Aug - de Genesi 1504

Tertium caelum non esse signum aliquod corporale.

1504
4. 9. Scit ergo hominem raptum esse usque in tertium coelum: proinde illud quo raptus est, vere tertium coelum est; non signum aliquod corporale, quod cum ostenderetur Moysi, usque adeo sentiebat aliud esse ipsam Dei substantiam, aliud visibilem creaturam, in qua se Deus humanis et corporalibus sensibus praesentabat, ut diceret: Ostende mihi temetipsum 7; nec aliqua imago rei corporalis, quam cum Ioannes videret in spiritu, quaerebat quid esset, eique respondebatur, vel: Civitas est, vel: Populi sunt, vel aliquid aliud, cum videret ille bestiam, sive mulierem, sive aquas, sive quid eiusmodi: sed: Scio, inquit, hominem raptum usque in tertium coelum 8.

Tertium caelum non esse imaginem spiritalem.


4. 10. Quod si spiritalem imaginem corporali similem coelum appellare voluisset, sic erat etiam imago corporis eius, in qua illuc raptus ascenderat: sic ergo et suum corpus appellaret, quamvis imaginem corporis, quomodo illud coelum, quamvis imaginem coeli; neque curaret discernere quid sciret, et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium coelum, nesciret autem utrum in corpore an extra corpus; sed simpliciter narraret visionem, earum rerum nominibus appellans illa quae vidit, quarum erant similia. Nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus vel aliquam in eis revelationem: Vidi montem, vidi fluvium, vidi tres homines, et si quid eiusmodi; ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae quarum similes erant: Apostolus autem: Illud, inquit, scio, illud nescio.

Nec corpus nec tertium caelum visa a Paulo tamquam imagines.


4. 11. At si utrumque imaginaliter apparuit, utrumque pariter scitur, pariterve nescitur: si autem proprie coelum, et ideo scitur; quomodo potuit imaginaliter corpus illius hominis apparere?

Cuius generis erat caelum quo raptus est Paulus?


4. 12. Nam si coelum corporeum videbatur, quare latebat utrum corporeis oculis videretur? Si autem incertum erat utrum oculis corporis an spiritu videretur (et ideo dictum est: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio 9, quomodo non incertum erat et illud, utrum vere coelum corporeum videretur, an imaginaliter ostenderetur? Itemque si substantia incorporea videbatur, non in aliqua imagine corporis, sed sicut videtur iustitia, sapientia, et si quid eiusmodi, et hoc erat coelum; id quoque manifestum est, oculis huius corporis videri aliquid tale non posse: ac per hoc si aliquid tale se vidisse sciebat, non per corpus se vidisse dubitare non poterat. Scio, inquit, hominem in Christo ante annos quatuordecim: hoc scio, nemo dubitet qui mihi credit; sed utrum in corpore an extra corpus, nescio, Deus scit 10.

Disputatur utrum caelum illud fuerit corpus an spiritus.

1505
5. 13. Quid ergo scis, quod discernis ab eo quod nescis, ne credentes fallantur? Raptum, inquit, eumdem hominem usque in tertium coelum 11. At illud coelum aut corpus erat, aut spiritus: si corpus erat, et corporeis oculis visum est; cur illud coelum esse scitur, et in corpore visum esse nescitur? Si autem spiritus erat; aut corporis imaginem praebuit, et tam incertum est utrum corpus fuerit, quam incertum est utrum in corpore visum sit; aut sic visum est, quomodo videtur mente sapientia, sine ullis imaginibus corporum, et nihilominus certum est videri non potuisse per corpus: aut ergo utrumque certum est, aut utrumque incertum; aut quomodo certum quod visum est, incertum autem per quod visum est? Manifestum est enim incorpoream naturam ab eo videri non potuisse per corpus. Corpora vero etiam si possunt videri sine corpore, non utique sic videntur per corpus, sed longe ille dispar modus est si quis est; unde mirum si posset Apostolum tamquam simillimus fallere, aut ad dubitationem cogere, ut si corporeum coelum non corporeis oculis vidit, incertum sibi esse diceret utrum in corpore an extra corpus id viderit.

