Aug - de Genesi 1517

Obsessi cuiusdam, forsitan tantum phrenetici, visiones ac praeditiones...


17. 35. Comperimus etiam in domo constitutum patientem spiritum immundum, dicere solere quando ad eum venire coepisset ex duodecim millibus presbyter, et per omnia loca itineris ubi esset, et quam propinquaret, et quando ingrederetur et fundum et domum et cubiculum, donec in conspectu eius adstaret. Quae omnia etsi non oculis patiens ille cernebat, tamen nisi aliquo modo cerneret, non tam veraciter enuntiaret. Erat autem iste febriens, et tamquam in phrenesi ista dicebat. Et forte revera phreneticus erat, sed propter ista daemonium pati putabatur. Nullum refectionis cibum accipiebat a suis, sed a solo illo presbytero. Resistebat etiam suis violenter quantum valebat; illo solo presbytero veniente quiescebat, illi tantum subditus erat, et subdite respondebat. Nec tamen eidem saltem presbytero illa cessit mentis alienatio sive daemonium, nisi cum sanus esset a febribus, sicut phrenetici sanari solent; nec aliquando postea tale aliquid passus est. ...et cuiusdam vere phrenetici.


17. 36. Novimus etiam sine dubitatione phreneticum futuram mortem cuiusdam feminae praedixisse; non sane specie divinandi, sed tamquam factum ac praeteritum recolens. Nam cum eius apud eum commemoratio fieret: Mortua est, inquit, ego eam vidi efferri, hac cum eius corpore transierunt; cum illa incolumis viveret: post paucos autem dies repente defuncta est, et per eum locum elata est, qua ille praedixerat.

Cuiusdam pueri gravi morbo affecti visiones.


17. 37. Fuit item apud nos puer, qui in exordio pubertatis dolorem acerrimum genitalium patiebatur, medicis nequaquam valentibus quid illud esset agnoscere, nisi quod nervus ipse introrsum reconditus erat, ita ut nec praeciso praeputio, quod immoderata longitudine propendebat, apparere potuerit, sed postea vix esset inventus. Humor autem viscosus et acer exsudans testes et inguina urebat. Sed acutum dolorem non continuum patiebatur, et cum patiebatur, eiulabat vehementer cum iactatione membrorum mente sanissima, sicut in cruciatibus corporalium dolorum fieri solet. Deinde inter voces suas abripiebatur ab omnibus sensibus, et iacebat patentibus oculis neminem circumstantium videns, ad nullam vellicationem se movens. Post aliquantum tamquam evigilans, nec iam dolens, quae videret indicabat. Tum interpositis paucis diebus eadem patiebatur. In omnibus sane vel pene omnibus visionibus suis, duos se dicebat videre, unum provectioris aetatis, alterum puerum, a quibus ei vel dicebantur, vel demonstrabantur, quae se audisse et vidisse narrabat.

Visiones beatorum impiorumque quas habuit idem puer sensibus orbatus.


17. 38. Vidit quodam die piorum psallentium, laetitiam in luce mirabili, et impiorum in tenebris diversas et atrocissimas poenas; illis ducentibus et ostendentibus, et felicitatis aliorum, aliorumque infelicitatis meritum insinuantibus. Hoc autem vidit die dominico Paschae, cum per totam Quadragesimam nihil doluisset, cui vix intervallo tridui antea parcebatur. Viderat autem in ipso ingressu Quadragesimae illos promittentes sibi quod per quadraginta dies nullum sensurus esset dolorem; postea ipsi ei dederunt tamquam medicinale consilium, ut ei praeputii longitudo praecideretur, quo facto diu non doluit. Cum vero iterum similiter doleret, et similia videre coepisset, accepit ab eis rursus consilium, ut in mare pube tenus intraret, ac post aliquantam moram inde discederet, promittentibus sane quod iam deinceps vehementem illum dolorem non esset passurus, sed solius illius viscosi humoris molestiam: atque ita secutum est; nec unquam talem aliquam postea passus est aversionem mentis a sensibus, nec tale aliquid vidit quale antea cum in mediis doloribus et horrendis vocibus repente obmutescens abriperetur. Postea tamen medicis caetera curantibus et sanantibus, non permansit in proposito sanctitatis.

