Aug - de Genesi 411

411
11. 23. Utquid ergo factus est sol in potestatem diei 39, qui luceret super terram, si lux illa diei faciendo suffecerat, quae dies etiam vocata est? An illa prior regiones superiores a terra longinquas illustrabat, ut sentiri non posset in terris; atque ita oportebat solem fieri, per quem dies inferioribus mundi partibus appareret? Potest et hoc dici, auctum esse fulgorem dici sole addito, ut per illam lucem minus fulgens dies quam nunc est fuisse credatur. Etiam hoc a quodam dictum scio, primum naturam lucis inductam in opere Creatoris, cum dictum est: Fiat lux, et facta est lux 40; postea vero cum de luminaribus dicitur, quid ex ipsa luce factum sit fuisse commemoratum, ordine dierum, quo visum est Creatori cuncta esse facienda: quae natura lucis quo transierit facta vespera, ut vicissim nox perageretur, nec ille dixit, nec facile inveniri posse arbitror. Neque enim exstinctam esse credendum est, ut nocturnae tenebrae succederent; et rursus accensam, ut mane fieret, antequam hoc solis officio gereretur; quod a quarto die coepisse fieri, eadem Scriptura testatur.

Lux et umbra: dies ac nox ante solis creationem.

412
12. 24. Quod antequam fieret, quo circuitu sibi potuerint tres dies noctesque succedere, lucis quae primo facta est permanente natura, si lux corporalis tunc facta intellegenda est, et invenire et explicare difficile est. Nisi forte molem terrenam et aquosam, antequam esset ab alterutro utrumque discretum, quod tertio die factum scribitur, tenebras Deum appellasse quis dixerit, propter crassiorem corpulentiam, quam lux penetrare non poterat, vel propter obscurissimam umbram tantae molis, quam necesse est ut ex altera parte habeat corpus, si ex aliqua parte lux fuerit. Ad quem locum enim cuiuslibet corporis moles lucem pervenire non sinit, in eo loco umbra est: quoniam locus carens ea luce, qua illustraretur, nisi impediret corpus oppositum, hoc totum est quod umbra dicitur. Quae si pro mole corporis tam magna fuerit, ut occupet spatium terrae, quantum ex altera parte dies occupat, nox vocatur. Neque enim omnes tenebrae nox. Nam et in speluncis amplis, in quarum abdita lux irrumpere per oppositam molem non sinitur, sunt utique tenebrae; quia lux non est ibi, totumque spatium illud locus est carens luce: nec tamen tales tenebrae acceperunt vocabulum noctis, sed illae quae in eam partem terrae succedunt, unde removetur dies. Sicut non omnis lux dies appellatur; nam et lunae lux est, et siderum, et lucernarum, et coruscationum, et quarumque rerum ita fulgentium: sed illa lux appellatur dies, cui nox praecedenti recedentique succedit.

Qua luce dies et noctes sibi succedebant?


12. 25. Sed si primaria lux illa undique terrae molem circumfusa contexerat, sive staret, sive circumiret, non erat ex qua parte admitteret noctem sibi succedere; quia nusquam ipsa discedebat, ut ei faceret locum. An ex una parte facta erat, ut ipsa circumiens, etiam noctem ex alia parte consequenter circumire permitteret? Cum enim totam terram adhuc aqua tegeret, nihil impediebat ut aquosa et globosa moles ex una parte faceret diem lucis praesentia, ex alia noctem lucis absentia, quae in eam partem succederet a tempore vespertino, ex qua lux in aliam declinaret.

Congregatio aquarum quomodo facta.