Multiplices rationes alienationum a corpore.


5. 14. Restat ergo fortasse ut quoniam mentiri non posset Apostolus, qui tanta cura egit, ut discerneret quid sciret, et quid nesciret, hoc ipsum eum intellegamus ignorasse, utrum quando in tertium coelum raptus est, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore, cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis, sive dormientis, sive in ecstasi a sensibus corporis alienata; an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur, et non quasi dormiens evigilaret, aut ecstasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino revivisceret. Proinde quod vidit raptus usque in tertium coelum, quod etiam se scire confirmat, proprie vidit, non imaginaliter. Sed quia ipsa a corpore alienatio, utrum omnino mortuum corpus reliquerit, an secundum modum quemdam viventis corporis ibi anima fuerit, sed mens eius ad videnda vel audienda ineffabilia illius visionis arrepta sit, hoc incertum erat, ideo forsitan dixit: Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit 12.

De tribus visionum generibus quae in uno praecepto demonstrantur.

1506
6. 15. Quod autem non imaginaliter, sed proprie videtur, et non per corpus videtur, hoc ea visione videtur, quae omnes caeteras superat. Harum species atque differentias, quantum me Dominus adiuverit, explicare curabo. Ecce in hoc uno praecepto cum legitur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 13, tria genera visionum occurrunt: unum per oculos, quibus ipsae litterae videntur; alterum per spiritum hominis quo proximus et absens cogitatur; tertium per contuitum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. In his tribus generibus, illud primum manifestum est omnibus: in hoc enim videtur coelum et terra, et omnia quae in eis conspicua sunt oculis nostris. Nec illud alterum, quo absentia corporalia cogitantur, insinuare difficile est: ipsum quippe coelum et terram, et ea quae in eis videre possumus, etiam in tenebris constituti cogitamus; ubi nihil videntes oculis corporis, animo tamen corporales imagines intuemur, seu veras, sicut ipsa corpora vidimus, et memoria retinemus; seu fictas, sicut cogitatio formare potuerit. Aliter enim cogitamus Carthaginem quam novimus, aliter Alexandriam quam non novimus. Tertium vero illud quo dilectio intellecta conspicitur, eas res continet, quae non habent imagines sui similes, quae non sunt quod ipsae. Nam homo vel arbor vel sol, et quaecumque alia corpora, sive coelestia sive terrestria, et praesentia videntur in suis formis, et absentia cogitantur in imaginibus animo impressis; et faciunt duo genera visorum, unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo illae imagines continentur. Dilectio autem numquid aliter videtur praesens in specie qua est, et aliter absens in aliqua imagine sui simili? Non utique; sed quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio minus ipsa cernitur: si autem aliquid corporalis imaginis cogitatur, non ipsa cernitur.

Trium visionum nomina: corporale, spiritale, intellectuale.

1507
7. 16. Haec sunt tria genera visionum, de quibus et in superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare videbatur, non tamen earum numerum commemoravimus; et nunc breviter eis insinuatis, quoniam suscepta quaestio flagitat ut de his aliquanto uberius disseramus, debemus ea certis et congruis signare nominibus, ne assidue circumloquendo moras faciamus. Primum ergo appellemus corporale, quia per corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur. Secundum spiritale; quidquid enim corpus non est et tamen aliquid est, iam recte spiritus dicitur: et utique non est corpus, quamvis corpori similis sit, imago absentis corporis, nec ille ipse obtutus quo cernitur. Tertium vero intellectuale, ab intellectu; quia mentale, a mente, ipsa vocabuli novitate nimis absurdum est, ut dicamus.

"Corporale" aliquid proprie vel traslate dici posse.


