Aug - in Ioannis 22

22

TRACTATUS 22: Qui audit verba et credit, transiit a morte ad vitam (Io 5,24-30).

(Jn 5,24-30)

Ambulare vis? ego sum via. Falli non vis? ego sum veritas. Mori non vis? ego sum vita. Hoc dicit tibi Salvator tuus: Non est quo eas, nisi ad me; non est qua eas, nisi per me. Surgunt homines qui mortui erant, transeunt ad vitam, ad vocem Filii Dei vivunt, de illo, perseverantes in fide ipsius.

1. Nudiustertiani et hesterni diei sermones redditos vobis sequitur hodierna evangelica lectio, quam ex ordine pertractemus, non pro eius dignitate, sed pro viribus nostris: quia et vos non pro inundantis fontis largitate, sed pro vestro modulo capitis. Et nos non tantum dicimus in aures vestras, quantum ipse fons manat; sed quantum capere possumus, quod in vestros sensus traiciamus, abundantius operante ipso in cordibus vestris, quam nobis in auribus vestris. Res enim magna tractatur, et non a magnis, imo multum parvis: spem tamen et fiduciam dat nobis, qui magnus propter nos factus est parvus. Si enim ab illo non exhortaremur, nec invitaremur ad eum intellegendum, sed desereret nos tamquam contemptibiles; quia capere non possumus divinitatem ipsius, si non caperet ipse mortalitatem nostram, et perveniret ad nos ut loqueretur nobis Evangelium; si quod in nobis abiectum et minimum est, noluisset communicare nobiscum; putaremus eum noluisse nobis dare magnum suum, qui suscepit parvum nostrum. Haec dixi, ne quis vel nos reprehendat ista tractantes, quasi multum audaces; vel de se desperet quod possit capere dono Dei, quod illi dignatus est loqui Filius Dei. Ergo quod loqui nobis dignatus est, debemus credere, quia voluit ut intellegamus. Sed si non possumus, praestat intellectum rogatus, qui verbum praestitit non rogatus.

Gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus.

2. Ecce quae verborum ista secreta sint, attendite. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam 1. Ad vitam certe aeternam omnes tendimus; et ait: Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam. Numquid ergo audire nos voluit verbum suum, et intellegere noluit? Quandoquidem si in audiendo et credendo vita aeterna est, multo magis in intellegendo. Sed gradus pietatis est fides, fidei fructus intellectus, ut perveniamus ad vitam aeternam, ubi non nobis legatur Evangelium; sed ille qui nobis modo Evangelium dispensavit, remotis omnibus lectionis paginis, et voce lectoris et tractatoris, appareat omnibus suis purgato corde assistentibus, et in corpore immortali iam nunquam morituris, mundans eos, et illuminans viventes, et videntes quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum 2. Nunc ergo qui sumus attendamus, et quem audiamus cogitemus. Deus est Christus, et cum hominibus loquitur: capi se vult, faciat capaces; videri se vult, aperiat oculos. Non tamen sine causa loquitur nobis, nisi quia verum est quod promittit nobis.

3. Verba mea, inquit, qui audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam. Ubi, quando venimus de morte ad vitam,

ut non in iudicium veniamus? In hac vita transitur a morte ad vitam; in hac vita quae nondum est vita, hinc transitur a morte ad vitam. Quis est ille transitus? Qui audit verba mea, dixit, et credit ei qui misit me. Servans ista credis, et transis. Et est qui stando transit? Plane est: stat enim corpore, transit mente. Ubi erat, unde transiret, et quo transit? Transit a morte ad vitam. Vide unum hominem stantem, in quo agatur totum hoc quod dicitur. Stat, audit; forte

non credebat, audiendo credit: paulo ante non credebat, modo credit; quasi de regione infidelitatis ad regionem fidei transitum fecit, moto corde, non moto corpore, moto in melius: quia iterum qui deserunt fidem, moventur in deterius. Ecce in hac vita, quae, sicut dixi, nondum est vita, transitur a morte ad vitam, ut in iudicium non veniatur. Quare autem dixi quia nondum est vita? Si vita esset ista, non diceret Dominus cuidam: Si vis venire ad vitam, serva mandata 3. Non enim ait illi: Si vis venire ad vitam aeternam; non addidit aeternam, sed tantum dixit, vitam. Ergo ista nec vita nominanda est, quia non est vera vita. Quae est vera vita, nisi quae est aeterna vita? Audi Apostolum dicentem ad Timotheum: Praecipe divitibus huius saeculi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Utquid hoc? Audi quod sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 4. Si debent sibi thesaurizare fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam; profecto ista in qua erant, falsa vita est. Nam utquid velis apprehendere veram, si iam tenes veram? Apprehendenda est vera? migrandum est a falsa. Et qua migrandum? quo? Audi, crede; et transitum facis a morte ad vitam, et in iudicium non venis.

