Aug - de Genesi 1529

Augustinus ignorat sintne alii coeli praeter tertium aliaque visionum genera.

1529
29. 57. Si autem sic accipimus tertium coelum quo Apostolus raptus est, ut quartum etiam, et aliquot ultra superius coelos esse credamus, infra quos est hoc tertium coelum, sicut eos alii septem, alii octo, alii novem vel etiam decem perhibent, et in ipso uno quod dicitur firmamentum, multos gradatim esse confirmant; ac per hoc corporeos esse vel ratiocinantur vel opinantur, de quorum ratione sive opinione nunc disserere longum est: potest etiam fieri, ut etiam in spiritalibus vel intellectualibus multos quosdam gradus quisquam esse contendat, aut si possit ostendat, eosque distinctos iuxta aliquem provectum magis minusve illustrium revelationum. Sed utcumque se ista habeant, et accipiantur ut libet, ab alio sic, ab alio autem sic; ego visorum vel visionum praeter ista tria genera, aut corpore, aut spiritu, aut mente, usque adhuc vel nosse vel docere non possum. Sed quot et quantae singulorum generum sint differentiae, ut in unoquoque aliud alio gradatim superferatur, ignorare me fateor.

De spiritualibus visis in quibus angeli demostrant imagines et de aliis visis usitatis et humanis.

1530
30. 58. Sicut autem in ista luce corporea est coelum, quod super terras suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus: sic in illo genere spiritali, in quo videntur corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam excellentia et merito divina, quae demonstrant Angeli miris modis; utrum visa sua facili quadam et praepotenti iunctione vel commixtione etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quomodo nostram in spiritu nostro informare visionem, difficilis perceptu, et difficilior dictu res est. Sunt autem alia visa usitata et humana, quae sive ex ipso spiritu nostro multipliciter existunt, sive ex corpore spiritui quodammodo suggeruntur, sicut fuerimus affecti vel carne vel animo. Non solum enim vigilantes homines curas suas cogitando versant in similitudinibus corporum, verum etiam dormientes hoc saepe somniant, quo indigent: nam et negotia sua gerunt ex animi cupiditate, et epulis poculisque inhianter instant, si forte esurientes sitientesque dormierunt. Quae omnia puto comparata illis angelicis demonstrationibus sic habenda, ac si in ista natura corporum terrena coelestibus comparentur.

Varia visorum intellectualium genera.

1531
31. 59. Sic etiam in illo genere intellectualium visorum alia sunt, quae in ipsa anima videntur, velut virtutes quibus vitia sunt contraria; sive permansurae, ut pietas; sive utiles huic vitae, et postea non futurae, sicut fides qua credimus ea quae nondum videmus, et spes qua futura cum patientia exspectamus, et ipsa patientia qua omnia toleramus adversa, donec quo volumus veniamus. Istae quippe et huiusmodi virtutes, quae nunc propter transigendam istam peregrinationem valde necessariae sunt; non erunt in illa vita, propter quam adipiscendam sunt necessariae: et tamen etiam ipsae intellectualiter videntur; neque enim aut corpora sunt, aut species habent similes corporum. Aliud autem est ipsum lumen, quo illustratur anima, ut omnia vel in se vel in illo veraciter intellecta conspiciat: nam illud iam ipse Deus est, haec autem creatura, quamvis rationalis et intellectualis ad eius imaginem facta, quae cum conatur lumen illud intueri, palpitat infirmitate, et minus valet. Inde est tamen quidquid intellegit sicut valet. Cum ergo illuc rapitur, et a carnalibus subtracta sensibus, illi visioni expressius praesentatur non spatiis localibus, sed modo quodam suo, etiam supra se videt illud, quo adiuta videt quidquid etiam in se intellegendo videt.

Quonam se conferat anima corpore exuta et quomodo gaudere vel pati possit.

