Aug - in Ioannis 10

10

TRACTATUS 10: Dicebat autem de templo corporis sui (Io 2,12-21).

(Jn 2,12-21)

Adam fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spiritali. Innovatur in Christo, qui venit ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi, de Adam ergo templum quod destruxerunt Iudaei et resuscitavit Dominus triduo.

1. In Psalmo audistis gemitum pauperis, cuius membra per totam terram tribulationes patiuntur usque in finem saeculi. Satis agite, fratres mei, esse in his membris et de his membris: nam tribulatio tota transitura est. Vae gaudentibus 1! Veritas dicit: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 2. Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo? Haec spes consoletur nos in omni tribulatione et tentatione huius vitae. Non enim cessat inimicus persequi; et si non aperte saevit, insidiis agit. Quid enim agit? Et super iram dolose agebant 3. Inde dictus est leo et draco. Sed quid dicitur Christo? Et conculcabis leonem et draconem 4. Leo propter apertam iram, draco propter occultas insidias. Draco eiecit Adam de paradiso, idem ipse leo persecutus est Ecclesiam, dicente Petro: Quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 5. Non tibi saevitiam suam perdidisse diabolus videatur: quando blanditur, tunc magis cavendus est. Sed inter has omnes insidias et eius tentationes, quid faciemus, nisi quod ibi audivimus: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in ieiunio animam meam 6. Est qui exaudiat, ne dubitetis orare: qui autem exaudit, intus manet. Non in montem aliquem oculos dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam levetis. Non tunc exaudiri vos arbitremini, quando super mare oratis: imo detestamini tales orationes. Munda tantum cubiculum cordis: ubi fueris, ubicumque oraveris, intus est qui exaudiat, intus in secreto, quem sinum vocat cum ait: Et oratio mea in sinu meo convertetur 7. Qui te exaudit, non est praeter te. Non longe vadas, nec te extollas, ut quasi attingas illum manibus. Magis si te extuleris, cades: si te humiliaveris, ipse appropinquabit. Hic Dominus Deus noster Verbum Dei, Verbum caro factum, Filius Patris, Filius Dei, Filius hominis: excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina.

Scriptura habet linguam suam

2. Descendit, ut dicit Evangelista, in Capharnaum, ipse et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus 8. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos: inde fratres, unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra, non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut ex eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus; aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos: non solum hos fratres novit dicere Scriptura nostra. Quomodo loquitur, sic intellegenda est. Habet linguam suam: quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit: Unde fratres Domino? Num enim Maria iterum peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est: Et formavit eam in mulierem 9. Unde ergo fratres? Cognati Mariae fratres Domini, de quolibet gradu cognati. Unde probamus? Ex ipsa Scriptura. Frater Abrahae dictus est Lot; filius erat fratris ipsius 10. Lege, et invenies quia Abraham patruus erat Lot, et dicti sunt fratres 11. Unde, nisi quia cognati? Item Iacob Laban Syrum habebat avunculum: frater enim erat Laban matris Iacob, id est Rebeccae uxoris Isaac 12. Lege Scripturam, et invenies quia fratres dicuntur avunculus et sororis filius 13. Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariae fratres esse Christi.

3. Sed illi discipuli magis erant fratres; quia et illi cognati fratres non essent, si discipuli non essent: et sine causa fratres, si magistrum non agnoscerent fratrem. Nam quodam loco cum ei nuntiati essent mater et fratres eius foris stantes, ille autem cum discipulis suis loquebatur, ait: Quae mihi mater, vel qui fratres? Et extendens manum super discipulos suos, dixit: Hi sunt fratres mei: et: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mihi mater, et frater, et soror est 14. Ergo et Maria, quia fecit voluntatem Patris. Hoc in ea magnificavit Dominus, quia fecit voluntatem Patris, non quia caro genuit carnem. Intendat Caritas vestra. Propterea cum Dominus in turba admirabilis videretur, faciens signa et prodigia, et ostendens quid lateret in carne, admiratae quaedam animae dixerunt: Felix venter qui te portavit. Et ille: Imo felices qui audiunt verbum Dei, et custodiunt 15. Hoc est dicere: Et mater mea quam appellastis felicem, inde felix quia verbum Dei custodit: non quia in illa Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 16; sed quia custodit ipsum Verbum Dei per quod facta est, et quod in illa caro factum est. Homines non gaudeant prole temporali, exsultent si spiritu iunguntur Deo. Haec diximus propter id quod ait Evangelista, quia cum matre sua et fratribus suis et discipulis habitavit in Capharnaum paucis diebus.