12. 26. Quo ergo congregatae sunt aquae, si totam terram prius occupaverant? illae scilicet quae detractae sunt, ut terra nudaretur, in quam partem congregatae sunt? Si enim erat aliquid nudum terrae, quo congregarentur, iam apparebat arida, nec totum abyssus occupabat. Si autem totum texerant; quis erat locus quo colligerentur, ut terrae ariditas appareret? Numquidnam in altum congregatae sunt, sicut fit cum ad ventilandum in area messis trita subrigitur, et congesta in aggerem nudat locum quem diffusa contexerat? Quis hoc dixerit, cum viderat usquequaque campos maris aequabiliter fusos, qui etiam cum aquae fluctuantis quidam velut montes eriguntur, sedatis rursus tempestatibus complanantur? Et si qua littora nudantur latius, non potest dici nulla esse alia terrarum spatia, quo accedat id quod aliunde decedit, unde in cum locum ex quo recesserat, iterum accedat. Cum autem tota omnino terra undosa natura cooperiretur, quo cederet, ut nudaret aliquas partes? An forte rarior aqua velut nebula terras tegebat, quae congregatione spissata est, ut ex multis eas partibus, in quibus arida posset apparere, nudaret? Quamquam et terra longe lateque subsidens, potuit alias partes praebere concavas, quibus confluentes et corruentes aquae reciperentur, et appareret arida ex his partibus, unde humor abscederet.


12. 27. Non est autem informis omni modo materies, ubi etiam nebulosa species apparuerit.

Aquae et terra quando factae.

413
13. 27. Et ideo quaeri adhuc potest, quando Deus istas conspicuas aquarum terrarumque species qualitatesque creaverit; in nullo enim sex dierum hoc invenitur. Itaque si hoc ante omnem diem fecit, sicut ante istorum primorum dierum commemorationem scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram 41; ut in terrae vocabulo intellegamus iam formatam terrenam speciem superfusis aquis ista iam visibili specie sui generis declaratis: ut in eo quod sequitur Scriptura dicens: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquas 42, nullam opinemur informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat facta, suis iam notissimis qualitatibus conditas: ut ideo terra invisibilis dicta intellegatur, quod aquis cooperta non posset videri, etiamsi esset qui posset videre; ideo vero incomposita, quia nondum a mari distincta, et cincta litoribus, et suis fetibus animalibusque decorata: si ergo ita est, cur istae species, quae procul dubio corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? Cur non scriptum est: Dixit Deus: Fiat terra, et facta est terra; item: Dixit Deus: Fiat aqua; et facta est aqua; vel utrumque communiter, si una quasi lege loci infimi continentur: Dixit Deus: Fiat terra et aqua, et sic factum est?

Mundum creatum esse ex materia informi a Deo facta.

414
14. 27. Cur non dictum est, cum hoc factum esset: Vidit Deus, quia bonum est?

14. 28. Haec enim consideratio suasit (quoniam manifestum est omne mutabile ex aliqua informitate formari; simulque illud et catholica fides praescribit, et certissima ratio docet, nullarum naturarum materiam esse potuisse, nisi ab omnium rerum non solum formatarum, sed etiam formabilium inchoatore Deo atque creatore, de qua etiam dicit ei quaedam Scriptura: Qui fecisti mundum ex materia informi 43, hanc materiam illis verbis, quibus pro spiritali prudentia tardioribus etiam lectoribus vel auditoribus congrueretur, fuisse commemoratam, quibus ante dierum enumerationem dictum est: In principio fecit Deus coelum et terram, etc., donec diceretur: Et dixit Deus, ut deinceps formatarum rerum ordo consequeretur.

Rerum materia ac forma concreatae sunt.

415
15. 29. Non quia informis materia formatis rebus tempore prior est, cum sit utrumque simul concreatum, et unde factum est, et quod factum est. Sicut enim vox materia est verborum, verba vero formatam vocem indicant; non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam possit postea colligere, atque in verba formare: ita creator Deus non priore tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem quarumque naturarum, quasi secunda consideratione formavit; formatam quippe creavit materiam. Sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est, quam illud quod inde fit; potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit. Si enim quaeratur utrum vocem de verbis an de voce verba faciamus; non facile quisquam ita tardo ingenio reperitur, qui non potius verba fieri de voce respondeat: ita quamvis utrumque simul qui loquitur faciat, quid unde faciat, naturali attentioni satis apparet. Quamobrem, cum simul utrumque Deus fecerit, et materiam quam formavit, et res in quas eam formavit, et utrumque ab Scriptura dici oportuerit, nec simul utrumque dici potuerit; prius illud unde aliquid factum est, quam illud quod inde factum est, dici debuisse quis dubitet? Quia etiam cum dicimus materiam et formam, utrumque simul esse intellegimus, nec utrumque simul possumus enuntiare. Sicut autem in brevitate temporis contingit, cum duo ista verba proferimus, ut alterum ante alterum proferamus: ita in prolixitate narrationis alterum prius quam alterum narrandum fuit, quamvis utrumque, ut dictum est, simul fecerit Deus; ut quod sola origine prius est in faciendo, etiam tempore prius sit in narrando: quia duae res, quarum etiam altera nullo modo prior est, nominari simul non possunt; quanto minus simul narrari? Non itaque dubitandum est ita esse utcumque istam informem materiam prope nihil, ut non sit facta nisi a Deo, et rebus quae de illa formatae sunt simul concreata sit.