Quare quaque ratione fiant spiritales visiones.

1518
18. 39. Istarum visionum et divinationum causas et modos vestigare si quis potest, certoque comprehendere, eum magis audire vellem, quam de me exspectari ut ipse dissererem. Quid tamen putem, ita ut nec docti me tamquam confirmantem derideant, nec indocti tamquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem et quaerentem potius quam scientem, non occultabo. Ego visa ista omnia visis comparo somniantium. Sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando autem vera sunt, aliquando perturbata, aliquando tranquilla; ipsa autem vera, aliquando futuris omnino similia, vel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus et quasi figuratis locutionibus praenuntiata: sic etiam illa omnia. Sed amant homines inexperta mirari, et causas insolitorum requirere, cum quotidiana plerumque talia saepe etiam latentioris originis nosse non curent. Nam quemadmodum in vocibus, hoc est signis quibus loquendo utimur, audito verbo inusitato, quaerunt primo quid sit, hoc est quid significet; quo cognito deinde quaerunt unde ita dictum sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid inusitatum in rebus acciderit, sive corporalibus, sive spiritalibus, causas rationemque sollicite inquirunt, et sibi reddi a doctoribus flagitant.

Quaecumque est natura visionum, scire sufficiat non esse corpus.


18. 40. Soleo autem cum me quisque interrogat, verbi gratia, quid sit catus, et respondeo: Prudens vel acutus, nec ei sufficit, sed pergit quaerere unde dictus sit catus, vicissim referre et quaerere unde dictus sit acutus, quod nihilominus utique ignorabat, sed quia usitatum nomen erat, patienter eius originem nesciebat: quod autem novum insonuit auribus, parum putat nosse quid significando valet, nisi etiam unde dicatur exquirat. Quisquis ergo ex me quaerit unde visa corporalibus similia in ecstasi appareant, quae raro accidit animae, vicissim quaero, unde appareant dormientibus, quae quotidie sentit anima, et nemo istud aut non multum curat inquirere. Quasi vero ideo minus mira sit talium natura visorum, quia quotidiana est; aut ideo minus curanda, quia omnium est; aut si recte faciunt qui ista non quaerunt, rectius fecerint si nec in illa curiosi sint. Ego vero multo amplius admiror, multoque maxime stupeo quanta celeritate ac facilitate in se anima fabricetur imagines corporum, quae per corporis oculos viderit, quam somniantium vel etiam in ecstasi visiones. Quaecumque tamen illa natura visorum est, procul dubio corpus non est. Hoc nosse cui non sufficit, unde etiam existant, inquirat ab aliis; me ignorare confiteor.

Unde spiritales visiones oriantur.

1519
19. 41. Illud plane exemplorum experimentis colligi datur, sicut corporum pallor, rubor, tremor, vel etiam morbus aliquando a corpore habet causas, aliquando ab anima; et a corpore quidem, cum vel humor suffunditur, vel cibus vel aliquid aliud corporis iniectum extrinsecus; ab anima vero, cum vel timore turbatur, vel pudore confunditur, vel irascitur, vel amat, vel si quid huiusmodi; nec immerito, si id quod animat et regit, etiam cum vehementius movetur, vehementius exagitat: ita et ipsi animae ut in ea visa pergat, quae non ei per sensus corporis nuntiantur, sed per incorporalem substantiam, et ita pergat ut non discernat utrum corpora sint an similitudines corporum, aliquando a corpore accidit, aliquando a spiritu: et a corpore quidem, sive naturali vicissitudine, ut sunt visa somniantium, dormire quippe a corpore est homini; sive aliqua mala valetudine sensibus perturbatis, ut cum a phreneticis simul et corpora videntur, et visa similia corporibus tamquam et ipsa prae oculis adsint: aut penitus interclusis, sicut saepe male affecti morbo aliquo ingravescente, praesente corpore diu absentes, deinde hominibus redditi, multa se vidisse dixerunt: a spiritu vero, cum omnino sano atque integro corpore in alienationem rapiuntur, sive ita ut et per sensus corporis corpora videant, et in spiritu quaedam similia quae a corporibus non discernant; sive penitus avertantur a sensibus carnis, et nihil per eos omnino sentientes, illa spiritali visione habitent in similitudinibus corporum. Sed cum malus in haec arripit spiritus, aut daemoniacos facit, aut arreptitios, aut falsos prophetas: cum autem bonus, fideles mysteria loquentes, aut accedente etiam intellegentia veros prophetas, aut ad tempus quod per eos oportet ostendi, videntes atque narrantes.

