquo modo. Ergo necessarium erat ut iterum baptismo Christi baptizarentur.
Praeterea, Augustinus dicit, quod baptizabat joannes et non est baptizatum. Sed de necessitate salutis tempore gratiae est quod homo sit baptizatus, vel saltem propositum baptismi habuerit. Ergo oportebat eos qui baptismum joannis acceperant, iterum baptizari baptismo Christi.
Praeterea, impositio manuum praecedente baptismo joannis non imprimebat characterem baptismalem. Sed character talis est de necessitate salutis vel in actu vel in proposito. Ergo oportebat quod baptizati baptismo joannis iterum baptizarentur baptismo Christi, et non sufficiebat eis manus impositio.

Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt, quod baptismus joannis erat praeparatorius ad Christum suscipiendum; et ideo si quis baptismum joannis suscepisset in eo sistens, non referens ad Christum, baptismus in eo frustraretur a fine suo; et ideo oportebat eum iterum baptizari baptismo Christi. Si autem non figeret spem suam in baptismo joannis, sed ulterius referret ad Christum, sic ex gratia Christi et baptismo joannis praeaccepto efficiebatur quasi unum quid; et ideo non oportebat quod iterum aqua baptizaretur, sed solum quod spiritum sanctum per manus impositionem acciperet; et haec videtur fuisse magistri opinio in littera. Sed quia sacramenta novae legis ex ipso opere operato efficaciam habent, ideo videtur quod spes et fides illius qui baptismum suscipit, nihil faciat ad sacramentum, quamvis posset facere ad rem sacramenti impediendam vel promovendam. Unde quantumcumque spem suam aliquis ad Christum referret baptizatus baptismo joannis, baptismum novae legis non consequebatur; et ideo si baptismus novae legis est de necessitate salutis, oportebat quod iterum illo baptismo baptizaretur. Praeterea est generale in omnibus sacramentis, quod si omittatur quod est de substantia sacramenti, oportet id sacramentum iterari. Unde cum non esset forma debita in baptismo joannis, oportebat quod iteraretur baptismus. Et hoc habet communior opinio, quae etiam ex verbis Augustini confirmatur, qui dicit super joan., hom. 5: qui baptizati sunt baptismate joannis, non eis sufficit: baptizandi enim sunt baptismate Christi.

Et ideo secundum hoc dicendum ad primum, quod ibi agitur de illis qui baptizati erant a philippo, de quo constat quod baptismo Christi baptizaverat. Sed non erat ibi spiritus sanctus ad robur, sicut in confirmatione datur: quia ille non fuit philippus Apostolus, sed unus de septem diaconibus, et ideo non poterat manus imponere, quia hoc episcoporum est; et propter hoc missi sunt ad hoc petrus et joannes.
Ad secundum dicendum, quod Hieronymus non vult tangere causam rebaptizationis, sed insufficientiam fidei ipsorum ad salutem, ut patet ex verbis praecedentibus. Praemittit enim: qui dicit se credere in Christum, et non credit in spiritum sanctum, nondum habet claros oculos. Insufficientiam autem fidei non posset esse causa quare aliqui baptizarentur, sed quare instruendi essent, sicut et nunc fit.
Ad tertium dicendum, quod apostoli creduntur baptizati fuisse baptismo Christi, quamvis scriptum non inveniatur, ut dicitur in Glossa Jn 13 super illud: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Ex quo enim ipsi alios baptizabant, ut habetur Jn 3, videtur quod et ipsi venientes ad Christum baptizati fuerint. Si tamen Christus, qui habuit potestatem remittendi peccata, et qui virtutem suam sacramentis non alligavit, eos sine baptismo ex privilegio quodam sanctificare voluisset, non esset ad consequentiam trahendum. Ex auctoritate autem inducta non habetur quod apostoli tantum baptismo joannis baptizati erant; sed comparatio quaedam baptismi flaminis ad baptismum joannis.
Ad quartum dicendum, quod ad baptismum requiritur aqua cum debita forma. Joannes autem non observabat formam baptismi Christi, nec iterum erat in eo efficacia sicut in baptismo Christi; et ideo, quia omittebantur ea quae erant de necessitate sacramenti, oportebat iterum baptizari.

