Missale Romanum 1957 - II - De Missis Votivis


III - De Missis Defunctorum

IN Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum tres Missae pro Defunctis permissae sunt.
2 Prima die cujusque mensis, extra Adventum, Quadragesimam et Tempus Paschale, in qua Officium fiat de Feria, in Choro, loco Missae de Officio d iei, dicitur Missa conventualis de Requie pro defunctis Sacerdotibus, Benefactoribus et aliis ; et in omnibus Missis privatis, quae non sint Defunctorum, etiam in iis Ecclesiis aut Oratoriis in quibus non adsit obligatio Chori, pe nultimo loco inter omnes Orationes, comprehensis iis quae ad Celebrantis libitum sint dicendae, additur Oratio Fidélium, non omissa ob eam ulla ex Orationibus pro diversitate Temporum assignatis. Haec autem Missa omittitur mense Novembri, in quo Omnium Fidelium Defunctorum Commemorationem universa celebrat Ecclesia. Quod si prima die libera mensis, ut supra, occurrat Feria Quatuor Temporum, aut aliqua Vigilia, aut primo resumenda sit Missa Dominicae praecedentis impedita, eadem Missa conventualis pro Defunctis et Oratio Fidélium dicantur in proximiori sequenti die similiter non impedita.
3 Praeterea Feria II cujusque Hebdomadae, extra Quadragesimam et Tempus Paschale, in qua Officium fiat de Feria, dummodo aliqua Vigilia non occurrat, aut primo resumenda non sit Missa Dominicae praecedentis impedita, in Choro, loco Missae conventualis de die, dici potest Missa pro Defunctis. Si vero Missa conventualis celebretur de Feria currenti vel votiva de Ssma Trinitate, penultimo loco, ut supra, num. 2, additur Oratio Fidélium pro Defunctis. Quae item Oratio, etiam in iis Ecclesiis aut Oratoriis in quibus non adsit obligatio Chori, additur insuper in omnibus Missis privatis, quae non sint Defunctorum.
4 In Ecclesia in qua agitur exsequiale funus alicujus Defuncti, etiam absente rationabilem ob causam vel jam sepulto cadavere, permittitur unica Missa cantata, vel etiam, pro pauperibus, lecta pro die obitus. Haec vero prohibetur in Duplicibus I classis primariis universalis Ecclesiae, exceptis Feriis II et III post Pascha et Pentecosten in quibus permittitur, in Festis Dedicationis ac Tituli Ecclesiae ipsius in qua funus agi deberet, necnon Patroni principalis loci, et, pro Religiosis Institutis, in Festis Tituli aut Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis ; dummodo haec Festa non fuerint eo anno quoad solemnita tem translata, quo in casu prohibetur in Dominicis in quibus agitur solemnitas externa Festorum hujusmodi. Quoties autem a Rubricis, ut supra, haec Missa impediatur, transferri potest in proximiorem sequentem diem, similiter non impeditam. Quod si in die Co mmemorationis Omnium Fidelium Defunctorum agatur funus alicujus Defuncti, sumatur prima Missa, et in Ecclesiis et Oratoriis ubi prima Missa solemniter celebrata fuerit, aut pro Officio diei distincte sit dein celebranda, dicatur secunda, aut demum tertia Missa ; addita tamen in ipsa Missa exsequiali, sub unica conclusione, Oratione pro eodem Defuncto, ut pro die obitus.
5 Item in Ecclesia, aut Oratorio publico, ubi funus Defuncti solemniter agitur, dummodo sacrificium pro ipso Defuncto applicetur, ipsa die dici possunt Missae privatae de Requie pro die obitus, ut supra, nisi occurrat Officium Missas Defunctorum sequenti numero indicatas impediens. Missae hujusmodi privatae pariter celebrari possunt unica die ad libitum, ab obitu usque ad depositionem Defuncti, i n Oratoriis semipublicis, quae, deficiente Ecclesia vel Oratorio publico, horum locum teneant ; necnon quotidie per idem tempus in Oratoriis semipublicis, quae locum non teneant Ecclesiae aut Oratorii publici, et in Oratoriis stricte privatis domus Defuncti, dummodo cadaver sit physice praesens in domo, ubi erecta sunt ipsa Oratoria, et dies impedita non occurrat.
6 In die autem III, VII, XXX et anniversaria ab obitu vel depositione Defunctorum, et opportuniori die post acceptum mortis nuntium, in qualibet Ecclesia permittitur unica Missa pro Defuncto, cantata vel etiam lecta ; dummodo non occurrat Dominica, aut Festum de praecepto, licet suppressum, Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, Duplex I vel II classis, etiam translatum, aut aliqua ex Feriis, Vigilii s vel Octavis privilegiatis, quo in casu, hujusmodi Missa in proximiorem diem, pariter non impeditam anticipari, si anticipari valeat, aut transferri potest, dummodo in cantu celebretur.