Quomodo corpus se habeat ad spiritalia visa.

1520
20. 42. Sed cum a corpore causa est ut talia visa cernantur, non ea corpus exhibet; neque enim habet eam vim, ut formet aliquid spiritale: sed sopito, aut perturbato, aut etiam intercluso itinere intentionis a cerebro, qua dirigitur sentiendi modus, anima ipsa quae motu proprio cessare ab hoc opere non potest, quia per corpus non sinitur, vel non plene sinitur corporalia sentire, vel ad corporalia vim suae intentionis dirigere, spiritu corporalium similitudines agit, aut intuetur obiectas. Et si quidem eas ipsa agit, phantasiae tantum sunt; si autem obiectas intuetur, ostensiones sunt. Denique cum oculi dolent vel exstincti sunt, quia non est causa in sede cerebri, unde ipsa dirigitur intentio sentiendi, non fiunt huiusmodi visiones, quamvis cernendis corporalibus obstaculum existat a corpore. Magis enim caeci aliquid dormientes quam vigilantes vident. Dormientibus quippe in cerebro consopitur via sentiendi, quae intentionem ad oculos ducit, ideoque ipsa intentio in aliud aversa, cernit visa somniorum tamquam species corporales adsint, ut sibi dormiens vigilare videatur, et non similia corporibus, sed ipsa corpora intueri se putet: cum autem vigilant caeci, ducitur per illa itinera intentio cernendi, quae cum ad loca venerit oculorum, non exseritur foras, sed ibi remanet, ut vigilare se sentiant, potiusque esse in tenebris vigilando etiam per diem, quam dormiendo, sive per diem sive per noctem. Nam et qui caeci non sunt, plerique patentibus oculis dormiunt nihil per eos videntes, sed non ideo nihil videntes, cum spiritu cernant visa somniorum: si autem clausis oculis vigilent, neque dormientium praesto sunt visionibus neque vigilantium. Tantum tamen valet, quod usque ad oculos eorum nec sopita nec perturbata nec interclusa pervenit a cerebro via sentiendi, et animae intentionem usque ad ipsas quamvis clausas fores corporis ducit, ut cogitentur quidem imagines corporum, sed nullo modo pro eis habeantur corporibus quae per oculos sentiuntur.

Arcte coherere coniungique animam corpusque.


20. 43. Tantum interest, ubi fiat impedimentum sentiendi corporalia, cum fit in corpore. Si enim non fit nisi in ipsis aditibus, et quasi ianuis sensuum, velut in oculis, in auribus, caeterisque sensibus corporis, sola impeditur perceptio corporalium; non autem animae intentio in aliud sic avertitur, ut pro corporibus habeat imagines corporum: si autem causa est intus in cerebro, unde dirigantur viae ad ea quae foris sunt, sentienda; ipsius intentionis vasa sopiuntur, vel turbantur, vel intercluduntur, quibus nititur anima in ea quae foris sunt, intuenda vel sentienda. Quem nisum quoniam non amittit, tanta expressione format similia, ut imagines corporalium a corporibus discernere non valens, utrum in illis an in istis sit nesciat; et cum scit, longe alio modo sciat, quam dum in cogitando versantur sive occurrunt similitudines corporum. Qui modus nisi ab expertis capi utcumque non potest. Hinc enim erat, quod me dormiens in somnis videre sciebam, nec tamen illas corporalium rerum similitudines quas videbam, sic ab ipsis corporalibus discernebam, quemadmodum eas cogitantes etiam clausis oculis vel in tenebris constituti discernere solemus. Tantum valet ipsa animi intentio utrum perducatur usque ad sensus licet clausos, an in ipso cerebro, unde in haec nititur, aliqua causa existente in aliud avertatur, ut quamvis aliquando se noverit non corpora, sed corporum similitudines cernere, vel minus erudita etiam ipsa esse corpora existimans, sentiat se non ea corpore, sed spiritu videre, longe sit tamen ab affectione qua suo corpori praesentatur: unde se norunt et caeci vigilare, cum similitudines corporum cogitatas a corporibus, quae videre non possunt, certa notione discernunt.