Quorum alia remedium contra peccatum praebent... Alia gratia et virtute nos fulciunt. Omnia sacramenta novae legis sunt in remedium, et gratiam conferunt, ut dictum est. Ergo distinctio illa nulla videtur. Et dicendum, quod illa distinctio sacramentorum sumitur secundum id ad quod principaliter ordinantur. Quamvis ergo omnia sacramenta aliquo modo gratiam conferant, et in remedium sint, quaedam tamen principaliter ordinata sunt in remedium, contra aliquem specialem morbum, ut matrimonium contra concupiscentiam; quaedam vero de sui propria intentione sunt ordinata ad remedium morbi, et ad gratiam, sicut baptismus, qui est spiritualis regeneratio, per quam vetus homo corrumpitur, et novus generatur; quaedam autem, quia gratiam praesupponunt, ordinantur ad gratiae perfectionem sicut eucharistia; et sic intelligenda sunt verba magistri: non utique propter remedium, sed ad sacramentum; et debet accipi sacramentum large pro quolibet signo rei sacrae. Baptismum Christi joannes suo baptismo praenuntiavit. Ideo baptismus Christi Potius quam alia sacramenta novae legis praeparatorium habuit, quia baptismus est janua sacramentorum, et ipse facit aliis viam; unde praeparatorio sacramenta alia non indigebant. Iterum baptizabantur, immo verum baptisma accipiebant. Ex hoc patet quod praecedens baptismus non reputabatur aliquibus pro baptismo: quia qui baptisma Christi accipiebant, non iterato baptizabantur, sed verum baptisma de novo accipiebant; et ideo quasi corrigens quod dixerat: iterum baptizabantur, addit, immo verum baptisma accipiebant; et sic Magister per verba hieronymi suam intentionem probare non potest.



DISTINCTIO 3


Quaestio 1



Postquam determinavit Magister de his quae praeexiguntur ad sacramenta novae legis, hic incipit determinare de singulis sacramentorum novae legis; et dividitur in partes duas: in prima determinat de illis sacramentis quae sunt ordinata in remedium unius personae; in secunda de illis quae sunt ordinata in remedium totius ecclesiae; 24 dist., ibi: nunc ad considerationem sacrae ordinationis accedamus. Prima dividitur in tres: in prima determinat de sacramento intrantium, scilicet baptismo, in secunda de sacramentis progredientium, 7 dist., ibi: nunc de sacramento confirmationis addendum est; in tertia de sacramento exeuntium, scilicet extrema unctione, 23 dist., ibi: praeter praemissa est aliud sacramentum, scilicet unctio infirmorum. Prima in tres: in prima determinat de baptismo secundum se; in secunda de baptismo per comparationem ad recipientes, 4 dist., ibi: hic dicendum est, aliquos suscipere sacramentum et rem sacramenti etc.; in tertia secundum comparationem ad ministrantes, 5 dist., ibi: post haec sciendum est, sacramentum baptismi a bonis et a malis ministris dari. Prima in duas: in prima determinat de baptismo secundum se; in secunda determinat de eo per comparationem ad circumcisionem, ibi: solet etiam quaeri, si circumcisio amisit statim vim suam ab institutione baptismi. Prima in duas: in prima determinat quid est baptismus; in secunda de his quae ad baptismum requiruntur, ibi: sed quod est illud verbum quo accedente ad elementum fit sacramentum? Haec pars dividitur in tres secundum tria quae exiguntur ad baptismum: in prima enim determinat de forma baptismi; in secunda de materia ejus, ibi: celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua; in tertia de ipso actu ablutionis vel immersionis, ibi: de immersione vero si quaeritur quomodo fieri debeat, praecise respondemus. Prima in duas: in prima determinat de forma baptismi; in secunda de institutione ipsius, ibi: de institutione baptismi quando coepit, variae sunt aestimationes. Circa primum duo facit: primo determinat formam baptismi; secundo movet quamdam quaestionem circa formam baptismi, et determinat eam, ibi: hic quaeritur, an baptismus esset verus, si diceretur, in nomine patris tantum etc.. Prima in duas: in prima determinat formam principalem baptismi; in secunda quamdam formam secundariam pro tempore observatam, ibi: legitur tamen in actibus apostolorum, apostolos baptizasse in nomine Christi. Solet etiam quaeri, si circumcisio amisit statim vim suam ab institutione baptismi. Hic determinat de baptismo per comparationem ad circumcisionem, et circa hoc tria facit: primo determinat cessationem circumcisionis; secundo institutionem baptismi, ibi: causa vero institutionis baptismi est innovatio mentis; tertio effectum utriusque, ibi: si quaeritur, utrum baptismus aperuerit caelum, quod non aperuit circumcisio; dicimus, quia nec baptismus nec circumcisio, regni nobis aditum aperuit, sed hostia salvatoris. Hic quaeruntur quinque: 1 quid sit baptismus; 2 de forma ipsius; 3 de materia ejus; 4 de intentione; 5 de institutione.


