Aug - de Genesi 1320

Ad argumentum nunc allatum quid respondendum defendentibus animarum traducem?

1320
20. 35. Hic existunt illi qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Levi constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimavit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est, et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens ut ibi Levi secundum animam fuerit. Hoc ad me non multum attinet, qui utrorumque collationem adhuc audire sum paratior, quam utrorumlibet iam confirmare sententiam. Interim Christi animam ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere volui. Invenient isti quid eis pro caeteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum movet, quamvis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Levi decimatum, et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus; sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia, et invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae; quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit; ratio vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.

Argumentum pro prima opinione.


20. 36. Ille est igitur decimatus in Abraham, qui licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham; id est, qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis 53 et invisibilem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere: non autem et ille ibi decimatus est, cuius caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris: vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali, in sola materia corporali, per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum. Quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praevaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt, consentiant; per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae volunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est: et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum, Scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a Levitico sacerdotio distinguit.

Aug. inter utramque opinionem ambigens.

1321
21. 37. An forte dicent: Sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit: hic respondetur: Quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus, nec illi putaverunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. Proinde in corporis semine potest esse vis invisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae visu tactuque sentitur: et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam vim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae divinitus, non de propagatione concumbentium, in carnem Christi assumpta atque formata est. Hoc autem de anima quis valeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiam seminis manifestam, et rationem seminis occultam? Sed quid laborem in re quae persuaderi verbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praevolare conatum, nec totum exspectare a sermone? Breviter itaque colligam: si potuit et de anima fieri (quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit), ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praevaricationis attraxerit, si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. Iam de caeterarum animarum adventu, utrum ex parentibus an desuper sint, vincant qui potuerint: ego adhuc inter utrosque ambigo, et moveor, aliquando sic, aliquando autem sic, salvo eo duntaxat, ut vel corpus esse animam, vel aliquam corpoream qualitatem sive coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci
vocant, non credam, nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam, adiuvante Deo mentem meam.

Explanatur testimonium @Jn 3,6@.

1322
22. 38. Est aliud testimonium non neglegendum quod pro se possunt proferre, qui venire desuper animas credunt, dicente ipso Domino: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est 54. Quid hac, inquiunt, sententia determinatius, non posse ex carne animam nasci? Quid est enim aliud anima, quam spiritus vitae, creatus utique, non creator? Contra quos illi alii: Quid enim, inquiunt, nos aliud sentimus, qui dicimus carnem ex carne, animam ex anima? Nam ex utroque constat homo, de quo utrumque venire sentimus, carnem de carne operantis, spiritum de spiritu concupiscentis: ut interim omittatur, quod illud Dominus non de carnali generatione, sed de spiritali regeneratione dicebat.

Concluditur: testimonia allata neutri opinioni suffragari.

1323
23. 39. His igitur quantum pro tempore potuimus pertractatis, omnia paria vel pene patria ex utroque latere, rationum testimoniorumque momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo parvulorum praeponderaret. De quibus quid eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit: si quid forte postea Deus dederit, si quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, non gravabor. Nunc tamen non esse contemnendum testimonium parvulorum, ut quasi refelli, si veritas contra est, neglegatur, ante denuntio. Aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut sufficiat fidei nostrae scire nos quo pie vivendo venturi sumus, etsi nesciamus unde venerimus: aut si non impudenter aestuat anima rationalis etiam hoc nosse de seipsa, absit pervicacia contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseverantia pulsandi 55; ut si nobis hoc expedire novit, qui melius quam nos quid nobis expediat utique novit, det etiam hoc, qui dat bona data filiis suis 56. Consuetudo tamen matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda nisi apostolica esset traditio. Habet enim et illa parva aetas magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere.

Quid cavendum his qui animas defendunt esse ex traduce.

