Aug - de Genesi 1411

Malorum poenis Deum bonorum saluti consulere.

1411
11. 14. Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus Dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? Itane obsurduerunt et excaecati sunt homines, nescio quo studio contentionis, ut non audiant vel videant, quibusdam punitis, quam plurimi corrigantur? Quis enim paganus, quis Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua quotidie probet? Verum cum venitur ad disputationem inquisitionemque veritatis, nolunt advertere sensus suos homines, ex quo opere divinae providentiae in eos veniat imponendae commotio disciplinae; ut si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum caeteri metuant, valeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. Num enim malitiae eorum vel nequitiae Deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? Non utique: sed cum eos vitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit; utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creavit, ut ad bonum proficere, nisi malorum comparatione, non possent. Si enim non essent, nulli rei utique prodessent. Parumne boni est actum ut sint, qui certe illi generi utiles sunt; quod genus quisquis non vult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit?

Dei praescientia ac providentia.


11. 15. Magna opera Domini; exquisita in omnes voluntates eius 19: praevidet bonos futuros, et creat; praevidet malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens: iuste ulciscens; itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens: nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia; nihil sibi consulens nec de operibus bonorum, et bonis consulens etiam de poenis malorum. Cur ergo non permitteret tentari hominem illa tentatione prodendum, convincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret, suoque fetu confunderetur 20, iustoque supplicio a superbiae atque inobedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur?

Cur tentatio per serpentem fieri permissa.

1412
12. 16. Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus tentare permissus sit; iam hoc significandi gratia factum esse, quem non admoneat Scriptura tantae auctoritatis, tantis divinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus impletus est? Non quo diabolus aliquid ad instructionem nostram significare voluerit, sed cum accedere ad tentandum non posset nisi permissus, num per aliud posset, nisi per quod permittebatur accedere? Quidquid igitur serpens ille significavit, ei providentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi; facultatem autem nonnisi quae datur, vel ad subvertenda ac perdenda vasa irae, vel ad humilianda sive probanda vasa misericordiae. Natura itaque serpentis unde sit, novimus: produxit enim terra in verbo Dei omnia pecora, et bestias, et serpentes; quae universa creatura habens in se animam vivam irrationalem, universae rationali creaturae sive bonae sive malae voluntatis, lege divini ordinis subdita est 21. Quid ergo mirum si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit 22?

Diaboli naturam bonam esse quam a Deo creata sit.

1413
13. 17. Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae voluntatis eius, alienare conantur a creatura summi et veri Dei, et alterum ei dare principium, quod sit contra Deum. Non enim valent intellegere, omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse, et nisi ab illo vero Deo, a quo omne bonum est, esse non posse: malam vero voluntatem inordinate moveri, bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus, sua potestate propter excellentiam delectatus, tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi, et invidentia contabesceret. In quo tamen bonum est hoc ipsum quod vivit, et vivificat corpus, sive aerium, sicut ipsius diaboli vel daemonum spiritus, sive terrenum, sicut hominis anima, cuiusvis etiam maligni atque perversi. Ita dum nolunt aliquid, quod Deus fecerit, propria voluntate peccare, ipsius Dei substantiam dicunt primo necessitate, et post inexpiabiliter voluntate corruptam atque perversam. Sed de istorum dementissimo errore alias iam diximus multa.

Superbiam causam angelicae ruinae fuisse.

1414
14. 18. In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam Scripturam, quid de diabolo dicendum sit. Primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt Angeli qui fruuntur Deo; an aliquo tempore in sancto coetu fuerit Angelorum, etiam ipse pariter iustus, et pariter beatus. Nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inviderit homini facto ad imaginem Dei. Porro autem invidia sequitur superbiam, non praecedit: non enim causa superbiendi est invidia, sed causa invidendi superbia. Cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, invidentia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est.

Superbiam amoremque sui perversum fontes esse omnium malorum.

