AUGOSTINUS - CONFESSIONES 234

234

CAPUT 26.

26.36. Et tamen ego, Deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea , quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum , non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per servitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per universum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum verba superaturae. Vellem quippe, si tunc ego essem Moyses (ex eadem namque massa omnes venimus; et quid est homo, nisi quia memor es eius? ) vellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat Deus, tamquam excedentia vires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet veram sententiam cogitando venissent, eam non praetermissam in paucis verbis tui famuli reperirent, et si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in eisdem verbis intellegenda deesset.

Parvulorum infirmitas et fides salubris.

235

CAPUT 27.

27.37. Sicut enim fons in parvo loco uberior est pluribusque rivis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum rivorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura parvo sermonis modulo scatet fluenta liquidae veritatis, unde sibi quisque verum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquelarum anfractus trahat. Alii enim cum haec verba legunt vel audiunt, cogitant Deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem novo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. Et cum audiunt: Dixit Deus: Fiat illud, et factum est illud , cogitant verba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. In quibus adhuc parvulis animalibus, dum isto humillimo genere verborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant Deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili varietate circumspicit. Quorum si quispiam quasi vilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba imbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, Domine Deus, miserere, ne implumem pullum conculcent qui transeunt viam , et mitte angelum tuum , qui eum reponat in nido, ut vivat, donec volet.

Doctorum scientia et gaudium.

236

CAPUT 28.

28.38. Alii vero, quibus haec verba non iam nidus, sed opaca fructeta sunt, vident in eis latentes fructus et volitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos. Vident enim, cum haec verba legunt vel audiunt tua, Deus aeterne, stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quidquam esse temporalis creaturae, quod tu non feceris, cuius voluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata vel quae antea non fuisset, exorta voluntate fecisti omnia, non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona valde , sive maneant circa te, sive gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras variationes faciant aut patiantur. Vident haec et gaudent in luce veritatis tuae, quantulum hic ualent.

Alia quaedam enarrata de verbis: In principio.

28.39. Et alius eorum intendit in id, quod dictum est: In principio fecit Deus , et respicit Sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis . Alius itidem intendit in eadem verba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit: In principio fecit, ac si diceretur: primo fecit. Atque in eis, qui intellegunt in principio, quod in Sapientia fecisti caelum et terram , alius eorum ipsum caelum et terram, creabilem materiam caeli et terrae, sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eamdemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. Qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo id intellegunt, sed alius, unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum, unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promptasque naturas. Nec illi uno modo, qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram vocari hoc loco credunt, sed alius invisibilem atque visibilem, alius solam visibilem, in qua luminosum caelum suspicimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

Materia primo facta.

237

CAPUT 29.

29.40. At ille, qui non aliter accipit: In principio fecit, quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo veraciter intellegat caelum et terram , nisi materiam caeli et terrae intellegat, videlicet universae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. Si enim iam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps, et post universitatem non inveniet ac per hoc audiet invitus: "Quomodo illud primo, si postea nihil?". Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine; aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quattuor primum et ultimum, quae commemoravi, difficillime intelleguntur, duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest? Sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat, nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna, quibus arca, vel argentum, quo vasculum fabricatur; tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. At in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit, nec ex eo quidquam reperies, quod resumptum arte componas; et ideo cantus in sono suo vertitur, qui sonus eius materies eius est. Idem quippe formatur, ut cantus sit. Et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore, de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus verum etiam speciosus sonus. Sed prior est origine, quia non cantus formatur, ut sonus sit, sed sonus formatur, ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra, nec tempore primo factam, quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi velut tempore prior sit, cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate Creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.

Consequentia

In diversitate sententiarum sit concordia animorum et amor veritatis.

238

CAPUT 30.

