Aug - de Genesi 116

Perniciosa animantia cur creata (@Gn 1,24@s.@).

116
16. 25. Et dixit Deus, Eiciat terra animam vivam secundum unumquodque genus quadrupedum et serpentium et bestiarum terrae. Et sic est factum. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et pecora secundum genus, et omnia repentia terrae secundum genus. Et vidit Deus quia bona sunt 34. Solent etiam istam Manichaei movere quaestionem ut dicant: Quid opus erat ut tam multa animalia Deus faceret, sive in aquis, sive in terra, quae hominibus non sunt necessaria? multa etiam perniciosa sunt et timenda. Sed cum ista dicunt, non intellegunt quemadmodum omnia pulchra sunt conditori et artifici suo, qui omnibus utitur ad gubernationem universitatis, cui summa lege dominatur. Si enim in alicuius opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si multum est insipiens, superflua putat. Iamvero si in fornacem incautus ceciderit, aut ferramento aliquo acuto, cum id male tractat, seipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia existimat ibi esse multa. Quorum tamen usum quoniam novit artifex, insipientiam eius irridet, et verba inepta non curans, officinam suam instanter exercet. Et tamen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem non audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea viderint credant esse necessaria, et propter usus aliquos instituta: in hoc autem mundo cuius conditor et administrator praedicatur Deus, audent multa reprehendere quorum causas non vident, et in operibus atque instrumentis omnipotentis artificis volunt se videri scire quod nesciunt.

Omnia in suo genere pulchra esse: animantia autem vel utilia vel perniciosa vel superflua.


16. 26. Ego vero fateor me nescire mures et ranae quare creatae sint, aut muscae aut vermiculi: video tamen omnia in suo genere pulchra esse, quamvis propter peccata nostra multa nobis videantur adversa. Non enim animalis alicuius corpus et membra considero, ubi non mensuras et numeros et ordinem inveniam ad unitatem concordiae pertinere. Quae omnia unde veniant non intellego, nisi a summa mensura et numero et ordine, quae in ipsa Dei sublimitate incommutabili atque aeterna consistunt. Quod si cogitarent isti loquacissimi et ineptissimi, non nobis taedium facerent, sed ipsi considerando omnes pulchritudines et summas et infimas, Deum artificem ubique laudarent; et quoniam nusquam offenditur ratio, sicubi forte sensus carnalis offenditur, non rerum ipsarum vitio, sed nostrae mortalitatis meritis imputarent. Et certe omnia animalia aut utilia nobis sunt, aut perniciosa, aut superflua. Adversus utilia non habent quid dicant. De perniciosis autem vel punimur, vel exercemur, vel terremur, ut non vitam istam multis periculis et laboribus subditam, sed aliam meliorem, ubi securitas summa est, diligamus et desideremus, et eam nobis pietatis meritis comparemus. De superfluis vero quid nobis est quaerere? Si tibi displicet quod non prosunt, placeat quod non obsunt; quia etsi domui nostrae non sunt necessaria, eis tamen completur huius universitatis integritas, quae multo maior est quam domus nostra et multo melior. Hanc enim multo melius administrat Deus, quam unusquisque nostrum domum suam. Usurpa ergo utilia, cave perniciosa, relinque superflua. In omnibus tamen cum mensuras et numeros et ordinem vides, artificem quaere. Nec alium invenies, nisi ubi summa mensura, et summus numerus, et summus ordo est, id est Deum, de quo verissime dictum est, quod omnia in mensura, et numero, et pondere disposuerit 35. Sic fortasse uberiorem capies fructum, cum Deum laudas in humilitate formicae, quam cum transis fluvium in alicuius iumenti altitudine.

Quomodo intellegatur ad imaginem Dei factus homo iuxta (@Gn 1,26@).