Quomodo Scriptura materiae informitatem insinuet.


15. 30. Sed si credibiliter dicitur eam significari illis verbis: Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquam 44; ut excepto quod ibi positum est de Spiritu Dei, caetera rerum quidem visibilium vocabula, sed ad illam informitatem, ut tardioribus poterat, insinuandam dicta intellegamus; quia haec duo elementa, id est terra et aqua, ad aliquid faciendum operantium manibus tractabiliora sunt caeteris, et ideo congruentius istis nominibus illa insinuabatur informitas.

Alia ratio quomodo dies et nox facta fuerit, lucis forsitan emissione et contractione?

416
16. 30. Si hoc ergo probabiliter dicitur, non erat aliqua formata moles, quam lux ex una parte illustrans, ex altera faceret tenebras, unde posset nox die discedente succedere.


16. 31. Emissionem vero contractionemque lucis illius si velimus diem noctemque intellegere, nec causam videmus cur ita fieret. Non enim iam erant animalia, quibus haec vicissitudo salubriter exhiberetur, et quibus postmodum exortis per circuitum solis cernimus exhiberi. Nec ullum occurrit exemplum, quo istam emissionem contractionemque lucis, ut diei noctisque vicissitudines fierent, probare possimus. Iactus enim radiorum ex oculis nostris, cuiusdam lucis quidem est iactus; et contrahi potest, cum aerem, qui est oculis nostris proximus, intuemur; et emitti, cum ad eamdem rectitudinem, quae sunt longe posita attendimus: nec sane cum contrahitur, omnino cernere quae longe sunt desinit; sed certe obscurius, quam cum in ea obtutus emittitur. Sed tamen ea lux quae in sensu videntis est, tam exigua docetur, ut nisi adiuvetur extraria luce, nihil videre possimus; et quia discerni ab ea non potest, quo exemplo demonstrari possit emissio in diem, et contractio lucis in noctem, sicut dixi, reperire difficile est.

Lux spiritalis, lux increata, quae spiritales et rationales creaturas illuminat.

417
17. 32. Si autem spiritalis lux facta est, cum dixit Deus: Fiat lux 45; non illa vera Patri coaeterna intellegenda est, per quam facta sunt omnia, et quae illuminat omnem hominem; sed illa de qua dici potuit: Prior omnium creata est sapientia 46. Cum enim aeterna illa et incommutabilis, quae non est facta, sed genita Sapientia, in spiritales atque rationales creaturas, sicut in animas sanctas se transfert 47, ut illuminatae lucere possint; fit in eis quaedam luculentae rationis affectio, quae potest accipi facta lux, cum diceret Deus: Fiat lux: si iam erat creatura spiritalis, quae nomine coeli significata est, in eo quod scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram 48; non corporeum coelum, sed coelum incorporeum coeli corporei, hoc est, super omne corpus, non locorum gradibus, sed naturae sublimitate praepositum. Quo autem modo simul fieri potuit et quod illuminaretur, et ipsa illuminatio, ac diverso tempore narranda fuerit, paulo ante diximus, cum de materia tractaremus.

Allegorice explicatur lucis a tenebris divisio.


17. 33. Sed huic luci succedentem noctem, ut vespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? A tenebris vero qualibus talis lux dividi potuit, dicente Scriptura: Et divisit Deus inter lucem ac tenebras 49? Numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine veritatis, inter quos et in eadem luce permanentes divideret Deus, tamquam inter lucem ac tenebras; et lucem vocans diem, ac tenebras noctem, ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum? An hic dies totius temporis nomen est, et omnia volumina saeculorum hoc vocabulo includit; ideoque non dictus est primus, sed unus dies? Et facta est enim vespera, et factum est, inquit, mane dies unus 50: ut per hoc quod facta est vespera, peccatum rationalis creaturae; quod autem factum est mane, renovatio eius significata videatur.

