Missale Romanum 1957


MISSALE ROMANUM




EX DECRETO

SACROSANCTI CONCILII TRIDENTINI RESTITUTUM


SUMMORUM PONTIFICUM CURA RECOGNITUM

POST NOVAM EDITIONEM TYPICAM




(Concordat cum ed. typica et cum ed. sexta vaticana post typicam,

necnon cum recentioribus decretis S. R. C. 17 JAN. 1957.)


(Restituitur tamen ubique Psalmorum pristina versio, scilicet :


Ad Praeparationem ad Missam, Ps. 83-84-85-115-129 ;
ad Gratiarum actionem post Missam, Cant. tr. p. et Ps. 150 ;
ad Distributionem ramorum in Dom. II Passionis, Ps. 23 ;
ad Distributionem ramorum in Dom. II Passionis, Ps. 46 ;
ad Processionem cum ramis in Dom. II Passionis, Ps. 147 ;
ad Missam Chrismatis, V/ Introitus Ps. 88, 2 ;
ad Missam Chrismatis, Graduale Ps. 27, 7-8 ;
ad Missam Chrismatis, Offertorium Ps. 44, 7 ;
ad Missam vespertinam in Cena Domini, rubr. 31, mentio Ps. 22 et 150 ;
ad Altarium denudationem in Cena Domini, Ant. et Ps. 21 ;
ad Communionem in Feria VI in Passione et morte Domini, mentio Ps. 21 ;
ad Laudes Sabbati Sancti Ps. 150 et Cant. Zachariae ;
ad Versum Introitus S. Joseph Opificis, die 1 Maji, Ps. 126, 1 ;
ad Tractum S. Joseph Opificis, die 1 Maji, Ps. 111, 1-3;
ad Versum Introitus BMV Reginae, die 31 Maji, Ps. 44, 2 ;
ad Versum Gradualis BMV Reginae, die 31 Maji, Ps. 44, 10 ;
ad Graduale Assumptionis BMV, die 15 Augusti, Ps. 44, 11-12 et 14 ;
ad Introitum S. Pii X, die 3 Septembris, Ps. 88, 20-22 et 2 ;
ad Graduale S. Pii X, die 3 Septembris, Ps. 39, 10-11 ;
ad Alleluja S. Pii X, die 3 Septembris, Ps. 22, 5-6 ;
ad Tractum S. Pii X, die 3 Septembris, Ps. 131, 16-18 ;
ad Alleluja Paschale S. Pii X, die 3 Septembris, Ps. 22, 5-6 et 25, 8)


PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

QUO primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus, quae ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque parare, et, Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere contendimus. Cumque inter alia sacri Tridentini Concilii decreta, Nobis statuendum esset de sacris l ibris, Catechismo, Missali et Breviario edendis atque emendandis: edito jam, Deo ipso annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei psallendi modum, unum Missae celebrandae ritum esse maxime deceat) , necesse jam videbatur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus. Quare eruditis delectis viris onus hoc demandandum duximus: qui quidem, diligenter collatis omnibus cum vetustis nostrae Vaticanae Bibliothecae, aliisque undique conquisitis, emendatis, atque incorruptis codicibus ; necnon veterum consultis ac probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem ritu um instituto monumenta nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum Patrum normam ac ritum restituerunt. Quod recognitum jam et castigatum, matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore, fructus omnes percipiant, Romae quam primum imprimi, atque impressum edi mandavimus: nempe ut sacerdotes intelligant, quibus precibus uti, quos ritus, quasve caeremonias in Missarum celebratione retinere posthac debeant. Ut autem a sacrosancta Romana Ecclesia, ceterarum Ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus, Cathedralibus, Collegiatis et Parochialibus, saecularibus, et quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in quibus Missa Conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari juxta Romanae Ecclesiae ritum consuevit vel debet, alias quam juxta Missalis a Nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eaedem Ecclesiae quovis modo exemptae, Apostolicae Sedis indulto, consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel aliis quibusvis facultatibus munitae sint ; nisi ab ipsa prima institutione a Sede Apostolica approbata, vel consuetudine, quae, vel ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem Ecclesiis assidue observata sit: a quibus, ut praefatam celebrandi constitutionem, vel consuetudinem nequaquam auferimus ; sic si Mi ssale hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de Episcopi, vel Praelati, Capitulique universi consensu, ut, quibusvis non obstantibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus ; ex aliis vero omnibus Ecclesiis praefatis eorumdem Missalium usum tollendo, illaque penitus et omnino rejiciendo, ac huic Missali nostro nuper edito, nihil umquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse decernendo, sub indignationis nostrae poena, hac nostra perpetuo valitura constitutione statuimus et ordinamus. Mandantes ac districte omnibus et singulis Ecclesiarum praedictarum Patriarchis, Administratoribus, aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgentibus, etiamsi S. R. E. Cardinales, aut cujusvis alterius gradus et praeeminentiae fuerint, illis in virtute sanctae obedientiae praecipientes, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in posterum penitus omissis, ac plane rejectis, Missam juxta ritum, modum, ac normam, quae per Missale hoc a Nobis nunc traditur, decantent ac legant ; neque in Missae celebratione alias caeremonias, vel preces, quam quae hoc Missali continentur, addere vel recitare praesumant. Atque ut hoc ipsum Missale in Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo conscientiae scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum et censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite uti possint et valeant, auctoritate Apostolica, tenore praesentium, etiam perpetuo concedimus et indulgemus. Neve Praesules, Administratores, Canonici, Capellani et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri saeculares, aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter quam a Nobis statutum est, celebrandam teneantur: neque ad Missale hoc immutandum a quolibet c ogi et compelli, praesentesve litterae ullo umquam tempore revocari, aut moderari possint, sed firmae semper et validae in suo exsistant robore, similiter statuimus et declaramus. Non obstantibus praemissis, ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non Ecclesiarum praedictarum usu, longissima et immemorabili praescriptione, non tamen supra ducentos annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis quibuscumque. Volumus autem et eadem auctoritate decernimus, ut post hujus nostrae constitutionis, ac Missalis editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri, post mensem ; qui vero intra montes, post tres ; et qui ultra montes incolu nt, post sex menses, aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, juxta illud Missam decantare, vel legere teneantur. Quod ut ubique terrarum incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum praeservetur, omnibus in nostro et S. R. E. dominio mediate, vel immediate subjecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac centum ducatorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum: aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae, et aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem partibus a Nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem Commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum imprimendorum ab ipso impressore erit accipiend a norma, cum Missali in Urbe secundum magnam impressionem impresso collatum fuisse, et concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel praesumant, auctoritate Apostolica et tenore praesentium similibus inhibemus. Verum, quia difficile esset praesentes litteras ad quaeque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae de more publicari et affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam impressis, ac manu alicujus publici tabellionis subscriptis, nec non sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi praecipimus, quae praesentibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae permissionis, statuti, ordinationis, mandati, praecepti, concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti et inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie Idus Julii, Pontificatus nostri anno quinto.


CAESAR GLORIERIUS.

H. CUMIN.

Anno a Nativitate Domini 1570, Indict. 13, die vero 19 mensis Julii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papae V anno ejus quinto, retroscriptae litterae publicatae et affixae fuerunt ad valvas Basilicae Principis Apostolorum, ac Cancellariae Apostolicae, et in acie Campi Florae, ut moris est, per nos Joannem Andream Rogerium et Philibertum Cappuis Cursores.

SCIPIO DE OCTAVIANIS, Magister Cursorum.


