Aug - de Genesi 817

Alia ratio universae creaturae consideranda.

817
17. 35. Iam nunc consideremus ea quae fecit Deus omnia simul, a quibus in die sexto consummatis requievit in septimo, postea consideraturi opera eius, in quibus usque nunc operatur. Ipse enim ante saecula: a saeculo autem ea dicimus, ex quo coepit saeculum, sicut ipsum mundum; in saeculo autem, sicut ea quae nascuntur in mundo. Cum ergo Scriptura dixisset: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; paulo post ait: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est 37. De hoc opere Dei alio loco scriptum est: Qui fecisti mundum de materia informi 38. Hic mundus plerumque coeli et terrae nomine nuncupatur, sicut iam commemoravimus, quem Scriptura dicit Deum fecisse, cum factus est dies: de quibus verbis iam, quantum visum est, disputavimus, quemadmodum congruat conditioni mundi huius, et quod sex diebus consummatus est cum omnibus quae in eo sunt, et quod tunc factus est, cum factus est dies, ut et illud congruat quod creavit omnia simul 39.

b) In creatione qua omnia simul facta sunt.

818
18. 36. Huius universae Dei creaturae multa non novimus, sive quae in coelis sunt altius, quam ut noster sensus ea possit attingere; sive quae in regionibus terrarum fortassis inhabitabilibus; sive quae deorsum latent, vel in profundo abyssi, vel in occultis sinibus terrae. Haec igitur antequam fierent, utique non erant. Quomodo ergo Deo nota erant quae non erant? Et rursus quomodo ea faceret quae sibi nota non erant? Non enim quidquam fecit ignorans. Nota ergo fecit, non facta cognovit. Proinde, antequam fierent, et erant, et non erant: erant in Dei scientia, non erant in sua natura. Ac per hoc factus est dies ille, cuiutroque modo innotescerent, et in Deo et in seipsis: illa velut matutina sive diurna cognitione, hac vero velut vespertina. Ipsi autem Deo non audeo dicere alio modo innotuisse, cum ea fecisset, quam illo quo ea noverat ut faceret, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio 40.

Angelorum duplex cognitio.

819
19. 37. Non sane propter inferiorum scientiam nuntiis indiget, quasi per eos fiat scientior; sed illo simplici ac mirabili modo novit omnia stabiliter atque incommutabiliter. Habet autem nuntios propter nos et propter ipsos; quia illo modo Deo parere et assistere, ut eum de inferioribus consulant, eiusque supernis praeceptis et iussis obtemperent, bonum est eis in ordine propriae naturae atque substantiae. Nuntii autem graece dicuntur; quo nomine generali universa illa superna civitas nuncupatur, quem primum diem conditum existimamus.

Angelos Dei esse nuntios, praeceptorum eius ministros.


19. 38. Nam nec illud eos latuit mysterium regni coelorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra, quo ex hac peregrinatione liberati, eorum coetui coniungamur. Neque enim hoc ignorarent; quandoquidem ipsum semen, quod opportuno tempore advenit, per ipsos dispositum est in manu mediatoris 41, id est in eius potestate qui Dominus eorum est, et in forma Dei, et in forma servi. Dicit item Apostolus: Mihi minimo omnium sanctorum data est gratia haec, annuntiare in gentibus investigabiles divitias Christi, et illuminare quae sit dispositio sacramenti quod fuit absconditum a saeculis in Deo, qui universa creavit; ut innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei, secundum propositum saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro 42. Sic ergo fuit hoc absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret Principibus et Potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; quia ibi primitus Ecclesia, quo post resurrectionem et ista Ecclesia congreganda est, ut simus aequales Angelis Dei 43. Illis ergo a saeculis innotuit; quia omnis creatura non ante saecula, sed a saeculis. Ab ipsa enim exorta sunt saecula, et ipsa a saeculis; quoniam initium eius initium saeculorum est: Unigenitus autem ante saecula, per quem facta sunt saecula 44. Ideoque ex persona Sapientiae: Ante saecula, inquit, fundavit me 45; ut in ea faceret omnia, cui dictum est: Omnia in Sapientia fecisti 46.

Angelis a saeculis innotuisse regni caelorum mysterium.


