Aug de consensu evang. 228

228

CAP 28. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti eius.

64. Sequitur deinde Matthaeus adhuc temporum ordinem servans: Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: " Filia mea modo defuncta est, sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ", et cetera 291 usque ad illud ubi ait: Et surrexit puella. Et exiit fama haec in universam terram illam 292. Dicunt hoc et alii duo, Marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt. Alibi enim hoc recordantur atque inserunt, id est eo loco, ubi redit transfretando a regione Gerasenorum post expulsa atque in porcos dimissa demonia. Nam hoc Marcus ita coniungit post illud apud Gerasenos factum: Et cum transcendisset, inquit, Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagogis, nomine Iairus, et videns eum procidit ad pedes eius, et cetera 293. Ac per hoc intellegendum est hoc quidem de archisynagogi filia factum esse, cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, sed quanto post, non apparet. Nisi enim fuisset intervallum, non esset quando fieret quod modo narravit Matthaeus in convivio domussuae 294; tamquam de alio quippe narravit more evangelistarum quod de se ac domi suae gestum erat, post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam hoc de archisynagogi filia. Sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod et consequenter factum est, quando quidem cum superius commemorasset quae de panno novo et de vino novo Iesus dixerit, continuo subiecit: Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit 295. Ac per hoc si haec illo loquente accessit, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est. In narratione autem Marci patet locus, ubi interponi alia potuerint, sicut iam ostendimus. Similiter et Lucas, cum post narratum apud Gerasenos miraculum transit ad narrandum de archisynagogi filia, non sic transit, ut renitatur Matthaeo, qui post illas de pannoet vino similitudines hoc gestum esse demonstrat dicendo: Haec illo loquente. Iste quippe, cum terminasset quod apud Gerasenos factum narraverat, hoc modo transit in aliud: Factum est autem, inquit, cum redisset Iesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. Et ecce vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu, et cetera 296. Sic intellegitur, quod turba quidem illa continuoexceperit Dominum, quippe quem rediturum exspectabat; quod vero adiunxit: et ecce vir, cui nomen erat Iairus, non continuo factum accipiendum est, sed prius illud de convivio publicanorum, sicut narrat Matthaeus 297, cui rei sic coniungit hoc, ut non possit aliud factum consequenter intellegi.
65. In hac ergo narratione, quam nunc considerandum suscepimus, de illa quidem quae fluxum sanguinis patiebatur omnes isti tres evangelistae sine ulla quaestione concordant. Neque enim interest ad rei veritatem, quod ab alio aliquid tacitum, ab alio dicitur, nec quod Marcus dicit: Quis tetigit vestimenta mea? 298 et Lucas: Quis me tetigit? 299 Alter enim dixit usitate, alter proprie, eamdem tamen uterque sententiam. Nam usitatius dicimus: " Conscindis me ", quam: " Conscindis vestimenta mea ", cum tamen in aperto sit, quid velimus intellegi.
66. At vero cum Matthaeus archisynagogum non morituram vel morientem vel in extremo
vitae positam filiam suam narrat Domino nuntiasse 300, sed omnino defunctam, illi autem duo morti iam proximam, nondum tamen mortuam 301, usque adeo, ut dicant venisse postea qui mortuam nuntiarent et ob hoc iam non debere vexari magistrum, tamquam sic veniret, ut manum imponendo mori non sineret, non ut qui posset mortuam suscitare, considerandum est, ne repugnare videatur, et intellegendum brevitatis causa Matthaeum hoc potius dicere voluisserogatum esse Dominum, ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret; attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, voluntatem, et talia verba posuit, qualis voluntas erat. Ita enim desperaverat, ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt, quid dixerit Iairus, Matthaeus autem, quid voluerit atque cogitaverit. Utrumque ergo petitum est a Domino, ut vel morientem salvam faceret vel mortuam suscitaret; sed cum instituisset Matthaeus totum breviter dicere, hoc insinuavit patrem rogantem dixisse quod et ipsum certum est voluisse et Christum fecisse. Sane si illi duo vel quisquam eorum patrem ipsum commemorasset dixisse quod sui de domo venientes dixerant, ut iam non convexaretur Iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi verba, quae posuit Matthaeus. Nunc vero et illud suis nuntiantibus et prohibentibus, ne iam magister veniret, non legitur, quod ille consenserit. Ac per hoc et illud quod ei Dominus ait: Noli timere, crede tantum et salva erit 302, non diffidentem reprehendit, sed credentem robustius confirmavit. Talis quippe in illo fides erat, qualis etin illo qui ait: Credo Domine; adiuva incredulitatem meam 303.
67. Quae cum ita sint, per huiusmodi evangelistarum locutiones varias, sed non contrarias rem plane utilissiman discimus etpernecessariam, nihil in cuiusque verbis nos debere inspicere nisi voluntatem, cui debent verba servire, nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit quid ille voluerit cuius verba non dicit, ne miseri aucupes vocum apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse veritatem, cum utique non in verbis tantum, sed etiam in ceteris omnibus signis animorum non sit nisi ipse animus inquirendus.
68. Quod autem nonnulli codices habent secundum Matthaeum: Non enim mortua est mulier, sed dormit 304, cum eam Marcus et Lucas duodecim annorum puellam fuisse testentur 305, intellegas hebraeo more locutum esse Matthaeum. Nam et aliis Scripturarum locis hoc invenitur non eas tantum quae virum passae fuerant, sed omnino feminas etiam intactas atque integras mulieres appellari, sicut de ipsa Eva scriptum est: Formavit eam in mulierem 306, et illud in libro Numerorum ubi iubentur custodiri mulieres, quae nescierunt cubile masculi, id est virgines 307, ne interficiantur, qua locutione etiam Paulus ipsum Christum ait factum ex muliere 308. Hoc enim melius intellegimus, quam ut illam duodecim annorum iam nuptam vel virum expertam fuisse credamus.


