Aug - de Genesi 704

Mensura, numerus et pondus non in rebus visibilibus tantum sed in affectionibus animi et negotiis mentis; numerus sine numero.

704
4. 8. Neque enim mensura et numerus et pondus in lapidibus tantummodo et lignis atque

eiusmodi molibus, et quantiscumque corporalibus vel terrestribus vel coelestibus animadverti et cogitari potest. Est autem mensura aliquid agendi, ne sit irrevocabilis et immoderata progressio; et est numerus et affectionum animi et virtutum, quo ab stultitiae deformitate, ad sapientiae formam decusque colligitur; et est pondus voluntatis et amoris, ubi apparet quanti quidque in appetendo, fugiendo, praeponendo, postponendoque pendatur: sed haec animorum atque mentium et mensura alia mensura cohibetur, et numerus alio numero formatur, et pondus alio pondere rapitur. Mensura autem sine mensura est, cui aequatur quod de illa est, nec aliunde ipsa est: numerus sine numero est, quo formantur omnia, nec formatur ipse: pondus sine pondere est, quo referuntur ut quiescant, quorum quies purum gaudium est, nec illud iam refertur ad aliud.

Quomodo verba mensura etc. accipienda sint.


4. 9. Sed nomina mensurae et numeri et ponderis, quisquis nonnisi visibiliter novit, serviliter novit. Transcendat itaque omne quod ita novit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus haereat, de quibus cogitare nisi sordide non potest. Tanto enim magis cuique ista in superioribus cara sunt, quanto ipse minus est in inferioribus caro. Quod si non vult aliquis ea vocabula, quae in rebus infimis et abiectissimis didicit, transferre ad illa sublimia, quibus intuendis mentem serenare conatur, non est urgendus ut faciat. Dum enim hoc intellegatur quod intellegendum est, non magnopere curandum est quid vocetur. Scire oportet tamen cuiusmodi similitudo est inferiorum ad superiora. Non enim aliter recte hinc illuc ratio tendit, et nititur.

Explicatur @Sg 11,21@.


4. 10. Iam vero si quisquam dicit creatam esse mensuram et numerum et pondus, in quibus Deum omnia disposuisse Scriptura testatur; si in illis omnia disposuit, eadem ipsa ubi disposuit? si in aliis, quomodo ergo in ipsis omnia, quando ipsa in aliis? Non itaque dubitandum est illa esse extra ea quae disposita sunt, in quibus omnia disposita sunt.

In Deo ipso esse rationem mensurae, numeri ponderisque ad quam disposita sint omnia.

705
5. 11. An forte putabimus ita dictum esse: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti 5, ac si diceretur: Omnia sic disposuisti, ut haberent mensuram, et numerum, et pondus? Quia et si diceretur: Omnia corpora in coloribus disposuisti; non hinc esset consequens ut ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia, colores in se prius habuisse intellegeretur, in quibus faceret corpora: sed ita acciperetur: Omnia corpora in coloribus disposuisti, ac si diceretur: Omnia corpora sic disposuisti, ut haberent colores. Quasi vero a creatore Deo disposita in coloribus corpora, id est ita disposita ut colorata essent, possit aliter intellegi, nisi aliqua ratio colorum singulis corporum generibus distribuendorum in ipsa disponentis sapientia non defuisse intellegatur, etsi color ibi non appellatur. Hoc est enim quod dixi: dum res conceditur non esse de vocabulis laborandum.

Opinabilis explicatio vers. @Sg 11,21@.


5. 12. Faciamus ergo ita dictum esse: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti 6, tamquam dictum esset, ita disposita ut haberent proprias mensuras suas, et proprios numeros, et proprium pondus, quae in eis pro sui cuiusque generis mutabilitate mutarentur, augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, levitate et gravitate, secundum dispositionem Dei: numquid sicut ista mutantur, ita ipsum Dei consilium, in quo ea disposuit, mutabile dicimus? Averterit ipse tantam dementiam.