Quid insinuare possit lucis a tenebris divisio.


17. 34. Sed haec allegoriae propheticae disputatio est, quam non isto sermone suscepimus. Instituimus enim de Scripturis nunc loqui secundum proprietatem rerum gestarum, non secundum aenigmata futurarum. Ergo ad rationem factarum conditarumque naturarum, quomodo invenimus vesperam et mane in luce spiritali? An divisio quidem lucis a tenebris, distinctio est iam rei formatae ab informi; appellatio vero diei et noctis, insinuatio distributionis est, qua significetur nihil Deum inordinatum relinquere, atque ipsam informitatem, per quam res de specie in speciem modo quodam transeundo mutantur, non esse indispositam; neque defectus profectusque creaturae, quibus sibimet temporalia quaeque succedunt, sine supplemento esse decoris universi? Nox enim odinatae sunt tenebrae.

De spirituali luce difficultas, quomodo in ea sit vespera et mane.


17. 35. Propterea vero cum facta esset lux, dictum est: Vidit Deus lucem, quia bona est 51; cum hoc posset post omnia eiusdem diei dicere, id est, ut cum explicasset: Dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux; Et divisit Deus inter lucem et tenebras; Et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem 52; tunc diceret: Et vidit Deus quia bonum est 53; sicut in aliis operibus facit, quibus vocabula imponit. Hic ergo propterea non ita fecit, quoniam a formata re ad hoc distincta est illa informitas, ut non in ea finis esset, sed adhuc formanda restaret per creaturas caeteras iam corporales. Itaque si posteaquam distincta essent illa divisione et vocabulis, tunc diceretur: Vidit Deus quia bonum est 55; haec facta acciperemus significari, quibus iam in suo genere nihil esset addendum. Quia vero lucem solam ita perfecerat; Vidit Deus, inquit, lucem, quia bona est, et divisione ac nominibus discrevit a tenebris. Neque tunc dixit: Vidit Deus quia bonum est; ad hoc enim erat informitas illa discreta, ut adhuc inde alia formarentur. Namque ista nox quae nobis notissima est (facit enim eam super terras solis circuitus), quando per luminarium distributionem a die dividitur, post ipsam divisionem diei et noctis dicitur: Vidit Deus quia bonum est. Non enim haec nox informis aliqua substantia erat, unde adhuc alia formarentur, sed spatium loci plenum aere, carens lumine diurno; cui utique nocti iam nihil addendum esset in genere suo, quo esset speciosior sive distinctior. Vespera autem in toto illo triduo, antequam fierent luminaria, consummati operis terminus non absurde fortasse intellegitur; mane vero, tamquam futurae operationis significatio.

Deum operari sui Verbi rationibus aeternis suique Spiritus amore.

418
18. 36. Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel angelus; sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui, et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti Spiritus sui. Nam et illud quod per graecam et latinam linguam dictum est de Spiritu Dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae vicina est hebraeae, (nam hoc a quodam docto christiano syro fertur expositum) non superferebatur, sed fovebat potius intellegi perhibetur. Nec sicut foventur tumores aut vulnera in corpore aquis vel frigidis vel calore congruo temperatis; sed sicut ova foventur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur, per quemdam in suo genere dilectionis affectum. Non itaque per singulos dies istorum operum divinorum tamquam temporales voces Dei carnaliter cogitemus. Non enim ad hoc ipsa Dei Sapientia nostra infirmitate suscepta venit ad colligendos sub alas suas filios Ierusalem, quemadmodum gallina pullos suos 56 ut semper parvuli simus; sed ut malitia infantes, mente pueri esse desinamus 57.

Prudentia utendum est in Scripturis Sacris interpretandis.