4. Quid est hoc: Et in iudicium non venis? Et quis melior erit Paulo apostolo, qui ait: Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive bonum sive malum 5? Paulus dicit: Oportet nos exhiberi omnes ante tribunal Christi; et tu tibi audes promittere quia in iudicium non venies: Absit, inquis, ut ego mihi hoc promittere audeam: sed credo promittenti. Salvator loquitur, Veritas pollicetur, ipse dixit mihi: Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam, et transitum facit de morte in vitam, et in iudicium non veniet. Ego ergo audivi verba Domini mei, credidi; iam infidelis cum essem, factus sum fidelis: sicut me monuit, transii a morte ad vitam, ad iudicium non venio; non praesumptione mea, sed ipsius promissione. Paulus autem contra Christum loquitur, servus contra Dominum, discipulus contra magistrum, homo contra Deum, ut cum Dominus dicat quia qui audit et credit, transit a morte ad vitam, et in iudicium non veniet, dicat Apostolus: Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi? Aut si ad iudicium non venit qui ad tribunal exhibetur, nescio quomodo intellegam.

Iudicium discretionis et iudiciumcondemnationis.

5. Revelat ergo Dominus Deus noster, et per Scripturas suas admonet nos quomodo intellegatur, quando dicitur iudicium. Hortor ergo ut attendatis. Aliquando iudicium poena dicitur: aliquando iudicium discriminatio dicitur. Secundum illum modum quo dicitur iudicium discriminatio, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat homo quae per corpus gessit, sive bonum sive malum: ipsa est enim discriminatio, ut bonis bona, malis mala distribuantur. Nam si iudicium semper in malo acciperetur, non diceret Psalmus: Iudica me, Deus 6. Audit forte aliquis dicentem: Iudica me, Deus, et miratur. Solet enim homo dicere: Ignoscat mihi Deus; Parce mihi, Deus: quis est qui dicat: Iudica me, Deus? Et aliquando in psalmo versus ipse in diapsalmate ponitur, qui praebeatur a lectore, et respondeatur a populo. Non forte alicui cor percutitur, et timet cantare Deo et dicere: Iudica me, Deus? Et tamen cantat populus credens, nec putat se male optare quod didicit a divina lectione: et si parum intellegit, credit aliquid boni esse quod cantat. Et tamen et ipse Psalmus non dimisit hominem sine intellectu. Secutus enim, verbis posterioribus ostendit quale iudicium diceret; quia non est damnationis, sed discretionis. Ait enim: Iudica me, Deus. Quid est: Iudica me, Deus? Et discerne causam meam a gente non sancta. Ergo secundum hoc iudicium discretionis, oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Secundum iudicium autem damnationis: Qui audit verba mea, inquit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transitum facit a morte ad vitam. Quid est, in iudicium non

veniet? In damnationem non veniet. Probemus de Scripturis quia dictum est iudicium ubi poena intellegitur: quamquam et in hac ipsa lectione paulo post audietis ipsum verbum iudicii non positum nisi pro damnatione et poena 7. Tamen Apostolus dicit quodam loco, scribens ad eos qui Corpus quod fideles nostis, male tractabant; et propter quod male tractabant, corripiebantur flagello Domini: ait enim illis: Propterea multi in vobis infirmi et aegroti dormiunt sufficienter. Multi enim propterea etiam moriebantur. Et secutus est: Si enim nos ipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur: hoc est, si nos ipsos corriperemus, a Domino non corriperemur. Cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur 8. Sunt ergo secundum poenam qui iudicantur hic, ut parcatur illis ibi; sunt quibus parcitur hic, ut abundantius torqueantur ibi: sunt autem quibus distribuuntur ipsae poenae sine flagello poenae, si flagello Dei correcti non fuerint; ut cum hic contempserint patrem verberantem, ibi sentiant iudicem punientem. Ergo est iudicium quo missurus est Deus, id est Filius Dei, in fine diabolum et angelos eius, et omnes infideles et impios cum eo: ad hoc iudicium non veniet, qui modo credens transitum facit a morte ad vitam.