19. 39. Quod autem non in Deo tantum innotescit Angelis quod absconditum est, verum etiam hic eis apparet, cum efficitur atque propalatur, idem apostolus ita testis est: Et sine dubio, inquit, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria 47. Et, nisi fallor, mirum est si non omnia quae dicitur Deus tamquam ad praesens tempus cognoscere, ideo dicitur, quia cognosci facit, sive ab Angelis, sive ab hominibus. Modus quippe iste locutionis cum per efficientem id quod efficitur significatur, creber est in Scripturis sanctis; maxime cum de Deo aliquid dicitur, quod ei ad proprietatem locutionis non convenire praesidens mentibus nostris ipsa veritas clamat.

c) In iis quae Deus adhuc operatur.

820
20. 40. Iam nunc ergo discernamus opera Dei, quae usque nunc operatur, ab illis operibus a quibus in die septimo requievit. Sunt enim qui arbitrentur tantummodo mundum ipsum factum a Deo, caetera iam fieri ab ipso mundo, sicut ille ordinavit et iussit; Deum autem ipsum nihil operari. Contra quos profertur illa sententia Domini: Pater meus usque nunc operatur. Et ne quisquam putaret apud se illum aliquid operari, non in hoc mundo: Pater in me manens, inquit, facit opera sua; et sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 48. Deinde, quia non solum magna atque praecipua, verum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum fere tritici, aut alicuius caeterorum; Deus autem dat illi corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus 49. Sic ergo credamus, vel, si possumus, etiam intellegamus usque nunc operari Deum, ut si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intercidant.

A Deo nova genera rerum institui minime credendum.


20. 41. Sed plane, si aliquam creaturam sic eum nunc instituere putaverimus, ut genus eius primae illi suae conditioni non inseruerit, aperte contradicimus dicenti Scripturae, quod consummaverit omnia opera sua in die sexto 50. Secundum illa enim genera rerum quae primo condidit, nova eum multa facere, quae tunc non fecit, manifestum est. Novum autem genus instituere credi recte non potest, quoniam tunc omnia consummavit. Movet itaque occulta potentia universam creaturam suam, eoque motu illa versata, dum Angeli iussa perficiunt, dum circumeunt sidera, dum alternant venti, dum abyssus aquarum lapsibus et diversis etiam per aerem conglobationibus agitatur, dum vireta pullulant, suaque semina evolvunt, dum animalia gignuntur, varioque appetitu proprias vitas agunt, dum iniqui iustos exercere permittuntur, explicat saecula, quae illi, cum primum condita est, tamquam plicita indiderat: quae tamen in suos cursus non explicarentur, si ea ille qui condidit, provido motu administrare cessaret.

Omnia Dei providentia gubernari.

821
21. 42. Admoneri autem nos oportet iis quae in tempore formantur atque nascuntur, quomodo ista considerare debeamus. Non enim frustra de Sapientia scriptum est, quod amatoribus suis ostendit se in viis hilariter, et in omni providentia occurrit illis 51. Nec omnino audiendi sunt qui putaverunt sublimes quidem mundi partes, id est a confinio corpulentioris aeris huius et supra, divina providentia gubernari; hanc autem imam partem terrenam et humidam, aerisque huius vicinioris qui terrarum et aquarum exhalationibus humescit, in quo venti nubesque consurgunt, casibus potius et fortuitis motibus agitari. Contra hos enim loquitur Psalmus, qui cum explicasset laudem coelestium, se etiam ad ista inferiora convertit, dicens: Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum eius 52. Nihil enim tam videtur casibus volvi, quam omnes istae procellosae ac turbulentae qualitates, quibus coeli huius inferioris, quod non immerito etiam terrae nomine deputatum est, facies variatur et vertitur. Sed cum addidit: Quae faciunt verbum eius, satis ostendit earum quoque rerum ordinem divino subditum imperio, latere nos potius, quam universitatis deesse naturae. Quid autem? ore suo Salvator, cum dicit unum passerem non cadere in terram sine Dei voluntate 53, et quod fenum agri post paululum mittendum in clibanum, ipse tamen vestiat 54; nonne confirmat non solum totam istam mundi partem rebus mortalibus et corruptibilibus deputatam, verum etiam vilissimas eius abiectissimasque particulas divina providentia regi?

Argumenta ad probandam Dei providentiam.