229

CAP 29. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

69. Sequitur Matthaeus et dicit: Et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et et dicentes: " Miserere nostri, fili David " 309, et cetera usque ad illud ubi ait: pharisaei autem dicebant: "In principe demoniorum eicit demones " 310. Hoc de duobus caecis et muto demonio solus Matthaeus ponit. Illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant 311, non sunt isti, sed tamen simile factum est, ita ut, si ipse Matthaeus non etiam illius facti meminisset 312, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia, quod probatur, cum idem ipse evangelista utrumque commemorat, ut, si quando talia singula apud singulos invenerimus atque in eis contrarium quod solvi non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile vel similiter factum.


230

CAP 30. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis potestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum viverent.

70. Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. Nam post haec duo facta de caecis et muto daemonio ita sequitur: Et circuibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans Evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo Dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam. Et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum, et cetera 313 usque ad illud ubi ait: Amen dicovobis, non perdet mercedem suam 314. In hoc toto loco, quem nunc commemoravimus, multa monuit discipulos suos, sed utrum ex ordine Matthaeus subiunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. Hunc locum breviter videtur perstrinxisse Marcus et eum sic ingressus est dicens: Et circuibat castella in circuitu docens. Et convocavit duodecim et coepit eos eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum, et cetera 315, usque ad illud ubi ait: excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis 316. Sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi illud narravit ubi Dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et virtutes, cum eius cognationem nossent 317, quod Matthaeus post admonitionem istam discipulorum et post alia multa commemorat 318. Itaque incertum est, utrum hoc, quod agitur in eius patria, Matthaeus omissum revocaverit, an Marcus recordatum anticipaverit, quisnam eorum ordinem rei gestae et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Iairi subiungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum 319, tam brevitersane quam Marcus, neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. In nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a Matthaeo non discrepat nisi in nomine Iudae Iacobi, quem Matthaeus Thaddeum appellat 320, nonnulli autem codices habent Lebbaeum. Quis autem umquam prohibuerit duobus vel tribus nominibus hominem unum vocari?
71. Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis, ut nec virgam ferrent 321, cum dicat Marcus: Et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, et sequatur etiam ipse: non peram, non panem, neque in zona aes 322, ut ostendat in eodem loco versari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec virgam ferendam. Quod ita solvitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda; sicut sub alia significationeintellegitur tentatio, de qua dictum est: Deus neminem tentat 323, et sub alia, de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, si diligitis eum 324. Illa seductionis est, haec probationis, sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: Qui benefecerunt, in resurrectionem vitae; qui malefecerunt, in resurrectionem iudicii 325, et aliter, de quo dictum est: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 326. Illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis.
72. Et multa alia sunt verba, quae non habent unam significationem, sed diversis locis congruenter posita diverso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur, ut est illud: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis 327. Hoc enim breviter clausa sententia dici potuit: " Nolite esse pueri, sed estote pueri ". Et illud: Si quis putat se sapientem esse in vobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens 328. Quid enim aliud dixit quam: " Non sit sapiens, ut sit sapiens "? Aliquando autem clausae ita dicuntur, ut exerceant inquirentem, ut est quod ait ad Galatas: Invicem onera vestra portate et sic adimplebitis legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque et tunc in semetipso habebit gloriam et non in altero. Unusquisque enim proprium onus portabit 329.