706
6. 12. Cum ergo haec ita disponerentur, ut haberent mensuras, et numeros, et pondera sua, ubi ea cernebat ipse disponens? Neque enim extra seipsum, sicut cernimus oculis corpora; quae utique nondum erant, cum disponerentur ut fierent. Nec ita intra seipsum ista cernebat, sicut animo cernimus phantasias corporum, quae non praesto sunt oculis, sed ea quae vidimus, vel ex eis quae vidimus imaginando cogitamus. Quo modo ergo ista cernebat, ut ita disponeret? Quo, nisi eo quo solus potest?


6. 13. Verumtamen nos mortales et peccatores, quorum animas aggravant corpora corruptibilia, et quorum sensum multa cogitantem terrena deprimit habitatio 7; quamquam etsi corda mundissima et mentes simplicissimas gereremus, sanctisque Angelis iam essemus aequales, non utique nobis ita nota esset divina substantia sicut ipsa sibi.

Senarii numeri perfectionem quomodo cernamus.

707
7. 13. Tamen istam senarii numeri perfectionem, nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora; nec ita intra nosmetipsos, quemadmodum corporum phantasias, et visibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. Quamvis enim se obiectent mentis aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri compositio vel ordo vel partitio cogitatur: tamen validior et praepotentior desuper ratio non eis annuit, interiusque numeri vim contuetur; per quem contuitum fidenter dicit, id quod dicitur unum in numeris, in nullas partes dividi posse; nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles dividi; et facilius coelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse ut senarius numerus non suis partibus compleatur. Gratias itaque Creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc possit videre, quod avium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum vident et coelum, et terram, et luminaria, et mare, et aridam, et omnia quae in eis sunt.

Deum sex diebus perfecisse opera sua quia senarius numerus perfectus sit.


7. 14. Quamobrem non possumus dicere, propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit Deus omnia opera sua; sed propterea Deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est. Itaque, etiamsi ista non essent, perfectus illeesset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent.

Quies Dei die septimo quomodo intellegenda.

708
8. 15. Iamvero quod scriptum est, requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit; et ideo eumdem diem benedixisse, et sanctificasse, quia in ipso requievit ab omnibus operibus suis; ut quomodo possumus, quantum ab ipso adiuti fuerimus, intellectu conemur attingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus. Numquid enim dici vel credi fas est Deum laborasse in operando, cum ea quae supra scripta sunt condidit, quando dicebat, et fiebant? Ita quippe nec homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat. Quamvis enim humana verba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo diuturnus fatiget: tamen cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo quod scriptum est, cum Deus dixit: Fiat lux: Fiat firmamentum 8, et caetera usque in finem operum, quae sexto die consummavit; nimis absurdi deliramenti est, istum vel hominis, nedum Dei, laborem putare.

Figurata interpretatio.


8. 16. An forte quis dixerit, dicendo quidem ut fierent, quae continuo facta sunt, Deum non laborasse, sed forte cogitando quid fieri debuisset; qua cura velut liberatus rerum perfectione requieverit, et eo merito diem quo primo factus est ab hac animi intentione securus, benedicere, et sanctificare voluerit? Quod si haec sapere, multum desipere est (rerum enim condendarum tam facultas, quam facilitas incomparabilis atque ineffabilis est apud Deum), :Quo genere locutionis intellegatur dictum requievisse Deum, quem nefas est credere laborasse.

709
9. 16. Quid restat ut intellegamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creavit, in seipso requiem praebuisse, post eius perfectionem, per donum Spiritus sancti, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 9 ut illuc feramur appetitu desiderii, quo cum venerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? Sicut enim recte dicitur Deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus; ita recte dicitur Deus requiescere, cum eius munere requiescemus.


9. 17. Hoc quidem recte intellegimus; quia et verum est, et non magnae intentionis indiget, ut videamus ita dici requiescere Deum, cum requiescere eos facit, sicut dicitur cognoscere, cum efficit ut cognoscamus. Neque enim Deus temporaliter cognoscit quod ante non noverat; et tamen dicit Abrahae: Nunc cognovi quoniam times Deum 10: ubi quid aliud accipimus, nisi: Nunc feci ut cognosceres? His locutionum modis, cum ea quae non accidunt Deo tamquam illi accidant loquimur, eum facere agnoscimus ut nobis accidant; ea duntaxat quae laudabilia sunt: et haec quantum Scripturarum usus admittis. Neque enim nos temere aliquid tale de Deo dicere debemus, quod in Scriptura eius non legimus.