822
22. 43. Et certe isti qui hoc negant, nec sanctis eloquiis tantae auctoritatis acquiescunt, si in hac mundi parte, quam putant fortuitis motibus perturbari, potius quam sapientia divinae summitatis regi, et ut hoc quasi probent gemino abutuntur argumento, vel quod supra commemoravi de inconstantia tempestatum, vel de felicitatibus atque infelicitatibus hominum, quod non pro vitae meritis accidunt; viderent tantum ordinem, quantus in membris carnis cuiuslibet animantis apparet, non dico medicis, qui haec propter artis suae necessitatem diligenter patefacta et dinumerata rimati sunt, sed cuivis mediocris cordis et considerationis homini; nonne clamarent, ne puncto quidem temporis Deum, a quo est omnis mensurarum modus, omnis parilitas numerorum, omnis ordo ponderum, ab eius gubernatione cessare? Quid ergo absurdius, quid insulsius sentiri potest, quam eam totam esse vacuam nutu et regimine providentiae, cuius extrema et exigua videas tanta dispositione formari, ut aliquanto attentius cogitata ineffabilem incutiant admirationis horrorem? Et cum animae natura naturae corporis antecellat, quid est dementius quam putare nullum esse divinae providentiae iudicium de moribus hominum, cum in eorum carne tanta eius solertiae clareant et demonstrentur indicia? Sed quia haec minima in promptu sunt sensibus nostris, et ea facile investigamus, elucet in eis ordo rerum: at illa quorum ordinem videre non possumus, inordinata arbitrantur qui esse non putant, nisi quod videre possunt, aut si putant, tale aliquid putant, quale videre consueverunt.

Quomodo Deus omnia simul creaverit etsi usque nunc operetur.

823
23. 44. Nos autem, quorum gressus, ne in illam perversitatem incidamus, eadem divina providentia per sanctam Scripturam regit, ex ipsis quoque operibus Dei eodem adiuvante indagare conemur ubi haec simul creaverit, cum a consummatis suis operibus requievit, quorum species per ordinem temporum usque nunc operatur. Consideremus ergo cuiuslibet arboris pulchritudinem in robore, ramis, frondibus, pomis: haec species non utique repente tanta ac talis est exorta, sed quo etiam ordine novimus. Surrexit enim a radice, quam terrae primum germen infixit; atque inde omnia illa formata et distincta creverunt. Porro illud germen ex semine: in semine ergo illa omnia fuerunt primitus, non mole corporeae magnitudinis, sed vi potentiaque causali. Nam illa magnitudo, copia terrae humorisque congesta est. Sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adiacens humor commixtus terrae tamquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem ac figuram, in fructuum formas et opulentiam, omniumque ordinatissimam distinctionem. Quid enim ex arbore illa surgit aut pendet, quod non ex quodam occulto thesauro seminis illius extractum atque depromptum est? At illud semen ex arbore, licet non illa sed altera, atque illa rursus ex altero semine. Aliquando autem et arbor ex arbore, cum surculus demitur atque plantatur. Ergo et semen ex arbore, et arbor ex semine, et arbor ex arbore. Semen autem ex semine nullo modo, nisi arbor interveniat prius. Arbor vero ex arbore, etiamsi semen non interveniat. Alternis igitur successionibus alterum ex altero, sed utrumque ex terra, nec ex ipsis terra: prior igitur eorum parens terra. Sic et animalia, potest incertum esse utrum ex ipsis semina, an ipsa ex seminibus: quodlibet tamen horum prius, ex terra certissimum est.

Quae caelum terraque potentialiter et causaliter produxerint.


23. 45. Sicut autem in ipso grano invisibiliter erant omnia simul quae per tempora in arborem surgerent; ita ipse mundus cogitandus est, cum Deus simul omnia creavit, habuisse simul omnia quae in illo et cum illo facta sunt, quando factus est dies: non solum coelum cum sole et luna et sideribus, quorum species manet motu rotabili, et terram et abyssos, quae velut inconstantes motus patiuntur, atque inferius adiuncta partem alteram mundo conferunt; sed etiam illa quae aqua et terra produxit potentialiter atque causaliter, priusquam per temporum moras ita exorerentur, quomodo nobis iam nota sunt in eis operibus, quae Deus usque nunc operatur.


Conclusio.