Nisi oneris nomen sub diversis significationibus acceperis, procul dubio putabis eumdem sibiin loquendo esse contrarium et hoc in una sententia tam vicine positis verbis, qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. Sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis Deo de actibus nostris: illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. Ita et virga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat Apostolus: In virga veniam ad vos? 330 et corporaliter, qua utimur sive ad equum sive ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes.
73. Utrumque ergo accipiendum est a Domino Apostolis dictum, et ut nec virgam ferrent et ut nonnisi virgam ferrent. Cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo 331. Unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus Evangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum vineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. Unde Paulus dicit: Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et de fructu eius nonedit? Quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? 332
Hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribusEvangelii. Unde paulo post dicit: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metemus? Si alii potestatis vestrae participantur, non multo magis nos? Sed non sumus usi hac potestate 333. Unde apparet haec non ita praecepisse Dominum, tamquam evangelistae vivere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus annuntiant Evangelium alioquin contra hoc praeceptum fecit idem Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam gravis esset 334 sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. Cum autem a Domino aliquis imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. Haec ergo loquens Dominus discipulis id agebat, quod ipse Apostolus paulo post apertius ita explicat: Nescitis quoniam qui in templooperantur, quae de templo sunt edunt? Qui altari deserviunt altari compartiuntur? Sic et Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Ego autem nullius horum usus sum 335. Cum itaque dicit ita Dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam serviendi necessitatem.
74. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, illa Apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic vitae necessaria nec magna nec minima. Ideo posuit nec virgam ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. Ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo 336 prorsus aperuit et illustravit unde et quare haec omnia loqueretur. Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit: Ne quid tollerent in via nisi virgam tantum 337. Potuit enim etiam sic breviter dici: " Nihil necessariorum vobiscum feratis, nec virgam, nisi virgam tantum ", ut illud quod dictum est nec virgam intellegatur: ne minimas quidem res; quod vero adiunctum est: nisi virgam tantum intelligatur, quia per potestatem a Domino acceptam, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. Utrumque ergo Dominus dixit sed, quia non utrumque unus evangelista commemoravit putatur, ille qui virgam sub alia significatione positam tollendam dixit,ei qui rursus virgam aliud significantem non tollendam dixit, esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur.
75. Sic et calceamenta cum dicit Matthaeus in via non esse portanda 338, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur ne desint. Hoc et de duabus tunicis intellegendum est ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus, aliam portandam putaret, sollicitus ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. Proinde Marcus dicendo calceari eos sandaliis vel soleis aliquid hoc calceamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur Evangelium nec terrenis commodis innitatur. Et quod non portari vel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens: Et ne induerentur duabus tunicis 339 quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?
76. Ita Dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed evangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam vero eadem vel duos vel tres eorum quoslibet vel omnes quattuor posuisse, nec sic tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. Quisquis autem putat non potuisse Dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; videbit, quam hoc temere atque inerudite arbitretur. Potest enim iste - ut unum aliquiddicam quod animo interim occurrit -, quoniam monet, ut non sciat sinistra quod facit dextra 340, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit, figurate accipiendum putare.
77. Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis Dominum iam multa iterasse quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo cum ex alio evangelista non convenerit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat; nec tantum de dictis, verum etiam de factis observari debere. Nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. Calumniari autem Evangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo convincit, sacrilegae vanitatis est.