30.41. In hac diversitate sententiarum verarum concordiam pariat ipsa veritas, et Deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate . Ac per hoc, si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum, si tibi non confiteor: "Nescio". Et scio tamen illas veras esse sententias, exceptis carnalibus, de quibus quantum exsistimavi locutus sum. Quos tamen bonae spei parvulos haec verba libri tui non territant alta humiliter et pauca copiose, sed omnes, quos in eis verbis vera cernere ac dicere fateor, diligamus nos invicem pariterque diligamus te, Deum nostrum , fontem veritatis, si non vana, sed ipsam sitimus, eumdemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc eum te revelante, cum haec scriberet, attendisse credamus, quod in eis maxime et luce veritatis et fruge utilitatis excellit.

Plurima sensit Moyses.

239

CAPUT 31.

31.42. Ita cum alius dixerit: "Hoc sensit, quod ego", et alius: "Immo illud, quod ego", religiosius me arbitror dicere: Cur non utrumque potius, si utrumque verum est? Et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud verum quispiam in his verbis videt, cur non illa omnia vidisse credatur, per quem Deus unus sacras Litteras vera et diversa visuris multorum sensibus temperavit? Ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod veri quisque de his rebus capere posset, mea verba resonarent, quam ut unam veram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. Nolo itaque, Deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum virum de te meruisse non credam. Sensit ille omnino in his verbis atque cogitavit, cum ea scriberet, quidquid hic veri potuimus invenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inveniri potest.

Deus nos pascat, non error illudat.

240

CAPUT 32.

32.43. Postremo, Domine, qui Deus es et non caro et sanguis , si quid homo minus vidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam , latere potuit, quidquid eras in eis verbis tu ipse revelaturus legentibus posteris, etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis veris sententiam cogitavit? Quod si ita est, sit igitur illa quam cogitavit ceteris excelsior. Nobis autem, Domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram veram, ut, sive nobis hoc quod etiam illi homini tuo sive aliud ex eorumdem verborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error illudat. Ecce, Domine Deus meus, quam multa de paucis verbis, quam multa, oro te, scripsimus! Quae nostrae vires, quae tempora omnibus Libris tuis ad istum modum sufficient? Sine me itaque brevius in eis confiteri tibi et eligere unum aliquid quod tu inspiraveris verum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime (id enim conari me oportet) quod si assecutus non fuero, id tamen dicam, quod mihi per eius verba tua veritas dicere voluerit, quae illi quoque dixit quod voluit.

LIBER TERTIUS DECIMUS

CREATURA MUNDI ALLEGORICE INSPECTA

Prooemium

Deus bonus invocatur.

241

CAPUT 1.

1.1. Invoco te, Deus meus, misericordia mea 1, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. Invoco te in animam meam quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspiras ei; nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti 2 et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer et vocantem me invocarem te. Tu enim Domine, delevisti omnia mala merita mea, ne retribueres manibus meis 3, in quibus a te defeci, et praevenisti omnia bona merita mea ut retribueres manibus tuis, quibus me fecisti 4, quia et priusquam essem tu eras, nec eram, cui praestares ut essem, et tamen ecce sum ex bonitate tua praeveniente totum hoc, quod me fecisti et unde me fecisti. Neque enim eguisti me, aut ego tale bonum sum, quo tu adiuveris, Dominus meus et Deus meus 5, non ut tibi sic serviam, quasi ne fatigeris in agendo, aut ne minor sit potestas tua carens obsequio meo, neque ut sic te colam quasi terram, ut sis incultus, si non te colam, sed ut serviam tibi et colam te, ut de te mihi bene sit, a quo mihi est, ut sim, cui bene sit.

Ex plenitudine bonitatis Dei creatura subsistit.

242

CAPUT 2.

2.2. Ex plenitudine quippe bonitatis tuae creatura tua substitit, ut bonum, quod tibi nihil prodesset nec de te aequale tibi esset 6, tamen quia ex te fieri potuit, non deesset. Quid enim te promeruit caelum et terra, quae fecisti in principio 7? Dicant, quid te promeruerunt spiritalis corporalisque natura, quas fecisti in sapientia 8 tua, ut inde penderent etiam inchoata et informia quaeque in genere suo vel spiritali vel corporali euntia in immoderationem et in longinquam dissimilitudinem tuam, spiritale informe praestantius, quam si formatum corpus esset, corporale autem informe praestantius, quam si omnino nihil esset, atque ita penderent in tuo verbo informia, nisi per idem verbum revocarentur ad unitatem tuam et formarentur et essent ab uno te summo Bono universa bona valde 9. Quid te promeruerant, ut essent saltem informia, quae neque hoc essent nisi ex te?