7. 17. Horum vocabulorum rationem si subtilius reddam, et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc vel nulla, vel certe non tanta necessitas exigat. Satis est ergo scire corporale aliquid vel proprie dici, cum de corporibus agitur, vel etiam translato vocabulo, sicut dictum est: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter 14. Neque enim divinitas corpus est, sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellat umbras futuri 15, propter umbrarum comparationem corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem divinitatis, quod in illo impleantur omnia, quae illis umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum illarum ipse sit corpus, hoc est figurarum et significationum illarum ipse sit veritas. Sicut ergo ipsae figurae significative, translato utique vocabulo, non proprie dictae sunt umbrae; ita et quod ait plenitudinem divinitatis corporaliter habitare, translato verbo usus est.

"Spiritale" insinuat multis modis dici posse.


7. 18. Spiritale autem pluribus modis dicitur. Nam et corpus, quod futurum est in resurrectione sanctorum, spiritale appellat Apostolus, ubi ait: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale 16; eo quod miris modis ad omnem facilitatem et incorruptionem spiritui subdatur, et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo vivificetur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum: neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus, animae habet substantiam, et hoc est quod anima, quia dictum est animale. Item spiritus dicitur, vel aer iste, vel flatus eius, id est motus eius, sicut dictum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis 17. Dicitur etiam spiritus anima, sive pecoris, sive hominis, sicut scriptum est: Et quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram? 18.
Dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est quidam tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio Dei. Unde dicit

Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est 19; cum et alibi dicat de interiore homine: Qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum 20. Item cum dixisset: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 21; alio loco eamdem sententiam commemorans: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis 22, quam dixit mentem, hunc etiam spiritum appellavit. Dicitur spiritus etiam Deus, sicut ait Dominus in Evangelio: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare 23.

Visionis genus quod spiritale appellatur.

1508
8. 19. Ex his omnibus modis, quos commemoravimus, quibus appellatur spiritus, non traximus hoc vocabulum, quo appellavimus spiritale hoc visionis genus de quo nunc agimus; sed ex illo uno modo quem invenimus in Epistola ad Corinthios, quo spiritus a mente distinguitur evidentissimo testimonio. Si enim oravero, inquit, lingua, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est 24. Cum ergo linguam intellegatur hoc loco dicere obscuras et mysticas significationes, a quibus si intellectum mentis removeas, nemo aedificatur, audiendo quod non intellegit; unde etiam dicit: Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo; nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria 25: satis indicat eam se linguam hoc loco appellare, ubi sunt significationes velut imagines rerum ac similitudines, quae ut intellegantur, indigent mentis obtutu. Cum autem non intelleguntur, in spiritu eas dicit esse, non in mente: unde apertius ait: Si benedixeris spiritu; qui supplet locum idiotae, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem, quandoquidem nescit quid dicas? 26 Quia ergo etiam lingua, id est membro corporis quod movemus in ore cum loquimur, signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur; propterea translato verbo linguam appellavit quamlibet signorum prolationem priusquam intellegantur: quo cum intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit revelatio, vel agnitio, vel prophetia, vel doctrina. Proinde ait: Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi loquar vobis in revelatione, aut in agnitione, aut in prophetia, aut in doctrina? 27 id est cum signis; hoc est, linguae accesserit intellectus, ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur quod agitur.

Quid intersit inter "spiritum" et "mentem".

1509
9. 20. Proinde, quibus signa per aliquas rerum corporalium similitudines demonstrabantur in spiritu, nisi accesserat mentis officium, ut etiam intellegerentur, nondum erat prophetia; magisque propheta erat, qui interpretabatur quod alius vidisset, quam ipse qui vidisset. Unde apparet magis ad mentem pertinere prophetiam, quam ad istum spiritum, qui modo quodam proprio vocatur spiritus, vis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit quid significarent septem spicae et septem boves, quam Pharao qui eas vidit in somnis 28. Illius enim spiritus informatus est, ut videret; huius mens illuminata, ut intellegeret. Ac per hoc in illo erat lingua, in isto prophetia; quia in illo rerum imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. Minus ergo propheta, qui rerum quae significantur, sola ipsa signa in spiritu per rerum corporalium imagines videt; et magis propheta, qui solo earum intellectu praeditus est: sed et maxime propheta, qui utroque praecellit, ut et videat in spiritu corporalium rerum significativas similitudines, et eas vivacitate mentis intellegat, sicut Danielis excellentia tentata est et probata, qui regi et somnium quod viderat dixit, et quid significaret aperuit 29.