Visiones in quibus vis quaedam aliena operatur.

1521
21. 44. Cum autem sano corpore, nec somno sensibus consopitis, aliquo occulto opere spiritali in ea visa quae similia sunt corporalibus anima rapitur, non quia modus diversus est, ideo est etiam diversa natura visorum; cum et in illis causis quae de corpore existunt, sit utique differentia, et aliquando a contrario. Nam phrenetici non dormiendo potius perturbatas habent sentiendi vias in capite, ut talia videant, qualia somniantes vident, quorum dormiendo avertitur intentio a sensu vigilandi, et in ea videnda convertitur. Cum ergo illud fiat non dormiendo, hoc autem dormiendo, non tamen ea quae videntur ex alio genere sunt, quam ex natura spiritus, de quo vel in quo fiunt similitudines corporum. Ita quamvis diversa sit causa intentionis alienatae, quando sano corpore vigilantis occulta quadam vi spiritali anima rapitur, ut vice corporum expressas corporalium rerum similitudines in spiritu videat, eadem tamen est natura visorum. Neque enim dici potest, cum causa in corpore est, tunc animam sine ulla praesensione futurorum ex seipsa versare imagines corporum, sicut etiam cogitando eas solet; cum vero in ea videnda spiritu assumitur, divinitus haec demonstrari: quandoquidem aperte Scriptura dicit: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et iuvenes visa videbunt, et senes somnia somniabunt 43, divinae operationi utrumque tribuens; et: Angelus Domini apparuit homini in somnis dicens: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam 44; et iterum: Tolle puerum, et vade in Aegyptum 45.

Spiritum hominis non adsumi a bono spiritu nisi ut aliquid significet.

1522
22. 45. Itaque bono quidem spiritu assumi spiritum hominis ad has videndas imagines, nisi aliqua significent, non puto: cum vero in corpore causa est, ut in eas expressius intuendas humanus intendatur spiritus, non semper aliquid significare credendum est; sed tunc significant, cum inspirantur a demonstrante spiritu, sive dormienti, sive aliquid aliud ex corpore, ut a carnis sensibus alienaretur, patienti. Vigilantibus etiam neque ullo morbo afflictis nec furore exagitatis, occulto quodam instinctu ingestas esse cogitationes quas promendo divinarent, non solum aliud agentes, sicut Caiphas pontifex prophetavit, cum eius intentio non haberet voluntatem prophetandi, verum etiam id suscipientes, ut divinandi modo aliquid dicerent, novimus.

Quosdam iuvenes iocabundos inventos esse divinasse.


22. 46. Nam quidam iuvenes iocando ut fallerent, ubi peregrini iter agebant, mathematicos se esse finxerunt, ignorantes omnino utrum duodecim signa dicerentur. Qui cum hospitem suum mirari cernerent quae dicebant, et attestari esse verissima, audacius in plura progressi sunt. At ille attestans ad omnia mirabatur. Postremo ab eis de filii salute quaesivit, quem diu absentem desiderabat, et quod inopinate tardaret, ne quid ei accidisset sollicitus erat. At illi non curantes quid post eorum abscessum veri cognosceretur, dum tamen in praesentia laetum hominem redderent, mox profecturi responderunt salvum ac propinquantem, et eo ipso die quo haec loquebantur, esse venturum: neque enim metuebant, ne cum totus dies peractus esset, eos ille redarguendos postera die sequeretur. Quid multa? dum iam abire disponerent, ecce subito adhuc eis illic positis venit.

Alterum iuvenem ludium nescientem divinasse.


22. 47. Item alius ante symphoniacum saltabat, ubi erant multa idola per quamdam Paganorum solemnitatem, non aliquo spiritu arreptus, sed imitatione ludicra arreptitios aemulatus, scientibus circumstantibus et spectantibus. Moris enim erat ut ante prandium peractis sacrificiis agitatisque fanaticis, si qui adolescentes post prandium vellent eo more ludere, nullus prohiberetur. Ille ergo inter saltandum, facto sibi silentio, iocabundus, et ridente multitudine circumseptus, ea nocte quae impendebat, in ea silva quae iuxta erat, hominem a leone interemptum iri, ad cuius cadaver spectandum illucescente die confluxuram turbam, et illius solemnitatis locum deserturam, praedixit. Et factum est; cum satis cunctis qui aderant in omnibus eius motibus claruisset, hoc eum ludendo et iocando nusquam perturbata vel alienata mente dixisse; ipso etiam tanto amplius mirante quod accidit, quanto magis nosset quo id animo atque ore protulerit.