7 Idem servatur pro unica Missa cantata in anniversariis quae extra diem obitus ex fundatione celebrantur, vel quae pro omnibus Defunctis alicujus coetus semel quolibet anno habentur. Idem quoque servatur pro Missis quae per octiduum, a Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum inclusive computandum, pro fidelium pietate pariter in cantu peraguntur ; quae tamen Missae extra octiduum ipsum anticipari et transferri nequeunt.
8 Item, in Ecclesia vel Oratorio publico ac principali sepulcreti, immo et in quolibet Sacello sepulcreti rite erecto vel erigendo, Missae quae inibi celebrari permittuntur, possunt esse de Requie ; dummodo non occurrat Dominica, aut Festum de praecepto, licet suppressum, Duplex I vel II classis, etiam translatum, aut aliqua ex Feriis, Vigiliis vel Octavis privilegiatis. Hoc tamen privilegium non favet aliis Ecclesiis vel Capellis extra coemeterium, subter quas, licet ad legitimam distantiam, alicujus Defuncti cadaver quiescit ; neque Ecclesiis, Oratoriis publicis et Sacellis sepulcreti, in quo olim cadavera sepeliebantur, quod sepulcretum tamen qualibet ex causa der elictum est, ita ut Defuncti sepeliri in eo non amplius soleant ; neque Ecclesiis, quae, licet circumjacens habeant coemeterium, tamen adjunctum chorale onus, aut curam animarum adnexam habent.
9 Missae quotidianae Defunctorum quae celebrentur in cantu, permitt untur singulis diebus in quibus non fiat Officium Duplex, neque occurrat Dominica, licet anticipata, vel, etiam quoad Officium, reposita, aut aliqua ex Feriis, Vigiliis vel Octavis privilegiatis. Missae vero quotidianae Defunctorum sine cantu, iis tantum per mittuntur diebus in quibus fiat Festum Semiduplex, Officium de die infra Octavam communem, de Feria VI post Octavam Ascensionis, de Feria majori Adventus, de sancta Maria in Sabbato, de Festo Simplici et de Feria minori per annum ; dummodo Octavae privilegiatae, Feriae Quatuor Temporum, Feria II Rogationum, Feriae Antiphonarum majorum a die 17 ad 23 Decembris inclusive, aliqua Vigilia, aut dies Octava Simplex non occurrant, nec primo resumenda sit Missa alicujus Dominicae impedita. In Quadragesima, Missae quotidianae Defunctorum sine cantu permittuntur prima tantum die cujusque Hebdomadae libera, in qua nempe, extra Quatuor Tempora et Vigilias, fiat de Festo Semiduplici aut de Feria non privilegiata, juxta Kalendarium Ecclesiae in qua Missa celebratur.
10 In omnibus Missis quae num. 4-7 recensentur, et in Missis quae respondent Officio Defunctorum celebrato sub ritu Duplici, una tantum dicitur Oratio ; in reliquis tres dicuntur. Si Missa applicetur pro Defunctis in genere, dicuntur Orationes quae in Missa quotidiana Defunctorum prostant ; si vero applicetur pro Defunctis certo designatis, prima dicitur pro iisdem Defunctis (deficiente vel ignorata designatione, Oratio Deus, véniae largítor), secunda ad libitum, tertia Fidélium pro omnibus Defunctis. In omnibus tamen quotidianis Missis lectis addere licet ad libitum Sacerdotis alias Orationes, juxta Rubr. gen. Missalis, tit. V, num. 4, ac tit. IX, num. 12, dummodo ultimo loco ponatur semper Oratio Fidélium.
11 Item in omnibus Missis cum unica Oratione, et in Missis quotidianis in cantu et conventualibus, addenda est Sequentia pro Defunctis ; in aliis Missis quotidianis lectis dici vel omitti potest ad libitum Celebrantis.
12 Quaelibet tamen Missa Defunctorum, etiam in die aut pro die obitus, in Ecclesiis ubi habeatur expositio Ssmi Sacramenti, prohibetur toto expositionis tempore, praeter quam Missae de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum. Prohibetur insuper quoties urgeat obligatio Missae cujuslibet conventualis vel parochia1is, cui per alios Sacerdotes satisfieri nequeat ; item in Ecclesiis unam tantum Missam habentibus prohibetur die 2 Februarii, Feria IV Cinerum, Dominica Palmarum et in Vigilia Pentecostes, si respective fiat benedictio Candelarum, Cinerum, Palmarum, aut Fontis baptismalis, et in Litaniis majoribus et m inoribus, si fiat Processio.