1415
15. 19. Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura definivit, dicens: Initium omnis peccati superbia 23. Cui testimonio non inconvenienter aptatur etiam illud quod Apostolus ait: Radix omnium malorum est avaritia 24; si avaritiam generalem intellegamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam, et quemdam propriae rei amorem: cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet. Omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia inde in angustias egestatemque contruditur, cum ex communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. Specialis est autem avaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. Cuius nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intellegi dicendo: Radix omnium malorum est avaritia. Hac enim et diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. Hinc alio loco cum dixisset: Erunt enim homines seipsos amantes; continuo subiecit, amatores pecuniae 25, ab illa generali avaritia cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens quae propria hominum est. Neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores, quo ditiores. Cui morbo contraria caritas non quaerit quae sua sunt 26, id est non privata excellentia laetatur: merito ergo et non inflatur 27.

Amores duo, civitates duae.


15. 20. Hi duo amores, quorum alter sanctus est, alter immundus; alter socialis, alter privatus; alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter arrogantem dominationem; alter subditus, alter aemulus Deo; alter tranquillus, alter turbulentus; alter pacificus, alter seditiosus; alter veritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis avidus; alter amicalis, alter invidus; alter hoc volens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi; alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam: praecesserunt in Angelis; alter in bonis, alter in malis; et distinxerunt conditas in genere humano civitates duas, sub admirabili et ineffabili providentia Dei, cuncta, quae creat, administrantis et ordinantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. Quarum etiam quadam temporali commixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur, et altera coniuncta Angelis bonis in rege suo vitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. De quibus duabus civitatibus latius fortasse alio loco, si Dominus voluerit, disseremus.

Diabolus quandonam lapsus sit.

1416
16. 21. Quando ergo deiecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam prava voluntate perverteret, Scriptura non dicit: ante tamen factum fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat. In promptu est enim omnibus haec intuentibus, non ex invidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius invidentiam. Non autem frustra putari potest, ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec fuisse ullum antea tempus quo cum Angelis sanctis pacatus vixerit et beatus, sed ab ipso exordio creaturae a suo creatore apostatasse; ut illud quod Dominus ait: Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit 28, utrumque ab initio intellegamus, non solum quod homicida fuit, sed etiam quia in veritate non stetit. Et homicida quidem ab illo initio ex quo homo potuit occidi; non autem potuit occidi, antequam esset qui occideretur. Ab initio ergo homicida diabolus, quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. In veritate autem non stetit, et hoc ab initio ex quo ipse creatus est, qui staret si stare voluisset.


Quaeritur fueritne beatus diabolus antequam peccaret.

1417
17. 22. Quomodo enim duxisse vitam beatam inter beatos Angelos credi potest, qui futuri sui peccati atque supplicii, id est desertionis et ignis aeterni, si praescius non fuit, merito quaeritur cur non fuerit. Neque enim sancti Angeli aeternae suae vitae ac beatitatis incerti sunt. Nam quomodo beati, si incerti? An dicemus hoc Deum diabolo revelare noluisse, cum adhuc esset angelus bonus, vel quid facturus, vel quid passurus esset; caeteris autem hoc revelasse quod essent in aeternum in eius veritate mansuri? Quod si ita est, ideo iam non aequaliter beatus, imo iam nec plene beatus fuit, quandoquidem plene beati de sua beatitudine certi sunt, ut eam nullus perturbet metus. Quo autem malo merito ita discernebatur a caeteris, ut ei Deus nec ea quae ad ipsum pertinerent, futura revelaret? Numquid ille prius ultor, quam iste peccator? Absit: neque enim Deus damnat innocentes. An forte ex alio genere angelorum fuit, quibus Deus non dedit vel de seipsis praescientiam futurorum? qui quonam modo beati possint esse non video, quibus incerta est ipsa sua beatitudo. Nam et hoc quidam senserunt, non fuisse diabolum in illa sublimi natura Angelorum, quae supercoelestis est; sed in eorum qui aliquanto inferius in mundo facti sunt, et per sua officia distributi. Tales enim fortasse posset aliquid etiam illicitum delectare: quam tamen delectationem si peccare nollent, libero arbitrio cohiberent; sicut homo, maxime ille primus, qui peccati poenam nondum habebat in membris, quandoquidem et ipsa a sanctis viris Deo subditis per eius gratiam pietate superatur.

Fuitne vere beatus Adam in paradiso?

