Aug - de Genesi 228

Per epilogum singulae refelluntur manichacorum calumniae.

228
28. 42. Quid habent ergo isti, quod in his litteris Veteris Testamenti reprehendant? Interrogent secundum morem suum, et respondeamus sicut Dominus donare dignatur. Quare fecit Deus hominem, inquiunt, quem peccaturum sciebat? Quia et de peccante multa bona facere poterat, ordinans eum secundum moderamen iustitiae suae, et quia nihil oberat Deo peccatum eius: et sive non peccaret, mors nulla esset; sive quia peccavit, alii mortales de peccato eius corriguntur. Nihil enim sic revocat homines a peccato, quemadmodum imminentis mortis cogitatio. Sic eum faceret, inquiunt, ut non peccaret. Imo ipse hoc faceret; sic enim factus est, ut si noluisset, non peccaret. Non admitteretur, inquiunt, diabolus ad eius mulierem. Imo ipsa ad se diabolum non admitteret; sic enim facta est, ut si noluisset, non admitteret. Non fieret, inquiunt, mulier. Hoc est dicere, non fieret bonum: quia et ipsa utique aliquod bonum est, et tantum bonum, ut Apostolus eam gloriam viri esse dicat; et omnia ex Deo. Iterum dicunt: Quis fecit diabolum? Se ipse; non enim natura, sed peccando diabolus factus est. Vel ipsum, aiunt, non faceret Deus, si eum peccaturum esse sciebat. Imo, quare non faceret, cum per suam iustitiam et providentiam multos de malitia diaboli corrigat? An forte non audistis apostolum Paulum dicentem: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare 109? et de seipso dicit: Et ne magnitudine revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus Satanae qui me colaphizet 110. Ergo, inquiunt, bonus est diabolus, quia utilis est? Imo malus in quantum diabolus est; sed bonus et omnipotens Deus est, qui etiam de malitia eius multa iusta et bona operatur. Non enim diabolo imputatur, nisi voluntas sua, qua conatur facere male, non Dei providentia, quae de illo bene facit.

Ecclesiae dogmata de natura Dei hominisque cum manichaeortun erroribus conferuntur.

229
29. 43. Postremo, quoniam cum Manichaeis nobis de religione quaestio est, quaestio autem religionis est, quid de Deo pie sentiatur, quoniam negare non possunt in miseria peccatorum esse genus humanum; illi dicunt naturam Dei esse in miseria: nos negamus, sed dicimus eam naturam esse in miseria, quam de nihilo fecit Deus, et ad hoc venisse non coactam, sed voluntate peccandi. Illi dicunt naturam Dei cogi ab ipso Deo ad poenitentiam peccatorum: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam Deus fecit de nihilo, posteaquam peccavit cogi ad poenitentiam peccatorum. Illi dicunt naturam Dei ab ipso Deo accipere veniam: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam fecit Deus de nihilo, si se a peccatis suis ad Deum suum converterit, accipere veniam peccatorum. Illi dicunt naturam Dei necessitate esse mutabilem: nos negamus, sed dicimus eam naturam quam Deus fecit de nihilo, voluntate esse mutatam. Illi dicunt naturae Dei nocere aliena peccata: nos negamus, sed dicimus nulli naturae nocere peccata, nisi sua; et Deum dicimus tantae bonitatis esse, tantae iustitiae, tantae incorruptionis, ut neque peccet, neque ipse alicui noceat, qui peccare noluerit, nec ipsi aliquis qui peccare voluerit. Illi dicunt esse naturam mali cui Deus coactus est naturae suae partem dare cruciandam: nos dicimus nullum malum esse naturale, sed omnes naturas bonas esse, et ipsum Deum summam esse naturam, caeteras ex ipso esse naturas: et omnes bonas in quantum sunt, quoniam fecit Deus omnia bona valde, sed distinctionis gradibus ordinata, ut sit aliud alio melius; atque ita omni genere bonorum universitas ista compleatur, quae quibusdam perfectis, quibusdam imperfectis, tota perfecta est, quam Deus effector conditorque eius iusto moderamine administrare non cessat; qui omnia bona facit voluntate, nihil mali patitur necessitate. Cuius enim voluntas superat omnia, nulla ex parte quidquam sentit invitus. Cum ergo illa illi, et nos ista dicimus, unusquisque eligat quid sequatur. Ego enim, quod bona fide coram Deo dixerim, sine ullo studio contentionis, sine aliqua dubitatione veritatis, et sine aliquo praeiudicio diligentioris tractationis, quae mihi videbantur exposui.

