Missale Romanum 1957 - AD PERPETUAM REI MEMORIAM


A. CARDINALIS AGLIARDI,

S. R. E. Cancellarius

FR. SEB. CARD. MARTINELLI

S. R. C. Praefectus

Loco + Plumbi

Visa
M. R IGGI C. A. Not.

Reg. in Canc. Ap. N. 571.



DE ANNO

ET EJUS PARTIBUS


ANNUS menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum: dies vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas ; tanto enim temporis intervallo sol Zodiacum perlustrat. Quater autem sex horae singulis quaternis annis diem constituunt ; hinc annus ille intercalaris, Bissextus vel Bissextilis dicitur.


De anni correctione, ejusque necessitate,

ac Kalendario Gregoriano

QUOD dictum est, annum continere trecentos et sexaginta quinque dies, et fere sex horas, intelligendum est, sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.
Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 365 contineret integras sex horas: et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem ; qui causam dederunt ut AEquinoctium vernum sedem suam mutaverit.
Cui malo occurrens Gregorius XIII, non solum AEquinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a qua jam a Concilio Nicaeno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582 praecedendo recesserat, quod a Concilio ad xij Kalendas Aprilis fuerat const itutum, et xiv Lunam Paschalem suo in loco reposuit ; sed viam quoque tradidit et rationem, qua caveretur ut in posterum et AEquinoctium vernum et xiv Luna Paschalis a propriis sedibus numquam removerentur.
Ut enim AEquinoctium vernum ad xij Kalendas Aprilis restitueretur, statuit, ut dicti decem dies in mense Octobris ipsius anni 1582 eximerentur, ut post quartam diem Octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta, sed decima quinta Octobris. Et ita error, qui in praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.
Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xij Kalendas Aprilis AEquinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, Bissextum quarto quoque anno (uti mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis: qui quamvis Bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600, anno correctionis proximum, post eum tamen qui deinceps consequentur centesimi, non omnes Bissextiles essent, sed in quadringentis quibusque annis primi quique tres centesimi sine Bissexto transigerentur ; quartus vero quisque centesimus esset Bissextilis, ita ut anni 1700, 1800, 1900 Bissextiles non sint, anno vero 2000 more consueto dies Bissextus intercaletur, Februario dies 29 continente ; idemque ordo intermittendi intercalandique Bissextum diem in quadringentis quibusque annis perpetuo conservaretur.


Quatuor Tempora

QUATUOR Tempora celebrantur quarta et sexta Feria ac Sabbato post tertiam Dominicam Adventus, post primam Dominicam Quadragesimae, post Domin icam Pentecostes, post Festum Exaltationis sanctae Crucis.


De Nuptiarum celebratione

MATRIMONIUM quolibet anni tempore contrahi potest. 2 Solemnis tantum Nuptiarum benedictio vetatur a Dominica I Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a Feria IV Cinerum usque ad Dominicam Paschatis inclusive. 3 Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus, eam permittere ex justa causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant.


De cyclo decennovennali Aurei numeri

CYCLUS decennovennalis Aurei numeri est revolutio numeri 19 annorum ab 1 usque ad 19, qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: Anno 1577 numerus cycli decennovennalis, qui dicitur Aureus, est 1 ; anno sequenti 1578 est 2 ; et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius usque ad 19, qui Aureus numerus cadet in annum 1595, post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596 Aureus numerus sit rursus 1, et anno 1597 sit 2, etc.
Igitur ut Aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella Aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim Aureus numerus cujuslibet anni post annum 1582 reperi etur hoc modo:


6 7 8 9 10 11 12 13 14

15 16 17 18 19 1 2 3 4 5

Anno 1582 tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6, secundus autem, qui est 7, sequenti anno 1583, et ita deinceps in infinitum, donec ad annum, cujus Aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus, in quem annus propositus cadit, dabit Aureum numerum quaesitum.


Modus brevis cognoscendi

Aureum numerum cujusque anni

NUMERO anni de quo quaeris, adde unicam unitatem 1. Exempli gratia: 1833 adde 1: summam inde conflatam divide per 19 ; quod superest, erit Aureus numerus ipsius anni ; si nihil superest, erit Aureus numerus 19.