117
17. 27. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium reptilium, quae super terram repunt 36, et caetera usque ad vesperam et mane quo completur dies sextus 37. Istam maxime quaestionem solent Manichaei loquaciter agitare, et insultare nobis quod hominem credamus factum ad imaginem et similitudinem Dei. Attendunt enim figuram corporis nostri, et infeliciter quaerunt utrum habeat Deus nares et dentes et barbam, et membra etiam interiora, et caetera quae in nobis sunt necessaria. In Deo autem talia ridiculum est, imo impium credere, et ideo negant hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei. Quibus respondemus, membra quidem ista in Scripturis plerumque nominari, cum Deus insinuatur audientibus parvulis; et hoc non solum in Veteris Testamenti libris, sed etiam in Novi. Nam et oculi Dei commemorantur, et aures, et labia, et pedes, et ad dexteram Dei Patris sedere evangelizatur Filius. Et ipse Dominus dicit: Nolite per coelum iurare, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum eius est 38. Item ipse dicit quod in digito Dei eiciebat daemonia 39. Sed omnes qui spiritaliter intellegunt Scripturas, non membra corporea per ista nomina, sed spiritales potentias accipere didicerunt, sicut galeas, et scutum, et gladium 40, et alia multa. Primo ergo istis haereticis dicendum est, qua impudentia de talibus verbis Veteri Testamento calumnientur, cum etiam in Novo haec posita videant, aut fortasse non videant, sed cum litigant excaecentur.

Homo ad imaginem Dei factus propter animam, qua omnia pecora superat.


17. 28. Sed tamen noverint in catholica disciplina spiritales fideles non credere Deum forma corporea definitum; et quod homo ad imaginem Dei factus dicitur, secundum interiorem hominem dici, ubi est ratio et intellectus: unde etiam habet potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Cum enim dixisset: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; addidit continuo: Et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli 41, et caetera: ut intellegeremus non propter corpus dici hominem factum ad imaginem Dei, sed propter eam potestatem qua omnia pecora superat. Omnia enim animalia caetera subiecta sunt homini, non propter corpus, sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent: quamvis etiam corpus nostrum sic fabricatum sit, ut indicet nos meliores esse quam bestias, et propterea Deo similes. Omnium enim animalium corpora, sive quae in aquis, sive quae in terra vivunt, sive quae in aere volitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt erecta sicut hominis corpus. Quo significatur, etiam animum nostrum in superna sua, id est in aeterna spiritalia, erectum esse debere. Ita intellegitur per animum maxime, attestante etiam erecta corporis forma, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei.

Hominis potestas in bestias etiam post peccatum.

118
18. 29. Aliquando etiam solent dicere: Quomodo accepit homo potestatem piscium maris et volatilium coeli et omnium pecorum et ferarum, cum videamus a multis feris homines occidi, et a multis volatilibus nobis noceri, quae volumus vel vitare vel capere et plerumque non possumus? quomodo ergo in haec accepimus potestatem? Hic illis primo dicendum est quod multum errent qui post peccatum considerant hominem, cum in huius vitae mortalitatem damnatus est, et amisit perfectionem illam qua factus est ad imaginem Dei. Sed si damnatio eius tantum valet, ut tam multis pecoribus imperet: quamvis enim a multis feris propter fragilitatem corporis possit occidi, a nullis tamen domari potest, cum ipse tam multas et prope omnes domet: si ergo haec hominis damnatio tantum valet, quid de regno eius cogitandum est, quod ei renovato et liberato divina voce promittitur?

Quomodo spiritaliter accipiendum versus (@Gn 1,28@).

119
19. 30. Quod autem scriptum est: Masculum et feminam fecit illos; et benedixit eos Deus dicens, Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram 42; rectissime quaeritur quemadmodum accipienda sit coniunctio masculi et feminae ante peccatum, et ista benedictio qua dictum est: Crescite et multiplicamini, et generate, et replete terram: utrum carnaliter, an spiritaliter accipienda sit. Licet enim nobis eam etiam spiritaliter accipere, ut in carnalem fecunditatem post peccatum conversa esse credatur. Erat enim prius casta coniunctio masculi et feminae; huius ad regendum, illius ad obtemperandum accommodata: et spiritalis fetus intellegibilium et immortalium gaudiorum replens terram, id est, vivificans corpus, et dominans eius; id est, ita subiectum habens, ut nullam ex eo adversitatem, nullam molestiam pateretur. Quod ideo sic credendum est, quia nondum erant filii saeculi huius antequam peccarent. Filii enim saeculi huius generant et generantur, sicut Dominus dicit, cum in comparatione futurae vitae quae nobis promittitur, carnalem istam generationem contemnendam esse demonstrat 43.