1 - (
Gn 2,4-25).
2 - (Gn 3,1).
3 - Cf. Mt 7,7.
4 - (Gn 2,5).
5 - Cf. lib. 1,23-42.
6 - Mt 13,38.
7 - (Gn 2,5).
8 - (Gn 2,6).
9 - Ps 141,6.
10 - Eccli 10,14.
11 - Eccli 10,9-10.
12 - Io 4,14.
13 - (Gn 2,5).
14 - (Gn 2,2).
15 - Cf. cap. 22.
16 - Cf. 1 Cor 13,8-12.
17 - (Gn 2,6).
18 - (Gn 2,4).
19 - (Gn 2,5).
20 - Cf. (Gn 2,7).
21 - (Gn 2,7).
22 - (Gn 1,27).
23 - (Gn 2,7).
24 - Cf. 1 Pt 2,22.
25 - Cf. Lc 23,43.
26 - 1 Cor 15,46.
27 - (Gn 2,7).
28 - Ps 32,15.
29 - Zach 12,1.
30 - 1 Cor 2,11.
31 - Io 6,27.
32 - Cf. Phil 3,13.
33 - Ps 35,9.
34 - Cf. Lc 10,30.
35 - Cf. 2 Cor 12,4.
36 - Cf. cap. 9.
37 - (Gn 3,4).
38 - 1 Cor 11,3.
39 - (Gn 2,18).
40 - Cf. 1 Cor 1,24.
41 - Cf. Ez 11,19.
42 - 2 Cor 3,3.
43 - (Gn 2,23).
44 - (Gn 2,22).
45 - Eph 5,31.
46 - Eph 5,32.
47 - 2 Cor 11,2-3.
48 - Cf. cap. 9.
49 - Eph 2,2.
50 - 2 Cor 2,11.
51 - Cf. Lc 22,3.
52 - Cant 4,12.
53 - (Gn 3,4-5).
54 - (Gn 3,6).
55 - Cf. (Gn 3,8).
56 - Cf. Io 8,44.
57 - Ps 41,7.
58 - (Gn 3,11).
59 - (Gn 3,12).
60 - Mt 25,42.
61 - (Gn 3,14).
62 - (Gn 3,15).
63 - (Gn 3,15).
64 - (Gn 3,16).
65 - (Gn 3,16).
66 - Rom 7,14.
67 - (Gn 3,17-19).
68 - Sap 9,15.
69 - Cf. Mc 4,18-19.
70 - 1 Tim 5,6.
71 - Eccli 34,30-31.
72 - Mt 10,26.
73 - (Gn 3,22).
74 - (Gn 3,23).
75 - 2 Tim 2,25.
76 - (Gn 3,24).
77 - 2 Cor 11,29.
78 - Eccli 2,5.
79 - Eccli 27,6.
80 - Hebr 12,6.
81 - Rom 5,3-4.
82 - Rom 13,10.
83 - Mt 22,37.
84 - Mt 22,40.
85 - 1 Cor 13,2.
86 - Eph 5,31.
87 - Eph 5,32.
88 - Io 16,28.
89 - Io 1,14.
90 - Phil 2,7.
91 - Cf. Io 1,1.
92 - Cf. Col 1,18.
93 - Ps 3,6.
94 - Cf. Io 19,34.
95 - Rom 1,3.
96 - (Gn 2,6).
97 - Cf. Io 7,37-38.
98 - Mt 25,40.
99 - Gal 5,22-23.
100 - 1 Cor 11,19.
101 - (Gn 3,5).
102 - (Gn 3,4-5.
103 - 2 Cor 11,3.
104 - 2 Tim 4,4.
105 - 2 Cor 11,3.
106 - 1 Cor 11,7-12.
107 - Prov 9,16.
108 - Prov 9,17.
109 - 1 Tim 1,20.
110 - 2 Cor 12,7.


DE GENESI AD LITTERAM IMPERFECTUS LIBER




300

LIBER PRIMUS

Praemittitur regula fidei in Scripturis tractandis.

301
1. 1. De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente Deo artifice facta sentimus, non affirmando, sed quaerendo tractandum est; in Libris maxime quos nobis divina commendat auctoritas, in quibus temeritas asserendae incertae dubiaeque opinionis, difficile sacrilegii crimen evitat: ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. Et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem Scripturarum divinarum trahere consueverunt; ante tractationem huius libri catholica fides breviter explicanda est.