De Epactis et Noviluniis

EPACTA nihil aliud est quam numerus dierum quibus annus solaris communis dierum 365 annum communem lunarem dierum 354 superat: ita ut Epacta primi anni sit 11, cum hoc numero annus solaris communis lunarem annum communem excedat ; atque adeo sequenti anno Novilunia contingant 11 diebus prius quam anno primo. Ex quo fit, Epacta s ecundi anni esse 22, cum eo anno rursum annus solaris lunarem annum superet 11 diebus, qui additi ad 11 dies primi anni, efficiunt 22: ac proinde, finito hoc anno, Novilunia contingere 22 diebus prius quam primo anno: Epactam autem tertii anni esse 3, quia si rursus 11 dies ad 22 adjiciantur, efficietur numerus 33 ; a quo si rejiciantur 30 dies, qui unam lunationem embolismalem constituunt, relinquentur 3, atque ita deinceps. Progrediuntur enim Epactae omnes per continuum augmentum 11 dierum, abjectis tamen 30, quando rejici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam Epactam Aureo numero 19 respondentem, quae est 29, adduntur 12, ut abjectis 30, ex composito numero 41, habeatur rursus Epacta 11, ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima lunatio embolismica, currente Aureo numero 19, sit tantum 29 dierum. Si enim 30 dies contineret, ut aliae sex lunationes embolismicae, non redirent Novilunia post 19 annos solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius quam ante 19 annos. De qua re plura invenies in libro novae rationis restituendi Kalendarii Romani. Sunt autem novemdecim Epactae, quot et Aurei numeri, respondebantque ipsis Aureis numeris ante Kalendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositae sunt.

Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris

ante Kalendarii correctionem


Aur. num. 1 2 3 4 5 6 7 8 9
Epactae xj xxij iij xiv xxv vj xvij xxviij ix

10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

xx j xij xxiij iv xv xxvj vij xviij xxix

Quia vero cyclus decennovennalis Aurei numeri imperfectus est, cum Novilunia post 19 annos solares non praecise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19 Epactarum. Quamobrem ita emendatus est, ut in posterum loco Aurei numeri, et dictarum 19 Epactarum , utamur 30 numeris Epactalibus ab 1 usque ad 30 ordine progredientibus, quamvis ultima Epacta, sive quae ordine est trigesima, notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla Epacta esse possit 30. Variis autem temporibus ex his 30 Epactis respondent decem et novem Aureis numeris variae decem et novem Epactae, prout solaris anni ac lunaris aequatio exposcit ; quae quidem decem et novem Epactae progrediuntur, ut olim, per eumdem numerum 11, addunturque semper 12 illi Epactae, quae respondet Aureo numer o 19, ut habeatur sequens Epacta respondens Aureo numero 1, ob rationem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quae continet Aureos numeros, et Epactas inter se respondentes ab anno correctionis 1582, post detractionem decem dierum, usque ad annum 1700 exclusive. Quamvis autem vulgares Epactae mutentur in Martio, reipsa tamen in principio anni mutandae sunt, una cum Aureo numero, in cujus locum hae nostrae Epactae succedunt.

Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris

ab Idibus Octobris anni correctionis 1582

(detractis prius decem diebus) inclusive,

usque ad annum 1700 exclusive


Aur. num. 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Epactae xxvj vij xviij xxix x xxj ij xiij xxiv