4. Inde quid sequitur? Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Ierosolymam. Aliam rem narrat, sicut se habebat recordatio annuntiantis. Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes: et cum fecisset quasi flagellum de resticulis, omnes eiecit de templo; boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit; et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 17. Quid audivimus, fratres? Ecce templum illud figura adhuc erat, et eicit inde Dominus omnes qui sua quaerebant, qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant illi? Quae opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. Novit enim Caritas vestra quod sacrificia illi populo pro eius carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boves, oves et columbas: nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc vendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen eiecit inde illos. Quid, si ibi ebriosos inveniret, quid faceret Dominus; si vendentes ea quae licita sunt, et contra iustitiam non sunt (quae enim honeste emuntur, non illicite venduntur), expulit tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis? Si negotiationis domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri? Nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus suis adversus nos: et consolatur nos psalmus quem audistis: Striderunt super me dentibus suis. Novimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella Christo, quia flagellatur sermo ipsius: Congregata sunt, inquit, in me flagella, et nescierunt 18. Flagellatus est flagellis Iudaeorum, flagellatur blasphemiis falsorum christianorum: multiplicant flagella Domino suo, et nesciunt. Faciamus nos, quantum ipse adiuvat: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in ieiunio animam meam 19.

5. Dicimus tamen, fratres (non enim et ipse pepercit illis: qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta dicit: Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam! 20. Quis facit restem longam? Qui peccato addit peccatum. Quomodo adduntur peccata peccatis? Cum peccata quae facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. Furtum fecit, ne inveniatur quia fecit, quaerit mathematicum. Sufficeret furtum fecisse; quare vis adiungere peccatum peccato? ecce duo peccata. Cum ad mathematicum prohiberis accedere, blasphemas episcopum: ecce tria peccata. Cum audis: Mitte illum foras de Ecclesia; dicis: Duco me ad partem Donati: ecce addis quartum. Crescit restis: time restem. Bonum est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris; ne in fine dicatur: Ligate illi pedes et manus, et proicite eum in tenebras exteriores 21. Criniculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur 22. Illud Dominus dicit, illud alia Scriptura dicit; sed utrumque Dominus dicit. De peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores.

Qui venale habent totum.

6. Qui sunt tamen qui vendunt boves? ut in figura quaeramus mysterium facti. Qui sunt qui oves vendunt et columbas? Ipsi sunt qui sua quaerunt in Ecclesia, non quae Iesu Christi 23. Venale habent totum, qui nolunt redimi: emi nolunt, et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Christi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enim prodest acquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturis, sive sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? nonne omnia transeunt, currunt? Et vae his qui haeserint transeuntibus, quia simul transeunt. Nonne omnia fluvius praeceps currens in mare? Et vae qui ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quaerunt, vendunt. Nam et Simon ille ideo volebat emere Spiritum sanctum, quia vendere volebat Spiritum sanctum 24; et putabat Apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo flagello eiecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere volebat: de illis erat qui columbas vendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus 25. Qui ergo vendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt: Nos damus Spiritum sanctum? Quare enim hoc dicunt, et quo pretio vendunt? Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis. Columba non est venalis: gratis datur, quia gratia vocatur. Ideo, fratres mei, quomodo videtis eos qui vendunt, propolarios, quisque quod vendit laudat: quot proposita fecerunt? Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quos iam nec nominare sufficimus. Circuit ergo aliquis emere columbam, unusquisque ad propositum suum laudat quod vendit. Avertatur illius cor ab omni vendente, veniat ubi gratis accipitur. Nec sic erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas amaras et malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum extolluntur putantes se aliquid esse cum nihil sint 26, tot partes de se fecerunt. Sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi quod audistis in Psalmo: Discissi sunt, nec compuncti sunt 27?

Populus Dei Ecclesia Dei.

7. Qui ergo boves vendunt? Boves intelleguntur qui nobis Scripturas sanctas dispensaverunt. Boves erant Apostoli, boves erant Prophetae. Unde dicit Apostolus: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos dicit? Propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe participandi 28. Ergo illi boves reliquerunt nobis memoriam Scripturarum. Non enim de suo dispensaverunt, quia gloriam Domini quaesierunt. Quid enim audistis in ipso Psalmo? Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius 29. Servus Dei, populus Dei, Ecclesia Dei. Qui volunt pacem Ecclesiae ipsius, magnificent Dominum, non servum; et dicant semper: Magnificetur Dominus. Qui dicant? Qui volunt pacem servi eius. Ipsius populi, ipsius servi vox est illa evidens, quam in lamentationibus audistis in Psalmo, et movebamini cum audiretis, quia inde estis. Quod cantabatur ab uno, de omnibus cordibus resonabat. Felices qui se in illis vocibus tamquam in speculo cognoscebant. Qui ergo volunt pacem servi eius, pacem populi eius, pacem unius quam dicit unicam, et quam vult erui a leone: Erue de manu canis unicam meam 30? Qui dicunt semper: Magnificetur Dominus. Ergo boves illi Dominum magnificaverunt, non se. Videte bovem magnificantem Dominum suum, quia agnovit bos possessorem suum 31: attendite bovem timentem ne deseratur possessor bovis, et in bove praesumatur; quomodo expavescit eos qui volunt in illo ponere spem: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? 32 Quod dedi, non ego dedi: gratis accepistis, columba de coelo descendit. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 33. Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius 34.