Fidei catholicae breviarium.


1. 2. Est autem haec: Deum Patrem omnipotentem universam creaturam fecisse atque constituisse per Filium suum unigenitum, id est Sapientiam et Virtutem suam consubstantialem sibi et coaeternam, in unitate Spiritus sancti, et ipsius consubstantialis et coaeterni. Hanc ergo Trinitatem dici unum Deum, eumque fecisse et creasse omnia quae sunt, in quantum sunt, catholica disciplina credi iubet; ita ut creatura omnis sive intellectualis sive corporalis, vel quod brevius dici potest secundum verba divinarum Scripturarum, sive invisibilis sive visibilis, non de Deo nata, sed a Deo sit facta de nihilo: nihilque in ea esse quod ad Trinitatem pertineat, nisi quod Trinitas condidit, ista condita est. Quapropter creaturam universam neque consubstantialem Deo, neque coaeternam fas est dicere aut credere.

Quid sit malum, quid peccatum.


1. 3. Ecce autem omnia quae fecit Deus, bona valde: mala vero non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum, aut peccatum esse, aut poenam peccati. Nec esse peccatum nisi pravum liberae voluntatis assensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia vetat, et unde liberum est abstinere; id est, non in rebus ipsis, sed in usu earum non legitimo. Usus autem rerum est legitimus, ut anima in lege Dei maneat, et uni Deo plenissima dilectione subiecta sit, et caetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine ministret, id est secundum praeceptum Dei. Ita enim sine difficultate et miseria, et cum summa facilitate et beatitudine administrabit. Poena vero peccati est, cum ipsis creaturis non sibi servientibus cruciatur anima, cum Deo ipsa non servit: quae creatura illi obtemperabat, cum ipsa obtemperabat Deo. Itaque non esse ignem malum, quia creatura Dei est; sed tamen uri eo imbecillitatem nostram ex merito peccati. Dici autem peccata naturalia, quae necesse est committi ante misericordiam Dei, postquam in hanc vitam per peccatum liberi arbitrii lapsi sumus.

Incarnatio nativitas, passio Christi: Ecclesiae constitutio.


1. 4. Renovari autem hominem per Iesum Christum Dominum nostrum, cum ipsa ineffabilis ac incommutabilis Dei Sapientia plenum totumque hominem suscipere dignata est, et nasci de Spiritu sancto et virgine Maria; crucifigi, sepeliri, et resurgere, et ascendere in coelum, quod iam factum est; et venire ad iudicandos vivos et mortuos in fine saeculi, et resurrectionem mortuorum in carne, quod adhuc futurum praedicatur. Datum esse Spiritum sanctum credentibus in eum. Constitutam ab illo matrem Ecclesiam, quae Catholica dicitur, ex eo quia universaliter perfecta est, et in nullo claudicat, et per totum orbem diffusa est. Remissa esse poenitentibus priora peccata, et vitam aeternam coelorumque regnum promissum.

Rationes legis exponendae: historia, allegoria, analogia, aetiologia.

302
2. 5. Secundum hanc fidem quae possint in hoc libro quaeri et disputari, considerandum est. In principio fecit Deus coelum et terram 1. Quatuor modi a quibusdam Scripturarum tractatoribus traduntur Legis exponendae, quorum vocabula enuntiari graece possunt, latine autem definiri et explicari: secundum historiam, secundum allegoriam, secundum analogiam, secundum aetiologiam. Historia est, cum sive divinitus, sive humanitus res gesta commemoratur. Allegoria, cum figurate dicta intelleguntur. Analogia, cum Veteris et Novi Testamentorum congruentia demonstratur. Aetiologia, cum dictorum factorumque causae redduntur.

Explicatur Gn 1,1.

303Gn 1,13. 6. Hoc ergo quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum historiam accipiendum sit, an etiam figurate aliquid significet, et quomodo congruat Evangelio, et qua causa liber iste sic inchoatus sit. Secundum historiam autem quaeritur quid sit: In principio, id est, utrum in principio temporis, an in principio in ipsa Sapientia Dei, quia et ipse Dei Filius principium se dixit, quando ei dictum est: Tu quis es; et dixit: Principium quod et loquor vobis 2. Est enim Principium sine principio, et est Principium cum alio principio. Principium sine principio solus Pater est, ideo ex uno principio esse omnia credimus: Filius autem ita Principium est, ut de Patre sit. Ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium iis quibus caput est, quae fecit Deus. Cum enim recte appelletur principium caput, in illa gradatione Apostolus mulierem tantum non dixit caput alicuius. Nam et virum dixit caput mulieris, et caput viri Christum, et caput Christi Deum 3: ita Creatori creatura subnectitur.