1532
32. 60. Si autem quaeritur, cum anima de corpore exierit, utrum ad aliqua loca corporalia feratur, an ad incorporalia corporalibus similia, an vero nec ad ipsa, sed ad illud quod et corporibus et similitudinibus corporum est excellentius; cito quidem responderim, ad corporalia loca eam vel non ferri nisi cum aliquo corpore, vel non localiter ferri. Iam utrum habeat aliquod corpus, cum de hoc corpore exierit, ostendat qui potest; ego autem non puto. Ad spiritalia vero pro meritis fertur, aut ad loca poenalia similia corporibus: qualia saepe demonstrata sunt iis qui rapti sunt a corporis sensibus, et mortuis similes iacuerunt, et infernas poenas viderunt, cum et ipsi in seipsis gererent quamdam similitudinem corporis sui, per quam possent ad illa ferri, et talia similitudinibus sensuum experiri. Neque enim video cur habeat anima similitudinem corporis sui, cum, iacente sine sensu ipso corpore, nondumtamen penitus mortuo, videt talia, qualia multi ex illa subductione vivis redditi narraverunt; et non habeat, cum perfecta morte penitus de corpore exierit. Aut ergo ad illa fertur poenalia, aut ad illa itidem similia corporalibus, nec tamen poenarum, sed quietis atque gaudiorum.

Veram esse laetitiam veramque molestiam quas patitur anima corpore exuta.


32. 61. Neque enim recte dici potest, vel illas falsas esse poenas, vel illam falsam requiem atque laetitiam: tunc enim et falsa sunt, quando per opinationis errorem alia pro aliis putantur. Nam Petrus non solum cum discum illum videbat, et in eo non similitudines corporum, sed corpora putabat 70, in hoc utique fallebatur; verum etiam cum alio tempore ab angelo solutus e vinculis ibat in corpore ambulans, et praesentatus corporalibus formis, et putabat se visum videre 71, nihilominus fallebatur. Nam et illae in disco erant spiritales formae corporalibus similes; et ista corporalis expressio soluti de vinculis, propter miraculum spiritali similis erat. Fallebatur autem anima in utrisque, nonnisi cum alia pro aliis approbaret. Quamvis ergo non sint corporalia, sed similia corporalibus, quibus animae corporibus exutae afficiuntur, seu bene seu male, cum et ipsae corporibus suis similes sibimet appareant; sunt tamen et vera laetitia est et vera molestia facta de substantia spiritali. Nam et in somnismagni interest utrum in laetis an in tristibus simus. Unde quidam in rebus quas concupiverant constituti, se evigilasse doluerunt; et rursus gravibus terroribus atque cruciatibus exagitati atque vexati, cum expergefacti essent, dormire timuerunt, ne in eadem mala revocarentur. Et utique dubitandum non est quod expressiora sint illa quae inferna dicuntur, atque ob hoc vehementius sentiantur. Nam et qui subtracti sunt sensibus corporis, minus quidem quam si omni modo morerentur, sed tamen amplius quam si dormirent, expressiora se vidisse narraverunt, quam si somnia narravissent. Est ergo prorsus inferorum substantia, sed eam spiritalem arbitror esse, non corporalem.

Minime dubitandum de re atque veritate inferorum, qui excipiunt animas mortuorum.

1533
33. 62. Nec audiendi sunt, qui affirmant inferos in hac vita explicari, nec esse post mortem. Viderint enim quemadmodum poetica figmenta interpretentur; nos ab auctoritate divinarum Scripturarum, quibus solis de hac re fides habenda est, recedere non debemus. Quamquam possimus ostendere, illorum quoque sapientes de inferorum substantia minime dubitasse, quae post hanc vitam excipit animas mortuorum. Unde autem sub terris esse dicantur inferi, si corporalia loca non sunt, aut unde inferi appellentur, si sub terris non sunt, merito quaeritur. Animam vero non esse corpoream non me putare, sed plane scire, audeo profiteri: tamen habere posse similitudinem corporis et corporalium omnino membrorum quisquis negat, potest negare animam esse, quae in somnis videt vel se ambulare, vel sedere, vel hac atque illac gressu aut etiam volatu ferri ac referri, quod sine quadam similitudine corporis non fit. Proinde si hanc similitudinem etiam apud inferos gerit, non corporalem, sed corpori similem; ita etiam in locis videtur esse non corporalibus, sed corporalium similibus, sive in requie, sive in doloribus.

Sedes iustorum: sinus Abrahae.