Et ipsae quippe imagines corporales in spiritu eius expressae sunt, et earum intellectus revelatus in mente. Ex hoc ergo modo quo appellatur in ista distinctione spiritus, secundum quem dixit Apostolus: Orabo spiritu, orabo autem et mente 30, ut et signa rerum formarentur in spiritu, et eorum refulgeret intellectus in mente; secundum hanc, inquam, distinctionem spiritale nunc appellavimus tale genus visorum, quali etiam corporum absentium imagines cogitamus.

Intellectuale genus visionis.

1510
10. 21. Intellectuale autem illud excellentius, quod mentis est proprium. Nec mihi occurrit omnino, ita pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum multis modis appellatum esse comperimus. Sive autem intellectuale dicamus, sive intellegibile, hoc idem significamus. Quamquam nonnihil interesse nonnulli voluerint, ut intellegibilis sit res ipsa, quae solo intellectu percipi potest; intellectualis autem, mens quae intellegit: sed esse aliquam rem quae solo intellectu cerni possit, ac non etiam intellegat, magna et difficilis quaestio est. Esse autem rem quae intellectu percipiat, et non etiam intellectu percipi possit, non arbitror quemquam vel putare, vel dicere; mens quippe non videtur nisi mente. Quia ergo videri potest, intellegibilis; quia et videre, intellectualis est, secundum illam distinctionem. Quapropter sequestrata illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid quod tantum intellegatur nec intellegat, nunc intellectuale et intellegibile sub eadem significatione appellamus.

Ordo gradusque trium visorum generum.

1511
11. 22. Tria igitur ista genera visionum, corporale, spiritale, et intellectuale, singillatim consideranda sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat. Iam quidem superius exemplum proposuimus, quo in una sententia omnia tria videantur genera. Cum enim legitur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 31, corporaliter litterae videntur, spiritaliter proximus cogitatur, intellectualiter dilectio conspicitur. Sed et litterae absentes possunt spiritaliter cogitari, et proximus praesens potest corporaliter videri; dilectio autem nec per substantiam suam potest oculis corporis cerni, nec per imaginem corpori similem spiritu cogitari, sed sola mente, id est intellectu, cognosci et percipi. Corporalis sane visio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam sentitur, illi spiritali tamquam praesidenti nuntiatur. Nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago eius in spiritu; sed non dignoscitur facta, nisi cum ablatis oculis ab eo quod per oculos videbamus, imaginem eius in animo invenerimus. Et siquidem spiritus irrationalis est, veluti pecoris, hoc usque oculi nuntiant. Si autem anima rationalis est, etiam intellectui nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut si illud quod hauserunt oculi, atque id spiritui, ut eius illic imago fieret, nuntiaverunt, alicuius rei signum est, aut intellegatur continuo quid significet, aut quaeratur; quoniam nec intellegi nec requiri nisi officio mentis potest.

Balthasaris regis visio.


11. 23. Vidit rex Balthasar articulos manus scribentis in pariete, continuoque per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius impressa est, atque ipso viso facto ac praeterito, illa in cogitatione permansit: videbatur in spiritu, et non intellegebatur, nec tunc intellectum erat hoc signum, cum corporaliter fieret atque oculis corporalibus appareret; iam tamen signum esse intellegebatur, id habens ex mentis officio. Et quia requirebatur quid significaret, etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat. Quo non comperto Daniel accessit, et spiritu prophetico mente illustrata, perturbato regi quid illo signo portenderetur aperuit 32; ipse potius propheta per hoc genus visionis, quod mentis est proprium, quam ille qui et signum corporaliter factum corporaliter viderat, et transacti eius imaginem in spiritu cogitando cernebat, nec aliquid intellectu poterat, nisi nosse signum esse, et quid significaret inquirere.

Petri visio.