Articulus 1


Utrum baptismi definitio assignata sit conveniens

(1) 1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter sit assignata haec definitio baptismi quae in littera ponitur, scilicet: baptismus est ablutio corporis exterior, facta sub forma praescripta verborum. Manente enim definito, manet definitio. Sed transeunte ablutione, quae est quaedam actio, vel passio, manet baptismus. Ergo baptismus non est ablutio.
(1) 2. Praeterea, sacramentum, secundum hugonem, est materiale elementum. Ablutio autem non est materiale elementum, sed elementi usus. Ergo baptismus, cum sit sacramentum, non erit ablutio.
(1) 3. Praeterea, sacramentum est in genere relationis, cum sit causa, vel signum, sicut supra dictum est. Sed baptismus est sacramentum. Ergo inconvenienter ponitur in genere actionis vel passionis.
(1) 4. Praeterea, in definitione instrumenti debet poni illud ad quod est. Sed baptismus, sicut et alia sacramenta, ut prius dictum est, sunt instrumenta sanctificationis. Ergo cum in definitione ejus nulla mentio fiat de sanctificatione, videtur inconvenienter esse assignata.

(2) 1. Ulterius. Videtur quod etiam inconvenienter assignetur definitio hugonis, quae talis est: baptismus est aqua diluendis criminibus sanctificata per verbum Dei. Nihil enim fit in seipso. Sed baptismus in aqua fit. Ergo baptismus non est aqua.
(2) 2. Praeterea, in definitione alicujus non debet poni aliquid quod non sit de essentia ejus. Sed sanctificatio materiae non est de essentia baptismi: quia in mari vel in flumine potest fieri baptismus. Ergo sanctificatio aquae non debet poni in definitione baptismi.
(2) 3. Praeterea, definitio debet converti cum definito. Sed potest esse aqua sanctificata verbo vitae diluendis criminibus, et tamen non erit baptismus, sicut quando non fit intinctio. Ergo haec non est competens baptismi definitio.
(2) 4. Praeterea, effectus qui potest impediri, non debet poni in definitione causae, quia tunc definitio esset minus quam definitum. Sed potest impediri quod per baptismum non diluantur crimina. Ergo non debet ablutio criminum in definitione baptismi poni.

(3) 1. Ulterius. Videtur quod etiam inconvenienter assignetur definitio dionysii, quam ponit 2 cap. Cael. Hier., ubi dicit: quoddam ergo est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam opportunitatem, formans nostros animales habitus ad supercaelestis quietis anagogem, nostrum iter faciens, sacrae et divinissimae nostrae regenerationis traditio. Principium enim reducitur ad genus principiatorum. Sed sacramentum non est in genere principii, sed in genere sacramenti. Ergo non debet dici principium sanctissimorum mandatorum.
(3) 2. Praeterea, non dicitur esse principium sanctorum mandatorum nisi inquantum praeparat viam ad alia mandata. Ergo superfluum fuit postea addere: ad susceptivam opportunitatem aliorum nos formans.
(3) 3. Praeterea, nihil potest formari ad divina eloquia nisi quod est perceptivum eorum. Sed hoc quod est animale in nobis, non percipit divina eloquia, sed solum hoc quod est rationale. Ergo male dixit: formans animales habitus ad divina eloquia.
(3) 4. Praeterea, forma et materia sunt de essentia rei. Sed ipse nullam mentionem facit de materia et forma baptismi. Ergo videtur quod insufficienter definiat.