CLEMENS PAPA VIII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CUM sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, quo nos Christus Dominus sacri sui corporis participes effecit, atque apud nos usque ad consummationem saecu1i permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur ; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices praedecessores nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concillii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romaeque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis poenis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur ; tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut multi in ea quae his proximis annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quae dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missae solemniis praelectus est, multis in locis perturbatus ; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita praefixa initia ; plurima denique passim pro arbitrio immutata sint: cujus rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacrorum Bibliorum Vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostolica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes, pro nostra Pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac praecipue in sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad praescriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur: deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litteris versatis, et ecclesiasticae antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent ; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclesiam piet ate et studio, adhibitis etiam aliis rerum ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suae integritati res tituere, ac ipsius Pii V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regul is et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quae tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitari potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus christiani orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe nostra in eadem Typogr aphia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirum typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requ isita tamen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia ; alioquin, si absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant ; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, poenas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem poenis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi li centiam concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate nostra recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi vel detrahi permittant, nec in praemissis, praetextu incuriae typographorum, aut non factae per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiae, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas poenas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus licentiae copia initio, vel in calce cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda ; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae ; eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis absque alia declaratione, ut praefertur, poenas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eis dem Missalia hactenus impressa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quae auctoritate nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt) , ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores nostros, Missale praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis vel manu alicujus Notarii publici subscript is, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si essent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud sanctum Marcum sub annulo Piscatoris, die vij Julii MDCIV, Pontificatus nostri anno xiij.


M. VESTRIUS BARBIANUS.

URBANUS PAPA VIII

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

SI quid est in rebus humanis plane divinum, quod nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missae Sacrific ium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris caelum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum caeli terraeque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiae osores, qui sunt aemuli venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices praedecessores nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt ; Nos quoque eorum vestigiis inhaerentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum diligentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricae, quae sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutae ; quae vero non ita captui legentium accommodatae videbantur, clarius explicatae: praeterea collata omnia cum codice sacrae Scripturae Vulgatae editionis, quaeque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit solertia correctorum, nisi ad eam par typographorum accedat industria ; propterea dilecto filio Andreae Brugiotto Typographiae nostrae Apostolicae Praefecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem emittat: sed, quae in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tamen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum facultate ; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae extra Statum nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latae sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant ; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, poenas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso: et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem poenis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum , antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate nostra recognito, diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur: cujus licentiae copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda ; Ordinarii autem locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione poenas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Aposto lica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentibus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis , per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores nostros, Missale imprimendi concessis, quae per praesentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium praemissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expressa mentio habenda esset ; tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris, die secunda Septembris MDCXXXIV, Pontificatus nostri anno duodecimo.