11. 24. Vidit Petrus in alienatione mentis vas quatuor lineis alligatum submitti de coelo plenum variis animalibus, cum audivit et vocem: Macta, et manduca 33. Qui cum redditus sensibus de visu disceptaret, ecce quos Cornelius miserat, nuntiavit ei spiritus dicens: Ecce viri quaerunt te; sed surge, descende, et vade cum illis, quia ego misi eos 34. Qui cum venisset ad Cornelium, quid in illa visione intellexerit, ubi audierat: Quae Deus mundavit, tu ne communia dixeris 35, ipse indicavit dicens: Sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum hominem dicere 36. Cum ergo illum discum videret alienatus a corporis sensibus, et illas voces: Macta, et manduca, et: Quae Deus mundavit, tu communia ne dixeris, in spiritu audiebat. Redditus autem corporis sensibus, idipsum quod visum atque auditum memoria tenuerat, in eodem spiritu cogitando cernebat. Quae omnia non corporalia, sed corporalium imagines erant, sive cum primum in ipsa alienatione visae sunt, sive cum postea recordatae atque cogitatae. Cum vero disceptabatur, et requirebatur ut illa signa intellegerentur, mentis erat actio conantis, sed deerat effectus donec nuntiati sunt qui venerunt a Cornelio; hac vero corporali etiam accedente visione, cum et Spiritus sanctus rursus in spiritu ei diceret: Vade cum eis, ubi et illud signum ostenderat, et impresserat voces, adiuta divinitus mens intellexit quid illis signis omnibus ageretur. His atque huiusmodi rebus diligenter consideratis, satis apparet corporalem visionem referri ad spiritalem, eamque spiritalem referri ad intellectualem.

Corporalis et spiritualis visio.

1512
12. 25. Sed cum vigilantes, neque mente a sensibus corporis alienata, in visione corporali sumus, discernimus ab ea visionem spiritalem, qua corpora absentia imaginaliter cogitamus, sive memoriter recordantes quae novimus, sive quae non novimus et tamen sunt, in ipsa spiritus cogitatione utcumque formantes, sive quae omnino nusquam sunt, pro arbitrio vel opinatione fingentes. Ab his omnibus ita discernimus illa corporalia quae videmus, et in quibus praesentibus sunt sensus corporis nostri, ut non dubitemus haec esse corpora, illas vero imagines corporum. Cum autem vel nimia cogitationis intentione, vel aliqua vi morbi, ut phreneticis per febrem accidere solet, vel commixtione cuiusquam alterius spiritus seu mali seu boni, ita corporalium rerum in spiritu exprimuntur imagines, tamquam ipsis corporis sensibus corpora praesententur, manente tamen etiam in sensibus corporis intentione; sic videntur quae in spiritu fiunt imagines corporum, quemadmodum corpora ipsa per corpus; ita ut simul cernatur et homo aliquis praesens oculis, et absens alius spiritu tamquam oculis. Nam experti sumus sic affectos et cum eis locutos qui vere aderant, et cum aliis qui non aderant, tamquam adessent. Resipiscentes autem aliqui referunt quod vidissent, aliqui non possunt. Sic enim et somnia quidam obliviscuntur, quidam meminerunt. Quando autem penitus avertitur atque abripitur animi intentio a sensibus corporis, tunc magis ecstasis dici solet. Tunc omnino quaecumque sint praesentia corpora, etiam patentibus oculis non videntur, nec ullae voces prorsus audiuntur: totus animi contuitus aut in corporum imaginibus est per spiritalem, aut in rebus incorporeis nulla corporis imagine figuratis per intellectualem visionem.