IV - De Occurrentia et de Translatione Festorum

SI Festum Patroni principalis, aut Tituli vel Dedicationis propriae Ecclesiae, aut etiam Tituli vel Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, per accidens impediatur, de eo in sua die permittitur una Missa in cantu, vel Commemoratio in Missa cantata diei currentis, quamvis conventuali, juxta ea quae de Missis votivis solemnibus tit. II, num. 3, habentur.
2 Idem etiam servatur in Ecclesiis, ubi cum magno populi concursu, cujus rei judex est loci Ordinarius, ce lebretur Festum quod transferri aut commemorari vel accidentaliter omitti debeat, aut de Mysterio, Sancto vel Beato, cujus mentio illa die fiat in Martyrologio, vel in ejus appendice pro respectivis Ecclesiis approbata. Hujusmodi tamen Missa dicenda est c um Commemorationibus, quae respondeant ritui Duplici I vel II classis, si sub hoc ritu Festum in proprio Kalendario fuerit inscriptum ; secus cum omnibus Commemorationibus ritui Duplici majori et minori congruentibus, juxta Rubricas.
3 In Dominicis minoribus per annum, in Ecclesiis et Oratoriis publicis aut semipublicis, ubi reponatur solemnitas externa Festi Patroni principalis, aut Tituli vel Dedicationis propriae Ecclesiae, aut etiam Tituli vel Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, quod infra praecedentem Hebdomadam occurrerit, cani potest Missa de solemnitate translata, et de ea pariter legi potest unica Missa, nisi occurrat Duplex I classis. Quod si solemnitas externa transferenda sit in Dominicam majorem, aut in Dominicam, ut supra, impeditam, Missae de solemnitate externa prohibentur ; sed in Missa cantata diei currentis, etsi conventuali, et in altera lecta fit Commemoratio de solemnitate externa, juxta normas pro Missis votivis solemnibus traditas tit. II, num. 3.
4 De Festis Duplicibus majoribus vel minoribus aut Semiduplicibus, quae perpetuo vel accidentaliter impediantur, dici possunt Missae etiam privatae ad libitum Sacerdotis ; dummodo Officium impediens non fuerit Duplex I vel II classis, Dominica quaevis, licet anticipata, vel, etiam quoad Officium, reposita, Octava privilegiata I et II ordinis, dies Octava privilegiata III ordinis, vel aliqua ex Feriis aut Vigiliis privilegiatis.
5 Singulis diebus, in quibus non occurrat Officium Duplex, Dominica quaevis, etiam anticipata, vel, licet quoad solam Missam, primo reposita, Octava privilegiata, Feria Quadragesimae a die Cinerum, Passionis, Quatuor Temporum et II Rogationum, aut quaelibet Vigilia, dici possunt, ritu festivo, Missae etiam privatae de quovis Officio ad Laudes commemorato, aut de Mysterio, Sancto vel Beato, cujus mentio illa die fiat in Martyrologio, vel in ejus appendice pro respectivis Ecclesiis approbata ; salvis amplioribus privilegiis, quae in praesenti tit. IV, num. 1-4, ac tit. II, num. 10, sunt indicata.
6 Omnes et singuli Sacerdotes, tam saeculares quam regulares, Missas, etsi Regularium omnino proprias, celebrent juxta Kalendarium Ecclesiae, vel Oratorii publici, in quo celebrant ; exclusis tamen peculiaribus ritibus Ordinum et Ecclesiarum propriis. Idem servetur in Oratorio semipublico, sive in Capella principali Seminariorum, Collegiorum, piarum Communitatum, Hospitalium, Carcerum et similium. Si vero, juxta Kalendarium Ecclesiae aut Oratoriorum praefatorum, Missae votivae vel aliae permittantur, easdem celebrare valeant, servatis tamen Rubricis et Decretis.