18. 37. Et in rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis, si qua inde scripta etiam divina legerimus, quae possint salva fide qua imbuimur, alias atque alias parere sententias; in nullam earum nos praecipiti affirmatione ita proiciamus, ut si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactaverit, corruamus: non pro sententia divinarum Scripturarum, sed pro nostra ita dimicantes, ut eam velimus Scripturarum esse, quae nostra est; cum potius eam quae Scripturarum est, nostram esse velle debeamus.

In obscuris Scripturae locis nihil temere asserendum.

419
19. 38. Ponamus enim in eo quod scriptum est: Dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 58; alium sensisse lucem corporalem factam, et alium spiritalem. Esse spiritalem lucem in creatura spiritali, fides nostra non dubitat: esse autem lucem corporalem coelestem, aut etiam supra coelum, vel ante coelum, cui succedere nox potuerit, tamdiu non est contra fidem, donec veritate certissima refellatur. Quod si factum fuerit, non hoc habebat divina Scriptura, sed hoc senserat humana ignorantia. Si autem hoc verum esse certa ratio demonstraverit, adhuc incertum erit utrum hoc in illis verbis sanctorum Librorum scriptor sentiri voluerit, an aliud aliquid non minus verum. Quod si caetera contextio sermonis non hoc eum voluisse probaverit, non ideo falsum erit aliud, quod ipse intellegi voluit; sed et verum, et quod utilius cognoscatur. Si autem contextio Scripturae hoc voluisse intellegi scriptorem non repugnaverit, adhuc restabit quaerere utrum et aliud non potuit. Quod si et aliud potuisse invenerimus, incertum erit quidnam eorum ille voluerit: et utrumque sentiri voluisse, non inconvenienter creditur, si utrique sententiae certa circumstantia suffragantur.


19. 39. Plerumque enim accidit ut aliquid de terra, de coelo, de caeteris mundi huius elementis, de motu et conversione vel etiam magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum, atque huiusmodi caeteris, etiam non christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianas Litteras loquentem, ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto coelo errare conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur, et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim quemquam de numero Christianorum in ea re quam optime norunt, errare comprehenderint, et vanam sententiam suam de nostris Libris asserere; quo pacto illis Libris credituri sunt, de resurrectione mortuorum, et de spe vitae aeternae, regnoque coelorum, quando de his rebus quas iam experiri, vel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putaverint esse conscriptos? Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest, cum si quando de prava et falsa opinatione sua reprehendi, et convinci coeperint ab eis qui nostrorum Librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem Libros sanctos, unde id probent, proferre conantur, vel etiam memoriter, quae ad testimonium valere arbitrantur, multa inde verba pronuntiant, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 59.

In Gen. interpretanda sententias varias profert Aug., nullam confidenter confirmat.

420
20. 40. Ad hoc enim considerandum et observandum librum Geneseos multipliciter, quantum potui, enucleavi, protulique sententias de verbis ad exercitationem nostram obscure positis; non aliquid unum temere affirmans cum praeiudicio alterius expositionis fortasse melioris, ut pro suo modulo eligat quisque quod capere possit: ubi autem intellegere non potest, Scripturae Dei det honorem, sibi timorem. Sed cum tam multis exitibus verba Scripturae quae tractavimus, exponantur, cohibeant se tandem qui litteris inflati saecularibus haec ita posita, ut omnia pia corda nutriant, velut imperitum atque impolitum aliquid exagitant; sine pennis in terra reptantes, et volatu ranarum avium nidos irridentes. Periculosius autem errant quidam infirmi fratres, qui cum istos impios de coelestium corporum numeris, vel de quibuslibet elementorum mundi huius quaestionibus subtiliter et copiose disserere audiunt, evanescunt; et eos sibi cum suspirio praeponentes, et magnos putantes, saluberrimae pietatis Libros cum fastidio repetunt et quos dulciter haurire deberent, vix patienter attingunt; a segetis asperitate abhorrentes, et spinarum floribus inhiantes. Non enim vacant videre quam suavis est Dominus 60, nec in sabbato esuriunt; atque ideo pigri sunt, potestate a Domino sabbati accepta, vellere spicas, et tamdiu versari manibus, contritasque purgare, donec ad escam perveniant 61.

Qui intellectus eligendus in sententiis apertis vel oscuris.