23. 46. Quae cum ita sint: Hic est liber creaturae coeli et terrae, cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exortum est 55: non sic quomodo facit opere quo nunc usque operatur per pluviam et hominum agriculturam; (ad hoc enim adiunctum est: Non enim pluerat Deus super terram, nec erat homo qui operaretur terram 56): sed illo modo quo creavit omnia simul, senarioque dierum numero consummavit, cum diem quem fecit, eis quae fecit sexies praesentavit, non alternante spatio temporaliter, sed ordinata cognitione causaliter. A quibus operibus in die septimo requievit, etiam suam requiem eiusdem diei notitiae gaudioque praebere dignatus: et ideo non eum in quolibet opere suo, sed in sua requie benedixit et sanctificavit. Unde nullam ulterius creaturam instituens, sed ea quae omnia simul fecit, administratorio actu gubernans et regens, sine cessatione operatur, simul et requiescens et operans, sicut iam ista tractata sunt. Quorum operum eius quae usque nunc operatur, per volumina temporum explicandorum, velut exordium narrandi sumens, ait Scriptura: Fons autem ascendebat de terra, et irrigabat omnem faciem terrae 57. De quo fonte quia diximus quod dicendum putavimus, ea quae sequuntur ab alio consideremus exordio.

1 - (Gn 2,4-6).
2 - (Gn 1,1).
3 - (Gn 2,4).
4 - (Gn 2,5).
5 - Ps 145,6.
6 - Cf. Eccli 18,1.
7 - (Gn 2,5).
8 - (Gn 1,12).
9 - (Gn 1,11-12).
10 - Cf. Io 5,17.
11 - Cf. (Gn 2,8-9.
12 - Cf. Rom 11,36.
13 - Cf. Is 11,2-3.
14 - (Gn 1,1).
15 - (Gn 2,5).
16 - 1 Cor 3,7.
17 - (Gn 2,6).
18 - (Gn 2,5).
19 - (Gn 2,6).
20 - (Gn 2,6).
21 - (Gn 2,6).
22 - Cf. Ps 104,34.
23 - (Gn 2,4-5).
24 - (Gn 2,6).
25 - Io 1,1-3.
26 - Rom 11,34-36.
27 - Io 1,4.
28 - Ps 103,24.
29 - Col 1,16.
30 - Io 5,26.
31 - Io 1,1. 4.
32 - Iob 28,12-13.
33 - Iob 28,22-25.
34 - Ex 3,14.
35 - Act 17,28.
36 - Sap 13,9.
37 - Io 1,3. 10.
38 - Sap 11,18.
39 - Eccli 18,1.
40 - Iac 1,17.
41 - Cf. Gal 3,19.
42 - Eph 3,8-11.
43 - Cf. Mt 22,30.
44 - Cf. Hebr 1,2.
45 - Prov 8,23 (sec. LXX).
46 - Ps 103,24.
47 - 1 Tim 3,16.
48 - Io 5,17.20-21.
49 - 1 Cor 15,36-38.
50 - Cf. (Gn 2,2).
51 - Sap 6,17.
52 - Ps 148,7-8.
53 - Cf. Mt 10,29.
54 - Cf. Mt 6,30.
55 - (Gn 2,4).
56 - (Gn 2,5).
57 - (Gn 2,6).


900

LIBER SEXTUS

Illud @Gn 2,7@ utrum intellegendum de prima hominis formatione an de altera per tempus facta.

901
1. 1. Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et insufflavit in faciem eius flatum vitae; et factus est homo in animam viventem 1. Hic primo videndum est utrum ista recapitulatio sit, ut nunc dicatur quomodo factus sit homo quem sexto illo die factum legimus; an vero tunc quidem cum fecit omnia simul, in his etiam latenter hominem fecit, sicut fenum terrae antequam esset exortum: ut eo modo et ipse cum iam esset in secreto quodam naturae aliter factus, sicut illa quae simul creavit cum factus esset dies, accessu temporis etiam isto modo fieret, quo in hac perspicua forma vitam gerit, vel male vel bene; sicut fenum quod factum est antequam exoreretur super terram, accedente iam tempore et fontis illius irrigatione exortum est, ut esset super terram.

Prima coniectura: homo factus sexto die sicut ipse dies primitus factus est.