M. A. MARALDUS.

J. SAVENIER.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI


AD PERPETUAM REI MEMORIAM

DIVINO afflatu compositos Psalmos, quorum est in sacris litteris collectio, inde ab Ecclesiae exordiis non modo mirifice valuisse constat ad fovendam fidelium pietatem, qui offerebant hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus Hebr. 13, 15. ; verum etiam ex more jam in vetere Lege recepto in ipsa sacra Liturgia divinoque Officio conspicuam habuisse partem. Hinc illa, quam dicit Basilius, nata Ecclesiae vox Homil. in Ps. 1, n. 2., atque psalmodia, ejus hymnodiae filia, ut a decessore nostro Urbano VIII appellatur Bulla Divinam psalmodiam., quae canitur assidue ante sedem Dei et Agni, quaeque homines, in primis divino cultui addictos docet, ex Athanasii sententia, qua ratione Deum laudare oporteat quibusque verbis decenter confiteantur Epist. ad Marcellinum in interpret. Psalmor., n. 10.. Pulchre ad rem Augustinus: Ut bene ab homine laudetur Deus, laudavit se ipse Deus ; et quia dignatus est laudare se, ideo invenit homo, quemadmodum laudet eum In Psalm. 144, n. 1..
Accedit quod in Psalmis mirabilis quaedam vis inest ad excitanda in animis omnium studia virtutum. Etsi enim omnis nostra Scriptu ra, cum vetus tum nova, divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur ;... at Psalmorum liber, quasi paradisus omnium reliquorum (librorum) fructus in se continens, cantus edit, et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet. Haec iterum Athanasius Epist. ad Marcell. cit., n. 2., qui recte ibidem addit: Mihi quidem videtur, psallenti Psalmos esse instar speculi, ut et seipsum et proprii animi motus in ipsis contempletur, atque ita affectus eos recitet Op. cit., n. 12.. Itaque Augustinus in Confessionibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et canticis tuis suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter ! Voces illae influebant auribus meis et eliquabatur veritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis et currebant lacrimae et bene mihi erat cum eis Lib. IX, cap. 6.. Etenim, que m non moveant frequentes illi Psalmorum loci, in quibus de immensa majestate Dei, de omnipotentia, de inenarrabili justitia aut bonitate aut clementia de ceterisque infinitis laudibus ejus tam alte praedicatur ? Cui non similes sensus inspirent illae pro acceptis a Deo beneficiis gratiarum actiones, aut pro exspectatis humiles fidentesque preces, aut illi de peccatis clamores poenitentis animae ? Quem non admiratione psaltes perfundat, cum divinae benignitatis munera in populum IsraŽl atque in omne hominum genus profecta narrat, cumque caelestis sapientiae dogmata tradit ? Quem denique non amore inflammet adumbrata studiose imago Christi Redemptoris, cujus quidem Augustinus In Psalm. 42, n. 1. vocem in omnibus Psalmis vel psallentem, vel gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re audiebat ?
Jure igitur optimo provisum est antiquitus, et per decreta Romanorum Pontificum, et per canones Conciliorum, et per monasticas leges, ut homines ex utroque clero integrum Psalterium per singulas hebdomadas concinerent vel recitarent. Atqu e hanc quidem legem a patribus traditam decessores nostri S. Pius V, Clemens VIII, Urbanus VIII in recognoscendo Breviario Romano sancte servarunt. Unde etiam nunc Psalterium intra unius hebdomadae spatium recitandum foret integrum, nisi mutata rerum condicione talis recitatio frequenter impediretur.
Etenim procedente tempore continenter crevit inter fideles eorum hominum numerus, quos Ecclesia, mortali vita defunctos, caelicolis accensere et populo christiano patronos et vivendi duces consuevit proponere. In ipsorum vero honorem Officia de Sanctis sensim propagari coeperunt, unde fere factum est, ut de Dominicis diebus deque Feriis Officia silerent, ideoque non pauci negligerentur Psalmi, qui sunt tamen, non secus ac ceteri, ut Ambrosius ait Enarrat. in Psalm. 1, n. 9., benedictio populi, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio. De hujusmodi autem omissione non semel graves fuerunt prudentum piorumque virorum querimoniae, quod non modo hominibus sacri ordinis tot subtraherentur praesidia ad laudandum Dominum et ad intimos animi sensus ei significandos aptissima ; sed etiam quod optabilis illa in orando varietas desideraretur, ad digne, attente, devote precandum imbecillitati nostrae quam maxime opportuna. Nam, ut Basilius habet, in aequalitate torpescit saepe, nescio quomodo, animus, atque praesens absens est: mutatis vero et variatis psalmodia et cantu per singulas horas, renovatur ejus desiderium et attentio instauratur Regulae fusius tractatae, interrog. 37, n. 5..