421
21. 41. Dicet aliquis: Quid tu tanta tritura dissertationis huius, quid granorum exuisti? quid eventilasti? Cur propemodum in quaestionibus adhuc latent omnia? Affirma aliquid eorum quae multa posse intellegi disputasti. Cui respondeo, ad eum ipsum me cibum suaviter pervenisse, quo didici non haerere homini in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus qui calumniari Libris nostrae salutis affectant; ut quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium. Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris Litteris, id est catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum: atque ita teneamus Mediatorem nostrum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae absconditi 62, ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur, neque falsae religionis superstitione terreamur. Et cum divinos Libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus; si autem hoc latet, idcerte quod circumstantia Scripturae non impedit, et cum sana fide concordat: si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit. Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare. Si utrumque vitetur, perfecte se habet

fructus legentis: si vero utrumque vitari non potest, etiam si voluntas scriptoris incerta sit sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam.

1 - Cf. Mt 13,52.
2 - 1 Cor 10,11.
3 - (
Gn 2,24).
4 - Cf. Eph 5,32.
5 - (Gn 1,1).
6 - (Gn 1,2).
7 - (Gn 1,3).
8 - (Gn 1,1).
9 - Mt 3,17.
10 - Cf. (Gn 11,7).
11 - Io 1,1.
12 - Io 1,3.
13 - (Gn 1,1).
14 - (Gn 1,4.
15 - Cf. Io 10,30.
16 - (Gn 1,1).
17 - Io 8,25.
18 - (Gn 1,3).
19 - (Gn 1,2).
20 - (Gn 1,3-4)
21 - (Gn 1,1).
22 - (Gn 1,2).
23 - (Gn 1,3).
24 - (Gn 1,2).
25 - (Gn 1,2).
26 - 1 Cor 12,31.
27 - Eph 3,19.
28 - (Gn 1,10).
29 - (Gn 1,2).
30 - (Gn 1,3).
31 - (Gn 1,1).
32 - (Gn 1,3).
33 - (Gn 1,1).
34 - (Gn 1,5).
35 - (Gn 1,3).
36 - (Gn 1,5).
37 - Eccle 1,5.
38 - Eccle 1,6.
39 - Cf. Ps 135,8.
40 - (Gn 1,3).
41 - (Gn 1,1).
42 - (Gn 1,2).
43 - Sap 11,18.
44 - (Gn 1,2).
45 - (Gn 1,3).
46 - Eccli 1,4.
47 - Cf. Sap 7,27.
48 - (Gn 1,1).
49 - (Gn 1,4).
50 - (Gn 1,5).
51 - (Gn 1,4).
52 - (Gn 1,3-4).
53 - (Gn 1,3-4).
54 - (Gn 1,5).
55 - (Gn 1,18).
56 - Cf. Mt 23,37.
57 - Cf. 1 Cor 14,20.
58 - (Gn 1,3).
59 - 1 Tim 1,7.
60 - Cf. Ps 33,9.
61 - Cf. Mt 12,1.
62 - Col 2,3.


500

LIBER SECUNDUS

Firmamentum in medio aquarum quid sibi velit.

501
1. 1. Et dixit Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum, et sit dividens inter aquam et aquam: et sic est factum. Et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae erat infra firmamentum, et inter aquam quae erat super firmamentum. Et vocavit Deus firmamentum coelum. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane dies secundus 1. De verbo Dei quod dixit Deus: Fiat firmamentum, etc., et de placito eius, quo vidit quia bonum est, et de vespera et de mane, non opus est hic iterum similiterque disserere; atque ita deinceps quotiescumque ista repetuntur, secundum superiorem inquisitionem interim consideranda esse admonemus. Utrum autem nunc illud coelum fiat, quod excedit aeris omnia spatia, eiusque omnem altitudinem, ubi etiam luminaria stellaeque constituuntur quarto die; an ipse aer vocetur firmamentum, quaeri merito potest.

Aquas supra sidereum caelum esse quidam negant.