2.3. Quid te promeruit materies corporalis, ut esset saltem invisibilis et incomposita 10, quia neque hoc esset, nisi quia fecisti? Ideoque te, quia non erat, promereri ut esset non poterat. Aut quid te promeruit inchoatio creaturae spiritalis, ut saltem tenebrosa fluitaret similis abysso 11, tui dissimilis, nisi per idem verbum converteretur ad idem, a quo facta est, atque ab eo illuminata lux fieret 12, quamvis non aequaliter tamen conformis formae aequali tibi 13? Sicut enim corpori non hoc est esse, quod pulchrum esse (alioquin deforme esse non posset) ita etiam creato spiritui non id est vivere, quod sapienter vivere; alioquin incommutabiliter saperet. Bonum autem illi est haerere tibi 14 semper, ne, quod adeptus est conversione, aversione lumen amittat et relabatur in vitam tenebrosae abysso similem. Nam et nos, qui secundum animam creatura spiritalis sumus, aversi a te, nostro lumine, in ea vita fuimus aliquando tenebrae 15 et in reliquiis obscuritatis nostrae laboramus, donec simus iustitia tua in unico tuo sicut montes Dei: nam iudicia tua fuimus sicut multa abyssus 16.

Ortus rerum allegorice cogitatus et explanatus

Lux effecta, seu creatura spiritalis illuminata.

243

CAPUT 3.

3.4. Quod autem in primis conditionibus dixisti: Fiat lux, et facta est lux 17, non incongruenter hoc intellego in creatura spiritali, quia erat iam qualiscumque vita, quam illuminares. Sed sicut non te promeruerat, ut esset talis vita, quae illuminari posset, ita nec cum iam esset promeruit te, ut illuminaretur. Neque enim eius informitas placeret tibi, si non lux fieret non existendo, sed intuendo illuminantem lucem eique cohaerendo, ut et quod utcumque vivit et quod beate vivit, non deberet nisi gratiae tuae, conversa per commutationem meliorem ad id, quod neque in melius neque in deterius mutari potest; quod tu solus es, quia solus simpliciter es, cui non est aliud vivere, aliud beate vivere, quia tua beatitudo es.

Spiritus super aquas, seu bonitas Creatoris.

244

CAPUT 4.

4.5. Quid ergo tibi deesset ad bonum, quod tu tibi es, etiamsi ista vel omnino nulla essent vel informia remanerent, quae non ex indigentia fecisti, sed ex plenitudine bonitatis tuae cohibens atque convertens ad formam, non ut tamquam tuum gaudium compleatur ex eis? Perfecto enim tibi displicet eorum imperfectio, ut ex te perficiantur et tibi placeant, non autem imperfecto, tamquam et tu eorum perfectione perficiendus sis. Spiritus enim tuus bonus superferebatur super aquas 18, non ferebatur ab eis, tamquam in eis requiesceret. In quibus enim requiescere dicitur spiritus tuus 19, hos in se requiescere facit. Sed superferebatur incorruptibilis et incommutabilis voluntas tua, ipsa in se sibi sufficiens, super eam quam feceras vitam; cui non hoc est vivere, quod beate vivere, quia vivit etiam fluitans in obscuritate sua; cui restat converti ad eum, a quo facta est, et magis magisque vivere apud fontem vitae et in lumine eius videre lumen 20, et perfici et illustrari et beari.

Trinitas in aenigmate descripta.

245

CAPUT 5.