Quid note: In principio.


3. 7. An ideo In principio dictum est, quia primum factum est? An non potuit inter creaturas primum fieri coelum et terra, si Angeli et omnes intellectuales Potestates primum factae sunt? Quia et Angelos creaturam Dei, et ab eo factos credamus necesse est. Nam et Angelos enumeravit propheta in centesimo quadragesimo octavo psalmo cum dixit: Ipse iussit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt 4. Sed si primum facti sunt Angeli, quaeri potest utrum in tempore facti sunt, an ante omne tempus, an in exordio temporis. Si in tempore, iam erat tempus antequam Angeli fierent; et quoniam etiam tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid priusquam Angelos factum accipiamus. Si autem in exordio temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, dicendum est falsum esse quod quidam volunt, cum coelo et terra tempus esse coepisse.

Tempus creaturam esse ideoque initium habuisse.


3. 8. Si autem prius quam tempus, Angeli facti sunt, quaerendum est quomodo dictum sit in consequentibus: Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem; et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis 5. Hic enim potest videri tunc coepta esse tempora, cum coelum et luminaria coeli ordinatis itineribus currere coepissent: quod si verum est, quomodo potuerunt dies esse antequam tempus esset, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae quarto die dicuntur esse facta? An ista dierum digestio secundum consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et ultima? An in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, quae tempora homines intervallis morarum in corporis motione metiuntur? Haec enim tempora, si nullus motus corporum esset, nulla essent, et ipsa sunt hominibus manifestiora. Quod si admittimus, quaerendum est utrum praeter motum corporum possit esse tempus in motu incorporeae creaturae, veluti est anima vel ipsa mens; quae utique in cogitationibus movetur, et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, quod sine intervallo temporis intellegi non potest. Quod si accipimus, etiam ante coelum et terram potest intellegi tempus fuisse, si ante coelum et terram facti sunt Angeli. Erat enim iam creatura quae motibus incorporeis tempus ageret: et recte intellegitur cum illa etiam tempus esse, ut in anima quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. Sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. Sed quoquo modo hoc se habeat (res enim secretissima est, et humanis coniecturis impenetrabilis), illud certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium; tempusque ipsum creaturam esse, ac per hoc ipsum habere initium, nec coaeternum esse Creatori.

Quid caelum et terra significent in Gn 1,1.

Gn 1,1

3. 9. Potest etiam coelum et terra pro universa creatura positum videri, ut et hoc visibile aethereum firmamentum, coelum appellatum sit, et illa creatura invisibilis supereminentium Potestatum; rursusque terra, omnis inferior pars mundi, cum animalibus quibus inhabitatur. An coelum omnis creatura sublimis atque invisibilis dicta est, terra vero omne visibile, ut etiam sic possit hoc quod dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 6, universa creatura intellegi? Fortasse quippe non incongrue in comparatione invisibilis creaturae, omne visibile terra dicitur, ut illa coeli nomine nuncupetur. Quoniam et anima quae invisibilis est, cum rerum visibilium amore tumesceret, et earum adeptione extolleretur, terra dicta est, sicut scriptum est. Quid superbit terra etcinis? 7.

De materia informi.


3. 10. Sed quaeri potest utrum iam distincta et composita omnia dixerit coelum et terram, an ipsam primo informem universitatis materiem, quae in has formatas et speciosas naturas Deo ineffabiliter iubente digesta est, coeli et terrae nomine nuncupavit. Quamquam enim scriptum legerimus: Qui fecisti mundum de informi materia 8; tamen etiam ipsam materiam cuiusmodicumque sit, non possumus dicere non ab eo factam, ex quo omnia confitemur et credimus: ut etiam ipsa digestio et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum mundus vocetur; ipsa vero materies coelum et terra, veluti semen coeli et terrae appellata sit; et coelum et terra quasi confusum atque permixtum ab artifice Deo accipiendis formis idoneum. Hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 9: nihil enim horum temere affirmare oportuit.

Terra invisibilis.