1418
18. 23. Porro ista quaestio de beata vita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cuius incertus est utrum secum permansura sit, an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. Nam si futuri sui peccati conscius erat divinaeque vindictae, beatus esse unde poterat? Ergo erat in paradiso non beatus. Sed enim non erat futuri peccati sui praescius? Ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus; et quomodo iam vere beatus? aut falsa spe certus, non scientia; et quomodo non stultus?

Quomodo beatus esse potuerit homo in paradiso.


18. 24. Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui obedienter viventi dandum adhuc esset Angelorum consortium, et mutatio corporis ex animali in spiritale, possumus intellegere beatam vitam secundum quemdam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati. Neque enim et illi praescii fuerunt, quibus Apostolus dicit: Vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris 29; non absurde tamen nec improbe dicimus, beatos iam fuisse hoc ipso quod spiritales essent, non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes 30. Quanto magis ergo, et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamvis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio cui tolerandae patientia militaret? Quamvis enim non vana praesumptione de incerto certus velut stultus, sed spe non infidelis; antequam apprehenderet illam vitam, ubi certissimus ipsius aeternae vitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est, cum tremore 31; et hac exsultatione, multo abundantius in paradiso, quam sancti in his terris, beatus esse, modo quodam inferiore quam in illa vita aeterna sanctorum supercoelestiumque Angelorum, non tamen nullo.

Angelorum condicio antequam peccarent.

1419
19. 25. Dicere autem de aliquibus angelis quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis, vel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, vix ferenda praesumptio est: nisi forte et hoc dicatur, ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus, ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam vitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cuius utique spe gaudentes possint non incongrue dici iam beati. Ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei quod cadunt a iustitia fidei etiam homines, simili superbia praevaricati, vel seipsos seducentes, vel illi seductori consentientes.

Putari posse diabolum caecidisse ab initio creationis.


19. 26. Sed asserant haec duo genera bonorum Angelorum qui potuerint, unum supercoelestium, in quibus nunquam fuit qui cadendo diabolus factus est; alterum autem mundanorum, in quibus fuit: mihi autem, fateor, unde hoc secundum Scripturas asseram, non interim occurrit; sed coarctatus quaestione illa, qua quaeritur utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse vel aliquando fuisse Angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi, diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso vel temporis vel suae conditionis initio cecidisse, nec aliquando in veritate stetisse 32.

Fuitne diabolus creatus in malitia?

1420
20. 27. Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero voluntatis arbitrio esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant, quamvis a Domino Deo summo et vero naturarum omnium creatore: adhibentque testimonium de libro Iob, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab Angelis eius 33: cui sententiae congruit quod in Psalmo scriptum est: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei 34; nisi quod hic, quem finxisti, dixit; non autem sicut ibi: Hoc est initium figmenti Domini: tamquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut invidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset, non voluntate depravatus, sed ita creatus.

Superior opinio refutatur.

1421
21. 28. Haec opinio quomodo non sit adversa ei, quod scriptum est: Fecit Deus omnia; et ecce bona valde 35, ubi invenitur diabolus non propria voluntate depravatus, sed ab ipso Domino Deo factus malus valde, quamvis conentur ostendere; nec insulse etiam vel inerudite asseratur, non tantum conditione prima, sed etiam nunc depravatis tot voluntatibus, in summa tamen omnia quae creata sunt, id est universam omnino creaturam bonam esse valde, non quo boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua ut sub Dei administratoris imperio, virtute, sapientia, decus et ordo universitatis aliqua ex parte turpetur sive turbetur; cum suis quibusque voluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis convenienter iusteque ordinatis universitas pulchra sit: tamen quia quilibet occurrit, et verum est atque manifestum, iustitiae ipsi esse contrarium ut nullo praecedente merito, hoc ipsum in quoque Deus damnet quod in eo ipse creaverit, certaque et evidens damnatio diaboli et angelorum eius ex Evangelio recitatur, ubi se dicturum Dominus praenuntiavit eis qui a sinistris sunt: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius 36; nullo modo in eo naturam quam Deus creavit, sed malam propriam voluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est.

Cur Deus diabolum creaverit et malos.