Quid sit, allegorice, bestiis dominari (@Gn 1,28@).

120
20. 31. Et quod eis dictum est: Habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et repentium omnium quae repunt super terram 44; salvo quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem ratione dominari; recte tamen intellegitur etiam spiritaliter, ut omnes affectiones et motus animi, quos habemus istis animalibus similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et modestiam. Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in foedissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum. Cum autem reguntur et subiciuntur, omnino mansuescunt et nobiscum concorditer vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitae aeternae, tamquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus. Et haec est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes motus eius rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et amores sancti, et casti et boni. Si autem non consentiunt, nihilominus dum neglegenter geruntur, conscindunt et dissipant animum, et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et libidines, et concupiscentiae malae. De quibus iam nobis praecipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis, donec absorbeatur mors in victoriam 45. Dicit enim Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis 46. Vel hinc enim quivis admoneri debet non carnaliter haec esse intellegenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus volatilibus et omnibus serpentibus in Genesi dantur ad cibum, cum videamus leones, et accipitres, et milvos, et aquilas non pasci nisi carnibus, et interfectione aliorum animalium. Quod etiam de nonnullis serpentibus credo, qui sunt in arenosis et desertis locis, ubi nec lignum nec herba nascitur.

Cur in (@Gn 1,31@) dicitur: bona valde.

121
21. 32. Sane non est neglegenter praetereundum quod dictum est: Et vidit Deus omnia quaecumque fecit, esse bona valde 47. Cum enim de singulis ageret, dicebat tantum: Vidit Deus quia bonum est: cum autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere bona, nisi adderetur et valde. Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus, inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo quaeque genere constituta; quanto magis omnia simul, id est ipsa universitas, quae istis singulis in unum collectis impletur? Omnis enim pulchritudo quae partibus constat, multo est laudabilior in toto quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, si nasum solum, si solas genas, aut solum caput, aut solas manus, aut solos pedes, et caetera si pulchra singula et sola laudamus; quanto magis totum corpus, cui omnia membra, quae singula pulchra sunt, conferunt pulchritudinem suam: ita ut manus pulchra, quae etiam sola laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam suam, et caetera sine illa inhonesta sint? Tanta est vis et potentia integritatis et unitatis, ut etiam quae multa sunt bona tunc placeant, cum in universum aliquid conveniunt atque concurrunt. Universum autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichaei considerarent, laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos propter conditionem nostrae mortalitatis in parte offendit, redigerent ad universi pulchritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia non solum bona, sed etiam bona valde. Quia etiam in sermone aliquo ornato atque composito si consideremus singulas syllabas, vel etiam singulas litteras, quae cum sonuerint statim transeunt, non in eis invenimus quid delectet atque laudandum sit. Totus enim ille sermo non de singulis syllabis aut litteris, sed de omnibus pulcher est.

Requies dici septimi (@Gn 2,2@) per allegoriam.

122
22. 33. Iam nunc videamus etiam illud, quod solent maiore impudentia, quam imperitia deridere, quod scriptum est, Deum consummato coelo et terra et omnibus quae fecit, requievisse die septimo ab omnibus operibussuis 48, et benedixisse diem septimum, et sanctificasse eum, quia requievit ab operibus suis. Dicunt enim: Quid opus erat ut Deus requiesceret? an forte operibus sex dierum fatigatus et lassatus erat? Addunt etiam Domini testimonium, ubi ait: Pater meus usque nunc operatur 49; et hinc multos imperitos decipiunt, quibus persuadere conantur Novum Testamentum Veteri Testamento adversari. Sed sicut illi quibus Dominus dicit: Pater meus usque nunc operatur, carnaliter opinabantur requiem Dei, et carnaliter sabbatum observantes non videbant quid illius diei significatio figuraret; sic et isti diversa quidem voluntate, pariter tamen non intellegunt sabbati sacramentum. Et illi enim carnaliter observando, et isti carnaliter exsecrando, sabbatum non noverunt. Transeat ergo unusquisque ad Christum ut auferatur velamen, sicut Apostolus dicit 50. Velamen enim aufertur, quando similitudinis et allegoriae cooperimento ablato, veritas nudatur, ut possit videri.