12. 26. Sed cum spiritalis visio, penitus alienato a sensibus corporis animo, imaginibus corporalium detinetur, sive in somnis sive in ecstasi, si nihil significant quae videntur, ipsius animae sunt imaginationes: sicut etiam vigilantes et sani, et nulla alienatione moti, multorum corporum quae non adsunt sensibus corporis, cogitatione imagines versant. Verum hoc interest, quod eas a praesentibus verisque corporibus constanti affectione discernunt. Si autem aliquid significant; sive dormientibus exhibeantur, sive vigilantibus, cum et oculis vident praesentia corpora, et absentium imagines cernunt spiritu, tamquam oculis praesto sint, sive illa quae ecstasis dicitur, alienato prorsus animo a sensibus corporis; mirus modus est: sed commixtione alterius spiritus fieri potest ut ea quae ipse scit, per huiusmodi imagines ei cui miscetur ostendat, sive intellegenti, sive ut ab alio intellecta pandantur. Si enim demonstrantur haec, nec utique a corpore demonstrari possunt, quid restat nisi ut ab aliquo spiritu demonstrentur?

Refellitur in anima inesse vim quamdam divinationis.

1513
13. 27. Nonnulli quidem volunt animam humanam habere vim quamdam divinationis in seipsa. Sed si ita est, cur non semper potest, cum semper velit? An quia non semper adiuvatur ut possit? Cum ergo adiuvatur, numquid a nullo, aut a corpore ad hoc adiuvari potest? Proinde restat ut a spiritu adiuvetur. Deinde quomodo adiuvatur? Utrum in corpore fit aliquid, ut inde quasi relaxetur et emicet eius intentio, quo in id veniat, ubi in seipsa videat significantes similitudines, quae ibi iam erant, nec videbantur, sicut multa habemus et in memoria, quae non semper intuemur? An fiunt illic, quae ante non fuerant, vel in aliquo spiritu sunt, quo illa erumpens et emergens ibi eas videat? Sed si iam in illa erant quasi proprie, cur eas non etiam consequenter intellegit? Aliquando enim, imo plerumque non intellegit. An sicut spiritus eius adiutus est, ut eas in se videret, ita et mens nisi adiuvetur, ea quae habet spiritus, intellegere non potest? An forte non corporea removentur, vel quasi relaxantur impedimenta, ut suo impetu anima in ea quae videnda sunt, exseratur; sed ipsa prorsus in haec assumitur, sive tantum spiritaliter cernenda, sive etiam intellectualiter cognoscenda? An aliquando in seipsa videt ista, aliquando per alterius spiritus commixtionem? Quidquid horum est, temere affirmari non oportet. Illud tamen dubium esse non debet, corporales imagines, quae spiritu cernuntur, non semper signa esse aliarum rerum, sive in vigilantibus, sive in dormientibus, sive in aegrotantibus: mirum est autem, si aliquando ecstasis fieri potest, ut non illae corporalium rerum similitudines aliquid significent.

Vis et actio quae sit bonorum malorumque spirituum.


13. 28. Non sane mirum est si et daemonium habentes aliquando vera dicunt, quae absunt a praesentium sensibus; quod certe nescio qua occulta mixtura eiusdem spiritus fit, ut tamquam unus sit patientis atque vexantis. Cum autem spiritus bonus in haec visa humanum spiritum assumit aut rapit, nullo modo illas imagines signa rerum aliarum esse dubitandum est, et earum quas nosse utile est: Dei enim munus est. Discretio sane difficillima est, cum spiritus malignus quasi tranquillius agit, ac sine aliqua vexatione corporis assumpto humano spiritu dicit quod potest; quando etiam vera dicit, et utilia praedicat, transfigurans se, sicut scriptum est, velut angelum lucis 37, ad hoc ut cum illi in manifestis bonis creditum fuerit, seducat ad sua. Hunc discerni non arbitror, nisi dono illo de quo ait Apostolus, cum de diversis Dei muneribus loqueretur: Alii diiudicatio spirituum 38.

1514
14. 28. Non enim magnum est, tunc eum dignoscere, cum ad aliqua pervenerit vel perduxerit, quae sunt contra bonos mores vel regulam fidei: tunc enim a multis discernitur. Illo autem dono, in ipso primordio quo multis adhuc bonus apparet, continuo diiudicatur an malus sit.

Intellectualem visionem non falli.