231

CAP 31. Ubi Ioannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

78. Sequitur Matthaeus et dicit: Et factum est, cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: " Tu es qui venturus es an alium exspectamus? 341 et cetera, usque ad illud ubi ait: et iustificata est sapientia a filiis suis 342. Hunc totum locum de Ioanne Baptista, quod miserit ad Iesum, et cuiusmodi responsum acceperint illi quos misit, et quidquid post eorum abscessum de Ioanne Dominus dixit, interponit et Lucas 343, non quidem ipso ordine, sed quis eorum recordationis suae, quis rerum ipsarum hic ordinem teneat, non apparet.


232

CAP 32. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint paenitentiam, quod et Lucas dicit; ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine congruat.

79. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam, et cetera 344, usque ad illud ubi ait: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi 345. Etiam hoc commemorat Lucas continuato cuidam sermoni Domini etiam haec ex ipsius ore coniungens 346. Unde magis videtur ipse hoc ordine illa commemorare, quo a Domino dicta sunt, Matthaeus autem suae recordationis ordinem tenuisse. Aut si illud quod idem Matthaeus ait: tunc coepit exprobrare civitatibus, sic accipiendum putatur, ut punctum ipsum temporis voluisse credatur exprimere in eo quod est tunc, non autem ipsum tempus aliquanto latius quo haec multa gerebantur et dicebantur, quisquis hoc credit, credat etiam hoc esse bis dictum. Cum enim et apud unum evangelistam inveniantur quaedam quae bis dixerit Dominus, sicut apud eumdem Lucam de non tollenda pera in via et similiter ceteris duobus locis dictum a Dominoinvenitur 347, quid mirum si et aliquid aliud bis dictum singillatim a singulis dicitur eodem ordine quo dictum est, et ideo diversus ordo apparet in singulis, quia et tunc quando ille et tunc quando iste commemorat, dictum est?


233

CAP 33. Ubi vocat ad tollendum iugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

1. 80. Sequitur Matthaeus: In illo tempore respondens Iesus dixit: " Confiteor tibi, Pater, Domine Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus ", et cetera 348, usque ad illud ubi ait: iugum enim meum suave est et onus meum leve 349. Huius loci et Lucas meminit, sed ex parte. Non dicit enim ipse: Venite ad me omnes qui laboratis 350, et alia quae sequuntur. Semel autem hoc dictum a Domino, sed Lucam non totum quod dictum est commemorasse, credibile est. Matthaeus enim dicit: In illo tempore respondens Iesus dixit, posteaquam exprobravit civitatibus; Lucas autem post illam exprobrationem civitatum 351 interponit quaedam, non tamen multa, atque hoc ita subiungit: in ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit 352. Unde etiam si Matthaeus non in illo tempore diceret, sed: in ipsa hora, tam pauca interponit Lucas in medio, ut etiam eadem hora dictum non absurde videatur.

234

CAP 34.

81. Sequitur Matthaeus et dicit: In illo tempore abiit Iesus sabbato per sata, discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare 353, et cetera usque ad illud ubi ait: Dominus est enim Filiushominis etiam sabbati 354. Hoc quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a Marco et a Luca 355, sed illi non dicunt: in illo tempore. Unde fortassis magis Matthaeus rei gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae, nisi latius accipitur quod dictum est: illo tempore, id est quo haec multa et diversa gerebantur.

Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.


235

CAP 35. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca.

82. Sequitur ergo Matthaeus, ita narrans: Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Et Et ecce homo manum habens aridam 356, et cetera usque ad illud ubi ait: et restituta est sanitati sicut altera 357. De isto sanato, qui manum habebat aridam, etiam Marcus et Lucas non tacent 358. Posset autem putari eo die factum etde spicis et de isto sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum fuisse de sanitate aridae manus. Proinde quod ait Matthaeus: Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum, non quidem venit nisi cum inde transisset, sed post quot dies in synagogam eorum venerit, posteaquam a segete illa transivit, an recta continuoque illuc ierit, non expressum est. Ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato huius manum sanatam. Sed potest movere, quomodo Matthaeus dixerit, quod ipsi interrogaverantDominum, si licet sabbato curare 359, volentes invenire accusandi occasionem, ipse vero illis de ove proposuerit similitudinem dicens: Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? Quanto melior est homo ove? Itaque licet sabbatis bene facere 360, cum Marcus et Lucas illos potius a Domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? 361 Itaque intellegendum est quod illi prius interrogaverint Dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogaverit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam 362.