15 16 17 18 19 1 2 3 4 5

v xvj xxvij viij xix j xij xxiij iv xv

Itaque si Epacta quocumque anno proposito invenienda sit, quaerendus est Aureus numerus illius anni in superiori ordine illius tabellae, quae illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub Aureo numero in inferiori ordine tabellae rep erietur Epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa Epacta vel signum * in Kalendario inventum fuerit, eo die Novilunium fiet. Invenietur autem Aureus numerus vel ex antecedente canone, vel ex tabella Epactarum proposito tempori congruent e, tribuendo primum Aureum numerum illius tabellae illi anno, a quo usus tabellae incipit, et secundum Aureum numerum sequenti anno, etc. Eodem modo reperietur Epacta sine Aureo numero, si prima Epacta tabellae tribuatur illi anno, a quo ejus usus incipit, et secunda Epacta sequenti anno, etc.
Exemplum: Anno correctionis 1582 Aureus numerus est 6, nempe primus primae tabellae, cujus usus incipit ab Idibus Octobris dicti anni 1582, detractis prius decem diebus. Erit ergo tunc Epacta xxvj, quae sub Aureo numero 6 c ollocatur, fietque Novilunium die 27 Octobris et 26 Novembris et 25 Decembris. Item anno 1583 jam correcto Aureus numerus est 7, cui in eadem tabella supposita est Epacta vij, quae toto eo anno in Kalendario Novilunia indicabit: ut in Januario die 24, in Februario die 22, in Martio die 24, etc.

Alia Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris

ab anno 1700 inclusive, usque ad annum 1900 exclusive


Aur. num. 10 11 12 13 14 15 16 17 18
Epactae ix xx j xij xxiij iv xv xxvj vij

19 1 2 3 4 5 6 7 8 9

xviij * xj xxij iij xiv xxv vj xvij xxviij

Alia Tabella Epactarum respondentium Aureis numeris

ab anno 1900 inclusive, usque ad annum 2200 exclusive


Aur. num. 1 2 3 4 5 6 7 8 9
Epactae xxix x xxj ij xiij xxiv v xvj xxvij

10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

viij xix * xj xxij iij xiv 25 vj xvij

Ad tollendam dubitationem de usu hujus novae Tabulae Epactarum, ostendemus rem exemplis. Anno 1901 tribuatur Epacta x, quae sub Aureo numero 2 collocatur: fietque Novilunium 21 Januarii, 19 Februarii, 21 Martii. Item anno 1902 tribuatur Epacta xxj sub Aureo numero 3 collocata, quae toto eo anno in Kalendario Novilunia monstrabit: ut in Januario die 10, in Februario die 8, in Martio die 10. Et sic deinceps per ordinem annis progredientibus, redeundo ad principium tabellae quot iescumque eam percurreris. Rursus anno 1911 Epacta non signatur numero, sed hoc signo *, quod collocatur sub Aureo numero 12, et in Kalendario toto eo anno Novilunia indicabit, nimirum in Januario die 1 et 31, in Martio (nam in Februario nullum tunc Novil unium, cum in eo signum hoc * non reperiatur) die 1 et 31, in Aprili die 29, etc.
Postremo: Anno 1916 Aureus numerus est 17, sub quo in ordine Epactarum quartae tabellae, quae proposito anno congruit, reperitur Epacta 25 non antiquo numero, ut aliae Epactae, sed vulgari numero scripta. Ubicumque ergo anno 1916 in Kalendario Epacta 25 vulgari numero scripta reperitur, ibi Novilunium fit, ut in Januario die 6, in Februario die 4, in Martio die 6, in Aprili die 4, etc. Quotiescumque enim Epacta 25 respondet Aureis numeris majoribus quam 11, quales sunt posteriores octo a 12 usque ad 19, sumenda est in Kalendario Epacta 25 vulgari numero scripta ; quando vero eadem Epacta respondet minoribus numeris quam 12, quales sunt priores undecim ab 1 ad 11 inclusive, accipienda est in Kalendario Epacta xxv antiquo numero scripta: atque hoc solum contingit in Epacta 25, in aliis numquam ; quod ideo fit, ut anni lunares solaribus annis perfectius respondeant. Ob quam etiam causam in sex locis Kalendarii duae Epactae, scilicet xxv et xxiv sunt adscriptae.