1422
22. 29. Nec eius naturam esse significatam quod dictum est: Hoc est initium figmenti Domini, quod fecit ut illudatur ab Angelis eius 37: sed vel corpus aerium, quod tali voluntati congruenter aptavit; vel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis; vel quod praesciens eum propria voluntate malum futurum, fecit eum tamen, non abstinens bonitatem suam in praebenda vita atque substantia futurae etiam noxiae voluntati, simul praevidens quanta de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus. Initium autem figmenti Domini dictus est, quod fecit ut illudatur ab Angelis eius, non quia ipsum primitus condidit, vel initio malum condidit; sed quia cum sciret eum ad hoc propria voluntate malum futurum ut bonis noceret, creavit eum ad hoc ut de illo bonis ipse prodesset. Hoc est enim, ut illudatur ab Angelis eius; quoniam sic illuditur, cum sanctis prosunt tentationes eius, quibus eos depravare conatur, ut malitia, in qua ipse esse voluit, eo nolente sit utilis servis Dei; quia hoc praevidens eum finxit. Ideo initium ad illudendum, quia et mali homines vasa eiusdem diaboli, et tamquam capitis corpus, quos nihilominus Deus malos futuros praevidens, creavit tamen ad utilitatem sanctorum, similiter illuduntur, cum et ipsis nocere volentibus, praestatur sanctis ex eorum comparatione cautela, et pia sub Deo humilitas et intellegentia gratiae, et exercitatio ad tolerandos malos, et probatio ad diligendos inimicos. Sed ille est initium figmenti, quod sic illuditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate, et principatu malitiae. Hoc autem illi Deus per sanctos Angelos facit, illo opere providentiae, quo creatas naturas administrat, subdens videlicet angelos malos Angelis bonis, ut malorum improbitas, non quantum nititur, sed quantum sinitur possit: nec tantum angelorum malorum, verum et hominum, donec etiam ista iustitia, qua vivitur ex fide, quae nunc patienter in hominibus exercetur, convertatur in iudicium, ut possint et ipsi non solum duodecim tribus Israel, sed etiam angelos iudicare 38.

Diabolum ab eo, quod accepturus esset, sua voluntate cecidisse.

1423
23. 30. Quod ergo putatur nunquam diabolus in veritate stetisse 39, nunquam cum Angelis beatam duxisse vitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur; alioquin non ab initio cecidisse diceretur: neque enim cecidit, si talis est factus. Sed factus continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et propriae potestatis delectatione corruptus: unde beatae atque angelicae vitae dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit, et amisit. Proinde nec sui casus praescius esse potuit; quoniam sapientia pietatis est fructus. Ille autem continuo impius, consequenter et mente caecus, non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi voluisset Deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepterus erat cecidit, et potestatem illius sub quo esse noluit, non evasit; factumque in illo est pondere meritorum, ut nec iustitiae possit lumine delectari, nec ab eius sententia liberari.

Impios desertoresque Christi corpus esse diaboli.

1424
24. 31. Quod ergo per Isaiam prophetam in eum dicitur: Quomodo cecidit de coelo Lucifer mane oriens? contritus est in terram, qui mittebat ad omnes gentes? Tu autem dixisti sensu tuo: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis Altissimo: nunc autem ad inferos descendes 40; et caetera, quae in figura regis velut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conveniunt, quod etiam de humano genere congregat; et in eos maxime qui ei per superbiam cohaerent, apostatando a mandatis Dei. Sicut enim qui erat diabolus, homo dictus est, ut in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit 41; ita qui homo erat, diabolus dictus est, ut rursus in Evangelio: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est 42? Et sicut corpus Christi quod est Ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est: Vos Abrahae semen estis 43, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius: non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus 44; et iterum: Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus 45: eo modo etiam corpus diaboli, cui caput est diabolus, id est ipsa impiorum multitudo, maximeque eorum qui a Christo vel de Ecclesia sicut de coelo decidunt, dicitur diabolus, et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conveniant. Itaque Lucifer qui mane oriebatur et cecidit, potest intellegi apostatarum genus vel a Christo vel ab Ecclesia; quod ita convertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui convertuntur ad Deum, a tenebris ad lucem transeunt, id est, qui fuerunt tenebrae lux fiunt.

Haereticos quoque diaboli corpori pertinere.