236

CAP 36. Considerandum utrum ab isto cuius arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrationis ordine.

83. Sequitur Matthaeus ita contexens narrationem suam: Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Iesus autemsciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem 363, et cetera usque ad illud quod ait: et in nomine eius Gentes sperabunt 364. Hoc solus iste commemorat, illi duo in alia perrexerunt. Ordinem sane rei gestae videtur Marcus aliquantulum tenuisse, qui dicit Iesum cognita maligna adversum se dispositione Iudaeorum secessisse ad mare cum discipulis suis et ad eum turbas confluxisse, sanasse cum plurimos 365. Unde autem coeperit in aliud ire, non quod ordine sequeretur, vix apparet, utrum ubi dicit convenisse ad eum turbas potuit enim hoc iam et alio tempore an ubi dicit: ascendit in montem. Quod et Lucas videtur commemorare dicens: Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare 366; dicendo enim: in illis diebus, satis ostendit non continuo factum.


237

CAP 37. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

84. Matthaeus ergo sequitur et dicit: Tunc oblatusest ei demonium habens, caecus et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur et videret 367. Hoc non isto ordine, sed pos talia multa Lucas commemorat et mutum dicit tantum 368, non etiam caecum. Sed non ex eo quod aliquid tacet de alio dicere putandus est, ea enim sequentia etiam ipse contexit quae Matthaeus.


238

CAP 38. Ubi et dictum est quod in Beelzebub eicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum Sanctum, et de duabus arboribus.

85. Sequitur Matthaeus dicens: Et stupebantomnes turbae et dicebant: " Numquid hic est filius David? ". Pharisaei autem audientes dixerunt: " Hic non eicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum ". Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: " Omne regnum divisum contra se desolabitur " 369 et cetera, usque ad illud ubi ait: ex verbis tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis 370. Marcus non ex occasione illius muti subicit dictum de Iesu quod in Beelzebub eicit demonia, sed post alia quaedam quae solus commemorat hoc quoque subnectit sive alio loco id recolens et adiungens, sive aliquid praetermittens et deinde ad hunc ordinem rediens 371. Lucas autem pene totidem verbis hoc dicit quod Matthaeus, et quod digitum Dei appellat spiritum Dei, ab eadem sententia non recedit 372, quin potius et aliquid docet, ut noverimus, quemadmodum intellegamus ubicumque Scripturarum legerimus digitum Dei. In aliis autem quae non hic dicunt Marcus et Lucas nulla controversia est, nec in his quae aliquanto aliter dicunt, quia eadem sententia est.


239

CAP 39. Quod respondit petentibus signum, de Iona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine, redit et invenit domum mundatam.