5.6. Ecce apparet mihi in aenigmate 21 Trinitas, quod es, Deus meus, quoniam tu, Pater, in principio sapientiae nostrae, quod est tua Sapientia de te nata, aequalis tibi et coaeterna, id est in Filio tuo, fecisti caelum et terram 22. Et multa diximus de caelo caeli et de terra invisibili et incomposita et de abysso tenebrosa secundum spiritalis informitatis vagabunda deliquia, nisi converteretur ad eum, a quo erat qualiscumque vita, et illuminatione fieret speciosa vita et esset caelum caeli 23 eius, quod inter aquam et aquam postea factum est 24. Et tenebam iam Patrem in Dei nomine, qui fecit haec, et filium in principii nomine, in quo fecit haec, et Trinitatem credens Deum meum, sicut credebam, quaerebam in eloquiis sanctis eius, et ecce spiritus tuus superferebatur super aquas 25. Ecce Trinitas Deus meus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, Creator universae creaturae.

Cur Spiritus postremo nominatus sit.

246

CAPUT 6.

6.7. Sed quae causa fuerat, o lumen ueridicum, tibi admoveo cor meum, ne me vana doceat, discute tenebras eius et dic mihi, obsecro te per matrem caritatem, obsecro te, dic mihi, quae causa fuerat, ut post nominatum caelum et terram invisibilem et incompositam et tenebras super abyssum tum demum Scriptura tua nominaret spiritum tuum? An quia oportebat sic eum insinuari, ut diceretur superferri? Non posset hoc dici, 'nisi prius illud commemoraretur, cui superferri spiritus tuus posset intellegi. Nec Patri enim nec Filio superferebatur nec superferri recte diceretur, si nulli rei superferretur. Prius ergo dicendum erat, cui superferretur, et deinde ille, quem non oportebat aliter commemorari, nisi ut superferri diceretur. Cur ergo aliter eum insinuari non oportebat, nisi ut superferri diceretur?

Spiritus Dei nos attollit.

247

CAPUT 7.

7.8. Iam hinc sequatur qui potest intellectu Apostolum tuum dicentem, quia caritas tua diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 26, et de spiritalibus docentem 27 et demonstrantem 28 supereminentem viam 29 caritatis et flectentem genua pro nobis ad te 30, ut cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi 31. Ideoque ab initio supereminens superferebatur super aquas 32. Cui dicam, quomodo dicam de pondere cupiditatis in abruptam abyssum et de sublevatione caritatis per spiritum tuum, qui superferebatur super aquas? Cui dicam? Quomodo dicam? Neque enim loca sunt, quibus mergimur et emergimus. Quid similius et quid dissimilius? Af fectus sunt, amores sunt, immunditia spiritus nostri defluens inferius amore curarum et sanctitas tui attollens nos superius amore securitatis, ut sursum 33 cor habeamus ad te, ubi spiritus tuus superfertur super aquas, et veniamus ad supereminentem requiem, cum pertransierit anima nostra aquas, quae sunt sine substantia 34.

Spiritus creaturarum fluxi et beatitudini restituti.

248

CAPUT 8.

8.9. Defluxit angelus, defluxit anima hominis et indicaverunt abyssum universae spiritalis creaturae in profundo tenebroso, nisi dixisses ab initio: Fiat lux, et facta esset lux 35, et inhaereret tibi omnis oboediens intellegentia caelestis civitatis tuae et requiesceret in spiritu tuo, qui superfertur incommutabiliter super omne mutabile. Alioquin et ipsum caelum caeli 36 tenebrosa abyssus esset in se; nunc autem lux est in Domino 37. Nam et in ipsa misera inquietudine defluentium spirituum et indicantium tenebras suas nudatas veste luminis tui satis ostendis, quam magnam rationalem creaturam feceris, cui nullo modo sufficit ad beatam requiem, quidquid te minus est, ac per hoc nec ipsa sibi. Tu enim, Deus noster, illuminabis tenebras nostras 38; ex te oriuntur vestimenta nostra, et tenebrae nostrae sicut meridies erunt 39. Da mihi te, Deus meus, redde mihi te; en amo et, si parum est, amem validius. Non possum metiri, ut sciam, quantum desit mihi amoris ad id quod sat est, ut currat vita mea in amplexus tuos nec avertatur, donec abscondatur in abscondito vultus tui 40. Hoc tantum scio, quia male mihi est praeter te non solum extra me sed et in me ipso, et omnis mihi copia, quae Deus meus non est, egestas est.

