Aug de consensu evang. 300

300

LIBER TERTIUS



301

CAP 1. Prologus.

1. Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo versatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab invicem sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, videtur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium Evangelistarum convenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. Sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut aggrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum attestatione Evangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod voluit commemoravit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.
De caena Domini et de expresso traditore eius.
2. Hinc igitur incipiamus secundum Matthaeum: Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: " Accipite et comedite, hoc est corpus meum " 1. Hoc et Marcus Lucasque commemorant 2. Quod enim Lucas de calice bis commemoravit, prius antequam panem daret, deinde posteaquam panem dedit; illud quod superius dixit praeoccupavit, ut solet, illud vero quodordine suo posuit non commemoraverat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Ioannes autem de corpore et sanguine Domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc Dominum locutum esse testatur 3. Nunc vero cum Dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lavisse commemorasset reddita etiam ratione 4, cur eis hoc fecerit, in qua Dominus adhuc clause significaverat per testimonium Scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem 5 venit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: Cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me ". Aspiciebant ergo, sicut idem ipse Ioannes subnectit, ad invicem discipuli haesitantes, de quo diceret 6. Et contristati, sicut Matthaeus et Marcus dicunt, coeperunt ei singillatim dicere: " Numquid ego ? " 7. At ipse respondens ait, sicut Matthaeus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. Et sequitur idem Matthaeus ita subnectens: Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille 8. In his et Marcus hoc etiam ordine consonat. Deinde Matthaeus subiungit: Respondens autemIudas, qui tradidit eum, dixit: " Numquid ego sum, Rabbi? ", ait illi: " Tu dixisti " 9. Etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. Potest enim adhuc intellegi tamquam: " Non ego dixi ", potuit etiam hoc sic dici a Iuda, et a Domino responderi, ut non omnes adverterent.
3. Deinde sequitur Matthaeus et inserit misterium corporis et sanguinis a Domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas 10. Sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit, verumtamen vae illi homini, per quem tradetur! 11 Hic iam intellegendum est illud consequi, quod Ioannes narrat isti autem praetermiserunt, sicut Ioannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. Cum ergo post traditum calicem dixisset Dominus quod a Luca positum est: Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Ioannem: Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus; innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: " Quis est de quo dicit? ". Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ". Respondit Iesus: " Ille cui ego intinctum panem porrexero ". Et cum intinxisset panem, dedit Iudae Iudae Simonis Scarioth. Et post buccellam tunc introiit in illum satanas 12.
4. Hic videndum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanam in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet 13, sed etiam sibi ipsi Ioannes repugnare videatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: Et cena facta, cum iam diabolus immisisset in cor, ut traderet eum Iudas 14. Quomodo enim intrat in cor, nisi immittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? Sed nunc intellegere debemus a diabolo Iudam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant Spiritum Sanctum, quando eis post resurrectionem insufflavit dicens: Accipite Spiritum Sanctum 15, postea eum, cum desuper missus esset die Pentecostes, utique plenius acceperunt 16. Post buccellam ergo tunc introivit in eum satanas: Et, sicut contextim Ioannes ipse commemorat, dicit ei Iesus: " Quod facis, fac citius ". Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret ". Cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. Erat autem nox. Cum ergo dixisset, dicit Iesus: " Nunc clarificatus est Filiushominis et Deus clarificatus est in eo. Et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum " 17.


302

CAP 2. De praedicta negatione Petri.

5. " Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem ". Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Respondit Iesus: " Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea ". Dicit ei Petrus: " Quare non possum sequi te modo? Animam meam pro te ponam ". Respondit Iesus: " Animam tuam pro me ponis? Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges " 18. Hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Ioannes, ex cuius Evangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant 19. Non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam veniunt. Nam Matthaeus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam Dominus egressus est ex illa domo, ubi manducaverant Pascha, Lucas vero et Ioannes, antequam inde esset egressus. Sed facile possemusintellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moveret, quod tam diversa non tantum verba sed etiam sententias Domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumptionem proferret vel cum Domino vel pro Domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumptionem suam diversis locis sermonis Christi et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.
6. Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis intervallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum vel ei Dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut verbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ovibus suis unum idemque ter praecipit 20. Hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumptionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a Domino audierit, ex ipsis Evangelistarum verbis, quae a Domino dicta diverse ac diversa commemorant, sic probatur. Ecce meminerimus quod nunc interposui ex Evangelio Ioannis. Hoc certe dixerat: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, et vos vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes, quiamei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Nempe hic manifestum est ex illis verbis motum esse Petrum, ut diceret: Domine, quo vadis? Quia dicentem audierat: Quo ego vado vos non potestis venire. Respondit Iesus eidem Petro: Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. Tunc ille: Quare non possum, inquit, sequi te modo? Animam meam pro te ponam 21. Huic praesumptioni respondit Dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse Dominum: Simon, ecce Satanas expetivit vos, utcribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos,
tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me " 22. Quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non videat? At vero Matthaeus: Et hymno dicto, inquit, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiampastorem et dispargentur oves gregis" 23. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam " 24. Sic prorsus et Marcus 25. Quid habent etiam haec verba vel sententiae simile illis, vel quibus secundum Ioannem vel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumptionem suam? Et hic ergo ita sequitur:
Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ". Ait illi Iesus: " Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt 26.
7. Haec paene ipsis verbis etiam Marcus commemorat 27, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a Domino: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus " 28. Cum itaque omnes dicant praedixisse Dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narravit expressius. Unde nonnullis videtur non congruere ceteris, quia parum attendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum adversus Evangelium animo induuntur hostili. Tota enim Petri negatio trina negatio est. In eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu 29 et cordis dolore sanaretur. Haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisseviderentur tres, quorum Matthaeus dixit: Amen dico tibi quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis 30, Lucas autem: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me 31. Ioannes autem: Amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges 32. Diversis enim verbis et verborum ordine eamdem explicaverunt sententiam dixisse Dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. Rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona Domini: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me negaturus es 33. Quid enim attinebat dicere: priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio compleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdemnoctis completa inveniretur, quae ante ipsum, primum completa probaretur? Sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, attenderunt illi tres, non quando eam completurus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota possit intellegi. Quamvis enim verbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit totailla trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. Nec interest, quantis morarum intervallis trina voce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine imbibita, ut posset Dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque attendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam viderit ad concupiscendum 34. Sic Petrus quandocumque verbis ederet timorem, quem tam vehementem animo conceperat ut perdurare posset usque ad tertiam Domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor invasit. Ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent, pulsato interrogationibus pectore, verba illa negationis erumpere, nec sic absurde atque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. Multo minus igitur movere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis vocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. Tamquam si alicui diceretur"Hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistolam, in qua mihi ter conviciaberis ", non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum vocum intervallis planius elocutus est, qui dixit ex persona Domini: Priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Ita gestum esse apparebit, cum ad eumdem locum narrationis Evangelicae venerimus, ut etiam illic ostendatur Evangelistas sibi congruere.
8. Si autem quaeruntur ipsa omnino verba, quae Petro Dominus dixerit neque inveniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam verba proferuntur, etiam in diversis Evangelistarum verbis possit esse notissima. Sive ergo diversis sermonum Domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiaverit praesumptionem suam et ter ei Dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, sive aliquo narrandi ordine possint omnium Evangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel Dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturusesset, nulla hic Evangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est.


303

CAP 3. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi caenaverant.

9. Nunc ergo quantum possumus, ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. Cum itaque secundum Ioannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Ioannes et conseritDomini sermonem dicentis: Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. In domo Patris mei mansiones multae sunt 35, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat 36, donec contextim veniat ad illum locum ubi ait Dominus: Pater iuste, et mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti, et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis 37. Cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior, sicut Lucas commemorat, dixit eis: " Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est sicut ministrator. Nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel ". Ait autem Dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: " Ecce satanas expetivit vos, utcribraret sicut triticum; ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos ". Qui dixit ei: " Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire ". Et ille dixit: " Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ". Et dixit eis: " Quando misi vos sine sacculo et et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ". At illi dixerunt: " Nihil ". Dixit ergo eis: " " Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est 38. Etenim ea quae sunt de me finem habent ". At illi dixerunt: " Domine, ecce gladii duo hic ". At ille dixit eis: " Satis est " 39. Et hymno dicto, sicut Matthaeus Marcusque commemorant, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Iesus: " Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem et dispergentur oves gregis". Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ". Respondens autem Petrus ait illi: " Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquamscandalizabor ". Ait illi Iesus: "Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ". Ait illi Petrus: " Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo ". Similiter et omnes discipuli dixerunt 40. Haec secundum Matthaeum inseruimus, sed et Marci paene ipsa ettotidem verba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodavimus 41.