Aliae Scripturae Sanctae sententiae eiusdem generis locutionis verbis expressae.


9. 18. Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in diem redemptionis 11. Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest; cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo. Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat caritate, qua necesse est ut homines ex tempore gaudeant profectu fidelium et bonis operibus; et ideo necesse est etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant; quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione quam Spiritus sanctus infundit: propterea ipse Spiritus dicitur contristari ab eis qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum sanctum habent; quo dono tam boni sunt, ut eos mali moestificent, hi maxime quos bonos fuisse sive noverunt sive crediderunt. Quae profecto tristitia non solum non culpanda, verum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est.

Explicatur idem genus locutionis Apostoli.


9. 19. Hoc genere locutionis rursus idem apostolus mirabiliter usus est, ubi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo 12. Neque enim tunc eos cognoverat Deus, praecognitos videlicet ante constitutionem mundi 13; sed quia tunc ipsi eum illius munere, non suo merito vel facultate cognoverant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et verbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere ut hoc sibi arrogarent se potuisse quod eis posse ille donaverat.

Quaeritur utrum ipse Deus proprie requiescere potuerit.

710
10. 20. Hic ergo intellectus, in eo quod positum est requievisse Deum ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia ipse nos facit requiescere, cum bona opera fecerimus, quibusdam forte suffecerit: sed nos huius sententiae Scripturarum consideratione suscepta, urgemur quaerere quodammodo et ipse requiescere potuerit; quamvis requie sua nobis insinuata, sperare admonuerit in se requiem nostram futuram. Sicut enim ipse fecit coelum et terram, et ea quae in eis sunt, et omnia sexto die consummavit; nec in eis aliquid dici potest nos creasse, illo donante ut crearemus, et ideo dictum esse: Consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit 14, quia ut a nobis consummarentur ipse praestitit: ita et quod dictum est: Requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit 15, non utique nostram requiem, quam concedente ipso adepturi sumus, sed ipsius primitus intellegere debemus, qua in septimo die requievit, consummatis operibus; ut prius omnia quae scripta sunt facta monstrentur, et deinde si opus est, etiam aliquid significasse doceantur. Recte quippe dicitur, sicut Deus post opera sua bona requievit, ita et nos post opera nostra bona requieturos. Sed ob hoc etiam recte flagitatur, ut quemadmodum disputatum est de operibus Dei, quae ipsius esse satis apparet; ita de requie Dei satis disseratur, quae proprie ipsius demonstratur.

Quaeritur quomodo utrumque constet et Deum die septimo requievisse et adhuc operari.

711
11. 21. Quapropter iustissima ratione compellimur indagare, si valeamus, atque eloqui, quomodo utrumque sit verum, et quod hic scriptum est, in septimo die requievisse Deum ab omnibus operibus suis, quae fecit; et quod in Evangelio dicit ipse, per quem facta sunt omnia: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor 16. Eis enim hoc respondit, qui propter requiem Dei Scripturae huius auctoritate antiquitus commendatam sabbatum, ab eo non observari querebantur. Et dici quidem probabiliter potest, observandum sabbatum Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritalem requiem figuraret, quam Deus exemplo huius quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. Cuius quietis et Dominus Christus, qui nonnisi quando voluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmavit. Ipso quippe die sabbati requievit in sepulcro, eumque totum diem habuit sanctae cuiusdam vacationis, posteaquam sexto die, id est parasceve, quam dicunt sextam sabbati, consummavit omnia opera sua, cum de illo quae scripta sunt, in ipso crucis patibulo complerentur. Nam et hoc verbo usus est quando ait: Consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum 17. Quid ergo mirum si Deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, volens etiam hoc modo praenuntiare, ab operibus suis in uno die requievit, deinceps operaturus ordinem saeculorum, ut et illud vere diceretur: Pater meus usque nunc operatur?