Quid significet quod dicitur Deus requievisse.


22. 34. Primo ergo huius locutionis regula in multis divinarum Scripturarum locis animadvertenda atque discenda est. Quid enim aliud significat, quod dicitur Deus requievisse ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, nisi requiem nostram, quam nobis daturus est ab omnibus operibus nostris, si et nos bona opera fecerimus? Secundum ipsam figuram locutionis dicit et Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 51. Non enim Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat aut angustias patiatur, qui secundum Deum interpellat pro sanctis: sed quia ipse nos movet ad orandum cum gemimus, quod ipso movente nos facimus, ipse facere dictus est. Sic dicitur etiam illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 52. Non enim ut sciat ipse quem nihil latet, sed ut scire nos faciat, quantum in eius dilectione profecerimus, tentari nos permittit. Secundum ipsam locutionem dicit et Dominus noster, nescire se diem et horam de fine saeculi 53. Quid enim potest esse quod ille nesciat? Sed quia hoc utiliter occultabat discipulis, nescientem se esse dixit, quia illos nescientes occultando faciebat. Secundum hanc figuram etiam Patrem solum dixit scire diem ipsum, quia eumdem Filium scire faceret. Ex hac figura multae quaestiones in divinis Scripturis, eis qui iam genus locutionis huius noverunt, sine ulla difficultate solvuntur. Talibus locutionibus etiam abundat nostra consuetudo, cum dicimus laetum diem, quia nos laetos facit; et pigrum frigus, quia nos pigros facit 54; et fossam caecam, quia nos eam non videmus; et linguam politam, quia verba polita facit: postremo etiam quietum ab omnibus molestiis tempus dicimus, in quo nos ab omnibus molestiis quieti sumus. Sed et Deus requievisse dictus est ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia in illo requiescemus ab omnibus operibus nostris, si opera bona fecerimus: quia et ipsa bona opera nostra illi tribuenda sunt qui vocat, qui praecipit, qui viam veritatis ostendit, qui ut et velimus invitat, et vires implendi ea quae imperat, subministrat.

Sex creationis diebus sex mundi aetatibus similes, quarum prima est infantia: ab Adam ad Noe.

123
23. 35. 1.a AETAS. Sed quare septimo die requies ista tribuatur, diligentius considerandum arbitror. Video enim per totum textum divinarum Scripturarum sex quasdam aetates operosas, certis quasi limitibus suis esse distinctas, ut in septima speretur requies; et easdem sex aetates habere similitudinem istorum sex dierum, in quibus ea facta sunt quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordia enim generis humani, in quibus ista luce frui coepit, bene comparantur primo diei quo fecit Deus lucem. Haec aetas tamquam infantia deputanda est ipsius universi saeculi, quod tamquam unum hominem proportione magnitudinis suae cogitare debemus; quia unusquisque homo cum primo nascitur, et exit ad lucem, primam aetatem agit infantiam. Haec tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi vespera huius diei fit diluvium; quia et infantia nostra tamquam oblivionis diluvio deletur.

Secunda aetas, similis pueritiae: a Noe ad Abraham.


23. 36. 2.a AETAS. Et incipit mane a temporibus Noe secunda aetas tamquam pueritia, et tenditur haec aetas usque ad Abraham aliis generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est firmamentum inter aquam et aquam; quia et arca in qua erat Noe cum suis, firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat, et superiores quibus compluebatur. Haec aetas non diluvio deletur, quia et pueritia nostra non oblivione tergitur de memoria. Meminimus enim nos fuisse pueros, infantes autem non meminimus. Huius vespera est confusio linguarum in eis qui turrem faciebant, et fit mane ab Abraham. Sed nec ista aetas secunda generavit populum Dei, quia nec pueritia apta est ad generandum.