1324
24. 40. Admoneo sane, quantum valeo, si quos ista praeoccupavit opinio, ut animas ex parentibus credant propagari, quantum possunt seipsos considerent, et interim sapiant corpora non esse animas suas. Nulla enim propior natura est, qua diligenter inspecta, possit etiam Deus, qui supra omnem creaturam suam incommutabilis permanet, incorporaliter cogitari, quam ea quae ad ipsius imaginem facta est: et nihil vicinius, aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito quod anima corpus sit, etiam Deus corpus esse credatur. Propter hoc enim corporalibus assuefacti et affecti sensibus, nolunt animam credere aliud esse quam corpus, ne si corpus non fuerit, nihil sit: ac per hoc tanto magis timent etiam de Deo credere quod corpus non sit, quanto magis timent Deum credere nihil esse. Ita enim feruntur in phantasias vel phantasmata imaginum, quae cogitatio de corporibus versat, ut his subtractis tamquam per inane pereundum sit, reformident. Ita necesse est ut et iustitiam et sapientiam pingant quodammodo in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possuntincorporeas cogitare: nec tamen dicunt, quando iustitia vel sapientia moventur, ut vel laudent eas, vel secundum eas aliquid agant, quem colorem, quam staturam, quae lineamenta vel quales formas conspexerint. Sed de his alias et multa iam diximus, et si Deus voluerit, ubi res videbitur postulare, dicemus. Nunc quod dicere coeperamus, si de traduce animarum a parentibus vel non dubitant quidam quod ita sit, vel dubitant an ita sit, animam tamen corpus esse non audeant credere aut dicere; maxime propter quod dixi, ne Deum quoque ipsum nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum, etsi naturae cuiusdam propriae caetera supergredientis, corpus tamen.

Tertulliani error de anima.

1325
25. 41. Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit, non ob aliud nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit, et ideo timuit ne nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo valuit aliter sapere: qui sane quoniam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam loco: Omne corporale passibile est 57? Debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam Deum corpus esse. Neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut iam Christus non in carne tantum, neque in carne et anima, sed in ipso Verbo per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. Item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum 58, ventum est ad sensus quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est, et ait: Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus, habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitationibus utitur, et in somnis fungitur 59.

Quam inepta ac pugnantia dicat Tertullianus de anima.


25. 42. Ecce quibus auribus et quibus oculis debuit audire et videre Deum populus, quibus anima in somnis fungitur: cum si ipsum Tertullianum quisquam videret in somnis, nunquam se diceret ab eo visum, et cum eo locutum, quem vicissim ipse non vidisset. Postremo, si anima seipsam videt in somnis, cum, iacentibus utique uno loco membris corporis sui, ipsa per varias imagines evagatur, quas videt; quis eam vidit aliquando in somnis aerii coloris ac lucidi, nisi forte ut caetera quae similiter falso videt? Nam et hoc potest videre: sed absit ut eam talem, cum evigilaverit, credat; alioquin quando se aliter viderit, quod magis crebrum est aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae videtur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur. Quis enim Aethiops non pene semper nigrum se vidit in somnis; aut si in alio colore se vidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? Aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se unquam vidisset, si nunquam istum legisset, vel audisset.

Deum non esse similem imaginibus quibus apparuerit suis sanctis.


25. 43. Quid, quod ducuntur homines talibus visis, et de Scripturis nobis volunt praescribere, tale aliquid esse, non animam, sed ipsum Deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur? similia quippe sunt illa visa talibus dictis. Ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra vanae opinionis, nec intellegentes ita sanctos de suis visis talibus iudicasse, qualiter iudicarent si talia divinitus in figuris dicta legerent, vel audirent: sicut septem spicae et septem boves, septem anni sunt 60; sicut linteum quatuor lineis alligatum, velut discus plenus variis animalibus, orbis terrarum est cum omnibus gentibus 61: sic omnia caetera, et multo magis quae de rebus incorporeis, corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus.

Quid de animae incrementis Tertulliano visum.