Alia ratio conciliandi Scripturam de requie et de continua Dei operatione.

712
12. 22. Potest etiam intellegi Deum requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera nova: deinceps autem usque nunc et ultra operari eorumdem generum administrationem, quae tunc instituta sunt; non ut ipso saltem die septimo potentia eius a coeli et terrae, omniumque rerum quas condiderat, gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia, et omnipotentis atque omnitenentis virtus, causa subsistendi est omni creaturae: quae virtus ab eis quae creata sunt regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim, sicut structor aedium cum fabricaverit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius; ita mundus vel ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen sui subtraxerit.

Sequitur eadem res.


12. 23. Proinde et quod Dominus ait: Pater meus usque nunc operatur 18, continuationem quamdam operis eius, qua universam creaturam continet atque administrat, ostendit. Aliter enim posset intellegi si diceret: Et nunc operatur, ubi non esset necesse ut operis continuationem acciperemus: aliter autem cogit intellegi cum ait: Usque nunc, ex illo scilicet quo cuncta cum conderet operatus est. Et quod scriptum est de sapientia eius: Pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 19; de qua item scriptum est, quod motus eius agilior celeriorque sit omnibus motibus 20: satis apparet recte intuentibus, hunc ipsum incomparabilem et ineffabilem, et si possit intellegi, stabilem motum suum, rebus eam praebere suaviter disponendis; quo utique subtracto, si ab hac operatione cessaverit, eas continuo perituras. Et illud quod ait Apostolus cum Deum Atheniensibus praedicaret. In illo vivimus, et movemur et sumus 21, liquide cogitatum quantum humana mens valet, adiuvat hanc sententiam, qua credimus et dicimus Deum in iis quae creavit, indesinenter operari. Neque enim tamquam substantia eius sic in illo sumus, quemadmodum dictum est, quod habeat vitam in semetipso 22: sed utique cum aliud sumus quam ipse, non ob aliud in illo sumus, nisi quia id operatur, et hoc est opus eius, quo continet omnia, et quo eius sapientia pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; per quam dispositionem in illo vivimus, et movemur, et sumus. Unde colligitur quod si hoc opus suum rebus subtraxerit, nec vivemus, nec movebimur, nec erimus. Claret igitur ne uno quidem die cessasse Deum ab opere regendi quae creavit, ne motus suos naturales quibus aguntur atque vegetantur, ut omnino naturae sint, et in eo quod sunt pro suo quaeque genere maneant, illico amitterent, et esse aliquid omnino desinerent, si eis subtraheretur motus ille Sapientiae Dei, quo disponit omnia suaviter. Quapropter sic accipimus Deum requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit, ut iam novam naturam ulterius nullam conderet; non ut ea quae condiderat, continere et gubernare cessaret. Unde et illud verum est, quod septimo die.requievit Deus 23

De sabbati observatione et de sabbato christiano.

713
13. 24. Et opera quidem eius videmus bona; quietem vero eius post bona opera nostra videbimus. Ob quam significandam mandavit Hebraeo populo unum diem observandum 25: quod tam carnaliter agebant, ut eo die Dominum salvatorem nostrum videntes operari criminarentur, ac sic eis de opere Patris rectissime responderet, cum quo et ipse operabatur aequaliter, non solum creaturae universae administrationem, sed etiam ipsam nostram salutem. Iam vero tempore gratiae revelatae, observatio illa sabbati, quae unius diei vacatione figurabatur, ablata est ab observatione fidelium. In ea quippe gratia perpetuum sabbatum iam observat, qui spe futurae quietis operatur quidquid boni operatur, nec in ipsis bonis operibus suis, quasi habens bonum quod non acceperit, gloriatur: ita enim tamquam diem sabbati, hoc est Dominicae cessationis in sepultura, suscipiens atque intellegens Baptismi sacramentum, quiescit a pristinis operibus suis; ut iam in novitate vitae ambulans 26, Deum in se operari cognoscat, qui simul et operatur, et quiescit, et creaturae praebens congruam gubernationem, et apud se habens aeternam tranquillitatem.