1. 2. Multi enim asserunt istarum aquarum naturam super sidereum coelum esse non posse, quod sic habeant ordinatum pondus suum, ut vel super terras fluitent, vel in aere terris proximo vaporaliter ferantur. Neque quisquam istos debet ita refellere, ut dicat secundum omnipotentiam Dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere, aquas etiam tam graves, quam novimus atque sentimus, coelesti corpori, in quo sunt sidera, superfusas. Nunc enim quemadmodum Deus instituerit naturas rerum, secundum Scripturas eius nos convenit quaerere; non quid in eis vel ex eis ad miraculum potentiae suae velit operari. Neque enim si vellet Deus sub aqua oleum aliquando manere, non fieret; non ex eo tamen olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut appetendo suum locum, etiam si subterfusa fuerit, perrumpat aquas, eisque se superpositam collocet. Nunc ergo quaerimus utrum conditor rerum, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit 2, non unum locum proprium ponderi aquarum circa terram tribuerit, sed et super coelum quod ultra limitem aeris circumfusum atque solidatum est.

Argumenta ab illis allata.


1. 3. Quod qui negant esse credendum, de ponderibus elementorum argumentantur, negantes ullo modo ita desuper quasi quodam pavimento solidatum esse coelum, ut possit aquarum pondera sustinere; quod talis soliditas nisi terris esse non possit, et quidquid tale est, non coelum sed terra sit. Non enim tantum locis, sed etiam qualitatibus elementa distingui, ut pro qualitatibus propriis etiam loca propria sortirentur: aqua scilicet super terram, quae etiam si sub terra stat aut labitur, sicut in antris cavernisque abditis, non tamen ea terrae parte quam supra, sed ea quam infra se habet, continetur. Nam si ex parte superiore fuerit pars ulla terrae delapsa, non manet super aquam, sed ea perruptademergitur et pergit ad terram; quo veniens conquiescit, tamquam in loco suo, ut supra sit aqua, subtus autem terra. Unde cognoscitur quod etiam super aquas cum esset, non ipsis aquis portabatur, sed compage terrae tenebatur, sicut sese habent camerae speluncarum.

Scriptura Sacra et doctrina de rerum natura.


1. 4. Hic occurrit admonere cavendum errorem, quem in libro primo cavendum monui, ne forte quia scriptum est in Psalmis: Fundavit terram super aquam 3; arbitretur aliquis nostrum, adversus istos de ponderibus elementorum subtiliter disserentes, isto testimonio Scripturarum esse nitendum: quia illi non retenti auctoritate Litterarum nostrarum, et nescientes quemadmodum dictum sit: Libros sanctos facilius irridebunt, quam illud repudiabunt, quod vel certis rationibus perceperunt, vel experimentis manifestissimis probaverunt. Illud namque in Psalmis, aut figurate dictum recte accipi potest: ut quoniam coeli et terrae nomine saepe in Ecclesia spiritales carnalesque significantur, coelos ostenderit pertinere ad serenam intellegentiam veritatis, dicens: Qui fecit coelos in intellegentia 4; terram vero ad fidem simplicem parvulorum, non fabulosis opinionibus incertam atque fallacem, sed prophetica et evangelica praedicatione firmissimam, quae per Baptismum solidatur, et ideo subiecerit, dicens: Fundavit terram super aquam. Aut si ad litteram quisquam cogit intellegi, non incongruenter vel sublimia terrarum sive continentium, sive insularum accipiuntur, quae superiora sunt aquis; vel ipsa tegmina speluncarum, quae super aquas pendula soliditate firmata sunt. Quocirca nec ad litteram quisquam potest sic intellegere, quod dictum est: Fundavit terram super aquam; ut aquarum pondus terreno ponderi supportando naturali ordine quasi subiectum esse arbitretur.

Aer terra superior.