Per difficile scire quomodo in spiritum veniant vel formentur visiones.


22. 48. Quonam modo haec visa in spiritum hominis veniant, utrum ibi primitus formentur, an formata ingerantur, et quadam coniunctione cernantur, ut sic hominibus angeli ostendant cogitationes suas, et corporalium rerum similitudines, quas in suo spiritu futurorum cognitione praeformant, quemadmodum et ipsi nostras cogitationes, non utique oculis, quia non corpore, sed spiritu vident; verum hoc intersit, quod illi nostras, etiam si nolimus, noverunt, nos autem ipsorum, nisi ostendantur, nosse non possumus; quia sic eas, ut opinor, habent in potestate occultare spiritalibus modis, quemadmodum nos quibusdam interiectis obstaculis, nostra corpora ne aliorum oculis videantur, abscondimus: et quid fiat in spiritu nostro, ut aliquando cernantur tantummodo significantes imagines, et utrum aliquid significent ignoretur; aliquando autem aliquid significare sentiantur, sed quid significent nesciatur; aliquando vero tamquam pleniore demonstratione anima humana et spiritu ipsas et mente quid significent videat; et scire difficillimum est, et si iam sciamus, disserere atque explicare operosissimum.

Recapitulatio: Esse in nobis spiritalem naturam ubi corporale similitudines formentur.

1523
23. 49. Quod autem nunc insinuare satis arbitror, certum est esse spiritalem quamdam naturam in nobis, ubi corporalium rerum formantur similitudines; sive cum aliquod corpus sensu corporis tangimus, et continuo formatur eius similitudo in spiritu, memoriaque reconditur; sive cum absentia corpora iam nota cogitamus, ut ex eis formetur quidam spiritalis aspectus, quae iam erant in spiritu et antequam ea cogitaremus; sive cum eorum corporum quae non novimus, sed tamen esse non dubitamus, similitudines, non ita ut sunt illa, sed ut occurrit, intuemur; sive cum alia, quae vel non sunt, vel esse nesciuntur, pro arbitrio vel opinatione cogitamus; sive unde unde, neque id agentibus, neque volentibus nobis variae formae corporalium similitudinum versantur in animo; sive cum aliquid corporaliter acturi, ea ipsa disponimus quae in illa actione futura sunt, et omnia cogitatione antecedimus; sive iam in ipso actu, vel cum loquimur, vel cum facimus, omnes corporales motus, ut exseri possint, praeveniuntur similitudinibus suis intus in spiritu; neque enim ulla vel brevissima syllaba in ordine suo nisi prospecta sonuisset: sive cum a dormientibus somnia videntur, vel nihil vel aliquid significantia; sive cum valetudine corporali turbatis intrinsecus itineribus sentiendi, imagines corporum spiritus veris corporibus ita miscet, ut internosci vel vix possint, vel omnino non possint; et aut significent aliquid, aut sine ulla significatione oboriantur; sive prorsus ingravescente aliquo morbo vel dolore corporis, et intercludente intus vias quibus animae, ut per carnem sentiret, exserebatur ac nitebatur intentio, altius quam somno absentato spiritu, corporalium rerum existunt aut monstrantur imagines, vel significantes aliquid vel sine ulla significatione apparentes; sive nulla ex corpore causa existente, sed assumente atque rapiente aliquo spiritu tollitur anima in huiusmodi videndas similitudines corporum, miscens eis visa corporalia, cum simul etiam corporis sensibus utitur; sive ita spiritu assumente alienatur ab omni corporis sensu, et avertitur, ut solis similitudinibus corporum spiritali visione teneatur, ubi nescio utrum possint aliqua nihil significantia videri.

Quid intersit inter spiritales et intellectuales visiones.