33. 63. Quamquam et illud me nondum invenisse confiteor, inferos appellatos, ubi iustorum animae requiescunt. Et Christi quidem animam venisse usque ad ea loca in quibus peccatores cruciantur, ut eos solveret a tormentis quos esse solvendos occulta nobis sua iustitia iudicabat, non immerito creditur. Quomodo enim aliter accipiendum sit quod dictum est: Quem Deus suscitavit ex mortuis, solutis doloribus inferorum, quia non poterat teneri ab eis 72, non video nisi ut quorumdam dolores apud inferos eum solvisse accipiamus, ea potestate qua Dominus est, cui omne genu flectitur, coelestium, terrestrium, et infernorum 73, per quam potestatem etiam illis doloribus, quos solvit, non potuit attineri. Neque enim Abraham, vel ille pauper in sinu eius, hoc est in secreto quietis eius, in doloribus erat, inter quorum requiem et illa inferna tormenta legimus magnum chaos firmatum: sed nec apud inferos esse dicti sunt. Contigit enim, inquit, mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae: mortuus est autem et dives, et sepultus est; et cum apud inferos in tormentis esset 74, et caetera. Videmus itaque inferorum mentionem non esse factam in requie pauperis, sed in supplicio divitis.

Non parvum animae malum esse tristitiam.


33. 64. Illud etiam quod Iacob dicit ad filios suos: Deducetis senectam meam cum tristitia ad inferos 75, videtur hoc magis timuisse, ne nimia tristitia sic perturbaretur, ut non ad requiem beatorum iret, sed ad inferos peccatorum. Neque enim parvum animae malum est tristitia, cum et Apostolus cuidam tam sollicite timuerit, ne maiore tristitia absorberetur 76. Proinde, ut dixi, nondum inveni, et adhuc quaero, nec mihi occurrit inferos alicubi in bono posuisse Scripturam duntaxat canonicam: non autem in bono accipiendum sinum Abrahae, et illam requiem quo ab Angelis pius pauper ablatus est, nescio utrum quisquam possit audire; et ideo quomodo eam apud inferos credamus esse, non video.

Quaeritur ubi sit paradisus et utrum possit esse sinus Abrahae.

1534
34. 65. Verum hoc dum quaerimus, et aut invenimus, aut non invenimus, urget nos longitudo libri huius eum aliquando concludere. Quapropter quoniam de paradiso sermonem instituimus, propter illud quod Apostolus ait, scire se raptum hominem usque in tertium coelum, nescire autem sive in corpore sive extra corpus, et quia raptus est in paradisum, et audivit ineffabilia verba, quae non licet homini loqui; non temere affirmamus, utrum in tertio coelo sit paradisus, an etiam in tertium coelum, et inde rursus in paradisum raptus sit. Si enim proprie quidem nemorosus locus, translato autem verbo, omnis etiam spiritalis quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest; non solum tertium coelum, quidquid illud est, quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est, verum etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae conscientiae paradisus est. Unde et Ecclesia sanctis temperanter et iuste et pie viventibus paradisus recte dicitur 77, pollens affluentia gratiarum, castisque deliciis 78: quandoquidem et in tribulationibus gloriatur de ipsa patientia plurimum gaudens, quia secundum multitudinem dolorum in corde consolationes Dei iucundant animam eius 79. Quanto magis ergo post hanc vitam etiam sinus ille Abrahae paradisus dici potest, ubi iam nulla tentatio, ubi tanta requies post omnes dolores vitae huius? Neque enim et lux ibi non est propria quaedam et sui generis, et profecto magna, quam dives ille de tormentis et tenebris inferorum, tam utique de longinquo, cum magnum chasma esset in medio, sic tamen vidit, ut ibi illum quondam contemptum pauperem agnosceret.

Inferos "locum" spiritale esse.


34. 66. Quae si ita sunt, ideo sub terris dicuntur inferi vel creduntur, quia congruenter in spiritu per illas corporalium rerum similitudines sic demonstrantur, ut quoniam defunctorum animae inferis dignae, carnis amore peccaverunt, hoc eis per illas corporalium similitudines exhibeatur, quod ipsi carni mortuae solet, ut sub terram recondatur. Denique inferi eo quod infra sint, latine appellantur: sicut autem secundum corpus si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora; ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora: unde et in graeca lingua origo nominis quo appellantur inferi, ex eo quod nihil suave habeant, resonare perhibetur. Nec ipsam tamen rerum partem noster Salvator mortuus pro nobis visitare contempsit, ut inde solveret quos esse solvendos secundum divinam secretamque iustitiam ignorare non potuit. Quapropter animae illius latronis cui dixit: Hodie mecum eris inparadiso 80, non utique inferos praestitit, ubi poenae sunt peccatorum: sed aut illam requiem sinus Abrahae; non enim alicubi non est Christus, cum ipse sit Sapientia Dei attingens ubique propter suam munditiam 81; aut illum paradisum, sive in tertio coelo, sive ubicumque alibi est, quo post tertium coelum est raptus Apostolus: si tamen non aliquid unum est diversis nominibus appellatum, ubi sunt animae beatorum.