8. Isti autem de Scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab ipsis honores et laudes, et non convertantur homines ad veritatem. Quia vero ipsis Scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt honores; vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes. Et cui vendunt, nisi diabolo? Namque, fratres mei, si Christi unica Ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit, nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem devoret 35? Vae his qui praeciduntur! nam illa integra permanebit. Novit enim Dominus qui sunt eius 36. Tamen quantum in ipsis est, vendunt boves et oves, vendunt et columbas: observent flagellum peccatorum suorum. Certe quando aliquid tale patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mutent se, ut non sint negotiatores: nam si se non mutaverint, audient in fine: Ligate illis manus et pedes, et proicite in tenebras exteriores 37.

Zelus domus Dei comedat te.

9. Tunc scriptum esse: Zelus domus tuae comedit me, recordati sunt discipuli 38: quia zelo domus Dei eiecit istos de templo Dominus. Fratres, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei? Qui omnia quae forte ibi videt perversa, satagit corrigi, cupit emendari, non quiescit: si emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutitur de area granum, sustinet paleam; ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. Tu ante horreum, si granum es, noli excuti de area; ne prius ab avibus colligaris, quam in horreum congregeris. Aves enim coeli aeriae potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod inde fuerit excussum. Ergo zelus domus Dei comedat te: unumquemque christianum zelus domus Dei comedat, in qua domo Dei membrum est. Non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem sempiternam. Domum tuam intras propter requiem temporalem; domum Dei intras propter requiem sempiternam. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis; in domo Dei ubi salus proposita est et requies sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte perversum videris? Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum? prohibe, mone, contristare, si zelus domus Dei comedit te.

Vides alios currere et inebriari velle, et hoc velle in locis sanctis, quod nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. Amicus est? admoneatur leniter. Uxor est? severissime refrenetur. Ancilla est? etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes, pro persona quam portas; et perficis: Zelus domus tuae comedit me. Si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi tibi sufficiens, et dicens in eo de tuo: Quid mihi est curare aliena peccata? sufficit mihi anima mea; ipsam integram servem Deo: eia, non tibi venit in mentem servus ille qui abscondit talentum, et noluit erogare 39

? Numquid enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro servavit? Sic ergo audite, fratres mei, ut non quiescatis. Ego vobis consilium daturus sum: det ille qui intus est; quia etsi per me dederit, ille dat. Nostis quid agatis unusquisque in domo sua cum amico, cum inquilino, cum cliente suo, cum maiore, cum minore: quomodo dat Deus aditum, quomodo aperit ianuam verbo suo, nolite quiescere lucrari Christo; quia lucrati estis a Christo.

Moritur Christus ut fiat Ecclesia.

10. Dixerunt illi Iudaei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Et Dominus: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis: In tribus diebus excitabo illud? 40 Caro erant, carnalia sapiebant: ille vero loquebatur spiritaliter. Quis autem posset intellegere de quo templo dicebat? Sed non multum quaerimus; per Evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? Dicebat autem, ait Evangelista, de templo corporis sui. Et manifestum est, occisum Dominum post triduum resurrexisse. Hoc modo omnibus nobis notum est: et si Iudaeis clausum est, quia foris stant; nobis tamen apertum est, quia novimus in quem credimus. Ipsius templi solutionem et reaedificationem, anniversaria solemnitate celebraturi sumus: ad quam vos exhortamur, ut praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam; iam nunc tempus est, iam nunc parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud novimus.

11. Sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem multa quae hinc dici possint; sed quod breviter dici potest et facile intellegi, hoc interim dicimus. Fratres, diximus iam, nisi fallor, hesterno die, Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis. Quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spiritali. Et gemit unus pauper modo ipse Adam, sed in Christo innovatur: quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adam solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi: de Adam ergo templum quod destruxerunt Iudaei, et resuscitavit Dominus triduo. Resuscitavit enim carnem suam: videte, quia Deus erat aequalis Patri. Fratres mei, dicit Apostolus: Qui eum excitavit a mortuis. De quo dicit? De Patre: Factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum excitavit a mortuis, et dedit ei nomen quod est super omne nomen 41. Resuscitatus et exaltatus est Dominus. Resuscitavit eum, quis? Pater, cui dixit in Psalmis: Excita me, et reddam illis 42. Ergo Pater eum resuscitavit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo? quid facit Pater sine Unico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid dixit: Solvite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo cum Pater suscitat, et Filius suscitat; sic cum Filius suscitat, et Pater suscitat: quia Filius dixit: Ego et Pater unum sumus 43.

12. Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor verborum graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem, id est, nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis et Meridiani, quod est totus orbis; (unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad iudicium 44): si enim facias ista quatuor nomina graeca , quod est Oriens; , quod est Occidens; , quod est Septentrio; , quod est Meridies: Anatole, dysis, arctos, mesembria, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum? Quia caro Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Graeci. Quod nos facimus a litteram, illi lingua sua ponunt alpha a, et vocatur alpha a unum. Ubi autem in numeris scribunt beta b, quod est b ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gamma g, vocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta d, vocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. M, quod nos dicimus, et illi dicunt my m, quadraginta significat: dicunt enim my . Iam videte istae litterae quem numerum habeant; et ibi invenietis quadraginta sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam alpha , quod est unum: habet delta , quod sunt quatuor; habes quinque: habet iterum alpha , quod est unum; habes sex: habet et my , quod est quadraginta: habes quadraginta sex. Haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt, et inventus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius. Et quia Dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est: ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria), Iudaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem in triduo, quam illi in cruce erant occisuri: illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo resuscitavit illud.