Tabella litterarum Dominicalium

ab Idibus Octobris anni correctionis 1582

(detractis prius decem diebus)

usque ad annum 1700 exclusive


c b A f e d c A g f e c b A
g b d
g e d c b g f e d b A g f d
f A c e

Usus hujus tabellae hic est. Anno correctionis 1582 post Idus Octobris (detractis prius decem diebus) tribuatur littera c primae cellulae, et sequenti anno 1583 littera b secundae, et anno 1584 dentur litterae A g tertiae cellulae, et sic deinceps aliis annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam cellula, in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700, dabit litteram Dominicalem propositi anni. Quae si unica occurrerit, annus erit communis ; si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Dominicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiae Apostoli, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.
Exempli gratia: Sit invenienda littera Dominicalis anni 1587. Numera ab anno 1582, quem tribue primae litterae c, usque ad annum 1587, tribuendo singulis cellulis singulos annos (computando geminas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula) , cadetque annus 1587 in litteram d, quae sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera Dominicalis d, annusque communis est, cum littera simplex occurrat. Rursus sit investiganda littera Dominicalis anni 1616. Numera ab anno 1582, ut dictum est, us que ad annum 1616, redeundo ad principium tabellae, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille Bissextilis, cum duplex littera occurrat, superiorque littera c Dominicam diem indicabit a principio anni illius usque ad festum S. Matthiae, inferior autem b in reliqua parte anni.

Alia Tabella litterarum Dominicalium

ab anno 1901 inclusive, usque ad annum 2100 exclusive


f e d c A g f e c b A g e d
b d f
c b g f e d b A g f d c b A
A c e g

Usus autem hujus tabellae hic est. Anno 1901 tribuatur littera f primae cellulae, et sequenti anno 1902 littera e, et sic deinceps ceteris annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurreris ; nam cellula, in quam annus propositus cadit, dabit litteram Dominicalem propositi anni: quae si unica occurrerit, annus erit communis ; si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Dominicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiae Apostoli, inferior autem ab hoc festo usque ad finem anni.


De Indictione

IN DICTIO est revolutio 15 annorum ab 1 usque ad 15, qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a Januario in Bullis Pontificiis. Et quoniam Indictionum frequens usus est in Diplomatibus et Scripturis pub licis, facile annum Indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cujus usus perpetuus est: initium tamen sumit ab anno correctionis 1582.

Tabella Indictionis ab anno correctionis 1582



10 11 12 13 14 15 1

2 3 4 5 6 7 8 9

Nam si anno 1582 tribuas primum numerum, qui est 10, et sequenti anno 1583 secundum numerum, qui est 11, et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in Indictionem quae quaeritur.