304
4. 11. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; et Spiritus Dei ferebatur super aquam 10. Ab haereticis qui Veteri Testamento adversantur, moveri calumnia huic loco solet, cum dicunt: Quomodo in principio fecit Deus coelum et terram, si iam terra erat? non intellegentes hoc esse subiunctum, ut exponeretur qualis terra fuerit, de qua iam dictum est: Fecit Deus coelum et terram. Sic ergo accipiendum est: In principio fecit Deus coelum et terram; haec autem terra quam Deus fecit, invisibilis erat et incomposita, donec ab eodem ipso discerneretur, et ex confusione in rerum certo ordine constitueretur. An sic melius intellegitur, ut in hac exsecutione rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius coeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: In principio fecit Deus coelum et terram; hoc autem quod coelum et terra dictum est, terra erat invisibilis et incomposita, et tenebrae super abyssum; id est, quod coelum et terra appellatum est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, qui duabus maximis partibus, coelo scilicet et terra constat, digestis elementis et accepta forma fabricaretur? Quae confusio materiae sic potuit insinuari populari intellegentiae, si diceretur terra invisibilis et incomposita, vel inordinata, vel imparata, et tenebrae super abyssum, id est super profunditatem vastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata est, quia nullius intellegentia propter ipsam informitatem penetrari potest.

Tenebrae super abyssum.


4. 12. Et tenebrae erant super abyssum 11. Utrum subter abyssus erat et supra tenebrae, quasi iam loca distincta essent? An quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam graece dicitur, ideo dictum est: Tenebrae erant super abyssum, quia lux non erat: quae si esset, utique supra esset, quia esset eminentior, et ea quae sibi subiecta erant, illuminaret? Et revera qui diligenter considerat quid sint tenebrae, nihil aliud invenit quam lucis absentiam. Ita igitur dictum est: Tenebrae erant super abyssum, ac si dictum esset, Non erat lux super abyssum. Quapropter haec materies quae consequenti operatione Dei, in rerum formas ordinata distinguitur, appellata est terra invisibilis et incomposita, et profunditas carens luce; quae appellata est superius nomine coeli et terrae, veluti semen, ut iam dictum est, coeli et terrae. Si tamen non coelum et terram dicendo, universitatem prius proponere voluit, ut postea, insinuata materia, mundi partes exsequeretur.

Spiritus super aquam.


4. 13. Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 12. Nusquam dixerat, Deus aquam fecit; nec tamen ullo modo credendum est aquam Deum non fecisse, et eam iam fuisse antequam ille aliquid constituisset. Etenim ille est ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia 13, sicut Apostolus dicit. Ergo et aquam Deus fecit, et aliter credere magnus error est. Cur igitur non dictum est quod aquam Deus fecerit? An rursus eamdem materiam, quam vel coeli et terrae, vel terrae invisibilis et incompositae atque abyssi nomine nuncupaverat, etiam aquam voluit appellare? Cur enim non et aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua distincta atque formata neque terra esset, neque aliquid aliud? Sed primo fortasse coelum et terra appellata est, secundo terra incomposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: ut primo nomine ipsius universitatis, propter quam facta est materies de omnino nihilo, id est caeli, et terrae materies vocaretur; secundo terrae incompositae atque abyssi nomine insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est informior, et minus praelucens quam cetera; tertio aquae nomine significaretur materies subiecta operi artificis; aqua enim mobilior est quam terra; et ideo propter operandi facilitatem et motum faciliorem, subiecta materies artifici, aqua magis vocanda erat quam terra.

Cur nomine aqua significaverit Scriptura materiam informem.


4. 14. Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem mobilior ipso aere non absurde creditur, aut sentitur: sed aeris vel aetheris nomine minus convenienter appellaretur materies. Magis enim haec elementa vim creduntur habere faciendi, terra vero et aqua patiendi. Quod si occultum est, illud certe

apertissimum puto, quod aquam ventus movet, et nonnulla terrena; ventus autem est aer motus et quasi fluctuans. Ergo cum aer aquam moveat manifeste, unde autem ipse moveatur ut sit ventus, occultum sit; quis dubitet congruentius aquae nomine materiam vocari quia movetur, quam aeris qui movet? Moveri autem pati est, movere facere. Huc accedit quod ea quae terra gignit, aqua irrigantur, ut nasci et perfici possint, ita ut prope videatur in haec ipsa nascentia eadem aqua converti. Quocirca congruentius aquae nomine appellaretur materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter mobilitatem et conversionem in quaeque nascentia corpora, quam nomine aeris in quo sola mobilitas posset animadverti, caetera vero quibus materia expressius significaretur, defuissent; ut totus iste sit sensus: In principio fecit Deus coelum et terram 14, id est materiam quae coeli et terrae formam capere posset; quae materia terra invisibilis et incomposita erat 15, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen quoniam moventi et operanti artifici subdita esset, propter hoc ipsum quod cedit operanti, aqua etiam nominata est.