13. Benedicimus Dominus Deo nostro, qui ad laetitiam spiritalem congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua huius saeculi inflemur, sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres mei, in spe sit: nemo gaudeat quasi in re praesenti, ne haereat in via. Totum gaudium de spe futura sit, totum desiderium vitae aeternae sit. Omnia suspiria Christo anhelent: ille unus pulcherrimus, qui et foedos dilexit ut pulchros faceret, desideretur; ad illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius 45.

11

TRACTATUS 11: Nisi quis natus fuerit denuo (Io 2,23-25, et 3,1-5).

()

Sunt duae nativitates: una est de carne, alia de Spiritu. Sed ipsae duae singulae sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellige nativitatem spiritus quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Qui nascitur de Ecclesia catholica, tamquam de Sara nascitur; qui nascitur de haeresi, tamquam de ancilla nascitur, sed ex semine Abraham.

1. Opportune nobis Dominus procuravit hodierno die lectionis huius ordinem: nam quia ex ordine Evangelium secundum Ioannem considerare atque tractare suscepimus, credo quod adverterit Caritas vestra. Opportune ergo occurrit ut hodie audiretis ex Evangelio, quia Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non videbit regnum Dei 1. Tempus est enim ut vos exhortemur, qui adhuc estis catechumeni: qui sic credidistis in Christum, ut adhuc vestra peccata portetis. Nullus autem regnum coelorum videbit oneratus peccatis; quia nisi cui dimissa fuerint, non regnabit cum Christo: dimitti autem non possunt, nisi ei qui renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Sed omnia verba quemadmodum se habeant advertamus, ut hic inveniant qui pigri sunt, quanta sollicitudine sibi festinandum sit ad onus deponendum. Quia si ferrent aliquam sarcinam gravem, aut lapidis, aut ligni, aut alicuius etiam lucri, si frumentum portarent, si vinum, si pecuniam, currerent ut deponerent onera: portant sarcinam peccatorum, et pigri sunt currere. Currendum est ut deponatur haec sarcina; premit, et mergit.

Non se credebat eis Iesus.

2. Ecce audistis quia cum esset Dominus Iesus Christus Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius quae faciebat. Multi crediderunt in nomine eius: et quid sequitur? Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis 2. Quid sibi ergo hoc vult: Illi credebant in nomine eius; et: Ipse Iesus non credebat semetipsum eis? An forte non crediderant ei, et fingebant se credidisse, et propterea Iesus non se credebat eis; Sed non diceret Evangelista: Multi crediderunt in nomine eius, nisi verum illis testimonium perhiberet. Magna ergo res, et mira res: credunt homines in Christum, et Christus non se credit hominibus. Praesertim quia Filius Dei est, utique volens passus est; et si nollet, nunquam pateretur; qui si nollet, nec nasceretur: si autem hoc solum vellet, ut nasceretur tantum, et non moreretur, et quidquid vellet, faceret; quia omnipotentis Patris Filius omnipotens est. Ex ipsis rebus probemus. Quia cum voluissent eum tenere, discessit ab eis; loquitur Evangelium: Et cum voluissent eum de vertice montis praecipitare, discessit ab eis illaesus 3. Et quando venerunt ad eum comprehendendum, iam venditum a Iuda traditore, cum ille putaret in potestate se habere, tradere magistrum et Dominum suum; et ibi ostendit Dominus voluntate se pati, non necessitate. Nam cum eum comprehendere Iudaei voluissent, dixit illis: Quem quaeritis? At illi dixerunt: Iesum Nazarenum. Et ille: Ego sum. Hac voce audita, redierunt retro, et ceciderunt 4. In eo quod eos respondens deiecit, ostendit potestatem; ut in eo quod ab eis comprehensus est, ostenderet voluntatem. Ergo quod passus est, misericordiae fuit. Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 5. Audi verba ipsius: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono illam a meipso, ut iterum sumam eam 6. Cum ergo haberet tantam potestatem, cum eam dictis praedicaret, factis ostenderet; quid sibi vult quod non se credebat eis Iesus, quasi aliquid nolenti nocituris, aut aliquid nolenti facturis, praesertim quia iam crediderant in nomine eius? Et de ipsis dicit Evangelista: Crediderunt in nomine eius, de quibus dicit: Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis. Quare? Quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine 7. Plus noverat artifex quid esset in opere suo, quam ipsum opus quid esset in semetipso. Creator hominis noverat quid esset in homine, quod ipse creatus homo non noverat. Nonne hoc probamus de Petro, quia non noverat quid in ipso esset, quando dixit: Tecum usque ad mortem? Audi quia Dominus noverat quid esset in homine: Tu mecum usque ad mortem? Amen, amen dico tibi, priusquam gallus cantet, ter me negabis 8. Homo ergo nesciebat quid esset in se; sed Creator hominis noverat quid esset in homine. Crediderunt tamen in nomine eius multi, et ipse Iesus non se credebat eis. Quid dicimus, fratres? Forte consequentia indicabunt nobis quid sibi vult mysterium verborum istorum. Quia crediderant in eum homines, manifestum est, verum est: nemo dubitat, Evangelium loquitur, verax Evangelista testatur. Item quia ipse Iesus non credebat semetipsum illis, et hoc manifestum est, et nullus christianus dubitat; quia et hoc Evangelium loquitur, et idem verax Evangelista testatur. Quare ergo crediderunt illi in nomine eius, et Iesus non credebat semetipsum illis? Sequentia videamus.