1326
26. 44. Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus; afferens etiam timoris sui causam: Ne etiam decrescere substantia dicatur, inquit, atque ita et defectura credatur 62. Et tamen quia per corpus eam localiter tendit, non invenit exitum incrementorum eius, quam vult de semine exiguo aequari corporis quantitati; et ait: Sed vis eius in quo naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur 63. Hoc forte non intellegeremus, nisi adhibita similitudine planum faceret, quod dicebat. Constitue, inquit, certum pondus auri vel argenti rudem adhuc massam: collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti: dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur; etsi sic quoque augetur, dum extenditur. Licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus: tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae incrementa reputanda non substantiva, sed provocativa 64.

Multa absurda a Tertulliano dicta de anima.


26. 45. Quis hunc crederet, cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. Ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus non sit? Quid autem absurdius, quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse dum tunditur, nisi decrescat ex altera; vel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? Quomodo igitur implebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? Quomodo, inquam, implebit carnem, quam, vivificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius quod animaverit? Timuit videlicet ne deficeret etiam minuendo, si cresceret; et non timuit ne deficeret rarescendo, cum cresceret. Sed quid amplius immorer, quando et sermopergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis sit nota, vel quid certum teneam, vel unde adhuc dubitem, et quare dubitem? Proinde et hoc volumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde videamus.

1 - (Gn 2,23).
2 - (Gn 1,27).
3 - (Gn 1,27).
4 - Ez 37,9-10.
5 - Io 20,22.
6 - Cf. Sap 1,7.
7 - Is 57,16.
8 - Ps 32,15.
9 - Eph 2,8-10.
10 - Ps 50,12.
11 - Zac 12,1.
12 - Sap 8,19-20.
13 - Rom 9,10.
14 - Ps 103,29-30.
15 - Cf. 2 Mac 7,23.
16 - Ps 102,14.
17 - Eccli 10,9.
18 - Cf. Rom 10,3.
19 - Cf. Iob 30,19.
20 - Ps 102,14.
21 - Gal 2,20.
22 - Eccle 12,7.
23 - Cf. (Gn 2,7).
24 - Cf. (Gn 3,19).
25 - Ps 67,39.
26 - Rom 5,12.
27 - Rom 5,18-19.
28 - Gal 5,17.
29 - Cf. Ps 83,3.
30 - Eccli 1,26.
31 - Gal 5,17.
32 - Lc 3,6.
33 - Cf. Eph 2,3.
34 - Rom 6,12-13.
35 - Ier 1,5.
36 - Cf. Rom 9,11.
37 - Cf. Rom 5,19.
38 - Sap 4,11.
39 - 1 Cor 15,22.
40 - Rom 5,19.
41 - Rom 5,12.
42 - Sap 8,19-20.
43 - Cf. Sap 9,15.
44 - Cf. Sap 7,2.
45 - Ps 21,18-19.
46 - Ps 21,2.
47 - Lc 2,40.
48 - Cf. Lc 2,42-52.
49 - Cf. Gal 5,17.
50 - Sap 8,19.
51 - Cf. Io 1,14.
52 - Io 3,6.
53 - Cf. Rom 7,23.
54 - Io 3,6.
55 - Cf. Mt 7,7.
56 - Cf. Mt 7,11.
57 - TERTULL., De anima 7,4.
58 - TERTULL., De anima 9,5.
59 - TERTULL., De anima 9,8.
60 - Cf. (Gn 41,26.
61 - Cf. Act 10,11.
62 - TERTULL., De anima 37,5.
63 - TERTULL., De anima 37,5.
64 - TERTULL., De anima 37,6-7.


1400

LIBER UNDECIMUS

Hominis tentatio ac lapsus secundum (@Gn 2,25 ; 3,1-24@).