Amore feruntur omnia.

249

CAPUT 9.

9.10. Numquid aut Pater aut Filius non superferebatur super aquas? Si tamquam loco sicut corpus, nec Spiritus Sanctus; si autem incommutabilis divinitatis eminentia super omne mutabile, et Pater et Filius et Spiritus Sanctus superferebatur super aquas 41. Cur ergo tantum de spiritu tuo dictum est hoc? Cur de illo tantum dictum est quasi locus, ubi esset, qui non est locus, de quo solo dictum est, quod sit donum tuum 42? In dono tuo requiescimus: ibi te fruimur. Requies nostra locus noster. Amor illuc attollit nos et spiritus tuus bonus 43 exaltat humilitatem nostram de portis mortis 44. In bona voluntate pax nobis est 45. Corpus pondere suo nititur ad locum suum. Pondus non ad ima tantum est, sed ad locum suum. Ignis sursum tendit, deorsum lapis. Ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Oleum infra aquam fusum super aquam attollitur, aqua supra oleum fusa, infra oleum demergitur; ponderibus suis aguntur, loca sua petunt. Minus ordinata inquieta sunt: ordinantur et quiescunt. Pondus meum amor meus; eo feror, quocumque feror. Dono tuo accendimur et sursum ferimur; inardescimus et imus. Ascendimus ascensiones in corde 46 et cantamus canticum graduum 47. Igne tuo, igne tuo bono inardescimus et imus, quoniam sursum imus ad pacem Hierusalem, quoniam iucundatus sum in his, qui dixerunt mihi: In domum Domini ibimus 48. Ibi nos collocabit voluntas bona, ut nihil velimus aliud quam permanere illic in aeternum 49.

Beatitudo creaturae ad lumen indeficiens statim conversae.

250

CAPUT 10.

10.11. Beata creatura, quae non novit aliud, cum esset ipsa aliud, nisi dono tuo, quod superfertur super omne mutabile, mox ut facta est attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione, qua dixisti: Fiat lux, et fieret lux 50. In nobis enim distinguitur tempore, quod tenebrae fuimus et lux efficimur 51; in illa vero dictum est, quid esset, nisi illuminaretur, et ita dictum est, quasi prius fuerit fluxa et tenebrosa 52, ut appareret causa, qua factum est, ut aliter esset, id est ut ad lumen indeficiens 53 conversa lux esset. Qui potest, intellegat, a te petat. Ut quid mihi molestus est 54, quasi ego illuminem ullum hominem venientem in hunc mundum 55?

Imago Trinitatis in hominibus adumbrata.

251

CAPUT 11.

11.12. Trinitatem omnipotentem quis intelleget? Et quis non loquitur eam, si tamen eam? Rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. Et contendunt et dimicant, et nemo sine pace videt istam visionem. Vellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. Longe aliud sunt ista tria quam illa Trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. Dico autem haec tria: esse, nosse, velle. Sum enim et scio et volo: sum sciens et volens et scio esse me et velle et volo esse et scire. In his igitur tribus quam sit inseparabilis vita et una vita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, videat qui potest. Certe coram se est; attendat in se et videat 56 et dicat mihi. Sed cum invenerit in his aliquid et dixerit, non iam se putet invenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est incommutabiliter et scit incommutabiliter et vult incommutabiliter; et utrum propter tria haec et ibi trinitas, an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit incommutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitaverit? Quis ullo modo dixerit? Quis quolibet modo temere pronuntiaverit?

Qui tenebris ignorantiae tegebantur, Domini doctrina illuminati sunt.

252

CAPUT 12.