14. 29. Tamen et per corporalem visionem, et per imagines corporalium quae demonstrantur in spiritu, et boni instruunt, et mali fallunt. Intellectualis autem visio non fallitur. Aut enim non intellegit, qui aliud opinatur quam est; aut si intellegit, continuo verum est. Quid enim faciant oculi non habent, cum simile corpus viderint, quod ab alio discernere non possint: aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta fuerit corporis similitudo, quam non valeat distinguere a corpore? Sed adhibetur intellectus, quaerens quid illa significent vel utile doceant; et aut inveniens ad fructum suum pervenit, aut non inveniens in disceptatione se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur in exitiabilem errorem.

Non semper errorem in spiritalibus visis noxium esse.


14. 30. Iudicat autem sobrius intellectus divinitus adiutus, quae vel quanta sint, in quibus etiam aliud putare quam est, non sit animae perniciosum. Neque enim putantium periculo, et non potius exitio suo, quisque a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si in rebus ipsis, id est in ipso bono quo fit quisque bonus, non erretur: aut aliquid obest omnibus hominibus, quod cum dormiunt, vera corpora esse arbitrantur, quorum similitudines in somnis vident: aut aliquid obfuit Petro, quod soluto a vinculis, seque angelo deducente, factum est repentino miraculo ut putaret se visum videre 39: vel cum in illa ecstasi respondit: Nequaquam, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum 40; putans ea ipsa quae in disco demonstrabantur, tamquam vera animalia 41. Haec quando aliter inventa fuerint, quam putata sunt, cum viderentur, non nos poenitet ita nobis fuisse visa, si non arguatur vel infidelitas dura, vel opinatio vana sive sacrilega. Quapropter et cum visis corporalibus diabolus fallit, nihil obest quod ludificantur oculi, si non erratur in veritate fidei, et intellegentiae sanitate, qua docet Deus subditos sibi. Aut si ludificet animam spiritali visione imaginibus corporum, ut putet corpus esse quod non est, aliquid obest animae si perniciosae suasioni non consentiat.

Quomodo iudicandae somniantium consensiones.

1515
15. 31. Unde aliquando fit quaestio de consensionibus somniantium, cum etiam concumbere sibi videntur, vel contra propositum suum, vel contra etiam licitos mores. Quod non contingit, nisi cum ea quae vigilantes etiam cogitamus, non cum placito consensionis, sed sicut etiam talia propter aliquid loquimur, sic admonentur in somnis, et exprimuntur, ut eis naturaliter caro moveatur, et quod naturaliter colligit, per genitales vias emittat; sicut hoc ipsum dicere utique non possem, nisi etiam cogitarem. Porro imagines rerum corporalium, quas necessario cogitavi, ut haec dicerem, si tanta expressione praesentarentur in somnis, quanta praesentantur corpora vigilantibus, fieret illud quod sine peccato fieri a vigilante non posset. Quis enim vel cum loquitur, et postulante necessitate sermonis de suo concubitu aliquid dicit, possit non cogitare quod dicit? Porro ipsa phantasia, quae fit in cogitatione sermocinantis, cum ita expressa fuerit in visione somniantis, ut inter illam et veram commixtionem corporum non discernatur, continuo movetur caro, et sequitur quod eum motum sequi solet, cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato a vigilante dicitur, quod ut diceretur, sine dubio cogitatum est. Verumtamen propter animae affectionem bonam, quae desiderio meliore mundata multas interficit cupiditates, quae ad naturalem carnis motum non pertinent; quem casti vigilantes cohibent et refrenant, dormientes autem ideo non possunt, quia non habent in potestate quae admoveatur expressio corporalis imaginis, quae discerni non possit a corpore: propter illam ergo affectionem animae bonam, etiam in somnis quaedam eius merita clarent. Nam etiam dormiens Salomon sapientiam praeposuit omnibus rebus, eamque neglectis caeteris est precatus a Domino: et sicut Scriptura testatur, placuit hoc coram Domino, nec distulit retributionem bonam pro desiderio bono 42.

Quomodo corporis sensus ad visa se habeant.