1401
1. 1. Et erant nudi ambo Adam et mulier eius, et non pudebat illos. Serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram, quas fecit Dominus Deus. Et dixit serpens mulieri: Quid, quia dixit Deus: Non edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti: A fructu ligni quod est in paradiso edemus, de fructu autem ligni quod est in medio paradisi, dixit Deus: Non edetis ex eo, neque tangetis illud, ne moriamini. Et dixit serpens mulieri: Non morte moriemini: sciebat enim Deus, quoniam qua die manducaveritis de eo, aperientur vobis oculi, et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. Et vidit mulier quia bonum lignum ad escam, et quia placet oculis videre, et decorum est cognoscere. Et sumens de fructu eius edit, et dedit viro suo secum, et ederunt. Et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant, et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi campestria. Et audierunt vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad vesperam, et absconderunt se Adam et mulier eius a facie Domini Dei, in medio ligni paradisi. Et vocavit Dominus Deus Adam, et dixit illi: Ubi es? Et dixit ei: Vocem tuam audivi deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum, et abscondi me. Et dixit illi: Quis nuntiavit tibi quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ab eo edisti? Et dixit Adam: Mulier quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. Et dixit Dominus Deus mulieri: Quid hoc fecisti? Et dixit mulier: Serpens seduxit me, et manducavi. Et dixit Dominus Deus serpenti: Quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus, et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. Super pectus tuum et ventrem tuum ambulabis, et terram edes omnes dies vitae tuae. Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et semen eius: ipsa tibi servabit caput, et tu servabis eius calcaneum. Et mulieri dixit: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. In tristitiis paries filios, et ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis. Et vocavit Adam nomen mulieris suae, Vita, quoniam haec est mater omnium viventium. Et fecit Dominus Deus Adam et mulieri eius tunicas pelliceas, et induit eos. Et dixit Dominus Deus: Ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. Et nunc ne aliquando extendat manum et sumat de ligno vitae, et edat, et vivat in aeternum. Et dimisit illum Dominus Deus de paradiso voluptatis operari terram, ex qua sumptus est. Et eiecit Adam, et collocavit eum contra paradisum voluptatis: et ordinavit Cherubim, et flammeam rhomphaeam quae vertitur, custodire viam ligni vitae 1.

Ad proprietatem litterae defendendum est quod gestum narrat Scriptura.


1. 2. Antequam huius propositae Scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur quod gestum narrat ipse qui scripsit. Si autem in verbis Dei, vel cuiusquam personae in officium propheticum assumptae, dicitur aliquid quod ad litteram nisi absurde non possit intellegi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est: hoc enim a fide narratoris, et pollicitatione expositoris exigitur.

Cur protoplastos nuditatis suae non puduerit.


1. 3. Erant ergo ambo nudi 2: verum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conversantium. Nec pudebat eos 3: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae 4? quae illos poena peccati post perpetrationem praevaricationis secuta est, usurpante inobedientia prohibitum, et iustitia puniente commissum. Quod antequam fieret, nudi erant ut dictum est, et non confundebantur: nullus erat motus in corpore, cui verecundia deberetur; nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. Quemadmodum propagaturi essent filios, iam antea disputatum est: non tamen eo modo credendum est, quo propagaverunt posteaquam crimen admissi praedicta ultio consecuta est; cum priusquam morerentur, iam in corpore inobedientium hominum iustissimo reciprocatu inobedientium membrorum tumultum mors concepta versaret. Nondum erant tales Adam et Eva, cum ambo nudi essent, et non confunderentur.

Serpentis calliditas qualis et unde fuerit.

1402
2. 4. Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum quae erant super terram, quas fecerat Dominus Deus 5. Translato enim verbo dictum est, prudentissimus, vel sicut plures latini codices habent, sapientissimus, non proprio quo in bonum accipi solet sapientia vel Dei, vel Angelorum, vel animae rationalis; tamquam si sapientes apes etiam formicasque dicamus, propter opera velut imitantia sapientiam. Quamquam iste serpens non irrationali anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, possit sapientissimus dici omnium bestiarum. Quantumlibet enim praevaricatores angeli de supernis sedibus suae perversitatis et superbiae merito deiecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. Quid ergo mirum si suo instinctu diabolus iam implens serpentem, eique spiritum suum miscens, eo more quo vates daemoniorum impleri solent, sapientissimum eum reddiderat omnium bestiarum secundum animam vivam irrationalemque viventium? Abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in bono astutia; cum proprie magisque usitate in latina duntaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati intellegantur. Unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus invenimus, ad usum latinae locutionis, non verbum, sed potius sententiam transferentes, astutiorem omnibus bestiis istum serpentem, quam sapientiorem dicere maluerunt. Quid autem habeat hebraea proprietas, utrum illic in malo, non abusive, sed proprie possint dici et intellegi sapientes, viderint qui eam probe noverunt. Nos tamen aperte legimus alio Scripturarum sanctarum loco sapientes ad malum, non ad bonum 6; et Dominus dicit sapientiores esse filios saeculi filiis lucis, ad consulendum sibimet in posterum quamvis fraude, non iure 7.