V - De Commemorationibus

IN Missa diei fiunt omnes Commemorationes quae praescribuntur ad Laudes, juxta Kalendarium Ecclesiae, aut Oratorii publici vel semipublici (ut supra, tit. IV, num. 6) , in quo Missa celebratur ; excluso tamen Suffragio de omnibus Sanctis, nisi Oratio A cunctis, pro diversitate Temporum assignata, dicenda sit, et exclusa pariter Commemoratione de Cruce infra Tempus Paschale. Excipiuntur etiam Vigiliae communes in Feriis Adventus, extra Quatuor Tempora, occurrentes ; de q uibus, quamvis non sit factum Officium neque Commemoratio, dicitur Missa, cum Commemoratione Feriae. Item excipiuntur Vigiliae communes in Feriis Quadragesimae et Quatuor Temporum (vel in Dominica quoad Officium in Sabbato anticipata, aut in Vigilia digniori) occurrentes, et Dominicae, quoad Missam, juxta tit. I, num. 6, repositae ; de quibus ad Missam fit Commemoratio, quamvis facta non sit in Officio. Item excipiuntur dies Litaniarum, tam majorum quam minorum ; de quibus fit Commemoratio ad Missam, quamvis, ex tra Feriam II Rogationum, nihil factum sit ad Laudes. E contra in Vigilia Pentecostes, et in Dominica Palmarum, nihil fit de quolibet Officio ad Laudes commemorato. Excipiuntur etiam dies Octava communis, et Festum aliquod Duplex aut Semiduplex, in Duplic ibus I classis ad Laudes commemorata, sicut et dies Octava Simplex vel Festum Simplex, in Duplicibus II classis pariter commemorata ; de quibus Commemoratio fit tantum in Missis privatis, non vero in Missis cantatis vel conventualibus. De Festis autem Domini in quavis Dominica minore vel in Vigilia Epiphaniae occurrentibus fit Commemoratio etiam in Missis cantatis vel conventualibus Duplicium I classis, si facta fuerit in Officio.
2 Idem servatur pro Missis votivis privatis, et pro Missis quae celebrentur juxta tit. IV, num. 4-5 ; omissa tamen ea Commemoratione, de qua dicitur Missa, et cauto ut, post Orationem Missae propriam, de eo prima dicatur Oratio de quo celebratum fuerit Officium, nisi huic Orationi praemittenda sit Commemoratio a Missa inseparabilis, ut S. Pauli Ap. in Missa S. Petri Ap., et vicissim.
3 In Missis autem votivis solemnibus pro re gravi et publica simul causa aliisque Missis tit. II, num. 3-9, ac tit. IV, num. 1, recensitis, in Missis de Duplici I classis impedito quod cum magno populi concu rsu, juxta eumdem tit. IV, num. 2, celebretur, et in Missis de solemnitate externa Duplicis item I classis in Dominicam, juxta ipsum tit. IV, num. 3, translata, fit tantum Commemoratio de Duplici II classis, et, in ipsa die Dedicationis Ecclesiae, etiam de Duplici I classis occurrenti, de Dominica quavis, etiam anticipata, et, ante Commemorationem Dominicae minoris vel Vigiliae Epiphaniae, de quolibet Festo Domini occurrente, de Feria majori, de Rogationibus, et de aliqua ex Vigiliis aut Octavis privilegiatis ; de aliis vero Officiis nihil fit. In Missa autem de Duplici II classis impedito, quod cum magno populi concursu, juxta tit. IV, num. 2, celebretur, et in Missis de solemnitate externa Duplicis item II classis in Dominicam translata, fiunt omnes Commemora tiones ea die occurrentes, praeter quam de die infra Octavam communem, et, extra Missas privatas, de Festo vel die Octava Simplici. Quoties tamen aliqua ex Missis, hujusmodi juxta superiores Rubricas impediatur, in Missa diei currentis, quamvis cantata vel c onventuali, fieri potest Commemoratio Missae secus dicendae, sub unica conclusione cum prima Oratione ; nisi occurrat Commemoratio Omnium Fidelium Defunctorum, aut, pro Missis tit. II, num. 7-9 non comprehensis, Duplex I classis Domini primarium universalis Ecclesiae, praeter quam Feriae II et III Paschatis vel Pentecostes, in quibus id permittitur ; aut nisi Officium vel Commemoratio sit de identico Domini Mysterio, vel de eadem Sancti Persona.
4 Attamen, si plures habeantur Missae cantatae aut conventuales, vel etiam aliae habeantur Missae in cantu praeter conventualem, in quaelibet ex eis, ad tramitem Rubr. gen. Missalis tit. VII, num. 2, nulla fit Commemoratio de aliis, neque dicuntur Praefatio aut aliae partes quae vel propriae sint alterius Missae, vel propriae item alicujus Commemorationis in altera Missa factae vel faciendae. Commemorationes nempe, quae aliqua die occurrant, si plures Missae in cantu vel conventualiter dicantur, fiunt in Missa cujus indolem seu rationem participant. Itaque, si una tantum, vel nulla ex his Missis sit de currenti die, in Missa diei currentis, aut secus in prima ex Missis ea die in cantu vel conventualiter celebratis, omnes fiant Commemorationes occurrentes ; et in aliis Missis dicantur Orationes quae Missis votivis conveniant. Si vero plures ita celebrentur Missae ea die occurrentes, juxta Rubricas, Commemoratio de Vigilia fiat in Missa Feriae, et de Octava in Missa Festi, et vicissim. Orationes autem pro diversitate Temporum assignatae, si juxta Missae et Commemorationis in ea faciendae ritum admittantur, sicut et Collectae ab Ordinario imperatae, in qualibet Missa dicuntur ; ita tamen, ut Orationes quae infra Octavam vel in Vigilia aliter quam pro Tempore occurrenti fuerint praescriptae, dicantur in Missis tantum de Octava aut de Vigilia, vel cum earum Commemoratione celebratis, in ceteris vero Missis dicantur Orationes Tempori assignatae.
5 Idem servatur quoad Praefationem de Octava communi, ac de Feria VI post Octavam Ascensionis, etiam non commemoratis in Officio, necnon quoad Praefationem de Nativitate Domini a die 2 ad 4 Januarii inclusive, ac Praefationem de Tempore Paschali in Feriis communibus ejusdem Temporis ; quae pariter in una tantum ex Missis cantatis vel conventualibus adhibentur, nempe in Missa propria, si dicatur, secus in Missa de Officio di ei, et, ea deficiente, in prima ex Missis ea die, ut supra, in cantu vel conventualiter celebratis.