304

CAP 4. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post caenam venerunt.

10. Contexit ergo narrationem Matthaeus et dicit: Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani 42. Hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio 43, cum ait: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum dixit illis: " Orate ne intretis in tentationem " 44. Iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsemani. Ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Ioannes ita narrans: Haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipuli suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius 45. Deinde secundum Matthaeum: Dixit discipulis: " Sedete hic, donec vadam illuc et orem ". Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. Tunc ait illis: " Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ". Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et et dicens: " Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ". Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro: " Sicnon potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ". Iterum secundo abiit et oravit dicens: " Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua ". Et venit iterum et invenit eos dormientes; erant enim enim oculi eorum gravati. Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eumdem sermonem dicens. Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis: "Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce adpropinquavit qui me tradet " 46.
11. Haec etiam Marcus eoque prorsus modo atque ordine conserit aliquanto brevius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. Nam videtur hic sermo secundum Matthaeum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem venit ad discipulos suos et dicit illis:
Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce appropinquavit qui me tradet. Quomodo enim supra: Dormite iam et requiescite, cum connectat: Ecce appropinquavit hora, et ideo dicat: Surgite, eamus? Qua velut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: Dormite iam et requiescitetamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. Quod recte fieret, si esset necesse. Cum vero Marcus ita hoc commemoraverit, ut cum dixisset: Dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret venit hora, ecce tradetur Filius hominis 47 utique intellegitur post illud quod eis dictum est: Dormite iam et requiescete, siluisse Dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: Ecce appropinquavit hora. Ideo post illa verba secundum Marcum positum est sufficit, id est " quod requievistis " iam sufficit. Sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii Domini, propterea coartat intellectum, ut in illis verbis alia pronuntiatio requiratur.
12. Lucas autem praetermisit, quotiens oraverit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram 48.
Cum ergo dicit: Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos 49, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Ioannes vero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non commemorat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum comprehendendum veniret 50.
13. Tres igitur isti eamdem rem ita narraverunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta varietate, nulla tamenadversitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est avulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: Quantum iactus est lapidis 51. Porro autem Marcus primo ex verbis suis idem narravit rogasse Dominum: Ut si fieri posset, transiret ab eo illa hora 52, id est passionis quam calicis nomine mox significavit. Deinde verba ipsa Domini sic enuntiavit: Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me 53. Quibus verbis si adiungas quod illi duo dixerunt, et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: Pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret Patris minuisse potestatem, cum ait: Si fieri potest; non enim dixit: " Si facere potes ", sed: Si fieri potest; fieri autem potest quod ille voluerit. Sic itaque dictum est: Si fieri potest, ac si diceretur: " Si vis ". Manifestavit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit Si fieri potest, quando ait: Omnia tibi possibilia sunt. Et quod commemoraverunt eum dixisse: Verum non non quod ego volo, sed quod tu (quod tantumdem valet, quantum si et ita dicatur: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat), satis ostendit non ex possibilitate, sed ex voluntate Patris dictum esse: Si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimavit; non enim ait: Si fieri potest, sed: Si vis 54. Cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: Sivis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.
14. Quod autem ipse Marcus non solum Pater sed Abba Pater eum dixisse commemorat, hoc est Abba hebraice, quod est latine Pater. Et fortasse Dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit volens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est Ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, venienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait Abba, partim ex Gentibus, ad quas pertinet quod ait Pater 55. Etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: In quo clamamus, inquit, Abba, Pater 56, et iterum ait: Misit Deus Spiritum suum in corda nostra clamantem Abba, Pater 57. Oportuit enim ut bonus magister et verus salvator infirmioribus compatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum irreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam vincerent voluntati suae praeponendo voluntatem Dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. De qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de convenientia Evangelistarum, in quorum diversitate verborum salubriter discimus non aliud in verbis ad audiendam veritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. Hoc est enim Pater quod Abba Pater, sed ad sacramentum intimandum planius est Abba Pater, ad unitatem significandam sufficit Pater. Et Dominum quidem Abba Pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus Pater demonstraretur sic esseillas duas Ecclesias ex Iudaeis et Graecis, ut etiam una sit. Ex illo ergo intellectu dictum est: Abba Pater, quo idem Dominus alibi ait: Habeo alias oves, quae non sunt ex hoc ovili, gentes utique significans, cum haberet oves etiam in populo Israel. Sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 58, quantum valet ad Israelitas et gentes Abba Pater, tantum ad unum gregem solum Pater.