Cur Deus solum diem quietis sanctificaverit.

714
14. 25. Denique ipse nec cum creavit defessus, nec cum cessavit refectus est; sed nos voluit per Scripturam suam ad quietis exhortari desiderium, intimando nobis eum diem se sanctificasse, in quo quievit ab omnibus operibus suis. Nam nusquam omnium sex dierum quibus creata sunt omnia, legitur aliquid sanctificasse, nec ante ipsos sex dies ubi scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram 27, additum est. Et sanctificavit: sed diem istum, in quo requievit ab omnibus operibus suis quae fecit, voluit sanctificare, tamquam et apud ipsum, qui nihil in opere suo laborat, plus quies quam operatio valeat. Hoc quidem in hominibus Evangelium nobis intimat, ubi Salvator noster meliorem partem dicit Mariae, quod sedens ad pedes eius requiescebat in verbo eius, quam Marthae, quamvis propter obsequium quo ei ministrabat circa multa occupatae, et licet bonum opus operantis 28. Verum hoc in Deo quomodo sit vel intellegatur, difficile dictum est, etiamsi cogitatu aliquantulum attingi potest, cur Deus sanctificaverit diem quietis suae, qui nullum sanctificaverit operis sui, nec ipsum sextum quo et hominem fecit, et cuncta perfecit. Ac primum ipsum requiescere Dei quale sit, cuius humanae mentis acies assequi potest? Quod tamen nisi esset, hoc omnino ista Scriptura non poneret. Dicam sane quod sentio, haec duo indubitata praeloquens, nec Deum, velut post laborem desideratumve negotii sui finem, temporali quadam requie delectatum; nec has Litteras auctoritate tanta merito praeminentes, frustra falsoque dixisse quod Deus ab omnibus operibus suis quae fecit, in septimo die requieverit, eaque causa eumdem diem sanctificaverit.

Solvitur quaestio superius posita.

715
15. 26. Nimirum ergo quia vitium est et infirmitas animae, ita suis operibus delectari, ut potius in eis, quam in se requiescat ab eis; cum procul dubio melius aliquid in illa sit quo ea facta sunt, quam ipsa quae facta sunt: insinuatur nobis Deus per hanc Scripturam, qua dicitur requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit, nullo opere suo sic delectatus, quasi faciendi eius eguerit, vel minor futurus nisi fecisset, vel beatior cum fecisset. Quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut ei debeat quod est, ipse autem nulli quod ex ipso est, debeat quod beatus est; se rebus quas fecit diligendo praeposuit: non sanctificans diem quo ea facienda inchoavit, nec illum quo ea perfecit, ne illis vel faciendis vel factis auctum eius gaudium videretur; sed eum quo ab ipsis in seipso requievit. Et ipse quidem nunquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit: hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum ad eam intimandam non deputavit diem, nisi qui perfectionem rerum omnium sequebatur. Nam qui semper est quietus, tunc nobis requievit, cum se requievisse monstravit.

Deum non egere operibus a se factis.

716
16. 27. Illud quoque attendendum est, quod Dei requiem, qua de seipso beatus est, nobis insinuari oportebat, ut intellegamus quomodo dicatur etiam requiescere in nobis; quod non dicitur, nisi cum in se requiem praestat et nobis. Requies igitur Dei recte intellegentibus ea est, qua nullius indiget bono: et ideo certa et nobis in illo est, quia et nos beatificamur bono quod ipse est, non ipse bono quod nos sumus. Nam et nos aliquod bonum ab illo sumus, qui fecit omnia bona valde, in quibus fecit et nos. Porro alia res bona praeter ipsum nulla est, quam ipse non fecit; ac per hoc nullo praeter se alio bono eget, qui bono quod fecit non eget. Haec est eius requies ab omnibus operibus suis quae fecit. Quibus autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset? Nam etiam sic dici posset nullis egens bonis, non a factis in seipso requiescendo, verum omnino nulla faciendo. Sed bona facere si non posset, nulla esset potentia: si autem posset nec faceret, magna esset invidentia. Quia ergo est omnipotens et bonus, omnia valde bona fecit: quia vero seipso bono perfecte beatus est, ab omnibus, quae fecit, in seipso requievit, ea scilicet requie a qua nunquam recessit. Sed si diceretur requievisse a faciendis, nihil aliud quam non fecisse intellegeretur. Nisi autem diceretur requievisse a factis, non eis egere quae fecit minus commendaretur.