Tales sunt omnes catechumeni.

3. Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum: hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Iam hoc nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum

eo 9. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine eius, videntes signa et prodigia quae faciebat. Superius enim hoc dixit: Cum autem esset Ierosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius. Quare crediderunt? sequitur et dicit, videntes signa eius quae faciebat. Et de Nicodemo quid dicit? Erat princeps Iudaeorum, nomine Nicodemus: hic venit ad eum nocte, et ait illi: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et iste ergo crediderat in nomine eius. Et ipse unde crediderat? Sequitur: Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine eius, iam in isto Nicodemo attendamus quare Iesus non se credebat eis. Respondit Iesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei 10. Ipsis ergo se credit Iesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi crediderant in eum, et Iesus non se credebat eis. Tales sunt omnes catechumeni: ipsi iam credunt in nomine Christi, sed Iesus non se credit eis. Intendat et intellegat Caritas vestra. Si dixerimus catechumeno: Credis in Christum? respondet: Credo, et signat se: iam crucem Christi portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine eius. Interrogemus eum: Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia Iesus non se credidit ei.

4. Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate 11: et iterum: Nos autem qui diei sumus, sobrii simus 12. Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt, et diei sunt: tenebrae fuerunt, et lumen sunt. Iam credit se illis Iesus, et non nocte veniunt ad Iesum sicut Nicodemus, non in tenebris quaerunt diem. Tales enim iam etiam profitentur: accessit ad illos Iesus, fecit in illis salutem: quia ipse dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam 13. Et quod signum crucis habent in fronte catechumeni, iam de domo

magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim nihil sunt qui iam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna manducavit populus Israel? Cum transisset mare rubrum. Mare autem rubrum quid significet, audi Apostolum: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri suo nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quaereres ab illo; secutus ait: Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari 14. Si ergo figura maris tantum valuit, species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura, traiectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui, traiecto per eum populo suo? Per baptismum suum traicit credentes, occisis omnibus peccatis, tamquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes Aegyptii perierunt. Quo traicit, fratres mei? quo traicit per Baptismum Iesus, cuius figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare traiciebat? Quo traicit? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi 15. Manna accipiunt fideles, iam traiecti per mare rubrum. Quare mare rubrum? iam mare, quare et rubrum? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus? Quo ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna: notum est quid acceperint Iudaei, populus iste Israel, notum est quid illis pluisset Deus de coelo; et nesciunt catechumeni quid accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per mare rubrum, manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Iesu, sic se ipsis credat Iesus.

5. Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte venit ad Iesum. Quamvis ad Iesum venerit, tamen quia nocte venit, adhuc de tenebris carnis suae loquitur. Non intellegit quod audit a Domino, non intellegit quod audit a luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 16. Iam ei Dominus dixit: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? 17

Spiritus ei loquitur, et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Iesus: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; scandalizati sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos: Durus est hic sermo; quis potest eum audire? 18 Putabant enim hoc dicere Iesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere, et manducare: abhorrentes a verbis eius, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse remansit cum duodecim: et illi ad eum: Domine, ecce illi dimiserunt te; et ille: Numquid et vos vultis abire? 19

Ostendere volens quia ipse illis erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi vocem Psalmi: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 20. Ideo Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris cum Deo, maior Deus non erit. Non ex te ille maior, sed tu sine illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris. Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo dixisset discipulis: Numquid et vos vultis abire? respondit Petrus, petra illa, voce omnium: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes 21. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus autem exposuit eis, et dixit: Spiritus est qui vivificat: cum dixisset: Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intellegerent: Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita 22.

Sunt duae nativitates.