Minime igitur mirum, quod complures e diversis orbis partibus Sacrorum Antistites sua in hanc rem vota ad Apostolicam Sedem detulerunt, maximeque in Concilio Vaticano, cum hoc inter cetera postularunt, ut, quoad posset, revocaretu r consuetudo vetus recitandi per hebdomadam totum Psalterium, ita tamen ut clero, in sacri ministerii vinea ob imminutum operariorum numerum jam gravius laboranti, non majus imponeretur onus. Hisce vero postulationibus et votis, quae Nostra quoque ante susceptum Pontificatum fuerant, itemque precibus, quae deinceps ab aliis Venerabilibus Fratribus piisque viris admotae sunt, Nos equidem concedendum duximus, cauto tamen, ne recitatione integri Psalterii hebdomadae spatio conclusa, ex una parte quicquam de Sanctorum cultu decederet, neve ex altera molestius divini Officii onus clericis, immo temperatius evaderet. Quapropter, implorato suppliciter Patre luminum, corrogatisque in id ipsum suffragiis sanctarum precum, Nos, vestigiis insistentes decessorum nostrorum, aliquot viros delegimus doctos et industrios, quibus commisimus, ut consiliis studiisque collatis, certam aliquam reperirent rei efficiendae rationem, quae nostris optatis responderet. Illi autem commissum sibi munus e sententia exsequentes novam Psalterii dispositionem elaborarunt ; quam cum S. R. E. Cardinales sacris ritibus cognoscendis praepositi diligenter consideratam probassent, Nos, utpote cum mente nostra admodum congruentem, ratam habuimus in rebus omnibus, id est, quod ad ordinem ac partitionem Psal morum, ad Antiphonas, ad Versiculos, ad Hymnos attinet cum suis Rubricis et Regulis, ejusque editionem authenticam in nostra typographia Vaticana adornari et indidem evulgari jussimus.
Quoniam vero Psalterii dispositio intimam quamdam habet cum omni Divino Officio et Liturgia conjunctionem, nemo non videt per ea, quae hic a Nobis decreta sunt, primum Nos fecisse gradum ad Romani Breviarii et Missalis emendationem: sed super tali causa proprium mox Consilium seu Commissionem, ut ajunt, eruditorum constituemus. Interim, opportunitatem hanc nacti, nonnulla jam in praesenti instauranda censuimus, prout in appositis Rubricis praescribitur: atque imprimis quidem ut in recitando Divino Officio Lectionibus statutis sacrae Scripturae cum Responsoriis de tempore occurren tibus debitus honor frequentiore usu restitueretur ; dein vero ut in sacra Liturgia Missae antiquissimae de Dominicis infra annum et de Feriis, praesertim quadragesimalibus, locum suum recuperarent.
Itaque, harum auctoritate litterarum, ante omnia Psalterii o rdinem, qualis in Breviario Romano hodie est, abolemus ejusque usum, inde a Kalendis Januariis anni millesimi nongentesimi decimi tertii, omnino interdicimus. Ex illo autem die in omnibus ecclesiis cleri saecularis et regularis, in monasteriis, ordinibus, c ongregationibus, institutisque religiosorum ab omnibus et singulis, qui ex officio aut ex consuetudine Horas canonicas juxta Breviarium Romanum, a S. Pio V editum et a Clemente VIII, Urbano VIII, Leone XIII recognitum, persolvunt, novum Psalterii ordinem, qualem Nos cum suis Regulis et Rubricis approbavimus typisque Vaticanis vulgandum decrevimus, religiose observari jubemus. Simul vero poenas in jure statutas iis denuntiamus, qui suo officio persolvendi quotidie Horas canonicas defuerint ; qui quidem sciant se tam gravi non satisfacturos officio, nisi nostrum hunc Psalterii ordinem adhibeant.
Omnibus igitur Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus ceterisque ecclesiarum Praelatis, ne Cardinalibus quidem Archipresbyteris patriarchalium Urbis basilicarum exceptis, mandamus, ut in sua quisque dioecesi, ecclesia vel coenobio Psalterium cum Regulis et Rubricis, quemadmodum a Nobis dispositum est, constituto tempore inducendum curent: quod Psalterium quasque Regulas et Rubricas etiam a ceteris omnibus, quosc umque obligatio tenet recitandi vel concinendi Horas canonicas, inviolate adhiberi ac servari praecipimus. Interim autem cuilibet et capitulis ipsis, modo id major capituli pars sibi placere ostenderit, novum Psalterii ordinem, statim post ejus editionem, rite usurpare licebit.
Haec vero edicimus, declaramus, sancimus, decernentes has Nostras litteras validas et efficaces semper esse ac fore ; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, generalibus et specialibus, ceterisve quibusvis in co ntrarium facientibus. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostrae abolitionis, revocationis, permissionis, jussionis, praecepti, statuti, indulti, mandati et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri et Pauli, Apostolorum ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo undecimo, Kalendis Novembribus, in festo Sanctorum omnium, Pontificatus nos tri anno nono.


Missale Romanum 1957