23. 37. 3.a AETAS. Mane ergo fit ab Abraham et succedit aetas tertia similis adolescentiae. Et bene comparatur diei tertio, quo ab aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus, quarum error instabilis et vanis simulacrorum doctrinis tamquam ventis omnibus mobilis, maris nomine bene significatur; ab hac ergo gentium vanitate et huius saeculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham, tamquam terra cum apparuit arida, id est, sitiens imbrem coelestem divinorum mandatorum: qui populus unum Deum colendo, tamquam irrigata terra, ut fructus utiles posset afferre, sanctas Scripturas et Prophetias accepit. Haec enim aetas potuit iam generare populum Deo, quia et tertia aetas, id est adolescentia filios habere iam potest. Et ideo ad Abraham dictum est: Patrem multarum gentium posui te, et augeam te nimis valde, et ponam te in gentes, et reges de te exient. Et ponam testamentum meum inter me et te, et inter semen tuum post te, in generationes eorum in testamentum aeternum; ut sim tibi Deus, et semini tuo post te: et dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, et ero illis Deus 55. Haec aetas porrigitur ab Abraham usque ad David quatuordecim generationibus. Huius vespera est in populi peccatis, quibus divina mandata praeteribant, usque ad malitiam pessimi regis Sal.

Quarta aetas, similis iuventuti: a Davidis regno ad Babylonicam transmigrationem.


23. 38. 4.a AETAS. Et inde fit mane regnum David. Haec aetas similis iuventutis est. Et revera inter omnes

aetates regnat iuventus, et ipsa est firmum ornamentum omnium aetatum: et ideo bene comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli. Quid enim evidentius significat splendorem regni, quam solis excellentia? Et plebem obtemperantem regno splendor lunae ostendit, tamquam synagogam ipsam, et stellae principes eius, et omnia tamquam in firmamento in regni stabilitate fundata. Huius quasi vespera est in peccatis regum, quibus illa gens meruit captivari atque servire.

Quinta aetas, similis aetati mediae: a babylonica captivitate ad Christum.


23. 39. 5.a AETAS. Et fit mane transmigratio in Babyloniam, cum in ea captivitate populus leniter in peregrino otio collocatus est. Et porrigitur haec aetas usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi, id est quinta aetas, scilicet declinatio a iuventute ad senectutem, nondum senectus, sed iam non iuventus: quae senioris aetas est, quem Graeci vocant. Nam senex apud eos non , sed dicitur. Et revera sic ista aetas a regni robore inclinata et fracta est in populo Iudaeorum, quemadmodum homo a iuventute fit senior. Et bene comparatur illi diei quinto, quo facta sunt in aquis animalia, et volatilia coeli, posteaquam illi homines inter gentes, tamquam in mari, vivere coeperunt, et habere incertam sedem et instabilem, sicut volantes aves. Sed plane erant ibi etiam ceti magni, id est illi magni homines qui magis dominari fluctibus saeculi, quam servire in illa captivitate potuerunt. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore depravati sunt. Ubi sane animadvertendum est quod benedixit Deus illa animalia, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram 56: quia revera gens Iudaeorum, ex quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est. Huius diei, hoc est huius aetatis, quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Iudaeorum, quia sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Iesum Christum non possent agnoscere.

Sexta aetas, similis senectuti: in ea nascitur homo novus, spiritalis.