6. Hunc spiritum et hanc vitam non sapiebat iste Nicodemus, qui nocte venerat ad Iesum. Ait ei Iesus: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Et ille carnem suam sapiens, in cuius ore nondum sapiebat caro Christi: Quomodo, inquit, potest homo, cum sit senex, iterum nasci? Numquid potest in ventrem matris suae iterum introire, et nasci? 23 Non noverat iste nisi unam nativitatem ex Adam et Eva; ex Deo et Ecclesia nondum noverat: non noverat nisi eos parentes qui generant ad mortem; nondum noverat eos parentes qui generant ad vitam: non noverat nisi eos parentes qui generant successuros; nondum noverat eos qui semper viventes generant permansuros. Cum ergo sint duae nativitates, ille unam intellegebat. Una est de terra, alia de coelo; una est de carne, alia de Spiritu; una est de mortalitate, alia de aeternitate; una est de masculo et femina, alia de Deo et Ecclesia. Sed ipsae duae singulae sunt; nec illa potest repeti, nec illa. Recte intellexit Nicodemus nativitatem carnis: sic et tu intellege nativitatem spiritus, quomodo intellexit Nicodemus nativitatem carnis. Quid Nicodemus intellexit? Numquid potest homo denuo in ventrem matris suae intrare, et nasci? Sic, quicumque tibi dixerit ut spiritaliter iterum nascaris, responde quod dixit Nicodemus: Numquid potest homo iterum in ventrem matris suae intrare, et nasci? Iam natus sum de Adam, non me potest iterum generare Adam: iam natus sum de Christo, non me potest iterum generare Christus. Quomodo uterus non potest repeti, sic nec Baptismus.

7. Qui nascitur de Ecclesia catholica, tamquam de Sara nascitur, de libera nascitur: qui nascitur de haeresi, tamquam de ancilla nascitur, sed ex semine Abraham. Advertat Caritas vestra quam magnum sacramentum. Testatur Deus, et dicit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob 24. Non erant alii patriarchae? non erat ante istos sanctus Noe, qui solus in toto genere humano cum tota domo sua meruit de diluvio liberari 25, in quo et in filiis eius figurata est Ecclesia? Ligno portante evadunt diluvium. Deinde postea magni quos novimus, quos sancta Scriptura commendat, Moyses fidelis in tota domo eius 26. Et illi tres nominantur, quasi eum soli promeruerint: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: hoc mihi nomen est in aeternum 27. Sacramentum grande! Potens est Dominus et ora nostra aperire, et corda vestra, ut dicere possimus sicut revelare dignatus est, et capere possitis sicut expedit vobis.

Tres patres et populus unus: ibi figura, hic veritas.

8. Tres ergo isti patriarchae, Abraham, Isaac, et Iacob. Iam nostis filii Iacob quia duodecim fuerunt, et inde populus Israel: quia ipse Iacob Israel, et populus Israel tribus duodecim, pertinentes ad duodecim filios Israel. Abraham, Isaac, et Iacob, tres patres, et populus unus Tres patres tamquam in principio populi; tres patres in quibus figurabatur populus: et populus ipse prior, praesens populus. In populo enim Iudaeorum figuratus est populus Christianorum. Ibi figura, hic veritas, ibi umbra, hic corpus, dicente Apostolo: Haec autem in figura contingebant illis. Vox est Apostoli: Scripta sunt, inquit, propter nos, in quos finis saeculorum obvenit 28. Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Iacob. In istis tribus invenimus parere liberas, parere et ancillas: invenimus ibi partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum. Ancilla nihil boni significat: Eice ancillam, inquit, et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae 29. Apostolus hoc commemorat; et in illis duobus filiis Abrahae, dicit Apostolus fuisse figuram duorum Testamentorum, Veteris et Novi. Ad Vetus Testamentum pertinent dilectores temporalium, dilectores saeculi: ad Novum Testamentum dilectores vitae aeternae. Ideo illa Ierusalem in terra, umbra erat coelestis Ierusalem matris omnium nostrum, quae est in coelo: et haec Apostoli verba sunt 30. Et de

ista civitate unde peregrinamur, multa nostis, multa iam audistis. Invenimus autem rem miram in istis partubus, id est in istis fetibus, in istis generationibus liberarum et ancillarum, quatuor scilicet genera hominum: in quibus quatuor generibus, completur figura futuri populi christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob. In omnibus enim Christianis, fratres intendite, aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali: amplius istis quatuor generibus non potestis invenire. Quae iterum repetam, advertite, retinete; excutite corda vestra, nolite pigri esse: capite, ne capiamini, quomodo quatuor genera sunt omnium Christianorum. Aut per bonos nascuntur boni, aut per malos nascuntur mali, aut per bonos mali, aut per malos boni. Puto quia planum est. Per bonos boni: si et qui baptizant, boni sunt: et qui baptizantur, recte credunt, et in membris Christi recte numerantur. Per malos mali: si et qui baptizant, mali sunt; et qui baptizantur, duplici corde ac edunt ad Deum, et non tenent eos mores quos audiunt in Ecclesia, ut non ibi sint palea, sed frumentum. Quam enim multi sint, novit Caritas vestra. Per malos boni: aliquando baptizat adulter, et qui baptizatur iustificatur. Per bonos mali: aliquando qui baptizant, sancti sunt; qui baptizantur, tenere viam Dei nolunt.