1425
25. 32. Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam in diabolum dicta intelleguntur: Tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi Dei fuisti, omni lapide pretioso ornatus es 46; et caetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae, quam in corpus eius dicta conveniunt. Paradisus enim dicta est Ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum: Hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum 47. Inde ceciderunt vel aperta et corporali separatione omnes haeretici; vel occulta et spiritali, quamvis in ea corporaliter esse videantur, omnes conversi ad vomitum suum, cum post remissionem omnium peccatorum paululum ambulassent in via iustitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus, et quibus expediebat non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato 48. Hanc pessimam generationem Dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine, et cum aliis septem redire, et in domo quam mundatam iam invenerat, inhabitare, ut sint novissima hominis illius peiora prioribus 49. Tali enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, possunt haec verba congruere: A die qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede Dei, quae interpretatur, Multiplicata scientia, et posuit te in monte sancto Dei, hoc est in Ecclesia; unde est: Et exaudivit me de monte sancto suo 50. Fuisti in medio lapidum flammeorum 51, id est sanctorum spiritu ferventium, lapidum vivorum: ambulasti sine vitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu donec inventa sunt delicta tua in te 52. Possunt diligentius ista tractari, ut fortassis ostendant non solum et hunc intellectum esse in his verbis posse, sed omnino alium esse non posse.

Disputatio concluditur complexione quattuor opiniones praebente.

1426
26. 33. Verum quia longum est, et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum; nunc sufficiat ista complexio, aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia cecidisse, aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non praesciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum sibi subditis angelis suis tamquam archangelus cecidit per superbam impietatem; si hoc ullo modo asseri potest, quod mirum si potest: aut certe rationem requirendam, quemadmodum omnes sancti Angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus vixit, nondum habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post casum eius acceperint; aut quo merito ante suum peccatum diabolus cum sociis suis a caeteris Angelis discretus fuerit, ut ipse sui casus futuri esset ignarus, illi autem certi permansionis suae: dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tamquam in carcerem caliginis huius aeriae circa terras, secundum apostolicam fidem, in iudicio puniendos servari 53; et in illa superna beatitudine sanctorum Angelorum non esse incertam vitam aeternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. Ad hanc enim spem vivimus, et eius promissionis gratia recreamur. Quidquid autem etiam de diabolo dici potest, cur eum Deus creaverit, cum talem praesciret futurum, et cur omnipotens eius voluntatem non convertat in bonum, secundum ea quae disseruimus cum de malis hominibus similiter quaereremus, sive intellegatur, sive credatur, sive quid melius inveniri potest, inveniatur.

Quomodo diabolus per serpentem et mulierem tentaverit hominem.

1427
27. 34. Ab illo ergo cuius super omnia quae creavit, summa potestas est, per Angelos sanctos a quibus illuditur diabolus, cum et de ipsius malevolentia consulitur Ecclesiae Dei, non est permissus tentare feminam nisi per serpentem, nec virum nisi per feminam: sed in serpente ipse locutus est, utens eo velut organo, movensque eius naturam eo modo quo movere ille, et moveri illa potuit, ad exprimendos verborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret voluntatem. In ipsa vero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad verba facienda, non ipse locutus est, sed eius operatio atque persuasio; quamvis occulto instinctu adiuvaret interius, quod exterius egerat per serpentem. Quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda ut traderet Christum 54, posset efficere in anima superbo amore suae potestatis induta: sed, sicut iam dixi, tentandi voluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet, nec quo modo faciat. Quia permissus est ergo, tentavit; et quomodo permissus est, ita tentavit: cui autem generi hominum prodesset quod faciebat, neque sciebat, neque volebat, et eo ipso illudebatur ab Angelis.

Quomodo serpens mulierem alloqui potuerit.

1428
28. 35. Non itaque serpens verborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. Neque enim conversa credenda est anima eius in naturam rationalem; quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione cui exorcista requiritur, sciunt quid loquantur; quanto minus ille intellegeret verborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intellegeret, si eum a diabolica passione immunis audiret? Nam et quod putantur audire et intellegere serpentes verba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica vis operatur, ad agnoscendam ubique providentiam, quam rem cui rei naturali ordine subiciat, et quid etiam voluntatibus malis sapientissima potestate permittat, ut hoc magis habeat usus, serpentes moveri carminibus hominum, quam ullum aliud genus animantium. Etiam haec enim non parva testatio est, naturam primitus humanam serpentis seductam esse colloquio.