1524
24. 50. Haec igitur natura spiritalis, in qua non corpora, sed corporum similitudines exprimuntur, inferioris generis visiones habet, quam illud mentis atque intellegentiae lumen, quo et ista inferiora diiudicantur, et ea cernuntur quae neque sunt corpora, neque ullas gerunt formas similes corporum; velut ipsa mens et omnis animae affectio bona, cui contraria sunt eius vitia, quae recte culpantur atque damnantur in hominibus. Quo enim alio modo ipse intellectus nisi intellegendo conspicitur? Ita et caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 46, et caetera huiusmodi, quibus propinquatur Deo: et ipse Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia 47.

De ordine quo trium visionum genera alio aliud est praestantius.


24. 51. Quamquam itaque in eadem anima fiant visiones, sive quae sentiuntur per corpus, sicut hoc corporeum coelum, terra, et quaecumque in eis nota esse possunt, quemadmodum possunt; sive quae spiritu videntur similia corporum, de quibus multa iam diximus; sive cum mente intelleguntur, quae nec corpora sunt, nec similitudines corporum; habent utique ordinem suum, et est aliud alio praecellentius. Praestantior est enim visio spiritalis quam corporalis, et rursus praestantior intellectualis quam spiritalis. Corporalis enim sine spiritali esse non potest; quandoquidem momento eodem quo corpus sensu corporis tangitur, fit etiam in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed quod simile sit; quod si non fieret, nec sensus ille esset, quo ea quae extrinsecus adiacent, sentiuntur. Neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur ad formandum in seipsa quod extrinsecus nuntiatur. Non potest itaque fieri visio corporalis, nisi etiam spiritalis simul fiat: sed non discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore, ut id quod per corpus videbatur, inveniatur in spiritu. At vero spiritalis visio etiam sine corporali fieri potest, cum absentium corporum similitudines in spiritu apparent, et finguntur multae pro arbitrio, vel praeter arbitrium demonstrantur. Item spiritalis visio indiget intellectuali ut diiudicetur, intellectualis autem ista spiritali inferiore non indiget; ac per hoc spiritali corporalis, intellectuali autem utraque subiecta est. Cum ergo legimus: Spiritalis omnia diiudicat, ipse autem a nemine diiudicatur 48; non secundum spiritum, a quo mens discernitur, sicut illud quod dictum est: Orabo spiritu, orabo et mente 49, sed ex illa notione debemus accipere qua dictum est: Renovamini autem spiritu mentis vestrae 50. Iam enim supra docuimus alio modo et ipsam mentem spiritum dici, secundum quam spiritalis omnia diiudicat. Quapropter non absurde neque inconvenienter arbitror spiritalem visionem inter intellectualem et corporalem tamquam medietatem quamdam obtinere. Puto enim non incongruenter medium dici, quod corpus quidem non est, sed simile est corporis, inter illud quod vere corpus est, et illud quod nec corpus est, nec simile corporis.

Quibus in visionibus anima includi possit.


1525
25. 52. Illuditur autem anima similitudinibus rerum, non earum vitio, sed opinionis suae, cum approbat quae similia sunt pro iis quibus similia sunt, ab intellegentia deficiens. Fallitur ergo in visione corporali, cum in ipsis corporibus fieri putat quod fit in corporis sensibus; sicut navigantibus videntur in terra moveri quae stant, et intuentibus coelum stare sidera quae moventur, et divaricatis radiis oculorum duas lucernae species apparere, et in aqua remus infractus, et multa huiusmodi: aut cum putat hoc esse, quod similiter coloratum est, vel similiter sonat, vel olet, vel sapit, vel tangitur; hinc enim et medicamentum aliquod ceratum coctum in caccabo putatur legumen, et sonitus transeuntis vehiculi putatur ex tonitruo, et si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adiaceat olfactui, citrium putatur herba quae vocatur apiaria, et cibus aliquo dulciculo succo affectus putatur melle conditus; et ignotus annulus contrectatus in tenebris, putatur aureus, cum sit aereus aut argenteus. aut cum repentinis inopinatisque corporalibus visis anima turbata vel in somnis videre se putat, vel aliquo huiusmodi spiritali viso affici: unde in omnibus corporalibus visis, et aliorum sensuum contestatio, et maxime ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut quod in hoc rerum genere verum est, inveniatur quantum inveniri potest. In visione autem spiritali, id est in corporum similitudinibus, quae spiritu videntur, fallitur anima, cum ea quae sic videt, ipsa corpora esse arbitratur; vel quod sibi suspicione falsaque coniectura finxerit, hoc etiam in corporibus putat, quae non visa coniectat. At vero in illis intellectualibus visis non fallitur: aut enim intellegit, et verum est; aut si verum non est, non intellegit: unde aliud est in his errare quae videt, aliud ideo errare quia non videt.