86. Sequitur Matthaeus et dicit: Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: " Magister, volumus a te signum videre " 373, et cetera usque ad illudubi ait sic: erit et generationi huic pessimae 374. Haec etiam Lucas narrat eo quidem loco, sed aliquanto dispari ordine 375. Nam illud quod petierunt signum a Domino de caelo supra commemoravit post illud de muto miraculum et non ibi retulit, quid eis ad hoc Dominus respondisset, sed postea cum turbae concurrissent, dicit hoc fuisse responsum eis quos dat intellegi superius a se commemoratos, quod de caelo signum quaerebant; et hoc adnectit, posteaquam interposuit de muliere, quae dixit Domino: Beatus venter, qui te portavit 376. Hanc autem mulierem interponit, cum de sermone Domini commemorasset, quod spiritus immundus exiens ab homine redit et invenit mundatam domum. Post mulierem ergo illam, cum diceret responsum esse turbis de signo, quod de caelo quaerebant, interposita similitudine Ionae prophetae, deinde continuato sermone ipsius Domini, commemorat dictum de reginaAustri et de Ninivitis 377. Ita aliquid potius commemoravit quod Matthaeus tacuit quam aliquid praetermisit eorum quae hoc loco ille narravit. Quis autem non videat superfluo quaeri, quo illa ordine Dominus dixerit cum et hoc discere debeamus per evangelistarum excellentissimam auctoritatem non esse mendacium, si quisquam non hoc ordine cuiusquam sermonem digesserit quo ille a quo processit, cum ipsiusordinis nihil intersit ad rem, sive ita sive ita sit? Et adhuc Lucas productiorem hunc Domini sermonem indicat et in eo quaedam commemorat qualia Matthaeus in sermone illo, qui est habitus in monte 378, quae bis dicta intellegimus, et ibi scilicet et hic. Terminato autem isto sermone in aliud pergit Lucas: in quo utrum ordinem rerum gestarum servarit incertum est. Ita enim connectit: Et cum loqueretur, rogavit eum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se 379. Non autem ait: " Cum haec loqueretur ", sed: Cum loqueretur. Nam si dixisset: " Cum haec loqueretur ", necessario cogeret intellegere hoc ordine non tantum a se fuisse narrata, verum et a Domino gesta.


240

CAP 40. Ubi ei nuntiata est mater et fratres eius, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

87. Sequitur ergo Matthaeus et dicit: Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei 380, et cetera usque ad illud ubi ait: quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est 381. Hoc sine dubio consequenter gestum intellegere debemus. Praemisit enim, cum ad hoc narrandum transiret: adhuc eo loquente ad turbas. Quid est autem adhuc nisi illud quod loquebatur? Non enim dixit: " Et eo loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres ", sed: adhuc eo loquente: quae cum dicit, cogit intellegi, haecloquente, quae superius indicabat. Nam et Marcus post illud quod de blasphemia Spiritus Sancti, quid Dominus dixerit retulit: Et veniunt, inquit, mater eius et fratres 382, praetermissis quibusdam quae in eodem textu sermonis Domini et Matthaeus prolixius Marco, et Lucas prolixius Matthaeo posuerunt. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupavit hoc et recordatum ante narravit 383. Denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. Post commemoratas enim quasdam parabolas Domini ita hoc de matre et fratribus eius recordatum interposuit: Venerunt autem ad illum, inquit, et mater eius et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba 384: non expressit quando ad eum venerint, rursus cum et hinc transit, ita loquitur: Factum est autem, inquit, in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius 385. Et hic utique cum dicit: factum est in una dierum satis indicat non necesse esse, ut haec dies intellegatur, in qua hoc gestum est, vel illa, quae continuo sequitur. Nihil itaque habet repugnantiae cum ceteris duobus quod Matthaeus de matre et fratribus Domini narrat,neque in verbis Domini, neque in ipso ordine rerum gestarum.


241

CAP 41. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cuius in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de grano sinapis, et de frumento.

88. Sequitur Matthaeus: In illo die exiens Iesus dedomo sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. Et locutus est eis multa in parabolis dicens 386, et cetera usque ad illud ubi ait: ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera 387. Post illud quod narratum est de matre et fratribus Domini hoc continuo gestum esse et eum ordinem Matthaeum etiam in narrando tenuisse ea res insinuat, quia, cum illinc transiret, ita connexuit, ut diceret: In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare et congregatae sunt ad eum turbae multae. Cum enim dicit in illo die (nisi forte dies, more Scripturarum, tempus significet), satis indicat aut hoc consequenter gestum aut non multa interponi potuisse, maxime quia et Marcus eum ordinem tenet 388. Lucas autem post illud quod narrat de matre et fratribus Domini in aliud transit nec eo transitu connexionem aliquam facit 389, qua huic ordini repugnare videatur. Omnium ergo horum quae Matthaeus Dominum locutum esse narravit, quae cum illo dixerunt Marcus et Lucas, non habent repugnantiae quaestionem; quae autem ipse solus dixit multo magis sine controversia sunt. Nec in ipso ordine, quamvis aliquanto diversum alius alium teneat, partim gestarum rerum,partim recordationis suae, video quid vel cui quisque adversetur.



Aug de consensu evang. 228