VI - De Orationibus

IN Missis de Officio Semiduplici aut Simplici, extra Tempus Passionis atque Octavas Paschatis et Pentecostes, post Orationem diei, duae dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut infra. Altera tamen ex eis omittitur, si qua Commemoratio fiat ; et utraque, si duae jam Commemorationes occurrerint. Idem servatur in Missis votivis, quae in die ritus Semiduplicis aut Simplicis, pro re non gravi vel pro privata causa, juxta tit. II, num. 1 et 10, celebrentur ; in quibus, addita semper secundo loco Commemoratione Officii diei, nisi huic praeponenda sit Commemoratio a Missa inseparabilis, ut supra, tit. V, num. 2, dicitur tertio loco prima ex Orationibus pro diversitate Temporum assignatis, quoties alia Commemoratio non occurrerit. A D ominica autem Passionis usque ad Sabbatum in Albis inclusive, et per Octavam Pentecostes, unica additur Oratio pro diversitate Temporum assignata ; quae pariter omittitur, si qua fiat Commemoratio. Orationi tamen ad libitum pro diversitate Temporum assignatae substitui potest Collecta, si quae exstet, ab Ordinario imperata. Si autem Oratio ad libitum praeferatur, in Missis cantatis et conventualibus eligitur ad libitum Praefecti Capituli vel Superioris Communitatis ; in Missis privatis vero, et, ubi Capitulum et Communitas desit, etiam in cantatis, ad libitum Celebrantis. Orationes tamen hujusmodi omittuntur in Dominica Palmarum et in Vigilia Pentecostes ; in quavis insuper Dominica, si fiat Commemoratio alicujus Octavae ; et in omnibus Missis in quibus pariter agatur Commemoratio Duplicis, aut Missae votivae pro re gravi et publica simul causa celebratae, aut alicujus ex Missis tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-3 recensitis.
Hujusmodi autem Orationes, pro diversitate Temporum assignatae, sunt sequentes:
1) Per Adventum, exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2a Oratio de sancta Maria, Deus, qui de beátae, 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.
2) A Nativitate Domini usque ad diem 2 Februarii inclusive, exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2a Oratio de sancta Maria, Deus, qui salútis, 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.
3) A die 3 Februarii usque ad Feriam III post Dominicam Quinquagesimae, et a Dominica I post Pentecosten usque ad Sabbatum ante Dominicam I Adventus inclusive, exceptis tamen omnibus Octavis et Vigiliis, si de eis fiat saltem Commemoratio ; ite m exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2a Oratio ad poscenda suffragia Sanctorum, A cunctis, 3a ad libitum.
4) Per omnes Octavas, tam privilegiatas quam communes, et in diebus Octavis Simplicibus, quae infra Tempus num. 3) descriptum incidant, et in Vigiliis, quae infra idem Tempus vel in Quadragesima usque ad Sabbatum post Dominicam IV inclusive occurrant, si de Octava vel Vigilia fiat saltem Commemoratio, et dummodo Octava ipsa vel Vigilia non sit de beata Maria Virgine aut de Omnibus Sanctis, 2a Oratio de sancta Maria, Concéde, 3a
contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.
5) A Feria IV Cinerum usque ad Sabbatum post Dominicam IV Quadragesimae inclusive, except is Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et exceptis pariter Vigiliis ac Missa votiva de Omnibus Sanctis, ut num. 4) dictum est, 2a Oratio ad poscenda suffragia Sanctorum, A cunctis, 3a pro vivis et defunctis, Omnípotens.
6) A Dominica Passionis usque ad Sabbatum in Albis inclusive, et per Octavam Pentecostes, 2a tantum Oratio contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.
7) A Dominica in Albis usque ad Feriam VI post Octavam Ascensionis inclusive, exceptis Missis de beata Maria Virgine, et iis in quibus de eadem fit Commemoratio, et excepta pariter Missa votiva de Omnibus Sanctis, 2a Oratio de sancta Maria, Concéde, 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa.