De Festis Mobilibus

QUONIAM ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua Festa mobilia pendent, celebrari debet die Dominico, qui proxime succedit xiv Lunae primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cujus xiv Luna vel cadit in diem verni AEquinoctii, quod die 21 mensis Martii contingit, vel propius ipsum sequitur) , efficitur, ut si Epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum Martii inclusive, et quintum Aprilis inclusive (hujus enim Epactae xiv Luna cadit vel in diem AEquinoctii verni, id est, in diem 21 Martii, vel eum propius sequitur) , numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim ; proximus dies Dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Judaeis conveniamus, si forte dies xiv Lunae caderet in diem Dominicum) sit dies Paschae.
Exemplum: Anno 1605 Epacta est x et littera Dominicalis b. Et quoniam invenimus Epactam x inter diem 8 Martii et 5 Aprilis inclusive positam esse e regione diei 21 Martii, a quo inclusive, si deorsum versus n umerentur 14 dies, inveniemus xiv Lunam die 3 Aprilis, quae est Dominica, cum e regione illius sit littera Dominicalis b. Ne igitur cum Judaeis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv Lunae, sumenda est littera Dominicalis b, quae sequitur xiv Lunam, nempe ea quae e regione diei 10 Aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 Aprilis. Item anno 1604 Epacta est xxix et duplex littera Dominicalis d c, cum annus ille sit Bissextilis. Si igitur ab Epacta xxix, quae e regione diei 1 Aprilis ponitur inter diem 8 Martii et 5 Aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv Luna in diem 14 Aprilis. Et quia tunc currit posterior littera Dominicalis, nempe c, quae post diem 14 Aprilis, id est, post xiv Lunam collocata est e regione diei 18 Aprilis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 Aprilis.
Ceterum ut facilius omnia Festa mobilia inveniantur, compositae sunt duae sequentes tabulae Paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita Festa mobilia reperientur: In latere sinistro tabulae accipiatur Epacta currens, et in linea litterarum Dominicalium sumatur littera Dominicalis currens, infra tamen Epactam currentem, ita ut si littera Dominicalis currens reperiatur e regione Epactae currentis, assumenda sit eadem littera Dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus litterae Dominicalis omnia Festa mobilia continentur.
Exemplum: Anno 1606 Epacta est xxj, et littera Dominicalis A. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera Dominicalis A, quae primo infra Epactam xxj occurrit, reperietur e regione hujus litterae Dominica Septuagesimae die 22 Januarii, dies Cinerum 8 Februarii, Pascha 26 Martii, Ascensio Domini 4 Maji, Pentecostes 14 Maji, et Festum Corporis Christi 25 Maji. Dominicae autem inter Pentecosten et Adventum eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3 Decembris ; et sic de ceteris. Item anno 1605 Epacta est x, et littera Dominicalis b, quae in tabula reperitur e regione Epactae x. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime infra Epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagesimam die 6 Feb ruarii, diem Cinerum 23 Februarii, Pascha 10 Aprilis, etc.
Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera Dominicali e regione Epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra Epactam, ut diximus ; ita quoque in anno Bis sextili, si alterutra duarum litterarum Dominicalium tunc currentium e regione Epactae reperiatur, assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut Festa mobilia inveniantur.
Ex tabula vero Paschali nova ita eadem Festa mobilia reperientur: In cellula litterae Dominicalis currentis quaeratur Epacta currens. Nam e directo omnia Festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litterae Dominicalis d, tunc currentis, e regione Epactae xxiv, quae eodem anno currit, habetur Septuagesima die 15 Februarii, dies Cinerum 4 Martii, Pascha 19 Aprilis, etc.
Sed sive antiqua, sive nova tabula Paschali utamur, invenienda sunt omnia Festa mobilia in annis Bissextilibus per litteram Dominicalem posteriorem, quae nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostol i, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc, aut illo festo indagando accipienda sit ; ita tamen, ut Septuagesimae et diei Cinerum inventae in Januario aut Februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Matthiae currit prior littera Dominicalis, quae in Kalendario posteriorem semper sequitur ; post festum autem S. Matthiae, in Februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 Februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies C inerum cadat in Martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris Februario sit additus. Imo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuages ima in anno Bissextili, currente Epacta xxiv vel xxv et littera Dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784. Exempli gratia: Anno 2096 Bissextili Epacta erit v et litterae Dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, Festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die 11 Februarii et dies Cinerum 28 Februarii. Si autem addatur unus dies, cadet Septuagesima in diem 12 Februarii, quae est Dominica, et dies Cinerum in diem 29 Februarii, quae est Feria iv ; Pascha autem et reliqua Festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 Bissextili Epacta erit xxiv et litterae Dominicales d c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur Festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 Februarii, et si addatur unus dies, cadet in diem 22 Februarii, quae est Dominica. Dies autem Cinerum cadet in diem 10 Martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 Bissextili, Epacta erit xxv et litterae Dominicales d c. Ergo iterum per posterio rem c reperietur Septuagesima die 21 Februarii, hoc est, addita 1 die, 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra Epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagesimam die 15 Februarii, quo d falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 Aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 Februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae Dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam.
In priori porro tabula Paschali antiqua reformata, Epactis ad sinistram praeposuimus Aureos numeros eodem ordine, quo ante emendationem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis Festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque Festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex Aureis numeris ita distributis Festa mobilia eruuntur, quo ex Epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando Festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno Aureus numerus fuit 7, et littera Dominicalis d, si Aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d infra eum occurrens, reperietur e regione hujus litterae d, Septuagesima die 1 Februarii, dies Cinerum 18 Februarii, Pascha die 5 Aprilis, etc.
Adventus Domini celebratur semper die Dominico, qui propinquior est festo S. Andreae Apostoli, nempe a die 27 Novembris inclusive usque ad diem 3 Decembris inclusive ; ita ut littera Dominicalis currens, quae reperitur in Kalendario a die 27 Novembris usque ad diem 3 Decembris, indicet Dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera Dominicalis est g, Dominica Adventus cadet in diem 2 Decembris: quia ibi est littera g in Kalendario, etc.
Ad finem tandem tabellarum Paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum, e regione quorum omnia Festa mobilia inveniuntur ; quae quidem tabula ex tabulis Paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.