Eadem materies informis diversimode appellatur.



4. 15. In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est finis eius, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas, tertio servitus sub artifice atque subiectio. Itaque primo coelum et terra - propter hoc enim facta materies - secundo terra invisibilis et incomposita, et tenebrae super abyssum, id est ipsa informitas sine lumine - unde etiam terra invisibilis dicta est - tertio aqua subiecta spiritui ad habitum formasque capiendas: ideo super aquam ferebatur Spiritus Dei, ut Spiritum operantem, aquam vero unde operaretur intellegamus, id est materiam fabricabilem. Cum enim ista tria dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene adiungitur coelum et terra; secundo obscuritas, confusio, profunditas, tenebrae; tertio cedendi facilitas, cui iam ad operandum Spiritus superfertur artificis.

Quomodo Spiritus superferretur super aquas: prima opinio.


4. 16. Et Spiritus Dei superferebatur super aquam 16. Non ita superferebatur, sicut oleum aquae, vel aqua terrae, id est, quasi contineretur; sed, si ad hoc de visibilibus exempla capienda sunt, sicut superfertur lux ista solis aut lunae his corporibus, quae illuminat in terra: non enim continetur illis; sed cum coelo contineatur, istis superfertur. Item cavendum est ne quasi locorum spatiis Dei Spiritum superferri materiae putemus, sed vi quadam effectoria et fabricatoria, ut illud cui superfertur efficiatur, et fabricetur; sicut superfertur voluntas artificis ligno, vel cuique rei subiectae ad operandum, vel etiam ipsis membris corporis sui, quae ad operandum movet. Et haec similitudo cum iam sit omni corpore excellentior, parva est tamen, et prope nihil ad intellegendam superlationem Spiritus Dei, subiecta sibi ad operandum mundi materia: sed non invenimus evidentiorem similitudinem et propinquiorem rei de qua loquimur, in his rebus quae ab hominibus quomodocumque capi possunt. Quapropter in huiusmodi cogitatione optime illud praeceptum tenebitur, quod scriptum est: Benedicentes Dominum, exaltate illum quantumcumque potueritis, superabit et adhuc 17. Hoc autem dictum sit, si hoc loco Spiritus Dei Spiritus sanctus, quem in ipsa ineffabili et incommutabili Trinitate veneramur, accipitur.

Quomodo Spiritus superferretur super aquas: prima opinio.


4. 17. Potest autem et aliter intellegi, ut spiritum Dei, vitalem creaturam, qua universus iste visibilis mundus atque omnia corporea continentur et moventur, intellegamus; cui Deus omnipotens tribuit vim quamdam sibi serviendi ad operandum in his quae gignuntur. Qui spiritus cum sit omni corpore aethereo melior, quia omnem visibilem creaturam omnis invisibilis creatura antecedit, non absurde spiritus Dei dicitur. Quid enim non est Dei ex his quae condidit, cum etiam de ipsa terra dictum sit: Domini est terra et plenitudoeius 18; et illud universali complexione quod scriptum est: Quoniam tua sunt omnia, Domine, qui animas amas 19? Sed tum potest iste spiritus sic intellegi, si quod dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram 20, tantum de visibili creatura dictum sentiamus; ut super materiam rerum visibilium in exordio fabricationis eorum superferretur invisibilis spiritus, qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non Deus, sed a Deo facta atque instituta natura. Si autem universae creaturae, id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia creditur illo aquae vocabulo enuntiata, nullo modo hoc loco Spiritus Dei potest nisi ille incommutabilis et sanctus intellegi, qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et condidit Deus.

Nomine spiritus ventum intellegi posse: tertia opinio.