23. 40. 6.a AETAS. Mane autem fit ex praedicatione Evangelii per Dominum nostrum Iesum Christum, et finitur dies quintus: incipit sextus, in quo senectus veteris hominis apparet. Hac enim aetate illud carnale regnum vehementer attritum est, quando et templum deiectum est, et sacrificia ipsa cessaverunt; et nunc ea gens quantum ad regni sui vires attinet, quasi extremam vitam trahit. In ista tamen aetate tamquam in senectute veteris hominis, homo novus nascitur, qui iam spiritaliter vivit. Sexta enim die dictum erat: Producat terra animam. Nam quinto die dictum erat: Producant aquae, non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum 58;vivam 57 quoniam corpora sunt reptilia, et adhuc corporali circumcisione et sacrificiis tamquam in mari Gentium populus ille serviebat Legi. Istam vero animam vivam dicit, qua vita iam incipiunt aeterna desiderari. Serpentes ergo et pecora quae terra producit, gentes significant iam stabiliter Evangelio credituras. De quibus dicitur in illo vase quod Petro demonstratum est in Actibus Apostolorum: Macta, et manduca 59. Et cum ille immunda diceret, responsum est ei: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris 60. Tunc fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, sicut in ista sexta aetate nascitur in carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam: Et homo est, et quis agnoscet eum? 61.
Et quemadmodum in illo die masculus et femina, sic et in ista aetate Christus et Ecclesia. Et praeponitur homo in illo die pecoribus et serpentibus et volatilibus coeli, sicut in ista aetate Christus regit animas obtemperantes sibi, quae ad Ecclesiam eius, partim de Gentibus, partim de populo Iudaeorum venerunt; ut ab eo domarentur atque mansuescerent homines, vel carnali concupiscentiae dediti sicut pecora, vel tenebrosa curiositate obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quae cum ipso sunt, herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus; sic ista aetate spiritalis homo quicumque bonus minister est Christi, et eum bene quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritaliter pascitur sanctarum Scripturarum alimentis et lege divina: partim ad concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum, tamquam herbis seminalibus; partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tamquam lignis fructiferis; partim ad vigorem fidei, spei et caritatis in vitam aeternam, tamquam herbis viridibus, id est vigentibus, quae nullo aestu tribulationum possint arescere. Sed spiritalis sic istis alimentis pascitur, ut multa intellegat; carnalis autem, id est parvulus in Christo, tamquam pecus Dei, ut multa credat quae intellegere nondum potest: tamen eosdem cibos omnes habent.

Vespera sextae aetatis reditus est Filii hominis super terram.


23. 41. 7.a AETAS. Huius autem aetatis quasi vespera, quae utinam nos non inveniat, si tamen nondum coepit, illa est de qua Dominus dicit: Putas cum veniet Filius hominis, inveniet fidem super terram? 62 Post istam vesperam fiet mane, cum ipse Dominus in claritate venturus est: tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis ii quibus dictum est: Estote perfecti, sicut Pater vester qui in coelis est 63. Tales enim faciunt opera bona valde. Post enim talia opera speranda est requies in die septimo, qui vesperam non habet. Nullo ergo modo verbis dici potest quemadmodum Deus fecerit, et condiderit coelum et terram et omnem creaturam quam condidit: sed ista expositio per ordinem dierum sic indicat tamquam historiam rerum factarum, ut praedicationem futurorum maxime observet.

Mondi aetates quare inaequales.

124
24. 42. Si autem aliquem movet quod in istis aetatibus saeculi duas aetates primas denis generationibus advertimus explicari, tres autem consequentes singulae quatuordecim generationibus contexuntur, sexta vero ista nullo generationum numero definita est 64; facile est videre, etiam in unoquoque homine duas primas aetates, infantiam et pueritiam, corporis sensibus inhaerere. Qui sensus corporis quinque sunt, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus: quinarius autem numerus duplicatus, quoniam duplex est sexus humanus, unde generationes tales existunt, masculinus et femininus; quinarius ergo, ut dixi, duplicatus denarium numerum facit. Iamvero ab adolescentia et deinceps, ubi ratio iam incipit in homine praevalere, accedit quinque sensibus cognitio et actio, quibus vita regitur et administratur, ut iam septenarius numerus incipiat esse: qui similiter duplicatus, propter duplicem sexum, in quatuordecim generationibus eminet et apparet, quas habent tres aetates consequentes, tamquam adolescentis, et iuvenis, et senioris. Senectutis vero aetas sicut in nobis nullo statuto annorum tempore definitur, sed post quinque illas aetates quantum quisque vixerit, senectuti deputatur: sic et in ista aetate saeculi non apparent generationes, ut etiam occultus sit ultimus dies, quem utiliter Dominus latere oportere demonstravit 65.