9. Puto, fratres, notum esse in Ecclesia, et quotidianis exemplis manifestari ea quae dicimus: sed in prioribus nostris patribus ea consideremus, quia habuerunt et illi ista quatuor genera. Per bonos boni: Ananias Paulum baptizavit 31. Quid per malos mali? Dicit Apostolus quosdam praedicatores Evangelii, quos dicit non caste annuntiare solere Evangelium, quos tolerat in societate christiana, et dicit: Quid enim? dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo 32. Numquid malevolus erat, et de alieno malo gaudebat? Sed quia et per malos verum praedicabatur, et per malorum ora Christus praedicabatur; si quos isti sui similes baptizabant, mali malos baptizabant: si quos isti baptizabant tales, quales admonet Dominus cum dicit: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite 33, mali bonos baptizabant. Boni malos baptizabant, quomodo a Philippo sancto Simon magus baptizatus est 34. Nota sunt ergo ista quatuor genera, fratres mei. Ecce iterum ea repeto, tenete illa, numerate illa, advertite illa; cavete quae mala sunt, tenete quae bona sunt. Per bonos boni nascuntur, cum per sanctos sancti baptizantur: per malos mali, cum et qui baptizant et qui baptizantur, inique et impie vivunt: per malos boni, cum mali sunt qui baptizant; et boni qui baptizantur: per bonos mali, cum boni sunt qui baptizant, et mali qui baptizantur.

Ismael et Isaac, pars Donati et Ecclesia.

10. Quomodo invenimus ista in tribus istis nominibus: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob 35? Ancillas accipimus in malis, liberas accipimus in bonis: pariunt liberae bonos; Sara peperit Isaac 36: pariunt ancillae malos; Agar peperit Ismael 37. Habemus in uno Abraham et illud genus cum per bonos boni, et illud genus cum per malos mali. Per bonos mali ubi figurati sunt? Libera erat Rebecca uxor Isaac: legite, peperit geminos 38, unus erat bonus, alter malus. Habes aperte Scripturam dicentem Dei voce: Iacob dilexi. Esau autem odio habui 39. Istos duos genuit Rebecca, Iacob et Esau: unus inde eligitur, alius reprobatur; unus succedit in haereditatem, alter exhaeredatur. Non facit populum suum Deus de Esau; sed facit de Iacob. Semen unum, diversi qui concepti sunt: uterus unus, diversi qui nati sunt. Numquid non libera peperit Iacob, quae libera peperit Esau? Luctabantur in ventre matris suae, et dictum est Rebeccae, cum ibi luctarentur: Duo populi sunt in utero tuo 40. Duo homines, duo populi; bonus populus, malus populus: sed tamen in uno ventre luctantur.

Quanti mali sunt in Ecclesia, et unus uterus portat, donec in fine discernantur: et boni adversus malos clamant, et mali adversus bonos reclamant, et in unius visceribus utrique luctantur. Numquid semper simul erunt? In fine exitur ad lucem, declaratur nativitas quae hic in sacramento figuratur: et tunc apparebit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.

11. Iam ergo invenimus, fratres, et de bonis bonos, de libera Isaac: et de malis malos, de ancilla Ismael: et de bonis malos, Esau de Rebecca. De malis bonos ubi inveniemus? Restat Iacob, ut in tribus patriarchis quatuor generum istorum perfectio concludatur. Habuit uxores Iacob liberas, habuit et ancillas: pariunt liberae, pariunt et ancillae, et fiunt duodecim filii Israel 41. Si numeres omnes de quibus nati sunt, non omnes de liberis, non omnes de ancillis: sed tamen omnes ex uno semine. Quid ergo, fratres mei? numquid qui nati sunt de ancillis, non simul possederunt terram promissionis cum fratribus suis? Invenimus ibi bonos filios Iacob natos de ancillis, et bonos filios Iacob natos de liberis. Nihil illis obfuit nativitas de uteris ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob non obfuit illis qui nati sunt de ancillis, quominus tenerent regnum, et terram promissionis cum fratribus ex aequo acciperent; non illis obfuerunt natales ancillarum, sed praevaluit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur, tamquam de ancillis videntur nati; sed tamen quia ex semine verbi Dei, quod figuratur in Iacob, non contristentur, simul haereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur; tantum non imitetur ancillam, si de ancilla nascitur. Ancillam malam superbientem non imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis nati, possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismael autem de ancilla natus, expulsus est ab haereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum illo.

12. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahae: Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo

Isaac 42. Et cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris eius. Iam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Eice ancillam et filium eius. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nam magnum sacramentum attendat Caritas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait enim: Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc 43; id est, qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni coelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam dixit haec verba Apostolus: Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret: Sed quid dicit Scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Quaerimus ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus est: seduceris, et ista persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu haereditatem patris, et audi: Eice ancillam et filium eius;

non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.