4. 18. Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus nomine, aeris elementum enuntiatum; ut ita quatuor elementa insinuata sint, quibus mundus iste visibilis surgit; coelum scilicet, et terra, et aqua, et aer: non quia iam erant distincta et ordinata; sed quia in illa materia quamvis informi confusione, tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio tenebrarum et abyssi nomine commendata est. Sed quaelibet sententiarum istarum vera sit, omnium rerum quae ortae sunt, quae videntur, et quae non videntur, non quantum ad vitia quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas attinet, Deum esse auctorem et conditorem credendum est; nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium perfectionemque habeat generis et substantiae suae.

Ineffabile esse Verbum Dei.

305
5. 19. Et dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux 21. Deum dixisse: Fiat lux, non voce de pulmonibus edita, nec lingua et dentibus, accipere debemus. Carnalium sunt istae cogitationes: secundum autem carnem sapere, mors est 22. Sed ineffabiliter dictum est: Fiat lux. Utrum autem hoc quod dictum est, Filio unigenito dictum est, an idipsum quod dictum est, Filius unigenitus est, quod dictum Dei verbum dicitur, per quod facta sunt omnia 23, quaeri potest: dum tamen illa absit impietas, ut Verbum Dei unigenitum Filium quasi vocem prolatam sicut a nobis fit, esse credamus. Verbum autem Dei, per quod facta sunt omnia, nec coepit esse, nec desinet; sed sine inchoatione natum, Patri coaeternum est. Quare hoc quod dictum est: Fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis Filio dictum est hoc verbum, quam ipsum est Filius. Et tamen etiam hoc ineffabiliter; nec carnalis imago subrepat in animam, et intellectum pium spiritalem conturbet. Quia et incipere aliquid et desinere in natura Dei, si proprie accipiatur, temeraria et praeceps opinio est: carnalibus tamen et parvulis, non tamquam in ea mansuris, sed tamquam inde surrecturis humanissime concedenda. Quidquid enim incipere et desinere Deus dicitur, nullo modo in ipsius natura, sed in eius creatura, quae illi miris modis obtemperat, intellegendum est.

De creata atque increata luce.


5. 20. Et dixit Deus, Fiat lux 24. Utrum ea lux quae his carnalibus oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus videre non datum est? Et si occulta, utrum corporea, quae per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus mundi; an incorporea, qualis in anima est, ad quam vitandi et appetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non carent etiam animae bestiarum, an ea quae superior ratiocinando apparet, ex qua incipit omne quod creatum est? Quamlibet enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus accipere: non illam qua fulget ipsa Dei Sapientia, quae non creata est, sed nata; ne sine luce Deus fuisse putetur priusquam istam, de qua nunc agitur, condidisset. De hac enim, sicut ipsa verba satis docent, hoc commendatur quod facta sit: Et dixit, inquit: Fiat lux. Et facta est lux 25. Alia est lux de Deo nata, et alia lux quam fecit Deus: nata de Deo lux, est ipsa Dei Sapientia; facta vero lux, est quaelibet mutabilis sive corporea sive incorporea.

Luce a Deo facta fortasse Angelos significari.


5. 21. Movere autem solet quomodo lux corporea esse potuerit antequam coelum esset et coeli luminaria, quae post istam exponuntur: quasi vero facile ab homine percipi potest, aut omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter coelum, quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit, mundumque amplectatur. Sed cum liceat hic et incorpoream lucem intellegere, si non visibilem tantum creaturam in hoc libro, sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in hac controversia remorari? Et fortasse quod quaerunt homines, quando Angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce, brevissime quidem, sed tamen convenientissime et decentissime.

Explicantur verba (@Gn 1,4@): vidit lucem quia bona est.


5. 22. Et vidit Deus lucem, quia bona est 26. Ista sententia non quasi insoliti boni laetitiam, sed approbationem operis significari, oportet intellegi. Quid enim convenientius de Deo dicitur, quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur, Dixit, factum est, placuit: ita ut in eo quod dixit, imperium eius intellegatur; in eo quod factum est, potentia; ineo quod placuit, benignitas: sicut ista ineffabilia per hominem hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt.

Lucem faciendo divisit Deus inter lucem et tenebras.


5. 23. Et divisit Deus inter lucem et tenebras 27. Hinc intellegi licet quanta divini operis facilitate ista dicantur effecta. Non enim quisquam est qui sic existimet lucem factam, ut esset confusa cum tenebris, et ob hoc postea separationis indigeret; sed eo ipso quo lux facta est, consecuta est etiam divisio inter lucem et tenebras. Quae enim societas lucis cum tenebris? 28
Deus ergo divisit inter lucem et tenebras, quia lucem fecit, cuius absentia tenebrae vocantur. Interest autem inter lucem et tenebras, sicut interest inter vestimentum et nuditatem, aut plenum et inane, et similia.