Septem dierum altior allegoria.

125
25. 43. Habet etiam unusquisque nostrum in bonis operibus et recta vita tamquam distinctos istos sex dies, post quos debet quietem sperare. Primo die lucem fidei, quando prius visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die tamquam firmamentum disciplinae, quo discernit inter carnalia et spiritalia, sicut inter aquas inferiores et superiores. Tertio die, quo mentem suam ad ferendos bonorum operum fructus, a labe et fluctibus tentationum carnalium, tamquam aridam terram a perturbationibus maris secernit, ut iam possit dicere: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 66. Quarto die, quo iam in illo firmamento disciplinae spiritales intellegentias operatur atque distinguit, videt quae sit incommutabilis veritas, quae tamquam sol fulget in anima; et quemadmodum anima ipsius veritatis particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem praestet, tamquam luna illuminans noctem; et quemadmodum stellae omnes, scilicet intellegentiae spiritales, in huius vitae obscuritate tamquam in nocte micent et fulgeant. Quarum rerum notitia fortior effectus incipiat quinto die in actionibus turbulentissimi saeculi, tamquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternae societatis; et de corporalibus actionibus, quae ad ipsum mare pertinent, id est ad hanc vitam, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosint animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas actiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur, et volatilia coeli, id est voces coelestia praedicantes. Sexto autem die producat de terra animam vivam, id est de ipsa stabilitate mentis suae ubi spiritales habet fructus, id est bonas cogitationes, motus omnes animi sui regat, ut sit in illo anima viva, id est rationi et iustitiae serviens, non temeritati atque peccato. Ita fiat etiam homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina, id est intellectus et actio, quorum copulatione spiritalis fetus terram impleat, id est carnem subiciat, et caetera quae iam in hominis perfectione superius dicta sunt. In istis autem tamquam diebus vespera est in ipsa perfectione singulorumoperum, et mane in inchoatione consequentium. Post istorum quasi sex dierum opera bona valde, speret homo quietem perpetuam, et intellegat quid sit: Requievit Deus septimo die ab omnibus operibus suis 67: quia et ipse in nobis haec bona operatur, qui ut operemur iubet; et ipse recte requiescere dicitur, quia post haec omnia opera requiem nobis ipse praestabit. Quomodo enim recte dicitur paterfamilias aedificare domum, cum hoc non opere suo faciat, sed eorum quibus servientibus imperat; sic recte dicitur et ab operibus requiescere, cum post perfectionem fabricae, illis quibus imperabat permittit ut vacent, et iucundo otio perfruantur.