(4) 1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignetur definitio quam Damascenus ponit in 4 lib. Cap. 10, sic dicens: baptismus est per quem primitias spiritus sancti accipimus, et principium alterius vitae fit nobis regeneratio et sigillum et custodia et illuminatio. Aliqui enim prius habent spiritum sanctum et spiritualem vitam, quam baptismum consequantur, sicut patet de cornelio Ac 10. Ergo per baptismum non semper accipimus primitias spiritus sancti, nec est baptismus principium alterius vitae in nobis.
(4) 2. Praeterea, idem non debet poni in definitione sui ipsius. Sed regeneratio est idem quod baptismus. Ergo non debet poni in definitione baptismi.
(4) 3. Praeterea, illuminatio non fit nisi per virtutes intellectuales. Sed baptismus non est intellectualis virtus, sed sacramentum. Ergo non debet sibi attribui illuminatio.
(4) 4. Praeterea, custodia fit in nobis per divinam providentiam, de qua dicitur in Ps 120,4: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Ergo non debet hoc baptismo attribui.

(1) Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod secundum doctrinam Philosophi in lib. 2 posteriorum, triplex est genus definitionis. Quaedam enim sunt definitiones materiales, quas dicimus demonstrationis conclusiones: quaedam formales, quae sunt principia demonstrationis: quaedam materiales et formales simul, quae sunt demonstrationes positione differentes: quia habent medium demonstrationis, inquantum continent definitionem formalem, et conclusionem, inquantum continent materialem; sed deest solus ordo terminorum. Quia autem omne completivum quodammodo formale est respectu ejus quod completur, ideo definitio formalis non dicitur quae solum continet formam, sed illa quae continet hoc quod est completivum respectu alterius. Et quia in causis est talis ordo quod materia completur per formam, et forma per efficientem, et efficiens per finem; ideo definitio quandoque materialis dicitur, quae comprehendit tantum materiam rei, formalis autem quae comprehendit formam; sicut, ira est accensio sanguinis circa cor, dicitur materialis definitio; et, ira est appetitus in vindictam, dicitur formalis. Quandoque autem materialis comprehendit formam et materiam; sed formalis causam efficientem, sicut haec dicitur materialis: tonitruum est continuus sonus in nubibus; haec autem formalis: tonitruum est extinctio ignis in nube. Quandoque autem definitio materialis comprehendit materiam et formam et efficientem, formalis autem finem: sicut, domus est coopertorium factum ex lapidibus et lignis per talem modum et talem artem, est definitio materialis respectu hujus: domus est cooperimentum prohibens nos a frigoribus et caumatibus; et hoc praecipue accidit in instrumentis, quia in eis quasi tota ratio speciei a fine sumitur. Et quia baptismus, cum sit sacramentum, quoddam instrumentum est; ideo definitio materialis ejus erit quae comprehendit materiam et formam ejus et efficientem; et formalis quae comprehendit finem; et sic definitio quam Magister in littera ponit, est materialis. Continet enim materiam in hoc quod dicit: ablutio exterior; et innuit efficientem in hoc quod dicit, facta; et ponit formam in hoc quod dicit, sub forma verborum praescripta. Et sciendum, quod Augustinus, ponit eamdem definitionem, quamvis sub aliis verbis; dicit enim: baptismus est tinctio in aqua verbo vitae sanctificata.

(1) Ad primum ergo dicendum, quod in sacramento baptismi sunt tria. Aliquid quod est sacramentum tantum, sicut aqua quae exterius fluit et transfluit, et non manet; et aliquid quod est sacramentum et res, et hoc semper manet, scilicet character; et aliquid quod est res tantum, quod quandoque manet quandoque transit, scilicet gratia. Magister ergo hic definit baptismum quantum ad id quod est sacramentum tantum, quia intendit ipsum materialiter definire.
(1) Ad secundum dicendum, quod sacramentum novae legis est signum et causa gratiae; unde secundum hoc est sacramentum, secundum quod habet significare, et causare. Aqua autem non habet significare et causare effectum baptismi, nisi secundum quod est abluens. Unde essentialiter baptismus est ipsa ablutio: quia ad ablutionem interiorem causandam institutus est, quam significando causat ipsa exterior ablutio: sed aqua est materia ejus remota, et ablutio ipsa est materiale baptismi; sed verbum vitae est forma completiva sacramenti. Augustinus autem et Magister definiunt baptismum per materiam proximam, quae praedicatur proprie de baptismo, sicut materia de artificialibus, ut phiala est argentum; sed hugo definivit per materiam remotam, quae non ita proprie praedicatur, nisi per causam remotam.
(1) Ad tertium dicendum, quod baptismus, inquantum est sacramentum, est in genere signi vel causae; et in hoc genere constituitur per formam verborum, a qua habet significationem et efficaciam sacramentalem. Sicut autem artificialia non ponuntur in genere ex forma simpliciter, sed ex materia (non enim dicimus quod domus sit in genere qualitatis nisi inquantum artificiale figuratum, sed dicitur esse in genere substantiae), ita etiam est de sacramentis. Baptismus enim simpliciter est in genere ablutionis; sed secundum quid, scilicet inquantum est sacramentum, est in genere relationis.
(1) Ad quartum dicendum, quod finis ad quem est sacramentum, est ultimum formale ipsius, a quo sumitur formalis definitio. Magister autem non intendit hic definire baptismum formaliter, sed materialiter; et ideo sanctificationem praetermisit.