1. 2. Prius ergo secundum recapitulationem id conemur accipere. Fortassis quippe ita homo factus sit in die sexto, sicut dies ipse primitus factus est, sicut firmamentum, sicut terra et mare. Neque enim haec dicenda sunt ante in quibusdam primordiis iam facta latuisse, ac deinde in hanc faciem qua mundus exstructus est, accessu temporis tamquam exorta claruisse; sed ab exordio saeculi, cum factus est dies, conditum mundum, in cuius elementis simul sunt condita, quae post accessu temporis orerentur, vel fruteta, vel animalia quaeque secundum suum genus. Nam nec ipsa sidera credendum est in elementis mundi primitus facta atque recondita, accessu postea temporis exstitisse, atque in has enituisse formas quae coelitus fulgent; sed illo senario perfectionis numero creata simul omnia, cum factus est dies. Utrum ergo sic et homo ista iam specie qua in sua natura vivit, et agit sive bonum sive malum? an et ipse in occulto sicut fenum agri antequam exortum est, ut hoc ei post esset accessu temporis exoriri, quod de pulvere factus est?

Ex contextu Scripturae res explorantur.

902
2. 3. Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua visibilique forma de limo factum, sed tunc non commemoratum quod nunc recapitulando insinuatur, et videamus utrum nobiscum ipsa Scriptura concordet. Sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera narrarentur: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae repunt super terram. Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit cum; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius; et habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram 2. Iam ergo de limo formatus erat, et illi iam soporato mulier ex latere facta erat, sed hoc commemoratum non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. Neque enim sexto die factus est masculus, et accessu temporis postea facta femina; sed fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos. Quomodo ergo iam homine in paradiso constituto mulier ei facta est? An et hoc praetermissum Scriptura recoluit? Nam sexto illo die etiam paradisus plantatus est, et ibi homo collocatus et soporatus est ut Eva formaretur, etea formata evigilavit, eique nomen imposuit. Sed haec nisi per temporales moras fieri non possent. Non itaque ita facta sunt, sicut creata sunt omnia simul.

Eadem quaestio ex aliis Scripturae locis discutitur.

903
3. 4. Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem qua Deus etiam haec simul cum caeteris fecit, verba certe hominis novimus, nisi per temporales morulas emitti voce non posse. Cum ergo verba hominis audimus, vel cum animantibus, vel cum mulieri nomen imposuit, vel cum secutus etiam dixit: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et coniungetur uxori suae; et erunt duo in carne una 3; quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae quaecumque in his verbis syllabae simul sonare potuerunt: quanto minus haec omnia cum iis quae simul creata sunt, simul fieri? Ac per hoc, aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per moras atque intervalla temporum facta sunt, diesque ille non spiritali sed corporali substantia primum conditus, vel circuitu lucis nescio quomodo, vel emissione et contractione, mane ac vesperam faciebat: aut si consideratis omnibus quae superioribus sermonibus pertractata sunt, probabilis ratio persuasit, illum diem spiritalem sublimiter ac primitus conditam lucem quamdam sapientem vocatum esse diem, cuius praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario praeberetur; atque huic sententiae Scripturae verba congruere quod ait postea: Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam exoreretur 4; attestari etiam quod alibi scriptum est: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul 5: non est dubium hoc quod homo de limo terrae finctus est, eique formata uxor ex latere, iam non ad conditionem qua simul omnia facta sint, pertinere, quibus perfectis requievit Deus; sed ad eam operationem, quae fit iam per volumina saeculorum, qua usque nunc operatur.

Deus omnia simul creavit sed usque nunc operatur.


3. 5. Huc accedit quod ipsa etiam verba quibus narratur quomodo Deus paradisum plantaverit, in eoque hominem quem fecerat collocarit, ad eumque adduxerit animalia, quibus nomina imponeret, in quibus cum adiutorium simile illi non fuisset inventum, tunc ei mulierem costa eius detracta formaverit, satis nos admonent haec non ad illam operationem Dei pertinere, unde requievit in die septimo, sed ad istam potius qua per temporum cursus usque nunc operatur. Cum enim paradisus plantaretur, ita narrat: Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Et eiecit Deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam 6.

904
4. 5. Cum dicit ergo: Eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum 7; manifestat utique quod aliter nunc eiecerit de terra lignum, aliter tunc cum tertio die produxit terra herbam pabuli, seminantem semen secundum genus suum, et lignum fructuosum secundum suum genus. Hoc est enim: Eiecit adhuc, super illud scilicet quod iam eiecerat: tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requievit; nunc autem visibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, sicut usque nunc operatur.

Idem expenditur ad @Gn 2,8@. Quaestio de lignis paradisi.