Diabolus solum per serpentem tentare permissus.

1403
3. 5. Nec sane debemus opinari quod serpentem sibi, per quem tentaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter perversam et invidam voluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. Nocendi enim voluntas potest esse a suo quoque animo prava; non est autem potestas nisi a Deo 8, et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud Deum.

Tentatio hominis quare permissa.

1404
4. 6. Si ergo quaeritur cur Deus tentari permiserit hominem, quem tentatori consensurum esse praesciebat; altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum, et longe supra vires meas hoc esse confiteor. Est ergo aliqua causa fortassis occultior, quae melioribus sanctioribusque reservatur, illius gratia potius quam meritis eorum: sed tamen quantum vel donat sapere, vel sinit dicere, non mihi videtur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet; cum et in natura posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti, adiuvante tamen illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 9. Cur itaque tentari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria voluntate per culpam, et ordinandus esset illius aequitate per poenam: ut etiam sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum voluntatibus etiam malis, cum illae perverse uterentur naturis bonis?

Homo a tentatore deiectus quia superbus.

1405
5. 7. Nec arbitrandum est quod esset hominem deiecturus iste tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumpserit, disceret. Verissime quippe dictum est: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur 10. Et huius forte hominis vox est in Psalmo: Ego dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum 11. Deinde iam expertus quid mali habeat superba praesumptio propriae potestatis, et quid boni adiutorium gratiae Dei: Domine, inquit, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus 12.Sed sive illud de hoc homine, sive de alio dictum sit, extollenti se tamen animae, et nimium tamquam de propria virtute praefidenti, etiam experimento poenae fuerat demonstrandum quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. Hinc enim etiam maxime commendatur quale bonum sit Deus, quando nulli ab eo recedenti bene est: quia et qui gaudent in mortiferis voluptatibus, esse sine dolorum timore non possunt; et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt, aliis qui haec discernere noverunt, miseriores prorsus apparent; ut si nolunt recipere medicinam talia devitandi, valeant ad exemplum, quo possint talia devitari. Sicut enim apostolus Iacobus dicit: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem 13. Unde sanato superbiae tumore resurgitur, si voluntas quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum Deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad Deum.

Quid boni afferat tentatio.

1406
6. 8. Sic autem quidam moventur de hac primi hominis tentatione, quod eam fieri permiserit Deus, quasi nunc non videant universum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione tentari. Cur et hoc permittit Deus? An quia probatur et exercetur virtus, et est palma gloriosior non consensisse tentatum, quam non potuisse tentari: cum etiam ipsi qui deserto Creatore eunt post tentatorem, magis magisque tentent eos qui in verbo Dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem devitationis exemplum, et incutiant contra superbiam timorem pium? Unde dicit Apostolus: Intendens teipsum, ne et tu tenteris 14. Mirum est enim quantum ista humilitas, qua subdimur Creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris viribus praesumamus, per Scripturas omnes divinas cura continua commendatur. Cum ergo etiam per iniustos iusti, ac per impios pii proficiant, frustra dicitur: Non crearet Deus, quos praesciebat malos futuros. Cur enim non crearet quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis voluntatibus exercendis admonendisque nascantur, et iuste pro sua mala voluntate puniantur?