Ideo Deum requievisse post VI diem.


16. 28. Quo itaque die hoc commendari oportuisse nisi septimo? Intellegit quisquis senarii numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus, perfectioni creaturae congruenter adhibitam recolit. Si enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti perfecta est, eaque requies Dei erat nobis commendanda, qua demonstraretur nec perfectis beatificari creaturis; procul dubio dies erat in hac commendatione sanctificandus qui sequitur sextum, quo erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos in illo requiescamus.

Requies nostra in Deo.

717
17. 29. Neque enim similitudo pia est, si velimus ita similes esse Deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus in nobis, sicut ipse requievit in se ab operibus suis. In quodam quippe incommutabili bono requiescere debemus, quod ille nobis est qui nos fecit. Haec erit igitur summa, minimeque superba, et vere pia requies nostra, ut sicut ipse requievit ab omnibus operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi bonum est, quo beatus est: ita et nos ab omnibus operibus, non tantum nostris, verum etiam ipsius, nonnisi in illo requieturos nos esse speremus; idque desideremus post bona opera nostra, quae in nobis agnoscimus illius potius esse quam nostra: ut etiam sic post bona opera sua ipse requiescat, cum post bona opera quae ab illo iustificati fecerimus, in se nobis requiem praestat. Magnum est enim nobis ab illo exstitisse, sed maius erit in illo requievisse. Sicut ipse non ideo beatus est, quia haec fecit; sed quia etiam factis non egens, in se potius quam in ipsis requievit. Unde non operis, sed quietis diem sanctificavit; quia non haec faciendo, sed eis quae fecit non egendo, se beatum intimavit.

Conclusio: Deum requiescere semper in se ipso quia in se uno beatus.


17. 30. Quid ergo tam humile ac facile effatu, et quid tam sublime atque arduum cogitatu, quam Deus requiescens ab omnibus operibus suis quae fecit? Et ubi requiescens nisi in seipso, quia beatus nonnisi seipso? Quando, nisi semper? In diebus autem quibus rerum quas condidit consummatio narratur, et ab eis quietis Dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die, qui earum sequitur perfectionem? A perfectis enim requiescit, qui nec perfectis eget, quo beatior esse possit.

Cur Dei requies mane et vespere careat.

718
18. 31. Et quod apud illum quidem, quieti eius nec mane nec vespera est; quia nec aperitur initio, nec clauditur fine: perfectis autem operibus eius mane habet et vesperam non habet; perfecta quippe creatura habet quoddam initium suae conversionis ad quietem Creatoris sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut ea quae facta sunt. Ac per hoc requies Dei non ipsi Deo, sed rerum ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere quod ab illo perficitur, et in eo habere mane; in suo enim genere tamquam vespera terminatum est: sed in Deo vesperam habere iam non potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius.

Quod finis diei vespera sit, scilicet nox, et alterum diei initium mane, ut ordine naturali dies a luce agnoscatur incipere.