4. 6. Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum, sed dilatum aliquid quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in paradiso constitutus. Sed quae sexto die creata sint, apertissime Scriptura declarat; anima viva scilicet secundum unumquodque genus, quadrupedum et repentium et bestiarum, et ipse homo ad imaginem Dei masculus et femina. Proinde potuit praetermittere quomodo sit homo factus, quem tamen ipso die factum esse narravit, ut recapitulando postea, quemadmodum etiam factus fuerit intimaret, hoc est de terrae pulvere, et mulier illi de latere; non tamen aliquod creaturae genus praetermittere, vel in eo quod dixit Deus: Fiat, sive: Faciamus, vel in eo quod dicitur: Sic est factum, sive: Fecit Deus. Alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut cum herba et lignum diei tertio sit attributum, aliqua ligna etiam sexto die creata esse credamus, quae ipso sexto die Scriptura tacuerit.

Inter omnia quae potentialiter vel causaliter Deus fecit, etiam homo generaliter factus est.

905
5. 7. Postremo quid respondebimus de bestiis agri, et volatilibus coeli, quae adduxit Deus ad Adam, ut videret quid ea vocaret? Quod ita scriptum est: Et dixit Dominus Deus; Non est bonum esse hominem solum; faciamus illi adiutorium secundum ipsum. Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad Adam, ut videret quid vocaret illa: et omne quodcumque illud vocavit Adam animam vivam, hoc nomen illius. Et vocavit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis agri. Adae autem non est inventus adiutor similis ipsi. Et iniecit Deus mentis alienationem super Adam, et obdormivit, et sumpsit unam de costis eius, et adimplevit carnem in locum eius, et aedificavit Dominus Deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem 8. Si ergo consequenter, cum in pecoribus et bestiis agri et volatilibus coeli non esset inventum adiutorium simile homini, fecit ei Deus adiutorium simile de costa lateris eius; hoc autem factum est cum easdem bestias agri et volatilia coeli adhuc de terra finxisset, et ad illum adduxisset: quomodo sexto die factum hoc potest intellegi, quandoquidem illo die produxit terra animam vivam secundum verbum Dei; volatilia vero quinto die produxerunt aquae similiter secundum verbum Dei? Non itaque hic diceretur: Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, nisi quia iam terra produxerat omnes bestias agri sexto die, et aqua omnia volatilia coeli quinto die. Aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut illi operi competebat, quo creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit: aliter autem nunc, sicut ea videmus, quae per temporalia spatia creat, sicut usque nunc operatur. Ac per hoc iam per istos notissimos lucis corporalis dies, qui circuitu solis fiunt, Eva facta est de latere viri sui. Tunc enim Deus adhuc finxit de terra bestias et volatilia, in quibus cum adiutorium simile ipsi Adam non esset inventum, illa formata est. In talibus ergo diebus etiam ipsum de limo finxit Deus.

Coniectura altera: hominis duplex creatio.


5. 8. Neque enim dicendum est, masculum quidem sexto die factum, feminam vero posterioribus diebus; cum ipso sexto die apertissime dictum sit: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos 9, et caetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur. Aliter ergo tunc ambo, et nunc aliter ambo: tunc scilicet secundum potentiam per verbum Dei tamquam seminaliter mundo inditam, cum creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus iam per saeculorum ordinem fierent; nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat iam tempore suo fieri Adam de limo terrae, eiusque mulierem ex viri latere.

Creatio prima vel causalis recte intellegenda.

906
6. 9. In qua distributione operum Dei, partim ad illos dies invisibiles pertinentium, quibus creavit omnia simul, partim ad istos, in quibus operatur quotidie quidquid ex illis tamquam involucris primordialibus in tempore evolvitur, si non importune atque absurde Scripturae verba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda duxerunt: cavendum est ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem perceptionem, quam tardiores assequi non sufficiunt, putemur aliquid sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. Quamquam enim praecedentibus sermonibus, quantum potuerim, lectorem praestruxerim; plures tamen arbitror caligare in his locis, et putare ita fuisse prius hominem in illo Dei opere, quo simul creata sunt, ut aliquam vitam duceret, ut Dei locutionem ad se directam, cum dixit Deus: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale 10, discerneret, crederet, intellegeret. Noverit ergo qui hoc putat, non hoc me sensisse, neque dixisse.

Hominem in prima rerum conditione causaliter creatum esse.