(2) Ad secundam quaestionem dicendum, quod definitio illa hugonis complectitur et materiam baptismi in hoc quod dicit, aqua, et finem in hoc quod dicit, diluendis criminibus, et formam per hoc quod dicit, per verbum vitae sanctificata; unde est definitio composita ex materiali et formali, quasi demonstratio positione differens: et complete essentiam baptismi complectitur, excepto quod actus ablutionis intermittitur, qui facit materiam proximam baptismo; quamvis ex aliis quae ponuntur, intelligi possit.

(2) Ad primum ergo dicendum, quod haec est propria praedicatio, baptismus fit in aqua; sed haec est per causam praedicatio, baptismus est aqua.
(2) Ad secundum dicendum, quod ibi non tangitur sanctificatio, nisi illa quae fit per formam baptismi, quae consistit in invocatione trinitatis; et haec sanctificatio est de necessitate baptismi.
(2) Ad tertium dicendum, quod sacramenta non efficiunt nisi id quod figurant. Ex hoc autem ipso quod ponitur dilutio criminum, effectus baptismi potest accipi: quia baptismus materialiter non consistit in aqua nisi secundum quod est abluens; quandocumque autem est aqua sanctificata in actu ablutionis, est baptismus.
(2) Ad quartum dicendum, quod idem numero quandoque est effectus alicujus et finis, sicut sanitas est effectus et finis medicantis; sed effectus, secundum quod producitur per actum medici, finis autem secundum quod est intentum a medico. Medicus autem potest impediri a productione sanitatis, sed non ab intentione; et ideo sanitas potest poni in definitione ut est finis, non autem ut est effectus; et similiter dilutio criminum in definitione sacramenti.

(3) Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Dionysius ex definitione baptismi data intendit procedere ad ea quae materialiter in baptismo requiruntur: unde post hanc definitionem datam, ritum baptismi ponit; et ideo ponit eam ut demonstrationis principium: et propter hoc est definitio totaliter formalis. Et est sciendum, quod in verbis ejus aliquid ponitur quasi definitum, et aliquid ponitur tamquam definitio. Tamquam definitum ponitur, scilicet traditio sacrae et divinissimae regenerationis. Ista enim est quaedam circumlocutio baptismi, qua ipse frequenter utitur; et hoc patet ex hoc quod ibi baptismum non nominat; ut sit sensus: quoddam est principium etc., scilicet sacrae et divinissimae regenerationis traditio. Quasi definitio ponitur hic, quod dicit, principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis. Et ponit tria ad quae baptismus ordinatur, quae formaliter rationem ejus complent. Unum est quod competit ei secundum quod est janua sacramentorum; et quantum ad hoc dicit, quod est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis. Actiones enim sacras nominat actiones hierarchicas, scilicet purgare, illuminare, et perficere; quae praecipue in nostra hierarchia consistunt in dispensatione sacramentorum: quae quidem actiones nobis sub praecepto traditae sunt, et ad eas est principium baptismus quasi eorum janua. Secundum competit sibi inquantum est causa, prout scilicet characterem imprimit, et gratiam confert, secundum quod homo informatur et idoneus redditur ad aliorum sacramentorum perceptionem; et quantum ad hoc dicit, quod est formans per characterem et gratiam nostros animales habitus, idest, vires animae, ad susceptivam opportunitatem, idest ad idoneam et opportunam susceptionem divinorum eloquiorum quantum ad doctrinam fidei, et sacrarum actionum quantum ad alia sacramenta, quae nulli non baptizato debent conferri. Tertium competit sibi inquantum est signum et figura caelestium, et secundum hoc per baptismum manuducimur in caelestium contemplationem; et quantum ad hoc dicit, quod est faciens iter nostrum, idest praeparans nobis contemplationis viam ad anagogem, idest sursum ductionem, supercaelestis quietis, quae consistit in contemplatione spiritualium. Vel potest dici, quod per secundum tangit finem proximum baptismi quantum, ad ea quae sunt viae; per tertium autem tangit finem remotum et ultimum, quantum ad ea quae sunt patriae; ad quam nos baptismus perducit per gratiam, quam confert, quae est res significata et non contenta.