18. 32. In illis enim diebus quibus omnia creabantur, vesperam terminum conditae creaturae; mane autem initium condendae alterius accipiebamus. Ac per hoc quinti diei vespera terminus est conditae quinto die creaturae: mane autem quod post ipsam vesperam factum est, initium est condendae sexto die creaturae; qua condita tamquam eius terminus facta est vespera. Et quia nihil aliud condendum restiterat, ita post illam vesperam mane factum est, ut non esset initium condendae alterius creaturae, sed initium quietis universaecreaturae in requie Creatoris. Neque enim coelum et terra et omnia quae in eis sunt, universa scilicet spiritalis corporalisque creatura in seipsa manet; sed utique in illo de quo dictum est: In illo enim vivimus, et movemur, et sumus 29. Quia etsi unaquaeque pars potest esse in toto cuius pars est; ipsum tamen totum non est nisi in illo a quo conditum est. Et ideo non absurde intellegitur sexto die completo post eius vesperam factum mane, non quo significaretur initium condendae alterius creaturae, sicut in caeteris; sed quo significaretur initium manendi et quiescendi totius quod conditum est, in illius quiete qui condidit. Quae quies Deo nec initium habet nec terminum: creaturae autem habet initium, sed non habet terminum; et ideo septimus dies eidem creaturae coepit a mane, sed nullo vespere terminatur.

Quo differant dies creationis ab illis nostrae hebdomadae.


18. 33. Nam si in caeteris diebus vespera et mane talium temporum vices significant, qualia nunc per haec quotidiana spatia peraguntur; non video quid prohibuerit et septimum diem vespera, noctemque eiusdem mane concludere, ut similiter diceretur: Et facta est vespera, et factum est mane dies septimus: quando quidem et ipse unus est dierum, qui omnes septem sunt, quorum repetitione menses et anni et saecula peraguntur; ut mane quod ponereturpost vesperam septimi, hoc esset initium octavi diei, de quo iam deinceps silendum fuit, quia idem primus est ad quem reditur, a quo rursus hebdomadis series ordiatur. Unde probabilius est istos quidem septem dies, illorum nominibus et numero, alios atque alios sibimet succedentes currendo temporalia peragere spatia: illos autem primos sex dies inexperta nobis atque inusitata specie in ipsis rerum conditionibus explicatos; in quibus et vespera et mane sicut ipsa lux et tenebrae, id est dies et nox, non eam vicissitudinem praebuerunt, quam praebent isti per solis circuitus: quod certe de illis tribus fateri cogimur, qui ante condita luminaria commemorati atque numerati sunt.

Quomodo Dei et creaturae requies intellegenda.


18. 34. Ac per hoc qualiscumque in eis vespera et mane fuerit, nullo modo tamen opinandum est, eo mane quod post sexti diei vesperam factum est, initium accepisse requiem Dei; ne temporale aliquod bonum illi aeternitati et incommutabilitati accidisse vanitate temeraria suspicemur: sed illam quidem requiem Dei, qua in seipso requiescit, eoque bono beatus est quod ipse sibi est, nec initium eidem ipsi habere nec terminum; consummatae autem creaturae habere initium, eamdem requiem Dei. Quoniam rei cuiusque perfectio, non tam in universo cuius pars est, quam in eo a quo est, in quo et ipsum universum est, pro sui generis modulo stabilitur ut quiescat, id est, ut sui momenti ordinem teneat. Ac per hoc ipsa universitas creaturae, quae sex diebus consummata est, aliud habet in sua natura, aliud in ordine quo in Deo est, non sicut Deus, sed tamen ita ut ei quies propriae stabilitatis non sit, nisi in illius quiete qui nihil praeter se appetit, quo adepto requiescat. Et ideo dum ipse manet in se, quidquid ex illo est retorquet ad se; ut omnis creatura in se habeat naturae suae terminum, quo non sit quod ipse est; in illo autem quietis locum, quo servet quod ipsa est.

Scio quod non proprie dixerim locum; nam proprie dicitur in spatiis quae corporibus occupantur: sed quia et ipsa corpora non manent in loco, nisi quo sui ponderis tamquam appetitu perveniunt, ut eo comperto requiescant; ideo non incongruenter a corporalibus ad spiritalia verbum transfertur, ut dicatur locus, cum res ipsa plurimum distet.

Cur mane diei septimi vespera non consequatur.