Spirituales visiones a Deo effici.

1526
26. 53. Quapropter cum rapitur anima in ea visa quae spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino a sensibus corporis avertatur amplius quam in somno solet, sed minus quam in morte; iam divinae admonitionis est et adiutorii, ut se non corpora, sed visa corporum similia spiritaliter noverit cernere, sicuti qui se in somnis videre, etiam antequam evigilent, sciunt. Ibi si etiam videntur futura, ita ut omnino futura noscantur, quorum imagines praesentes videntur, sive ipsa hominis mente divinitus adiuta, sive aliquo inter ipsa visa quid significent exponente, sicut in Apocalypsi Ioanni exponebatur 51, magna revelatio est: etiamsi forte ignoret ille cui haec demonstrantur, utrum e corpore exierit, an adhuc sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis alienato ista videat; potest enim sic raptus id ignorare, si ei et hoc non ostendatur.

Intellectualis visio quam perfecta sit et beata.


26. 54. Porro autem, si quemadmodum raptus est a sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum, quae spiritu videntur, ita et ab ipsis rapiatur, ut in illam quasi regionem intellectualium vel intellegibilium subvehatur, ubi sine ulla corporis similitudine perspicua veritas cernitur; nullis opinionum falsarum nebulis offuscatur: ibi virtutes animae non sunt operosae ac laboriosae. Neque enim opere temperantiae libido frenatur, aut opere fortitudinis tolerantur adversa, aut opere iustitiae iniqua puniuntur, aut opere prudentiae mala devitantur. Una ibi et tota virtus est amare quod videas, et summa felicitas habere quod amas. Ibi enim beata vita in fonte suo bibitur, inde aspergitur aliquid huic humanae vitae, ut in tentationibus huius saeculi, temperanter, fortiter, iuste, prudenterque vivatur. Propter illud quippe adipiscendum, ubi secura quies erit et ineffabilis visio veritatis, labor suscipitur, et continendi a voluptate, et sustinendi adversitates, et subveniendi indigentibus, et resistendi decipientibus. Ibi videtur claritas Domini, non per visionem significantem, sive corporalem, sicut visa est in monte Sina 52, vel Ioannes in Apocalypsi 54: sed per speciem, non per aenigmata, quantum eam capere mens humana potest, secundum assumentis Dei gratiam, ut os ad os loquatur ei quem dignum tali Deus colloquio fecerit; non os corporis, sed mentis.

Quo visionis genere Moyses Deum viderit.

1527
27. 54. Sicut intellegendum arbitror quod de Moyses scriptum est 55.