Cur homo non talis creatus sit qui nollet umquam peccare.

1407
7. 9. Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. Ecce nos concedimus meliorem esse naturam quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam quae sic facta est, ut posset non peccare si nollet, et iustam esse sententiam qua punita est, quae voluntate non necessitate peccavit. Sicut ergo ratio vera docet meliorem esse naturam quam prorsus nihil delectat illicitum; ita ratio vera nihilominus docet etiam illam bonam esse quae habet in potestate illicitam delectationem, si exstiterit, ita cohibere, ut non solum de caeteris licitis recteque factis, verum etiam de ipsius pravae delectationis cohibitione laetetur. Cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam, et non utramque potius faceret Deus? Ac per hoc qui parati erant de illa sola Deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque. Illa quippe est in sanctis Angelis, haec in sanctis hominibus. Qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt, laudabilemque naturam culpabili voluntate depravarunt. non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt: Habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus impleant pro utilitate sanctorum. Nam Deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget; quanto minus iniquitate perversi?

Quare creati qui praesciebantur futuri mali.

1408
8. 10. Quis autem sobria consideratione dicat: Melius non crearet quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? Hoc est enim dicere, melius non esse qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esse etiam malum qui pro suo merito iuste puniretur. Cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius; non intellegunt tardi corde, cum dicunt: Utrumque tale esset; nihil se aliud dicere quam: Solum illud esset. Ac sic cum aequare volunt genera bonorum, numerum minuunt; et immoderate augendo unum genus, alterum tollunt. Quis autem hos audiret, si dicerent: Quoniam excellentior sensus est videndi quam audiendi, quatuor oculi essent, et aures non essent? Ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae comparatione, sine ulla superbia Deo subditur; aliqua vero in hominibus ita creata est, ut in se Dei beneficium non possit agnoscere, nisi alterius videndo supplicium, ut non altum sapiat, sed timeat 15, id est non de se praefidat, sed confidat in Deum; quis recte intellegens dicat: Talis esset ista qualis illa; nec videat se nihil aliud dicere quam: Non esset ista, sed sola esset illa? Quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet Deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, volens ostendere iram et demonstrare potentiam suam, et ob hoc sustinens in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam 16? Sic enim quigloriatur, nonnisi in Domino glorietur 17, cum cognoscit non suum, sed illius esse, non solum ut sit, verum etiam ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet ut sit.

De eadem re.


8. 11. Nimis itaque importune dicitur: Non essent quibus Deus tantam beneficentiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi in quibus vindictae iustitiam demonstraret.

1409
9. 11. Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas Dei et aequitas iure praedicatur?

Dei praescientia et hominis libertas.


9. 12. At enim si Deus vellet, etiam isti boni essent. Quanto melius hoc Deus voluit, ut quod vellent essent: sed boni infructuose, mali autem impune non essent, et in eo ipso aliis utiles essent? Sed praesciebat quod eorum futura esset voluntas mala. Praesciebat sane, et quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est voluntas mala. Cur ergo eos creavit, quos tales futuros esse praesciebat? Quia sicut praevidit quid mali essent facturi, sic etiam praevidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. Sic enim eos fecit, ut eis relinqueret unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent, illum de se laudabiliter operantem invenirent. A se quippe habent voluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam, et iustam poenam; sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.

Malorum voluntatem in bonum convertere potest Deus.

1410
10. 13. Sed posset, inquit, etiam ipsorum voluntatem in bonum convertere, quoniam omnipotens est. Posset plane. Cur ergo non fecit? Quia noluit. Cur noluerit, penes ipsum est. Debemus enim non plus sapere quam oportet sapere 18. Puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parvi boni esse rationalem creaturam, etiam istam quae malorum comparatione cavet malum: quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas voluntates in bonum Deus convertisset, et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla vel peccati vel supplicii malorum comparatione proficeret. Ita velut aucta numerositate excellentioris generis, ipsorum generum bonorum numerus minueretur.


Aug - de Genesi 1320