18. 35. Initium ergo creaturae in quiete Creatoris illo mane significatum arbitror, quod factum est post vesperam sexti diei; non enim posset in illo nisi perfecta requiescere: proinde sexto die consummatis omnibus, factaque vespera, factum est et mane, quo inciperet consummata creatura in illo a quo facta est requiescere. Quo initio Deum in seipso requiescentem, ubi et ipsa requiescere posset invenit, tanto stabilius atque firmius, quanto ipsa illius, non ille huius eguit ad quietem suam. Sed quoniam quidquid erit universa creatura quibuslibet mutationibus suis, non utique nihil erit, ideo creatura universa in Creatore suo semper manebit; ac per hoc post illud mane nulla deinde vespera fuit.


18. 36. Hoc diximus, cur septimus dies, in quo requievit Deus ab omnibus operibus suis, mane habuerit post vesperam sexti, vesperam vero non habuerit.

Cur dies septimus sine vespere fuerit: explicatio altera.

719
19. 36. Est aliud quod de hac re magis proprie atque melius possit, quantum existimo, intellegi, sed aliquanto difficilius explicari; ut non creaturae, sed etiam sibi requies Dei septimo die mane habuerit sine vespera, id est initium sine termino. Si enim ita diceretur: Requievit Deus in die septimo, nec adderetur: Ab omnibus operibus suis quae fecit, frustra huius quietis initium quaereremus. Non enim incipit Deus requiescere, cuius requies sine initio, sine termino sempiterna est. Sed quoniam ab omnibus operibus suis quae fecit, eis non egendo, requievit, intellegitur requies quidem Dei nec coepta nec terminata; requies autem eius ab omnibus operibus suis quae fecit, ex eo coepta est ex quo illa perfecit. Neque enim operibus suis non egendo requievisset, prius quam essent, quibus nec perfectis eguisset; et quia eis omnino nunquam eguit, nec ista beatitudo qua non eis eget, tamquam proficiendo perficietur, ideo septimo diei nulla vespera accessit.

Quaeritur utrum dies septimus creatus sit.

720
20. 37. Sed plane quaeri potest, dignaque consideratione movet, quomodo intellegatur in seipso Deus requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit; cum scriptum sit: Et requievit Deus in die septimo 30. Non enim dictum est: In seipso; sed, in die septimo. Quid est ergo dies septimus? utrum creatura est aliqua, an temporis tantummodo spatium? Sed etiam temporis spatium creaturae temporali concreatum est; ac per hoc et ipsum sine dubio creatura est. Neque enim ulla tempora vel sunt, vel esse potuerunt, vel poterunt, quorum Deus non sit creator: ac per hoc et istum septimum diem, si tempus est, quis creavit, nisi omnium temporum creator? Sed illi sex dies cum quibus vel in quibus creaturis creati sint, superior Scripturae sanctae sermo indicat. Quocirca in his diebus septem, quorum species nota nobis est, qui re quidem ipsa praetereunt, sed aliis succedentibus nomina sua quodammodo tradunt, ut illi sex dies nominentur; novimus eorum primi quando creati sint: septimum autem diem, qui nomine sabbati nuncupatur, quando Deus creaverit, non videmus. In ipso quippe die non fecit aliquid, imo ab eis quae sex diebus fecerat, in eodem septimo requievit. Quomodo ergo requievit in die quem non creavit? Aut quomodo eum post sex dies continuo creavit, cum sexto die consummaverit omnia quae creavit, nec aliquid septimo die creaverit, sed in eo potius ab omnibus quae creaverat, requieverit? An unum tantummodo diem creavit Deus, ut eius repetitione multi, qui dicuntur dies, praeterirent atque transcurrerent; nec opus erat ut septimum diem crearet, quia illius quem creaverat, septima repetitio hunc utique faciebat? Lucem quippe de qua scriptum est: Et dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 31, discrevit a tenebris, eamque vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Tunc itaque Deus diem fecit, cuius repetitionem Scriptura appellat secundum diem, deinde tertium, et usque ad sextum, quo consummavit Deus opera sua: atque inde illius diei primitus creati septima repetitio septimi diei nomen accepit, in quo requievit Deus. Ac per hoc nulla creatura est septimus dies, nisi eadem ipsa septies rediens, quae condita est, quando vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem.


Aug - de Genesi 704