Tres coeli explicantur secundum illa tria genera visorum.


34. 67. Si ergo coelum primum recte accipimus hoc omne corporeum generali nomine quidquid est super aquas et terram; secundum autem, in similitudine corporali quod spiritu cernitur, sicut illud unde animalibus plenus in ecstasi Petro discus ille submissus est 82; tertium vero, quod mente conspicitur ita secreta et remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea quae in illo coelo sunt, et ipsam Dei substantiam, Verbumque Deum per quod facta sunt omnia 83, per caritatem Spiritus sancti ineffabiliter valeat videre et audire: non incongruenter arbitramur, et illuc esse Apostolum raptum 84, et ibi fortassis esse paradisum omnibus meliorem, et si dici oportet, paradisum paradisorum. Si enim animae bonae laetitia in rebus bonis est in omni creatura, quid ea laetitia praestantius quae in Verbo Dei est per quod facta sunt omnia?

Cur opus sit spiritibus mortuorum sua corpora in resurrectione recipere.

1535
35. 68. Sed si quem movet, quid opus sit spiritibus defunctorum corpora sua in resurrectione recipere, si potest eis etiam sine corporibus summa illa beatitudo praeberi; difficilior quidem quaestio est, quam ut perfecte possit hoc sermone finiri: sed tamen minime dubitandum est, et raptam hominis a carnis sensibus mentem, et post mortem ipsa carne deposita, transcensis etiam similitudinibus corporalium, non sic videre posse incommutabilem substantiam, ut sancti Angeli vident; sive alia latentiore causa, sive ideo quia inest ei naturalis quidam appetitus corpus administrandi; quo appetitu retardatur quodammodo ne tota intentione pergat in illud summum coelum, quamdiu non subest corpus, cuius administratione appetitus ille conquiescat. Porro autem si tale sit corpus, cuius sit difficilis et gravis administratio, sicut haec caro quae corrumpitur, et aggravat animam 85, de propagatione transgressionis existens, multo magis avertitur mens ab illa visione summi coeli: unde necessario abripienda erat ab eiusdem carnis sensibus, ut ei, quomodo capere posset, illud ostenderetur. Proinde cum hoc corpus iam non animale, sed per futuram commutationem spiritale receperit Angelis adequata, perfectum habebit naturae suae modum, obediens et imperans, vivificata et vivificans, tam ineffabili facilitate, ut sit ei gloriae quod sarcinae fuit.

Tria visionum genera quomodo futura sint in beatis.

1536
36. 69. Nimirum enim erunt et tunc ista tria genera visionum, sed nulla falsitate aliud pro alio approbabitur, nec in corporalibus, nec in spiritalibus visis; multo minus in intellectualibus, quibus ita praesentatis et perspicuis perfruetur ut longe minore evidentia nunc nobis adiaceant istae species corporales, quas sensu carnis attingimus, et eis multi ita sunt dediti, ut solas esse arbitrentur, et quidquid tale non est, putent omnino non esse. Sapientes autem ita sunt in his corporalibus visis, ut quamvis ea praesentiora videantur, certiores sint tamen in illis quae praeter corporis speciem praeterque corporis similitudinem intellegendo utcumque perspiciunt; quamvis ea non valeant ita mente conspicere, ut haec sensu corporis intuentur. Sancti vero Angeli et his corporalibus iudicandis atque administrandis praesunt, nec eis tamquam praesentioribus familiaribus inclinantur; et eorum significativas similitudines in spiritu ita discernunt, et tanta potentia quodammodo tractant, ut eas possint etiam hominum spiritibus revelando miscere; et illam incommutabilem substantiam Creatoris ita conspiciunt, ut visione atque amore et eam praeponant omnibus, et secundum eam iudicent de omnibus, et in eam dirigantur ut agantur, et ex ea dirigant quidquid agunt. Denique quamvis abrepto Apostolo a carnis sensibus in tertium coelum et paradisum, hoc ipsum certe defuit ad plenam perfectamque cognitionem rerum, quae Angelis inest, quod sive in corpore sive extra corpus esset, nesciebat. Hoc utique non deerit, cum receptis corporibus in resurrectione mortuorum corruptibile hoc induetur incorruptione, et mortale hoc induetur immortalitate 86. Omnia enim evidentia erunt sine ulla falsitate, sine ulla ignorantia, suis ordinibus distributa et corporalia et spiritalia et intellectualia, in natura integra et beatitate perfecta.