502
2. 5. Aerem vero aquis esse superiorem, quamvis propter ampliora sui spatia etiam aridam contegat, hinc intellegitur, quod nullum vas ab ore impressum repleri aquis potest: unde satis indicat aeris naturam locum petere superiorem. Videtur enim vas inane, sed aere plenum probatur, cum ore imo in aquam deprimitur; quia enim per superiorem partem non invenit emicandi locum, nec deorsum versus irruptis aquis subter eas ire natura sinitur, plenitudine sua repellit eas, et in vas non permittit intrare. Cum autem vas ita collocatur, ut os non habeat deorsum, sed in latus inclinatum, intrat aqua inferius, exeunte aere superius. Itemque si vasis erecti os pateat in coelum, cum infundis aquam, evadit aer sursum versus, ex aliis partibus qua non infundis, et fit locus aquae deorsum versus intrandi. Quod si vi maiore vas deprimitur, ut vel ex latere vel desuper aquae repente influant, et undique os vasis obtegant, disrumpit eas aer sursum nitens, ut eis ad ima locum faciat; et ipsa disruptio singultus vasorum est, dum partibus fugit, quia totus tam cito non potest, propter illius oris angustias. Ita si aer super aquas ire cogitur, etiam confluentes eas disicit, cum exsilientes impetu eius impulsae ebulliunt, et eum bullis crepantibus emittunt in sua properantem, atque illis ad ima decidendi aditum dantem. Si autem sub aquas ire cogatur ex vase, ut illo cedente vas ab ore in ima presso repleri velis, facilius undis undique versum cooperitur, quam per os eius ab inferiore parte intrandi gutta exigua reperit locum.

Ignis aere superior.

503
3. 6. Iam vero ignem ad superna emicantem etiam ipsius aeris naturam velle transcendere, quis non sentiat? quandoquidem si ardentem faculam capite deorsum quisque teneat, nihilominus flammae crinis ad superiora contendit. Sed quoniam circumfusi ac superfusi aeris praepollenti constipatione subinde ignis exstinguitur, et in eius qualitatem per abundantiam superatus subinde commutatur ac vertitur, ad universam eius altitudinem transiliendam non potest perdurare. Itaque super aerem purus ignis esse dicitur coelum, unde etiam sidera atque luminaria facta coniectant, illius videlicet igneae lucis in eas formas quas in coelo cernimus, conglobata dispositaque natura: ac per hoc, sicut terrarum ponderibus et aer et aqua cedit, ut ad terram perveniant; sic aquarum ponderi, et ipse aer cedit, ut vel ad terram vel ad aquam perveniat. Unde intellegi volunt, hoc modo necesse fuisse ut aer quoque, si quis eius particulam in spatiis illis sublimibus coeli posset dimittere, pondere suo caderet, donec ad aeria subter spatia perveniret. Quapropter colligunt multo minus esse posse aquis supra illud igneum coelum aliquid loci, cum illic aer multo aquis levior manere non possit.

Cur, secundum quemdam, aer quodam modo possit caelum et firmamentum dici.

504
4. 7. Talibus eorum disputationibus cedens, laudabiliter conatus est quidam demonstrare aquas super coelos, ut ex ipsis visibilibus conspicuisque naturis assereret Scripturae fidem. Et prius quidem, quod facillimum fuit, ostendit et hunc aerem coelum appellari, non solum sermone communi, secundum quem dicimus serenum vel nubilum coelum, sed etiam nostrarum ipsarum consuetudine Scripturarum, cum dicuntur volatilia coeli 5, cum aves in hoc aere volare manifestum sit: et Dominus cum de nubibus loqueretur: Faciem, inquit, coeli potestis probare 6. Nubes autem etiam per proximum terris aerem conglobari saepe cernimus, cum per declivia iugorum ita recumbunt, ut plerumque excedantur etiam cacuminibus montium. Cum ergo probasset et hunc aerem coelum dici, nulla alia causa etiam firmamentum appellatum voluit existimari, nisi quia intervallum eius dividit inter quosdam vapores aquarum, et istas aquas quae corpulentius in terris fluitant. Et nubes quippe, sicut experti sunt qui inter eas in montibus ambulaverunt, congregatione et conglobatione minutissimarum guttarum talem speciem reddunt: quae si spissantur amplius, ut coniungantur in unam grandem plures guttae minimae, non eam patitur aer apud se teneri, sed eius ponderi ad ima dat locum; et haec est pluvia. Ergo ex aere, qui est inter vapores humidos, unde superius nubila conglobantur, et maria subterfusa, ostendere ille voluit esse coelum inter aquam et aquam. Hanc ergo diligentiam considerationemque laude dignissimam iudico. Quod enim dixit, neque contra fidem est, et in promptu posito documento credi potest.


Aug - de Genesi 411