13. Isti etiam audent dicere quia persecutionem solent pati a catholicis regibus, aut a

catholicis principibus. Quam persecutionem tolerant? Afflictionem corporis: si tamen aliquando passi sunt, aut quomodo passi sunt, ipsi sciant, et conveniant conscientias suas;

tamen afflictionem corporis passi sunt: persecutio quam faciunt gravior est. Cave quando vult ludere Ismael cum Isaac, quando tibi blanditur, quando offert alterum baptismum: responde: Habeo iam Baptismum. Si enim verus est iste baptismus, qui tibi vult dare alterum, illudere te vult. Cave animae persecutorem. Nam si a principibus catholicis aliquid passa est pars Donati aliquando, secundum corpus passa est, non secundum illusionem spiritus. Audite et videte in ipsis veteribus factis, omnia futurarum rerum signa et indicia. Invenitur Sara afflixisse Agar ancillam: Sara libera est: posteaquam superbire coepit ancilla, questa est Abrahae Sara, et dixit: Eice ancillam; erexit adversum me cervicem suam. Et quasi ab Abraham fieret, de Abraham questa est mulier. Abraham vero qui non in ancilla libidine abutendi tenebatur, sed officio generandi, quoniam Sara ei dederat unde prolem susciperet, ait ei: Ecce ancilla tua, utere ea sicut vis 44. Et afflixit eam graviter Sara, et fugit a facie eius. Ecce libera afflixit ancillam, et non illam vocat persecutionem Apostolus; ludit servus cum domino, et persecutionem vocat: afflictio ista non vocatur persecutio, et lusio illa vocatur persecutio.

Quid vobis videtur, fratres? Nonne intellegitis quid significatum sit? Sic ergo quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores Ecclesiae, adversus exsufflatores Christi, adversus blasphematores Baptismi, non mirentur; quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar. Cognoscat se Agar, ponat cervicem: quia cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit: Quid est, Agar ancilla Sarae? cum conquesta esset de domina, quid audivit ab Angelo? Revertere ad dominam tuam 45. Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur. Atque utinam revertatur; quia proles eius, sicut filii Iacob, cum fratribus haereditatem tenebit.

14. Mirantur autem quia commoventur potestates christianae adversus detestandos dissipatores Ecclesiae. Non ergo moverentur? Et quomodo redderent rationem de imperio suo Deo? Intendat Caritas vestra quid dicam, quia pertinet hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem suam Ecclesiam, unde spiritaliter nati sunt. Legimus Danielis visiones et gesta prophetica. Tres pueri in igne laudaverunt Dominum: miratus est Nabuchodonosor rex laudantes Deum pueros, et circa eos ignem innocentem; et cum admiratus esset, quid ait Nabuchodonosor rex, non vel Iudaeus vel circumcisus, ille qui statuam suam erexerat, et ad eam adorandam omnes coegerat; tamen laudibus trium puerorum commotus, ubi vidit maiestatem Dei praesentis in igne, quid ait? Et ego proponam decretum omnibus tribubus et linguis in omni terra. Quale decretum? Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem 46. Ecce quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemetur Deus Israel, quia potuit tres pueros de igne liberare: et nolunt ut saeviant reges christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Nam tres illi pueri, fratres mei, liberati sunt ab igne temporali. Numquid non ipse est Deus Machabaeorum, qui et trium puerorum? Illos ab igne liberavit: illi in tormentis igneis corpore defecerunt, sed in legitimis mandatis animo permanserunt 47. Illi aperte liberati sunt, illi occulte coronati sunt. Plus est liberari de flamma gehennarum, quam de fornace potestatis humanae. Si ergo Nabuchodonosor rex laudavit et praedicavit et gloriam dedit Deo. quia liberavit de igne tres pueros, et tantam gloriam dedit, ut decretum mitteret per regnum suum: Quicumque dixerint blasphemiam in Deum Sidrac, Misac, et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem: quomodo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed seipsos liberatos de gehenna, quando vident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis, quando audiunt dici christiano: Dic te non esse christianum? Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt.

15. Nam videte qualia faciunt, et qualia patiuntur. Occidunt animas, affliguntur in corpore:

sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur. Et tamen quas patiuntur? Proferunt nobis nescio quos in persecutione suos martyres. Ecce Marculus de petra praecipitatus est: ecce Donatus Bagaiensis in puteum missus est. Quando potestates Romanae talia supplicia decreverunt, ut praecipitarentur homines? Quid autem respondent nostri? Quid sit gestum nescio: tamen quid tradunt nostri? Quia ipsi se praecipitaverunt, et potestates infamaverunt. Recordemur consuetudinem potestatum Romanarum, et videamus cui credendum sit. Dicunt nostri illos se praecipitasse: si non sunt ipsi discipuli ipsorum qui se modo de saxis nullo persequente praecipitant, non credamus: quid mirum, si fecerunt illi quod solent? Nam potestates Romanae nunquam talibus suppliciis usae sunt. Num enim non poterant occidere aperte? Sed illi qui se mortuos coli voluerunt, famosiorem mortem non invenerunt. Postremo quidquid illud est, non novi. Et si passa es, o pars Donati, corporalem afflictionem ab Ecclesia catholica, a Sara passa es Agar; redi ad dominam tuam 48. Locus quidem necessarius aliquanto diutius nos tenuit, ut textum totum evangelicae lectionis exponere minime valeremus. Fratres, sufficiat interim Caritati vestrae, ne haec quae dicta sunt, dicendo alia, excludantur de cordibus vestris. Haec tenete, talia dicite, flammantes illuc procedite, accendite frigidos.


Aug - in Ioannis 10