Gaudent enim daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moveant, ut quolibet modo fallant quos possunt. Hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. Porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae tentationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit divina sententia.

Quomodo serpens dictum sit "prudens", id est "astutus".

1429
29. 36. Proinde prudentissimus omnium bestiarum 55, hoc est, astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum; quemadmodum dicitur prudens vel astuta lingua, quam prudens vel astutus movet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. Non enim est haec vis seu virtus membri corporalis quod vocatur lingua, sed utique mentis quae utitur ea. Ita etiam dictus est stilus mendax scribarum: neque enim esse mendacem pertinet, nisi ad viventem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur; quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur.

Serpentem locutum esse cum muliere diaboli opera.


29. 37. Hoc ideo commendandum putavi, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum, vel in animal rationale repente mutari, seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam revolutionis animarum vel hominum in bestias, vel in homines bestiarum. Sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina in qua sedebat Balaam, locuta est homini 56, nisi quod illud fuit opus diabolicum, hoc angelicum. Habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis 57. Verum in his etiam boni Angeli potentiores sunt, nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos Angelos permiserit Deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius, vel secundum gratiam Dei; utrumque iuste ac benigne per altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei 58.

Serpentis cum muliere colloquium.

1430
30. 38. Dixit ergo serpens mulieri: Quid, quia dixit Deus: Non edetis ab omni ligno paradisi? Et dixit mulier serpenti: A fructu ligni quod est in paradiso edemus: de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit Deus: Non edetis ex eo, neque tangetis illud, ne moriamini 59. Ideo prius interrogavit serpens, et respondit hoc mulier, ut praevaricatio esset inexcusabilis, neque ullo modo dici posset, id quod praeceperat Deus oblitam fuisse mulierem. Quamquam et oblivio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis neglegentiae pertineret: verumtamen evidentior eius transgressio est, cum memoria retinetur, et tamquam in illo Deus assistens praesensque contemnitur. Unde necessarium fuit, cum in Psalmo diceretur: Et memoria retinentibus mandata eius, addere, ut faciant ea 60. Multi enim retinent memoria, ut contemnant ea, praevaricationis maiore peccato, ubi oblivionis nulla est excusatio.

Serpens mendacio in appetitum propriae potestatis male credulis suadet.

Dixit ergo serpens mulieri: Non morte moriemini. Sciebat enim Deus, quoniam quo die manducaveritis de eo, aperientur vobis oculi, et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum 61. Quando his verbis crederet mulier a bona atque utili re divinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis, et quaedam de se superba praesumptio, quae per illam tentationem fuerat convincenda et humilianda? Denique verbis non contenta serpentis consideravit lignum, viditque bonum ad escam, et decorum ad aspectum 62, et non credens posse inde se mori, arbitror quod putaverit Deum alicuius significationis causa dixisse: Si manducaveritis, morte moriemini 63: atque ideo sumpsit de fructu eius, et manducavit, et dedit etiam viro suo secum; fortassis etiam cum verbo suasorio, quod Scriptura tacens intellegendum relinquit. An forte nec suaderi iam opus erat viro, quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat?

Quid sibi velint oculi protoparentum aperti.

1431
31. 40. Ergo ederunt, et aperti sunt oculi amborum 64. Quo, nisi ad invicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam; ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si obedientiam conservarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis 65? Neque enim clausis oculis facti erant, et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut vetitum lignum etiam nescientes attingerent, palpantesque fructus prohibitos ignorando decerperent. Quomodo autem animalia et volatilia adducta sunt ad Adam, ut videret quid ea vocaret, si non videbat? et quomodo ipsa mulier ad virum adducta est, quando facta est, ut de illa quam non videbat diceret: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea 66, et cetera? Postremo, quomodo vidit mulier quia bonum est lignum in escam, et quia placet oculis ad videndum, et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi?


Aug - de Genesi 1411