1516
16. 32. Quae cum ita sint, pertinet corporis sensus ad visa corporalia, qui per quinque quasi rivulos distanter valentes distribuitur: cum illud quod est subtilissimum in corpore, et ob hoc animae vicinius quam caetera, id est lux, primum per oculos sola diffunditur, emicatque in radiis oculorum ad visibilia contuenda; deinde mixtura quadam primo cum aere puro, secundo cum aere caliginoso atque nebuloso, tertio cum corpulentiore humore, quarto cum terrena crassitudine, quinque sensus cum ipso, ubi sola excellit, oculorum sensu efficit: sicut in libro quarto, itemque in septimo disseruisse me recolo. Est autem hoc coelum oculis conspicuum, unde luminaria et sidera effulgent, excellentius utique omnibus corporeis elementis, sicut oculorum sensus excellit in corpore. Quia vero spiritus omnis omni est corpore sine dubitatione praestantior, sequitur ut non loci positione, sed naturae dignitate praestantior sit natura spiritalis isto corporeo coelo, etiam illa ubi rerum corporalium exprimuntur imagines.

Quomodo efficiatur in spiritu imago.


16. 33. Hic existit quiddam mirabile, ut cum prior sit corpore spiritus, et posterior corporis imago quam corpus, tamen quia illud quod tempore posterius est, fit in eo quod natura prius est, praestantior sit imago corporis in spiritu, quam ipsum corpus in substantia sua. Nec sane putandum est facere aliquid corpus in spiritu, tamquam spiritus corpori facienti, materiae vice subdatur. Omni enim modo praestantior est qui facit, ea re de qua aliquid facit; neque ullo modo spiritu praestantius est corpus; imo perspicuo modo spiritus corpore. Quamvis ergo prius videamus aliquod corpus, quod antea non videramus, atque inde incipiat imago eius esse in spiritu nostro, quo illud cum absens fuerit recordemur: tamen eamdem eius imaginem non corpus in spiritu, sed ipse spiritus in seipso facit celeritate mirabili, quae ineffabiliter longe est a corporis tarditate; cuius imago mox ut oculis visum fuerit, in spiritu videntis nullius puncti temporalis interpositione formatur. Itemque in auditu, nisi auribus perceptae vocis imaginem continuo spiritus in seipso formaret, ac memoria retineret, ignoraretur secunda syllaba utrum secunda esset, cum iam prima utique nulla esset, quae percussa aure transierat: ac sic omnis locutionis usus, omnis cantandi suavitas, omnis postremo in actibus nostris corporalis motus dilapsus occideret; neque ullum progressum nancisceretur, si transactos corporis motus memoriter spiritus non teneret, quibus consequentes in agendo connecteret. Quos utique non tenet, nisi imaginaliter a se factos in se. Ipsarum etiam futurarum motionum imagines praeveniunt fines actuum nostrorum. Quid enim agimus per corpus, quod non cogitando praeoccupaverit spiritus, omniumque visibilium operum similitudines in seipso primitus viderit, et quodammodo disposuerit?

Quemadmodum spiritales similitudines etiam daemonibus innotescant.

1517
17. 34. Quae spiritales corporalium similitudines in animo nostro, quemadmodum innotescant spiritibus etiam immundis, vel quid obstaculi patiatur anima nostra ex isto terreno corpore, ut eas invicem in nostro spiritu videre nequeamus, invenire et explicare difficile est. Certissimis tamen indiciis apud nos constitit enuntiatas a daemonibus cogitationes hominum, qui tamensi virtutum internam speciem possent in hominibus cernere, non tentarent: sicut illam in Iob nobilem ac mirabilem patientiam procul dubio, si posset diabolus cernere, nollet a tentato utique superari. Caeterum alicubi longe iam facta quod nuntiant, quae post aliquot dies vera esse firmentur, non est mirandum. Possunt enim hoc efficere, non solum acrimonia cernendi etiam corporalia incomparabiliter praestantiore quam nostra est, sed etiam corporum ipsorum, longe utique subtiliorum, mira velocitate.


Aug - de Genesi 1504