305

CAP 5. De his quae in eius apprehensione facta et dicta omnes commemorant.

15. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicunt Matthaeus et Marcus, ecce Iudas unus de Duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a principibus sacerdotum et senioribus populi. populi. Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: " Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum ". Et confestim accedens ad Iesum dixit: " Ave, Rabbi ", et osculatus est eum 59. Dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo Filium hominis tradis? 60 Deinde quod Matthaeus: Ad quod venisti, amice? 61 Deinde dixit quod Ioannes commemorat: Quid quaeritis? Responderunt ei: " Iesum Nazarenum ". Dicit eis Iesus: " Ego sum ". Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: " Ego sum ",abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. terram. Iterumergo eos interrogavit: " Quem quaeritis? ". Illi autem dixerunt: " Iesum Nazarenum ". Respondit Iesus: " Dixi vobis, quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ". Ut impleretur sermo, quem dixit: " Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam " 62.
16. Videntes autem, sicut Lucas dicit, hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: " Domine, si percutimus in gladio? ". Et percussit unus ex ipsis, quod omnes quattuor dicunt, servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius. Sicut Lucas et Ioannes dicunt, dextram 63.
Qui autem percussit secundum Ioannem Petrus erat, quem percussit autem Malchus vocabatur 64.
Deinde quod Lucas dicit: Respondens Iesus ait: " Sinite usque huc " 65, et adiunxit quod Matthaeus commemorat: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. An putas, quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? 66 His verbis adiungi potest quod illum eo loco Ioannes dixisse commemorat: Calicem, quem dedit mihi Pater, non visbibam illum? 67 Tunc, sicut dicit Lucas, tetigit auriculam illius qui percussus erat et sanavit eum 68.
17. Nec moveat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, Dominum respondisse: Sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in verbis quae Matthaeus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, Domino displicuisse. Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio? Tunc respondit: Sinite usque huc, id est non vos moveat quod futurum est, permittendi sunt huc usque progredi. Id est ut me apprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis Petrus defensionis aviditate et maiore pro Domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret: Respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. Nam de facto Petri quid iudicaverit, Matthaeus solus dicit. Ubi etiam non dixit Matthaeus: " Respondit Iesus Petro: "Converte gladium tuum" ", sed dixit: Tunc ait illi Iesus: " Converte gladium tuum ", quod post factum apparet dixisse Dominum. Illud vero quod Lucas posuit: Respondens autem Iesus ait: " Sinite usque huc " 69, illis qui interrogaverant responsum esse accipiendum est sed quia, ut diximus, inter verba interrogantium et respondentis Domini facta est unoictu percussio, hoc ordine iudicavit esse narrandum, ut etiam inter verba interrogationis et rcsponsionis eam insereret. Non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Matthaeus: Omnes enim qui qui acceperint gladium, gladio peribunt 70, id est qui usi fuerint gladio. Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione saltem usque ad unumnec ipsum letale vulnus usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur. Quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic connectatur et quod Lucas et quod Matthaeus rettulit, quemadmodum supra commemoravi: Sinite usque huc; et: Converte gladium tuum in locum suum. suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, et cetera. Quomodo autem sit intellegendum: Sinite usque huc, iam exposui, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen Evangelistarum veritas constet.
18. Postea sequitur Matthaeus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis 71. Tunc addidit etiam verba, quae Lucas ponit: Sed haec est hora vestra vestra et potestas tenebrarum 72. Hoc autem totum factum est, sicut Matthaeus dicit, ut implerentur implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt 73, sicut et Marcus dicit. Sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idemMarcus commemorat, et cum tenuissent eum, reiecta sindone nudus profugit ab eis 74.


306

CAP 6. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum.