KALENDARIUM


JANUARIUS

C. E. L.D. D.M.

* A Kal. 1 C IRCUMCISIO D OMINI ET O CTAVA N ATIVITATIS , Duplex II classis.
Dominica inter Circumcisionem et Epiphaniam - S SIMI N OMINIS J ESU , Duplex II classis.
29 b iv 2 Octava S. Stephani Protomart., Simplex.
28 c iij 3 Octava S. Joannis Ap. et Ev., Simplex.
27 d Prid. 4 Octava Ss. Innocentium Mm., Simplex.
26 e Non. 5 Vigilia Epiphaniae, Semiduplex. Com. S. Telesphori Papae et Mart.
25.25 f viij 6 EPIPHANIA DOMINI, Duplex I classis cum Octava privilegiata II ordinis.
Dominica infra Octavam Epiphaniae - Sanctae Familiae Jesu, Mariae, Joseph, Duplex majus. Com. Dominicae et Octavae.
24 g vij 7 De II die infra Octavam Epiphaniae, Semiduplex.
23 A vj 8 De III die infra Octavam, Semiduplex.
22 b v 9 De IV die infra Octavam, Semiduplex.
21 c iv 10 De V die infra Octavam, Semiduplex.
20 d iij 11 De VI die infra Octavam, Semiduplex. Com. S. Hygini Papae et Mart.
19 e Prid. 12 De VII die infra Octavam, Semiduplex.
18 f Idib. 13 Octava Epiphaniae, Duplex majus.
17 g xix 14 S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex. Com. S. Felicis Presbyteri et Mart.
16 A xviij 15 S. Pauli primi Eremitae, Conf., Duplex. Com. S. Mauri Abb.
15 b xvij 16 S. Marcelli I Papae et Mart., Semiduplex.
14 c xvj 17 S. Antonii Abb., Duplex.
13 d xv 18 Cathedra S. Petri Ap. Romae, Duplex majus. Com. S. Pauli Ap. ac S. Priscae Virg. et Mart.
12 e xiv 19 Ss. Marii, Marthae, Audifacis et Abachum Mm., Simplex. Com. S. Canuti Regis, Mart.
11 f xiij 20 Ss. Fabiani Papae et Sebastiani Mm., Duplex.
10 g xij 21 S. Agnetis Virg. et Mart., Duplex.
9 A xj 22 Ss. Vincentii et Anastasii Mm., Semiduplex.
8 b x 23 S. Raymundi de Peņafort Conf., Semiduplex. Com. S. Emerentianae Virg. et Mart.
7 c ix 24 S. Timothei Ep. et Mart., Duplex.
6 d viij 25 Conversio S. Pauli Ap., Duplex majus. Com. S. Petri Ap.
5 e vij 26 S. Polycarpi Ep. et Mart., Duplex.
4 f vj 27 S. Joannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
3 g v 28 S. Petri Nolasci Conf., Duplex. Com. S. Agnetis Virg. et Mart. secundo.
2 A iv 29 S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
1 b iij 30 S. Martinae Virg. et Mart., Semiduplex.
* c Prid. 31 S. Joannis Bosco Conf., Duplex.