1 - 1 Cor 11,9.
2 - Cf. Mt 7,7.
3 - (
Gn 1,1).
4 - Cf. Io 1,1. 3.
5 - Io 8,25.
6 - Tit 1,1-2.
7 - 1 Tim 1,5.
8 - (Gn 1,2).
9 - (Gn 1,3 Gn 6 Gn 9).
10 - (Gn 1,2).
11 - Io 1,9.
12 - (Gn 1,3).
13 - (Gn 1,2).
14 - (Gn 1,1).
15 - Sap 11,18.
16 - (Gn 1,1).
17 - Io 15,15.
18 - Io 16,12.
19 - (Gn 1,3).
20 - (Gn 1,4).
21 - Cf. Mt 8,10.
22 - (Gn 1,4-5).
23 - (Gn 1,5).
24 - (Gn 1,6).
25 - (Gn 1,8).
26 - (Gn 1,9-10).
27 - (Gn 1,11-13).
28 - (Gn 1,17-19).
29 - (Gn 1,14-19).
30 - (Gn 1,14).
31 - (Gn 1,16).
32 - (Gn 1,18).
33 - (Gn 1,20-23).
34 - (Gn 1,24-25).
35 - Cf. Sap 11,21.
36 - (Gn 1,26).
37 - Cf. (Gn 1,27-30).
38 - Mt 5,34-35.
39 - Cf. Lc 11,20.
40 - Cf. Eph 6,16-17.
41 - (Gn 1,26).
42 - (Gn 1,27-28).
43 - Cf. Lc 20,34-36.
44 - (Gn 1,28).
45 - Cf. 1 Cor 15,54.
46 - Gal 5,24.
47 - (Gn 1,31).
48 - Cf. (Gn 2,3).
49 - Io 5,17.
50 - Cf. 2 Cor 3,16.
51 - Rom 8,26.
52 - Deut 13,3.
53 - Cf. Mt 24,36.
54 - Cf. TIBULLO, Eleg. 1,2,28.
55 - (Gn 17,5-8).
56 - (Gn 1,22).
57 - (Gn 1,24).
58 - (Gn 1,20).
59 - Act 10,13.
60 - Act 10,15.
61 - Hebr 2,6.
62 - Lc 18,8.
63 - Mt 5,48.
64 - Mt 1,1.
65 - Cf. Mt 24,36.
66 - Rom 7,25.
67 - (Gn 2,2).


200

LIBER SECUNDUS

Recitatio secundi Geneseos capitis.

201
1. 1. Post enumerationem et expositionem dierum septem, interposita est quasi quaedam conclusio, et appellatus est liber creaturae coeli et terrae, quidquid superius dictum est, cum sit parva pars libri: sed ideo sic meruit vocari, quia universi saeculi a capite usque ad finem quasi brevis quaedam imago in his diebus septem figurata est. Deinde incipit de homine diligentius narrari. Quae omnis narratio non aperte, sed figurate explicatur, ut exerceat mentes quaerentium veritatem, et spiritali negotio a negotiis carnalibus avocet. Sic enim se continet: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus esset dies quo fecit Deus coelum et terram, et omnia viridia agri, antequam essent super terram, et omne pabulum agri, antequam germinaret. Nondum enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur in ea. Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae. Et tunc finxit Deus hominem de limo terrae, et insufflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Et tunc plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Et produxit adhuc Deus de terra omne lignum formosum ad aspectum, et bonum ad escam: et lignum vitae plantavit in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Flumen autem prodibat ex Eden, et irrigabat paradisum: quod inde dividitur in quatuor partes. Nomen uni Phison; hoc est quod circuit totam terram Evilath, ibi est aurum, aurum autem terrae illius optimum; ibi est carbunculus et lapis prasinus. Et nomen secundi fluminis Geon; hoc circuit totam terram Aethiopiae. Et flumen tertium Tigris; hoc est quod vadit contra Assyrios. Et flumen quartum dicitur Euphrates. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecerat, et posuit eum in paradiso, ut operaretur ibi, et custodiret eum. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ex omni ligno quod est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem scientiae boni et mali non edetis ab eo: qua die enim ederitis ab illo, morte moriemini. Et dixit Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adiutorium simile sibi. Et quaecumque finxerat Deus ex omni genere pecorum, et ex omni genere bestiarum agri, et ex omni genere volatilium volantium sub coelo, perduxit ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret: et quod vocavit ea omnia Adam animam vivam, hoc est nomen eius. Et post haec vocavit Adam nomina omnium pecorum, et omnium avium coeli, et omnium bestiarum agri; et secundum quod vocavit ea Adam, hoc est nomen eorum usque inhodiernum diem. Ipsi autem Adae nondum fuit adiutorium simile illi. Et immisit Deus soporem in Adam, et obdormivit: et sumpsit Deus unam de costis eius, et implevit locum eius carne, et formavit Deus costam quam accepit ab Adam in mulierem. Et adduxit illam ad Adam, ut videret quid eam vocaret. Et dixit Adam, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est; et haec erit mihi adiutorium. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adiungetur uxori suae; et erunt duo in carne una.

Et erant ambo nudi, Adam et mulier eius, et non confundebantur 1.


Aug - de Genesi 116