Quosdam tertium coelum sic exposuisse ut corporalis et animalis et spiritalis hominis differentias accipi vellent.

37
37. 70. Scio quidem nonnullos eorum qui Scripturas sanctas ante nos in fide catholica tractasse laudantur, etiam sic exposuisse quod ait Apostolus, tertium coelum, ut corporalis et animalis et spiritalis hominis hic differentias accipi vellent, atque ad illud incorporearum rerum genus excellenti evidentia contemplandum esse Apostolum raptum: quod genus etiam in hac vita spiritales homines prae caeteris rebus diligunt, eoque perfrui concupiscunt. Ego autem cur maluerim spiritale et intellectuale dicere, quod illi fortasse animale et spiritale dixerunt, ut earumdem rerum alia tantummodo nomina ponerem, iam in primis huius libri partibus me disseruisse suffecerit. Quae si rite pro modulo nostro disputavimus, aut spiritalis lector haec approbabit, aut etiam ut sit spiritalis, adiuvante Spiritu sancto, aliquid ex ista lectione proficiet. Sed iam universum hoc opus, quod duodecim voluminibus continetur, isto tandem fine concludimus.

1 - 2 Cor 12,2-4.
2 - Cf. Act 10,11.
3 - Cf. Apoc 1,13-20.
4 - Cf. Ez 37,1-10.
5 - Cf. Is 6,1-7.
6 - 2 Cor 12,2.
7 - Ex 33,13.
8 - Cf. Apoc 13,1; 17,15. 18.
9 - 2 Cor 12,2.
10 - 2 Cor 12,2.
11 - 2 Cor 12,2.
12 - 2 Cor 12,2.
13 - Mt 22,39.
14 - Col 2,9.
15 - Col 2,17.
16 - 1 Cor 15,44.
17 - Ps 148,8.
18 - Eccle 3,21.
19 - Eph 4,23-24.
20 - Col 3,10.
21 - Rom 7,25.
22 - Gal 5,17.
23 - Io 4,24.
24 - 1 Cor 14,14.
25 - 1 Cor 14,2.
26 - 1 Cor 14,16.
27 - 1 Cor 14,16.
28 - Cf. (
Gn 41,1-32).
29 - Cf. Dan 2,27-45; 4,16-24.
30 - 1 Cor 14,15.
31 - Mt 22,39.
32 - Cf. Dan 5,5-28.
33 - Act 10,11-13.
34 - Act 10,17-20.
35 - Act 10,15.
36 - Act 10,28.
37 - 2 Cor 11,14.
38 - 1 Cor 12,10.
39 - Cf. Act 12,7-9.
40 - Act 10,14.
41 - Cf. Act 10,11-14.
42 - Cf. 3 Reg 3,5-15.
43 - Ioel 2,28.
44 - Mt 1,20.
45 - Mt 2,13.
46 - Gal 5,22-23.
47 - Cf. Rom 1,36.
48 - 1 Cor 2,15.
49 - 1 Cor 14,15.
50 - Eph 4,23.
51 - Apoc 1,10 ss.
52 - Cf. Ex 19,18.
53 - Cf. Is 6,1.
54 - Cf. Apoc 1,10 ss.
55 - Cf. Num 12,8.
56 - Ex 33,13.
57 - Ex 11,17.
58 - Ex 33,12-13.
59 - Ex 33,20.
60 - Ex 33,21-23.
61 - Num 12,6-8.
62 - Ex 13,18.
63 - Mt 5,8.
64 - Cf. 1 Cor 13,12.
65 - Cf. 2 Cor 5,6-7.
66 - Cant 4,13.
67 - Cf. Gal 4,26-27.
68 - Cf. Eph 3,10.
69 - Cf. Eph 3,10.
70 - Cf. Act 10,11-12.
71 - Cf. Act 12,7-9.
72 - Act 2,24.
73 - Cf. Phil 2,10.
74 - Lc 16,22-26.
75 - (Gn 44,29).
76 - Cf. 2 Cor 2,7.
77 - Cf. Eccli 40,27.
78 - Cf. Cant 8,5.
79 - Cf. Ps 93,19.
80 - Lc 23,43.
81 - Cf. Sap. 7,24.
82 - Cf. Act 10,10-12.
83 - Io 1,3.
84 - Cf. 2 Cor 12,2-4.
85 - Cf. Sap 9,15.
86 - Cf. 1 Cor 15,53.



Aug - de Genesi 1529