12.13. Procede in confessione, fides mea; dic Domino Deo tuo: Sancte, sancte, sancte, Domine Deus meus 57, in nomine tuo baptizati sumus 58, Pater et Fili et Spiritus Sancte, in nomine tuo baptizamus, Pater et Fili et Spiritus Sancte 59, quia et apud nos in Christo suo fecit Deus caelum et terram 60, spiritales et carnales Ecclesiae suae, et terra nostra antequam acciperet formam doctrinae, invisibilis erat et incomposita 61, et ignorantiae tenebris tegebamur, quoniam pro iniquitate erudisti hominem 62, et iudicia tua sicut multa abyssus 63. Sed quia spiritus tuus superferebatur super aquam 64, non reliquit miseriam nostram misericordia tua, et dixisti: Fiat lux 65; paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Paenitentiam agite 66; Fiat lux, et quoniam conturbata erat ad nos ipsos anima nostra, commemorati sumus tui, Domine, de terra Iordanis et de monte aequali tibi, sed parvo propter nos 67, et displicuerunt nobis tenebrae nostrae, et conversi sumus ad te 68, et facta est lux 69. Et ecce fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 70.

Adoptionis et redemptionis exspectatio.

253

CAPUT 13.

13.14. Et tamen adhuc per fidem, nondum per speciem 71. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes 72. Adhuc abyssus abyssum invocat, sed iam in voce cataractarum tuarum 73. Adhuc et ille qui dicit: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 74, etiam ipse nondum se arbitratur comprehendisse, et quae retro oblitus, in ea, quae ante sunt, extenditur 75 et ingemescit gravatus 76, et sitit anima eius ad Deum vivum, quemadmodum cervi ad fontes aquarum, et dicit: Quando veniam? 77 Habitaculum suum, quod de caelo est, superindui cupiens 78, et invocat inferiorem abyssum dicens: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae 79; et: Nolite pueri effici mentibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis 80; et: O stulti Galatae, quis vos fascinavit? 81 Sed iam non in voce sua; in tua enim, qui misisti spiritum tuum de excelsis 82 per eum, qui ascendit in altum 83 et aperuit cataractas donorum suorum 84, ut fluminis impetus laetificarent civitatem tuam 85. Illi enim suspirat sponsi amicus 86, habens iam spiritus primitias penes eum, sed adhuc in semetipso ingemescens, adoptionem exspectans, redemptionem corporis sui 87; illi suspirat (membrum est enim sponsae) et illi zelat 88 (amicus est enim sponsi),illi zelat, non sibi, quia in voce cataractarum tuarum, non in voce sua invocat alteram abyssum, cui zelans timet, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua, sic et eorum sensus corrumpantur a castitate, quae est in sponso nostro 89, Unico tuo. Quae est illa speciei lux? Cum videbimus eum, sicuti est 90, et transierint lacrimae, quae mihi factae sunt panis die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus? 91

Fides et spes.

254

CAPUT 14.

14.15. Et ego dico: " Deus meus ubi es? ". Ecce ubi es. Respiro in te paululum 92, cum effundo super me animam meam in voce exsultationis et confessionis soni festivitatem celebrantis 93. Et adhuc tristis est, quia relabitur et fit abyssus, vel potius sentit adhuc se esse abyssum. Dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: Quare tristis es, anima, et quare conturbas me? Spera in Domino 94; lucerna pedibus tuis verbum eius 95. Spera et persevera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira Domini, cuius filii et nos fuimus 96 aliquando tenebrae 97, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo 98, donec aspiret dies et removeantur umbrae 99. Spera in Domino: Mane astabo et contemplabor ; semper confitebor illi . Mane astabo et videbo salutare vultus mei, Deum meum , qui vivificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis , quia super interius nostrum tenebrosum et fluvidum misericorditer superferebatur. Unde in hac peregrinatione pignus accepimus , ut iam simus lux , dum adhuc spe salvi facti sumus , et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum , quod tamen fuimus . Inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus dividis , qui probas corda nostra et vocas lucem diem et tenebras noctem . Quis enim nos discernit nisi tu? Quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa vasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam ?

Firmamentum, seu Scripturae constans auctoritas.