27. 55. Concupiverat enim, sicut in Exodo legimus, videre Deum; non utique sicut viderat in monte, nec sicut videbat in tabernaculo, sed in ea substantia qua Deus est, nulla assumpta corporali creatura, quae mortalis carnis sensibus praesentetur: neque in spiritu figuratis similitudinibus corporum; sed per speciem suam, quantum eam capere creatura rationalis et intellectualis potest, sevocata ab omni corporis sensu, et ab omni significativo aenigmate spiritus. Sic enim scriptum est: Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temetipsum, manifeste videam te 56; cum paulo superius legatur: Et locutus Dominus est ad Moysen facie ad faciem, sicut quis loquitur ad amicum suum 57. Sentiebat ergo quid videbat, et quod non videbat desiderabat. Nam et paulo post, cum dixisset ei Deus: Invenisti enim gratiam in conspectu meo, et scio te prae omnibus; respondit ei: Ostende mihi claritatem tuam 58. Et tunc quidem responsum accepit a Domino figuratum, de quo nunc longum est disputare, quando ei dixit: Non poteris videre faciem meam, et vivere. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet 59. Deinde subiecit et ait illi: Ecce locus penes me, et stabis super petram, statim ut transiet mea maiestas, et ponam te in specula petrae, et tegam manu mea super te donec transeam; et auferam manum, et tunc videbis posteriora mea: nam facies mea non apparebit tibi 60. Nec tamen secuta Scriptura hoc etiam corporaliter factum esse narravit, satisque per hoc demonstratum est figurate dictum esse in Ecclesiae significatione. Ipse est enim locus penes Dominum, quia Ecclesia est templum eius et ipsa aedificata est super petram, et caetera quae ibi dicta sunt, eidem intellegentiae congruunt. Nisi tamen concupitam et desideratam Dei claritatem Moyses videre meruisset, non in libro Numerorum diceret Deus ad Aaron et Mariam fratres eius: Audite verborum meorum: Si fuerit propheta vester, in visione illi Dominus cognoscar, et in somno loquar illi; non ita quomodo famulus meus Moyses in tota domo mea fidelis est. Os ad os loquar ad illum in specie, et non per aenigmata, et claritatem Domini vidit 61. Neque enim hoc secundum substantiam corporis, quae carnis sensibus praesentatur, intellegendum est; nam utique sic loquebatur ad Moysen facie ad faciem, contra in contra, quando tamen dixit ei: Ostende mihi temetipsum 62; et nunc etiam ad ipsos quos obiurgabat, et quibus Moysi meritum ita praeferebat, sic loquebatur per creaturam corporalem praesentatam sensibus carnis. Illo ergo modo, in illa specie qua Deus est, longe ineffabiliter secretius et praesentius loquitur locutione ineffabili, ubi eum nemo vivens videt vita ista, qua mortaliter vivitur in istis sensibus corporis: sed nisi ab hac vita quisque quodammodo moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita aversus et alienatus a carnalibus sensibus, ut merito nesciat, sicut Apostolus ait, utrum in corpore an extra corpus sit, cum in illam rapitur et subvehitur visionem.

Intellectualem fuisse Apostoli visionem.

1528
28. 56. Quapropter si hoc tertium visionis genus, quod superius est, non solum omni corporali, quo per corporis sensus corpora sentiuntur, verum etiam omni illo spiritali, quo similitudines corporum spiritu et non mente cernuntur, tertium coelum appellavit Apostolus; in hoc videtur claritas Dei, cui videndae corda mundantur, unde dictum est: Beati mundicordes, quia ipsi Deum videbunt 63: non per aliquam corporaliter vel spiritaliter figuratam significationem tamquam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem 64, quod de Moyse dictum est, os ad os; per speciem scilicet qua est Deus quidquid est, quantulumcumque eum mens, quae non est quod ipse, etiam ab omni terrena labe mundata, et ab omni corpore et similitudine corporis alienata et abrepta capere potest: a quo peregrinamur mortali et corruptibili onere gravati, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem 65, et cum hic iuste vivimus. Cur autem non credamus, quod tanto Apostolo doctori Gentium, rapto usque ad istam excellentissimam visionem, voluerit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc vitam vivendum est in aeternum? Et cur non dicatur iste paradisus, excepto illo in quo corporaliter vixit Adam inter ligna nemorosa atque fructuosa? Quandoquidem et Ecclesia, quae nos congregat in caritatis sinum, paradisus dicta est cum fructu pomorum 66. Sed hoc figurate dictum est, tamquam illo paradiso, ubi proprie fuit Adam, Ecclesia significata sit per formam futuri. Quamquam diligentius considerantibus fortassis occurrat illo paradiso corporali, in quo Adam corporaliter fuit, et istam vitam sanctorum significatam, quae nunc agitur in Ecclesia, et illam quae post hanc erit in aeternum: sicut Ierusalem, quae interpretatur Visio pacis, et tamen quaedam terrena civitas demonstratur, significat Ierusalem matrem nostram aeternam in coelis, sive in iis qui spe salvi facti sunt, et quod non vident sperantes per patientiam exspectant 67, secundum quos multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum 68; sive in ipsis Angelis sanctis per Ecclesiam multiformis sapientiae Dei 69, cum quibus post hanc peregrinationem sine labore et sine fine vivendum est.


Aug - de Genesi 1517