(3) Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius determinat de baptismo secundum quod est actio quaedam hierarchica; et ideo definit principium mandatorum, non quorumlibet sed illorum quibus actiones hierarchicae nobis traduntur.
(3) Ad secundum dicendum, quod per primum tangit tantum ordinem baptismi ad alia sacramenta, sed per secundum tangit effectum, quo mediante ad alia sacramenta percipienda idonee perducit, ut ex dictis patet.
(3) Ad tertium dicendum, quod animales habitus hic dicuntur ab anima, et non ab animalitate, qua scilicet cum aliis animalibus communicamus; ut ostendat quod non solum baptismus corpus exterius lavat, sed etiam animam interius format.
(3) Ad quartum dicendum, quod haec definitio est principium omnium quae Dionysius de baptismo tradit; unde in principio statim hanc definitionem ponit. Et quia in omnibus quae sunt propter finem et ex fine, debet accipi et forma competens fini, et materia competens formae et fini; ideo in hac definitione non posuit formam et materiam, sed solum ea ad quae baptismus ordinatur quasi ad finem proximum vel remotum.

(4) Ad quartam quaestionem dicendum, quod Damascenus praedictam definitionem venatur ex hoc ipso quod baptismus regeneratio dicitur. Cum enim generatio sit motus ad esse, constat quod baptismus est per quem nobis traditur spirituale esse. Et quia nullus potest agere actionem alicujus naturae, nisi prius habeat esse in natura illa, ideo concluditur quod baptismus est principium omnium spiritualium actionum: et secundum hoc Damascenus baptismum definivit adhuc per priora quam Dionysius, inquantum accipit primum effectum baptismi, qui est constituere in spirituali vita, ex qua habet quod regeneratio dicatur; et ideo definit baptismum ut principium spiritualis vitae in hoc quod dicit, principium alterius vitae, scilicet spiritualis, quae est altera a naturali; ut haec generatio sit altera a naturali, et regeneratio dicatur; et iterum ut principium eorum quae ad vitam prima consequuntur, et ideo dicit: per quod fiunt primitiae spiritus, idest primi spiritus effectus in nobis. Hi autem effectus vel consequuntur ipsam generationem, sicut filiatio, vel aliqua talis relatio, et sic per baptismum dicimur regenerari in filios Dei, et quantum ad hoc dicitur regeneratio, vel consequuntur formam per generationem inductam; et hoc tripliciter. Primo in ordine ad generantem, secundum quod per formam inductam genitus fit similis generanti; et quantum ad hoc dicitur sigillum. Secundo quantum ad esse ipsius geniti, quod per formam conservatur; et quantum ad hoc dicitur custodia. Tertio quantum ad actionem ejus, cujus forma est principium; et quantum ad hoc dicitur illuminatio.

(4) Ad primum ergo dicendum, quod primitiae spiritus dantur antequam percipiatur baptismus actu, sed non antequam percipiatur proposito habituali, sicut in cornelio; vel actuali, sicut in aliis qui baptismi fidem habent. Vel dicendum, quod hic loquitur de vita spirituali, secundum quod homo quantum ad exteriora reputatur membrum ecclesiae, quod non fit ante baptismum, quia ad actus fidelium nullus ante baptismum admittitur.
(4) Ad secundum dicendum, quod regeneratio ponitur hic pro relatione consequente regenerationem, sicut est filiatio.
(4) Ad tertium dicendum, quod etiam Dionysius, vim illuminativam baptismo attribuit, quod quidem ei competit inquantum est fidei sacramentum; unde baptizatus jam admittitur ad inspectionem sacramentorum quasi illuminatus: non autem ante debet admitti, ne sancta canibus tradantur secundum Dionysium.
(4) Ad quartum dicendum, quod custodia conservationem importat: quae quidem est a Deo sicut a principio efficiente, a gratia autem baptismali sicut a principio formali.



In IV Sententiarum Dis.2 Qu.2