255

CAPUT 15.

15.16. Aut quis nisi tu, Deus noster, fecisti nobis firmamentum auctoritatis super nos in Scriptura tua divina? Caelum enim plicabitur ut liber , et nunc sicut pellis extenditur super nos. Sublimioris enim auctoritatis est tua divina Scriptura, cum iam obierunt istam mortem illi mortales, per quos eam dispensasti nobis. Et tu scis, Domine, tu scis , quemadmodum pellibus indueris homines, cum peccato mortales fierent . Unde sicut pellem extendisti firmamentum Libri tui, concordes utique sermones tuos, quos per mortalium ministerium superposuisti nobis. Namque ipsa eorum morte solidamentum auctoritatis in eloquiis tuis per eos editis sublimiter extenditur super omnia, quae subter sunt, quod, cum hic viverent, non ita sublimiter extentum erat. Nondum sicut pellem caelum extenderas , nondum mortis eorum famam usquequaque dilataveras.

15.17. Videamus, Domine, caelos, opera digitorum tuorum ; disserena oculis nostris nubilum, quo subtexisti eos. Ibi est testimonium tuum sapientiam praestans parvulis . Perfice, Deus meus, laudem tuam ex ore infantium et lactentium . Neque enim novimus alios libros ita destruentes superbiam , ita destruentes inimicum et defensorem resistentem reconciliationi tuae defendendo peccata sua. Non novi, Domine, non novi alia tam casta eloquia , quae sic mihi persuaderent confessionem et lenirent cervicem meam iugo tuo et invitarent colere te gratis. Intellegam ea , Pater bone, da mihi hoc subterposito, quia subterpositis solidasti ea.

Aquae super firmamentum, seu populi angelorum.

15.18. Sunt aliae aquae super hoc firmamentum , credo, immortales et a terrena corruptione secretae. Laudent nomen tuum, laudent te supercaelestes populi angelorum tuorum , qui non opus habent suspicere firmamentum hoc et legendo cognoscere verbum tuum. Vident enim faciem tuam semper , et ibi legunt sine syllabis temporum, quid velit aeterna voluntas tua. Legunt, eligunt et diligunt; semper legunt et numquam praeterit quod legunt. Eligendo enim et diligendo legunt ipsam incommutabilitatem consilii tui. Non clauditur codex eorum nec plicatur liber eorum , quia tu ipse illis hoc es et es in aeternum , quia super hoc firmamentum ordinasti eos, quod firmasti super infirmitatem inferiorum populorum, ubi suspicerent et cognoscerent misericordiam tuam temporaliter enuntiantem te, qui fecisti tempora. In caelo enim, Domine, misericordia tua et veritas tua usque ad nubes . Transeunt nubes , caelum autem manet. Transeunt praedicatores verbi tui ex hac vita in aliam vitam, Scriptura vero tua usque in finem saeculi super populos extenditur. Sed et caelum et terra transibunt, sermones autem tui non transibunt , quoniam et pellis plicabitur et faenum, super quod extendebatur, cum claritate sua praeteriet, verbum autem tuum manet in aeternum , quod nunc in aenigmate nubium et per speculum caeli, non sicuti est, apparet nobis, quia et nos quamvis Filio tuo dilecti sumus, nondum apparuit quod erimus . Attendit per retia carnis et blanditus est et inflammavit, et currimus post odorem eius . Sed cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est ; sicuti est, Domine, videre nostrum, quod nondum est nobis.

Anima sitit et esurit.

256

CAPUT 16.

16.19. Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, qui es incommutabiliter et scis incommutabiliter et vis incommutabiliter. Et essentia tua scit et vult incommutabiliter et scientia tua est et vult incommutabiliter et voluntas tua est et scit incommutabiliter. Nec videtur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab illuminato commutabili. Ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi , quia sicut se illuminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. Sic enim apud te fons vitae, quomodo in lumine tuo videbimus lumen .

Congregatio aquarum, seu societas ethnice viventium.


AUGOSTINUS - CONFESSIONES 234