8) In omnibus Missis de beata Maria Virgine (ad quam refertur etiam Missa tum de Festo Circumcisionis Domini, tum de Festo Sanctae Familiae Jesu, Mariae, Joseph, et utriusque Festi Octava, sicubi haec celebrari debeat) , necnon in Vigilia et per Octavam atque in Missa votiva Omnium Sanctorum, extra Tempus num. 6) descriptum, 2a Oratio de Spiritu Sancto, 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa. Quod si de beata Maria Virgine, vel de Omnibus Sanctis, in horum Vigilia et per Octavam, fiat tantum Commemoratio, 3a Oratio dicitur de Spiritu Sancto, si tertia Oratio de Tempore addenda sit.
2 In consecratione Episcopi et in collatione Ordinum, in Missa de die dicitur, sub unica conclusione cum prima, Oratio propria quae habetur inter Missas votivas.
3 In anniversario propriae ordinationis sacerdotalis, a die fixa mensis computand o, si Vigilia Nativitatis vel Pentecostes, Dominica Palmarum aut Duplex I classis non occurrerit, secus autem in proximiori sequenti die similiter non impedita, cuivis Sacerdoti licet, extra Missas Defunctorum, et post Orationes a Rubricis praescriptas, addere Orationem pro seipso Sacerdote, ut inter Orationes diversas.
4 Orationes seu Collectae ab Ordinario imperatae numquam plures sint quam duae ; eaeque ponuntur, et numquam sub unica conclusione cum Oratione Missae, ultimo loco post Orationes a Rubricis praescriptas, vel loco Orationis ad libitum pro diversitate Temporum assignatae, quoties nempe tertia Oratio ad libitum sit eligenda. Omitti tamen debent, propter respectivam Missam vel Commemorationem, in omnibus Duplicibus I et II classis, in Dominicis majoribus , nisi loco Orationis ad libitum prima ex iis eligatur, in Feriis, Vigiliis et Octavis privilegiatis, in Missis votivis pro re gravi et publica simul causa vel ad instar solemnium, ut supra, celebratis, et quoties in Missa, juxta Rubricas, jam quatuor dic tae sint Orationes ; quinimmo Collectae pro Defunctis (quae, secus atque aliae Collectae, in Missis etiam de Requie tres admittentibus Orationes, quovis anni Tempore, locum habent) omitti insuper debent Tempore Paschali, et in omnibus Missis quae de Officio Duplici vel Semiduplici aut cum alterutrius Commemoratione celebrentur. Et, si jussa fuerit Oratio contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa, in diebus in quibus alterutra a Rubricis praescribitur, unica Oratione utrumque adimpletur praeceptum. Si tamen, jubente Ordinario, hujusmodi Collectae fuerint dicendae pro re gravi, omittuntur tantum in Vigiliis Nativitatis et Pentecostes, in Dominica Palmarum, et in omnibus Duplicibus I classis. Quod si expresse eae ordinentur dicendae etiam in Duplicibus I classis, tunc omitt untur tantum in Nativitate Domini, Epiphania Domini, Feria V in Cena Domini, Sabbato sancto, Dominica Resurrectionis, Ascensione Domini, Pentecoste, atque in Festis Ssmae Trinitatis, Ssmi Corporis Christi, Sacratissimi Cordis Jesu et Domini nostri Jesu Christi Regis.
5 Ordo autem in dicendis hujusmodi Collectis, praeter Collectam pro Defunctis, penultimo semper loco inter Orationes etiam ad Celebrantis libitum permissas collocandam, est sequens: Prius ponitur Collecta dicenda pro re gravi, si habeatur. Si vero ambae Collectae sint jusssae pro re gravi aut non gravi, prius ponitur, juxta ordinem Litaniarum, Collecta de aliquo Mysterio vel Sancto, quae praecepta fuerit ; postea quae desumenda sit ex Missis votivis diversis vel ex Orationibus quae in fine Missalis habentur, servato, si ambae sint hujusmodi, eodem ordine quo in Missali prostant.
6 In omnibus Missis lectis, Missa quidem conventuali excepta, quae in die ritus Simplicis, extra Ferias majores privilegiatas, vel de occurrenti Officio celebrentur, vel ex votivis pro re non gravi nec publica simul causa eligantur, plures, ut in Rubr. gen. Missalis, tit. IX, num. 12, dici possunt ad Celebrantis libitum Orationes, et in iis, extra Tempus Paschale, etiam Oratio pro Defunctis apponi ; cauto tamen semper ut Orationes hujusmodi: 1) Post Orationes a Rubricis praescriptas et Collectas ab Ordinario imperatas locum habeant ; et cum eis septenarium numerum non excedant, atque imparem praeterea numerum retineant vel inducant. 2) Inter se illum ordinem servent qui supra, num. 5, pro duabus Collectis, cum ambae sint pro re gravi aut non gravi, est praefinitus ; et Oratio pro Defunctis penultimum semper locum inter alias occupet.