Lucis tria genera: aethera, sensualis, rationalis ut infra vocantur.


5. 24. Iam quot modis possit intellegi lux, supra dictum est, quibus contrariae privationes possunt tenebrae nominari. Alia est enim lux quae videtur his oculis corporeis, etiam ipsa corporea; ut solis, et lunae, et stellarum, et si quid huiusmodi est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce caret. Alia item lux est vita sentiens, et valens discernere quae per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra, canora et rauca, suaveolentia et graveolentia, dulcia et amara, calida et frigida, et caetera huiusmodi. Alia est enim lux quae sentitur oculis aliud qua per oculos agitur ut sentiatur. Illa enim in corpore, haec autem quamvis per corpus ea quae sentit accipiat, in anima est. Tamen huic contrariae sunt tenebrae, insensibilitas quaedam, vel si melius insensualitas dicitur, id est non sentire, quamvis inferantur quae sentiri possent, si esset in illa vita lux ista unde sentitur. Neque hoc cum ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis - nam in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus; sed instrumenta corporis desunt - neque illo modo, quo in silentio vox non auditur, cum et ista lux est inanima, et adsunt corporis instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. Non ergo qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet, sed tantum vita, qualis perhibetur esse vitis et arboris, et quarumque stirpium: si tamen eas vel talem habere persuaderi ullo modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici, non solum sentire per corpus, id est videre, et audire et calorem ignemque discernere; sed etiam intellegere rationem, et cogitationes nostras nosse arbitrantur: sed de his alia quaestio est. Insensibilitas ergo tenebrae huius lucis, qua quidque sentitur, cum ipsam vim sentiendi non habet vita quaelibet. Convenienter autem lucem hanc dici concedit, quisquis concedit recte dici lucem, qua res quaeque manifesta est. Cum autem dicimus, Manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce esse, manifestum est hocfrigidum esse, et quod forte huius generis per corporales sensus attingimus; haec lux qua ista manifesta sunt, utique intus in anima est, quamvis per corpus inferantur quae ita sentiuntur. Tertium lucis genus in creaturis intellegi potest, quo ratiocinamur. Huic contrariae tenebrae sunt irrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum.

Deus rerum species creavit non privationes, quas ordinavit.


5. 25. Sive ergo lucem aetheream, sive sensualem cuius animalia participant, sive rationalem quam et Angeli et homines habent, a Deo factam primitus in rerum natura haec sententia vult intellegi; divisisse Deum inter lucem et tenebras, eo ipso quo lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae privationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinavit Deus. Non enim Deum fecisse tenebras dictum est: quoniam species ipsas Deus fecit, non privationes quae ad nihilum pertinent, unde ab artifice Deo facta sunt omnia; quas tamen ab eo ordinatas intellegimus, cum dicitur: Et divisit Deus inter lucem et tenebras 29, ne vel ipsae privationes non haberent ordinem suum, Deo cuncta regente atque administrante. Sicut in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque intervallis, quamvis vocum privationes sint, bene tamen ordinantur ab his qui cantare sciunt, et suavitati universae cantilenae aliquid conferunt. Et umbrae in picturis eminentiora quaeque distinguunt, ac non specie, sed ordine placent. Nam et vitiorum nostrorum non est auctor Deus; sed tamen ordinator est, cum eo loco peccatores constituit, et ea perpeti cogit quae merentur. Ad hoc valet quod oves ponuntur ad dexteram, haedi autem ad sinistram 30. Quaedam ergo et facit Deus, et ordinat; quaedam vero tantum ordinat. Iustos et facit, et ordinat; peccatores autem in quantum peccatores sunt, non facit, sed ordinat tantum. Quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram constituit, et quod in ignem aeternum iubet ire, ad meritorum ordinem valet. Ita species naturasque ipsas et facit, et ordinat; privationes autem specierum defectusque naturarum non facit, sed ordinat tantum. Dixit itaque: Fiat lux; et facta est lux 31. Non dixit: Fiant tenebrae; et factae sunt tenebrae. Horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen ordinavit, cum divisit Deus inter lucem et tenebras. Ita et ipso faciente pulchra sunt singula, et ipso ordinante pulchra sunt omnia.

Lux dies, tenebrae nox appellatae.


Aug - de Genesi 228