FEBRUARIUS

C. E. L.D. D.M.

29 d Kal. 1 S. Ignatii Ep. et Mart., Duplex.
28 e iv 2 PURIFICATIO B. MARIAE VIRG., Duplex II classis.
27 f iij 3 S. Blasii Ep. et Mart., Simplex.
25.26 g Prid. 4 S. Andreae Corsini Ep. et Conf., Duplex.
25.24 A Non. 5 S. Agathae Virg. et Mart., Duplex.
23 b viij 6 S. Titi Ep. et Conf., Duplex. Com. S. Dorotheae Virg. et Mart.
22 c vij 7 S. Romualdi Abb., Duplex.
21 d vj 8 S. Joannis de Matha Conf., Duplex.
20 e v 9 S. Cyrilli Ep. Alexandrini, Conf. et Eccl. Doct., Duplex. Com. S. Apolloniae Virg. et Mart.
19 f iv 10 S. Scholasticae Virg., Duplex.
18 g iij 11 Apparitio B. Mariae Virg. Immaculatae, Duplex majus.
17 A Prid. 12 Ss. septem Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V., Cc., Duplex.
16 b Idib. 13
15 c xvj 14 S. Valentini Presbyteri et Mart., Simplex.
14 d xv 15 Ss. Faustini et Jovitae Mm., Simplex.
13 e xiv 16
12 f xiij 17
11 g xij 18 S. Simeonis Ep. et Mart., Simplex.
10 A xj 19
9 b x 20
8 c ix 21
7 d viij 22 Cathedra S. Petri Ap. Antiochiae, Duplex majus. Com. S. Pauli Ap.
6 e vij 23 S Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex. Com. Vigiliae.
5 f vj 24 S. M ATTHIAE Ap., Duplex II classis.
4 g v 25
3 A iv 26
2 b iij 27 S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf,. Duplex
1 c Prid. 28

In anno bissextili mensis Februarius est dierum 29, et Festum S. Matthiae celebratur die 25 Februarii ac Festum S. Gabrielis a Virg. Perdolente, die 28 Februarii, et bis dicitur Sexto Kalendas, id est die 24 et die 25 ; et littera Dominicalis, quae assumpta fuit in mense Januario, mutatur in praecedentem ; ut, si in Januario littera Dominica1is fuerit A, mutetur in praecedentem, quae est g, etc. ; et littera f bis servit, 24 et 25.


MARTIUS

C. E. L.D. D.M.

* d Kal. 1
29 e vj 2
28 f v 3
27 g iv 4 S. Casimiri Conf., Semiduplex. Com. S. Lucii I Papae et Mart.
26 A iij 5
25.25 b Prid. 6 Ss. Perpetuae et Felicitatis Mm., Duplex.
24 c Non. 7 S. Thomae de Aquino Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
23 d viij 8 S. Joannis de Deo Conf., Duplex.
22 e vij 9 S. Franciscae Romanae Vid., Duplex.
21 f vj 10 Ss. Quadraginta Martyrum, Semiduplex.
20 g v 11
19 A iv 12 S. Gregorii I Papae, Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
18 b iij 13
17 c Prid. 14
16 d Idib. 15
15 e xvij 16
14 f xvj 17 S. Patricii Ep. et Conf., Duplex.
13 g xv 18 S. Cyrilli Ep. Hierosolymitani, Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
12 A xiv 19 S. JOSEPH, SPONSI B. M. V., Conf., Duplex I classis.
11 b xiij 20
10 c xij 21 S. Benedicti Abb., Duplex majus.
9 d xj 22
8 e x 23
7 f ix 24 S. Gabrielis Archangeli, Duplex majus.
6 g viij 25 ANNUNTIATIO B. MARIAE VIRG., Duplex I classis.
5 A vij 26
4 b vj 27 S. Joannis Damasceni Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
3 c v 28 S. Joannis a Capistrano Conf., Semiduplex.
2 d iv 29
1 e iij 30
* f Prid. 31
Feria VI post Dom. Passionis - Septem Dolorum B. M. V., Duplex majus. Com. Feriae.