VII - De Hymno Angelico,

de Sequentia et de Symbolo

IN Missis Dominicae anticipatae, vel, etiam quoad Officium, repositae, semper dicitur Glória in excélsis ; non vero in Missis de Dominica infra Hebdomadam resumendis, nisi sit infra Octavas in universali Ecclesia privilegiatas aut Tempus Paschale, vel nisi agatur de Missa tum Dominicae infra Octavam Nativitatis, tum Dominicae infra Octavam Epiphaniae respective post diem 1 et 13 Januarii resumenda. Item Glória in excélsis dicitur in Missis de quolibet Festo quae infra ipsius Octavam simplicem dicuntur ; et in aliis Missis quae ritu festivo, juxta tit. II, num. 3-9, ac tit. IV, num. 1-5, celebrantur, dummodo colorem violaceum non requirant.
2 Sequentia, quae aliquibus assignatur Festis, addenda est etiam in Missis in cantu et conventualibus, quae de Octava eorumdem Festorum dicantur ; in Missis autem privatis lectis de die infra Octavam, non autem de die Octava, dici vel omitti potest ad libitum Celebrantis. Excipiuntur tamen Octavae Paschatis et Pentecostes, in quibus Sequentia semper dicitur.
3 In Missis festivis ritus Duplicis vel Semiduplicis Credo dicitur quoties conveniat aut Missae quae celebratur, aut alicui ex Commemorationibus occurrentibus. Itaque dicitur in Dominicis, licet anticipatis, vel, etiam quoad Officium , repositis, et in Vigilia Epiphaniae, etsi tantum commemoratis ; in omnibus Missis votivis quae pro re gravi et publica simul causa solemniter celebrantur, et in aliis Missis quae tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-3, recensentur ; atque in Festis etiam secundariis Doctorum Ecclesiae, principalium Patronorum loci, Titularium Ecclesiae, ac Tituli et Sancti Fundatoris Ordinis seu Congregationis, si haec Festa sub ritu saltem Duplici celebrentur. Numquam autem dicitur in Missis Dominicae infra Hebdomadam resumendis, nisi agatur de Missis Dominicae infra Octavas in universali Ecclesia privilegiatas occurrentis, quae intra respectivae Octavae ambitum sint resumendae ; neque additur in aliis Missis ritus Simplicis, etiamsi Credo alicui ex Commemorationibus occurrentibus conveniret.