6. 10. Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima rerum conditione, qua creavit Deus omnia simul, sicuti est non tantum perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed nec semen quidem visibile hominis; putabit omnino non fuisse. Redeat ergo ad Scripturam; inveniet sexto die hominem factum ad imaginem Dei, factos autem masculum et feminam 11. Item quaerat quando facta sit femina; inveniet extra illos sex dies: tunc enim facta est, quando Deus de terra finxit adhuc bestias agri et volatilia coeli; non quando volatilia produxerunt aquae, et animam vivam, in qua et bestiae sunt, produxit terra. Tunc autem factus est homo et masculus et femina: ergo et tunc et postea. Neque enim tunc, et non postea; aut vero postea, et non tunc: nec alii postea, sed iidem ipsi aliter tunc, aliter postea. Quaeret ex me quomodo. Respondebo: Postea visibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est; non tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa eius. Quaeret tunc quomodo. Respondebo: Invisibiliter, potentialiter, causaliter, quomodo fiunt futura non facta.

Ante omnia visibilia semina esse illas causas hominis.


6. 11. Hic forte non intelleget. Subtrahuntur enim ei cuncta quae novit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. Neque enim vel tale aliquid homo iam erat, cum in prima illa sex dierum conditione factus erat. Datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo, propter illa quae in eis futura conserta sunt; verumtamen ante omnia visibilia semina sunt illae causae: sed non intellegit. Quid ergo faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam ut Scripturae Dei credat et tunc factum hominem, quando Deus, cum factus est dies, fecit coelum et terram, de quo alibi Scriptura dicit: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul 12; et tunc quando iam non simul, sed suis quaeque temporibus creans, finxit eum de limo terrae, et ex eius osse mulierem? nam nec isto modo eos illo sexto die factos, nec tamen eos illo sexto die non factos intellegere Scriptura permittit.

Dici nequit animas prius creatas quam corpora.

907
7. 12. Forte ergo animae eorum sexto die illo factae erant, ubi et ipsa imago Dei recte intellegitur in spiritu mentis eorum, ut postea corpora formarentur? Sed neque hoc credere eadem Scriptura permittit. Primo propter illam operum consummationem; quae non video quomodo possit intellegi, si defuit aliquid tunc non causaliter conditum, quod postea visibiliter conderetur. Deinde quia sexus ipse masculi et feminae nisi in corporibus esse non potest. Quod si quisquam secundum intellectum et actionem tamquam utrumque sexum in una anima accipiendum putaverit; quid faciet de his quae ad escam Deus ipso die dedit de lignorum fructibus, quae nisi homini habenti corpus non utique congrua est? Nam si et hanc escam figurate accipere quisquam voluerit, recedet a proprietate rerum gestarum, quae primitus in huiusmodi narrationibus omni observatione fundanda est.

Difficultas ex Dei voce ad hominem sexto die.

908
8. 13. Quomodo ergo loquebatur, inquit, eis qui nondum audiebant, nec intellegebant; quia nec erant qui verba perciperent? Possem respondere sic eos allocutum Deum, quemadmodum Christus nos nondum natos, etiam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes qui futuri sunt post nos. Omnibus enim dicebat, quos suos futuros videbat: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 13: sicut Deo notus erat propheta cui dixit: Priusquam te formarem in utero, novi te 14; sicut decimatus est Levi cum esset in lumbis Abraham 15. Cur enim non ita et ipse Abraham in Adam, et ipse Adam in primis operibus mundi, quae Deus creavit omnia simul? Sed verba Domini per os carnis eius, et verba Dei per ora Prophetarum temporali corporis voce proferuntur, et omnibus syllabis suis congruas temporum moras sumunt, atque consumunt: cum vero Deus dicebat: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium quae repunt super terram; et: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini eius; et habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium quae repunt super terram; et: Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit vobis ad escam 16; ipse sermo eius ante omnem aeris sonum, ante omnem carnis et nubis vocem, in illa summa eius Sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inserebat, et omnipotenti potentia futura faciebat, hominemque suo tempore formandum, in temporum tamquam semine vel tamquam radice condebat, quando condebat unde inciperent saecula, ab illo condita qui est ante saecula. Creaturae quippe aliae creaturas alias, quaedam tempore, quaedam causis praecedunt: ille autem omnia quae fecit, non solum excellentia, qua etiam causarum effector est, verum etiam aeternitate praecedit. Sed de hoc opportunioribus deinde Scripturarum locis fortassis plenius disserendum est.


Aug - de Genesi 817