19. At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiphan principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant 75, sicut Matthaeus dicit. Sed primo ad Annam ductus est, socerum Caiphae, sicut Ioannes dicit 76. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis 77. Ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Ioannes commemorat.
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem 78, sicut dicit Matthaeus. Et calefaciebat se ad ignem 79, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. Hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 80. Et Ioannes dicit, quod sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Ioannes dicit. Petrus autem stabat ad hostium foris, secundum eumdem Ioannem. Exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum 81, sicut idem Ioannes dicit. Sic enim factum est ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt.
20. Principes autem sacerdotum et omne concilium, sicut Matthaeus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent 82. Convenientia enim testimonia non erant 83, sicut Marcus dicit, cum eumdem locum commemoraret. Novissime autem venerumt duo falsi testes, sicut dicit Matthaeus, et dixerunt: " Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et posttriduum aedificare illud" " 84. Alios etiam Marcus commemorat dixisse: Nos audivimus eum dicentem: " Ego dissolvam templum hoc manu factum et post triduum aliud non manu factum aedificabo ". Et ideo non erat conveniens testimonium illorum 85, sicut ibidem Marcus dicit. Et surgens princeps sacerdotum ait illi: " Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? ". Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: " Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ". Dicit
Dicit illi Iesus: " Tu dixisti " 86, haec Matthaeus. Marcus autem eadem aliis verbis dicit 87, nisi quod tacet, quod eum adiuraverit princeps sacerdotum, sed tantum valere ostendit quod ei dicit Iesus: Tu dixisti, quantulum si diceret: Ego sum. Sequitur enim, ut ait idem Marcus:Iesus autem dixit illi: " Ego sum. Et videbitis Filium hominis a dextris sedentem virtutis et venientem cum nubibus caeli " 88. Hoc dicit etiam Matthaeus 89, sed non dicit respondisse Iesum: " Ego sum ".
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: " Blasphemavit; quid adhuc indigemus testibus? ". Quod Matthaeus commemorat et sequitur: Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: " Reus est mortis ". Hoc etiam testatur et Marcus. Et sequitur Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. Alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? " 90. Hoc dicit et Marcus: commemorat etiam quod ei faciem velaverunt91. De his Lucas quoque testatur 92.
21. Haec intellegitur passus Dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus tentatus est. Sed de Petri tentatione, quae inter has Domini contumelias facta est non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorant Matthaeus et Marcus, deinde Petri tentationem 93, Lucas vero explicat prius tentationen Petri, tum demum has Domini contumelias 94; Ioannes autem incipit Petri tentationem dicere et interponit quaedam de contumeliis Domini et adiungit, quod inde missus est ad Caiphan pontificem,et inde recapitulat ut explicet quam coeperat tentationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit Dominus ad Caiphan 95.
22. Sic ergo Matthaeus sequitur: Petrus vero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: " Et tu cum Iesu Galilaeo eras ". At ille negavit coram omnibus dicens: " Nescio, quid dicis ". Exeunte autem illo ianuam, vidit illum alia ancilla et ait his qui erant ibi: " Et hic erat erat cum Iesu Nazareno ". Et iterum negavit cum iuramento: " Quia non novi hominem ". Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: " Vere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit ". Tunc coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit 96. Haec dicit Matthaeus. Intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras, cum iam semel negasset, gallus cantavit prius, quod Matthaeus tacet et Marcus dicit 97.
23. Non autem foris ante ianuam iterum negavitsed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: " Quia hic hic ex illis est ". At ille iterum negavit 98. Haec vero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Matthaeus. Sane hoc quoque intellegitur, quia in secunda negatione a duobus compellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorantMatthaeus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. Sic enim hoc narrat Lucas: Petrus vero sequebatur a longe. Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: " Et hic cum illo erat ". At ille negavit eum dicens: " Mulier, non novi illum ". Et post pusillum alius videns eum dixit: " Et tu de illis es " 99. Hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantaverat, iamque redierat, ut quemadmodum dicit Ioannes, ad focum stans iterum negaret. Ioannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri, excepto Marco, sed etiam, quod sedentem ad ignem cognovit ancilla, non commemorat, hoc enim tantum ait: Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: " Numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? ". Dicit ille: " Non sum " 100. Deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est. Ita narrans: Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant, erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se 101. Hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat.
24. Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. Hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo interrogatum negasse. Videamus ergo Ioannis sequentia: Pontifex ergo, inquit, interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: " Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. Ecce hi sciunt quae dixerim ego ". Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: " Sic respondes pontifici? ". Respondit ei Iesus: " Si male locutus sum testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ". Et misit eum Annas ligatum ad Caiphan pontificem 102. Hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caiphan, cum iam illi diceretur: Sic respondes pontifici? Et hos duos Annam et Caiphan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio Evangeli sui 103. His dictis Ioannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eamdem domum, ubi gesta sunt quae narravit et unde ad Caiphan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Matthaeus. Commemoravit autem ista Ioannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut compleat trinam negationem: Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei:" Numquid et tu exdiscipulis eius es? ". Negavit ille et dixit: " Non sum " 104. Hoc igitur loco invenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, posteaquam foras exierat. Neque enim iam exierat et foris eum vidit altera ancilla, sed cum exiret, eum vidit, id est cum surgeret, ut exiret, animadvertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: Et hic erat cum Iesu Nazareno 105.
Ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iuravit illis contra nitentibus, quia non novit hominem 106. Nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: Et coepit dicere circumstantibus: " Quia hic ex illis est " 107. Dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando verbis eorum. Deinde in eo quod Ioannes ait: Dixerunt: " Numquid et tu ex discipulis eius es? " 108. Quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Matthaeus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas, cum Petro id egisse, unde Ioannes dicit: Dixerunt ergo ei. Quapropter sive posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: Quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est , ut se quasi purgaret negando sive, quod est credibilius, non audivit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: Numquid et tu ex discipulis eius es? Et dixit: Non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait atque dicente: Et tu de illis es, cui Petrus ait: O homo, non sum 109, liquido tamen colligitur collatis de hac re omnibus Evangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Matthaeum autem et Marcum, qui commemoraverunt exisse eum foras, regressum eius brevitatis causa tacuisse.
25. Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Matthaeum solum iam explicasse meminerimus, sequitur ergo Marcus et dicit: Et post pusillum, qui astabant, dicebant Petro: " Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ". Ille autem coepit anathematizare et iurare: " Quia nescio hominem istum, quem dicitis ". Et statim iterum gallus cantavit 110. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: " Vere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est ". Et ait Petrus: " Homo, nescio quid dicis ". Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 111. Ioannes secutus de tertia Petri negationeita explicat: Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: " Nonne ego te vidi in horto cum illo? ". Iterum ergo negavit Petrus, et statim gallus cantavit 112. Quod igitur Matthaeus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: Et intervallo facto quasi horae unius. De hoc autem intervallo tacet Ioannes. Item quod Matthaeus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Ioannesquoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Matthaeum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum viderat affirmabat. Ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urgebant, unde duos Evangelistas compendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare voluisse qui praecipuus in hoc erat. Iam vero illud quod Matthaeus ipsi Petro dictum fuisse asserit: Vere et tu ex illis es et loquela tua manifestum te facit 113, sicut Ioannes eidem Petro dictum asseverat: Nonne ego te vidi in horto cum cum illo? 114 Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: Vere ex illis est; nam et Galilaeus est 115, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: Alius quidem affirmabat dicens: Vereet hic cum illo erat; nam et Galilaeus est 116 aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui compellatum dicunt Petrum tantumdem enim voluit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. Galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit.
26. Sequitur ergo Matthaeus ita dicens: Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat: " Priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras ploravit amare 117. Marcus autem ita dicit: Recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus: " Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ". Et coepit flere 118. Lucas autem sic ait: Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit: " Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis ". Et egressus foras Petrus flevit amare 119. Ioannes de recordatione et fletu Petri tacet 120. Sane in eo quod ait Lucas, quod conversus Dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. Quamvis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter servos, qui simul se ad ignem calefaciebant. Non est autem credibile, quod ibi audiebatur Dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. Namque cum dixisset Matthaeus: Tunc expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: " Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? ". Secutus est dicens: Petrus vero sedebat foris in atrio 121, quod non diceret, nisi illa cum Domino intus agerentur. Et quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. Nam posteaquam Marcus talia narravit, secutus ait: Et cum esset Petrus in atrio deorsum 122. Sicut ergo eo quod Matthaeus ait: Petrus vero sedebat foris in atrio 123, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: Et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gestaquae dixerat. Quomodo ergo respexit Petrum Dominus facie corporali? Quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei Dominus praedixisset, atque ita misericorditer Domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. Sicut quotidie dicimus: " Domine, respice me ", et: " Respexit eum Dominus ", qui de aliquo periculo vel labore divina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: Respice et exaudi me 124, et: Convertere, Domine, et libera animam meam 125, ita dictum arbitror: Conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini 126. Denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam Dominum, modo Lucas Dominum posuit dicens: Conversus Dominus respexit Petrum et recordatus estPetrus verbi Domini, Matthaeus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non verbi Domini, sed verbi Iesu eum recordatum esse dixerunt, ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed divinitus factam.



Aug de consensu evang. 300