VIII - De Prae fatione

IN qualibet Missa dicitur semper ejus Praefatio propria, si habeatur ; secus propria Missae sive Officii primo loco inter cetera, quae Praefationem propriam habeant, commemorati ; aut, ea deficiente, salvisque semper normis ut supra, tit. V, num. 4-5, de Praefatione in Missis cantatis et conventualibus adhibenda, Praefatio de Octava communi, vel de Tempore ; aut demum Praefatio communis. Pro Dominicis infra Octavas Nativitatis, Epiphaniae et Ascensionis censetur propria Praefatio Octavae: item pro Dominica infra Octavam tam Corporis Christi quam Cordis Jesu, nisi Commemoratio Octavae omittenda sit ; in ceteris Dominicis Praefatio de Tempore, si habeatur ; secus, etiam in Dominicis anticipatis, et, si Commemoratio Octavae Corporis Christi vel Cordis Jesu sit omittenda, in Dominica II et III post Pentecosten, Praefatio de Trinitate. Pro Missa denique Rogationum, etiam in Litaniis majoribus infra Octavam Paschatis (nisi addenda sit Commemoratio Octavae, quo in casu dicitur: in hac potíssimum die), et pro Missa Vigiliae Ascensionis, censetur propria Praefatio de Tempore Paschali in hoc potíssimum.
2 Excipiuntur ab hac regula Praefatio de Nativitate Domini, quae infra Octavam ejusdem Nativitatis dicitur in omnibus Missis, etiam in iis quae secus Praefationem propri am haberent, dummodo in his et de ipsa Octava vel de Dominica infra Octavam fiat Commemoratio, et ipsa Missa, aut Commemoratio prius habita, aliam de divinis Mysteriis vel Personis non exigant Praefationem ; Praefatio Missae sive Officii commemorati vel Octavae, quae non sint de aliquo Mysterio Domini, et Praefatio de Tempore Quadragesimae, quae numquam adhibentur in Missis de Dedicatione Ecclesiae, vel de alio Festo Domini alicubi celebrato, quod propria Praefatione careat ; et Praefatio de beata Maria Virgine, quae numquam adhibetur in Missis de Tempore Adventus.


IX - De Evangelio in fine Missae

IN qualibet Missa in qua facta fuerit Commemoratio de Dominica, licet anticipata, vel, etiam quoad Officium, reposita, de Feria Quadragesimae a die Cinerum inclusive, Tempori s Passionis, Quatuor Temporum, et II Rogationum, de Vigilia qualibet, de die Octava Epiphaniae, aut de die infra Octavam privilegiatam I ordinis, semper legitur Evangelium Dominicae, Feriae, Vigiliae, aut Octavae in fine, dummodo hoc (etsi tantum a principio) non sit idem Evangelium quod lectum fuerit in Missa.
2 Si autem Feria et Vigilia, vel duae Vigiliae simul occurrant, de ea dicitur Evangelium de qua primo facta est Commemoratio. In Vigilia tamen Nativitatis Domini, si ipsa in Dominicam incidat, et in Dominica quae a die 2 ad 4 Januarii inclusive occurrat, non legitur Evangelium Dominicae in fine ; quod pariter non legitur cum fit Commemoratio de Missa Dominicae primo infra Hebdomadam resumenda, ut supra, tit. I, num. 6.
3 Denique, si nullum Dominicae, Feriae, Vigiliae, aut alicujus ex Octavis supra, num. 1, recensitis, Evangelium in fine Missae fuerit legendum, dicitur ultimum pariter Evangelium Missae sive Officii primo loco inter cetera, quae Evangelium stricte proprium (et non appropriatum, vel ex aliquo Communi assignatum, vel per Octavam e Festo repetitum) habeant, commemorati.


X - De Colore Paramentorum

et de Cantu in Missa

MISSA quaelibet semper retinet colorem proprium, praeter Missas de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, tempore expositionis Ssmi Sacramenti celebratas, quae dicuntur in colore violaceo ; ac praeter Missam de Dominica infra Octavam tam Corporis Christi quam Cordis Jesu, in qua, nisi omittenda sit Commemoratio de Octava, adhibetur color albus.
2 In qualibet Missa cantus servatur qui suo rit ui conveniat. In Missis autem votivis pro re gravi et publica simul causa celebratis, sicuti et in Missis tit. II, num. 4-9, ac tit. IV, num. 1-4, recensitis, adhibetur cantus festivus ; et in aliis votivis cantus ferialis.



RITUS SERVANDUS


Missale Romanum 1957 - II - De Missis Votivis