APRILIS

C. E. L.D. D.M.

29 g Kal. 1
28 A iv 2 S. Francisci de Paula Conf., Duplex.
27 b iij 3
25.26 c Prid. 4 S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
25.24 d Non. 5 S. Vincentii Ferrerii Conf., Duplex.
23 e viij 6
22 f vij 7
21 g vj 8
20 A v 9
19 b iv 10
18 c iij 11 S. Leonis I Papae, Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
17 d Prid. 12
16 e Idib. 13 S. Hermenegildi Mart., Semiduplex.
15 f xviij 14 S. Justini Mart., Duplex. Com. Ss. Tiburtii, Valeriani et Maximi Mm.
14 g xvij 15
13 A xvj 16
12 b xv 17 S. Aniceti Papae et Mart., Simplex.
11 c xiv 18
10 d xiij 19
9 e xij 20
8 f xj 21 S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
7 g x 22 Ss. Soteris et Caji Pp. et Mm., Semiduplex.
6 A ix 23 S. Georgii Mart., Semiduplex.
5 b viij 24 S. Fidelis a Sigmaringa Mart., Duplex.
4 c vij 25 S. M ARCI Ev., Duplex II classis.
3 d vj 26 S. Cleti et Marcellini Pp. et Mm., Semiduplex.
2 e v 27 S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
1 f iv 28 S. Pauli a Cruce Conf., Duplex. Com. S. Vitalis Mart.
* g iij 29 S. Petri Mart., Duplex.
29 A Prid. 30 S. Catharinae Senensis Virg., Duplex.


MAJUS

C. E. L.D. D.M.

28 b Kal. 1 S. JOSEPH Conf., Sponsi B. M. V., Opificis, Duplex I classis.
27 c vj 2 S. Athanasii Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
26 d v 3 INVENTIO S. CRUCIS, Duplex II classis. Com. Ss. Alexandri I Papae, et Sociorum Mm., ac Juvenalis Ep. et Conf.
25.25 e iv 4 S. Monicae Vid., Duplex.
24 f iij 5 S. Pii V Papae et Conf., Duplex.
23 g Prid. 6 S. Joannis Ap. et Ev. ante Portam Latinam, Duplex majus.
22 A Non. 7 S. Stanislai Ep. et Mart., Duplex.
21 b viij 8 Apparitio S. Michaelis Archangeli, Duplex majus.
20 c vij 9 S. Gregorii Nazianzeni Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
19 d vj 10 S. Antonini Ep. et Conf., Duplex. Com. Ss. Gordiani et Epimachi Mm.
18 e v 11 Ss. P HILIPPI ET J ACOBI App., Duplex II classis.
17 f iv 12 Ss. Nerei, Achillei et Domitillae Virg. ac Pancratii Mm., Semiduplex.
16 g iij 13 S. Roberti Bellarmino Ep., Conf. et Eccl. Doct., Duplex.
15 A Prid. 14 S. Bonifatii Mart., Simplex.
14 b Idib. 15 S. Joannis Baptistae de la Salle Conf., Duplex.
13 c xvij 16 S. Ubaldi Ep. et Conf., Semiduplex.
12 d xvj 17 S. Paschalis Baylon Conf., Duplex.
11 e xv 18 S. Venantii Mart., Duplex.
10 f xiv 19 S. Petri Caelestini Papae et Conf., Duplex. Com. S. Pudentianae Virg.
9 g xiij 20 S Bernardini Senensis Conf., Semiduplex.
8 A xij 21
7 b xj 22
6 c x 23
5 d ix 24
4 e viij 25 S. Gregorii VII Papae et Conf., Duplex. Com. S. Urbani I Papae et Mart.
3 f vij 26 S. Philippi Nerii Conf., Duplex. Com. S. Eleutherii Papae et Mart.
2 g vj 27 S. Bedae Venerabilis Conf. et Eccl. Doct., Duplex. Com. S. Joannis I Papae et Mart.
1 A v 28 S. Augustini Ep. et Conf., Duplex.
* b iv 29 S. Mariae Magdalenae de Pazzis Virg., Semiduplex.
29 c iij 30 S. Felicis I Papae et Mart., Simplex.
28 d Prid. 31 B. M ARIAE V IRG . R EGINAE , Duplex II classis. Com. S. Petronillae Virg.


Missale Romanum 1957 - AD PERPETUAM REI MEMORIAM