6. Etenim ne putares credendo te non moriturum secundum carnem, et accipiendo carnaliter diceres tibi, Dominus meus mihi dixit: Qui audit verba mea, et credit ei qui misit me, transiit a morte ad vitam; ergo ego credidi, non sum moriturus: scias te mortem quam debes supplicio Adam, persoluturum: accepit enim ille, in quo tunc omnes fuimus: Morte morieris 9; nec potest evacuari divina sententia. Sed cum persolveris mortem veteris hominis, suscipieris in vitam aeternam novi hominis, et transitum facies a morte ad vitam. Modo interim fac transitum vitae. Quae est vita tua? Fides: Iustus ex fide vivit 10. Infideles quid? Mortui sunt. Inter tales mortuos erat ille corpore, de quo dicit Dominus: Dimitte mortuos, sepeliant mortuos suos 11. Ergo et in hac vita sunt mortui, sunt vivi, et quasi omnes vivunt. Qui sunt mortui? Qui non crediderunt. Qui sunt vivi? Qui crediderunt. Quid dicitur mortuis ab Apostolo? Surge, qui dormis. Sed somnum, inquit, dixit, non mortem. Audi sequentia: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis. Et quasi diceret: Quo ibo? Et illuminabit te Christus 12. Iam cum te credentem illuminaverit Christus, transitum facis a morte ad vitam: mane in eo quo transisti, et non venies ad iudicium.

7. Exponit illud iam ipse, et sequitur: Amen, amen dico vobis. Ne forte quia dixit, transiit a morte ad vitam, intellegamus hoc in futura resurrectione, ostendere volens quomodo transit qui credit; et hoc esse transire de morte ad vitam, transire ab infidelitate ad fidem, ab iniustitia ad iustitiam, a superbia ad humilitatem, ab odio ad caritatem: nunc ait: Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est. Quid evidentius? Iam certe aperuit quod dicebat, quia modo fit quo nos Christus hortatur. Venit hora. Quae hora? Et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent 13. Iam de his mortuis locuti sumus. Quid putamus, fratres mei? in ista turba quae me audit, nulline sunt mortui? Qui enim credunt et secundum veram fidem agunt, vivunt et mortui non sunt: qui autem vel non

credunt, vel sicut daemones credunt, trementes et male viventes 14, Filium Dei confitentes et caritatem non habentes, mortui potius deputandi sunt. Et tamen agitur adhuc hora ista. Non enim hora de qua locutus est Dominus, una erit hora de duodecim horis unius diei. Ex quo locutus est usque ad hoc tempus, et usque ad finem saeculi, ipsa una hora agitur, de qua dicit in Epistola sua Ioannes: Filioli, novissima hora est 15. Ergo nunc est. Qui vivit, vivat: qui mortuus erat, vivat; audiat vocem Filii Dei qui mortuus iacebat, surgat, et vivat. Clamavit Dominus ad sepulcrum Lazari, et quatriduanus mortuus resurrexit. Qui putebat, in auras processit; sepultus erat, lapis superpositus erat, vox Salvatoris irrupit duritiam lapidis: et cor tuum ita durum est, ut nondum illa vox divina te rumpat! Surge in corde tuo, procede de

sepulcro tuo. Etenim mortuus in corde tuo tamquam in sepulcro iacebas, et tamquam saxo malae consuetudinis gravabaris. Surge, et procede. Quid est: Surge, et procede? Crede, et confitere. Qui enim credidit, surrexit; qui confitetur, processit. Quare processisse diximus confitentem? Quia antequam confiteretur, occultus erat; cum autem confitetur, procedit de tenebris ad lucem. Et cum confessus fuerit, quid dicitur ministris? Quod dictum est ad funus Lazari: Solvite illum, et sinite abire 16. Quomodo? Dictum est ministris Apostolis, quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 17.

8. Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent.

Unde vivent? De vita. De qua vita? De Christo. Unde probamus quia de vita Christo? Ego

sum, inquit, via, veritas et vita 18. Ambulare vis? ego sum via. Falli non vis? ego sum veritas. Mori non vis? ego sum vita. Hoc dicit tibi Salvator tuus: Non est quo eas, nisi ad me; non est qua eas, nisi per me. Nunc ergo ista hora agitur, hoc et agitur plane, et omnino non cessatur. Surgunt homines qui mortui erant, transeunt ad vitam, ad vocem Filii Dei vivunt, de illo, perseverantes in fide ipsius. Habet enim Filius vitam, unde vivant credentes habet.

9. Et quomodo habet? Sicut habet Pater. Audi ipsum dicentem: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 19. Fratres, ut potero dicam. Haec sunt enim illa verba quae parvum intellectum perturbant. Quare addidit, in semetipso? Sufficeret ut diceret: Sicut enim Pater habet vitam, sic dedit et Filio habere vitam. Addidit, in semetipso: habet enim in semetipso Pater vitam, habet et Filius in semetipso. Aliquid intellegere nos voluit, in eo quod ait, in semetipso. Et hic secretum in verbo hoc clausum est: pulsetur, ut aperiatur. O Domine, quid est quod dixisti? In semetipso, quare addidisti? Etenim Paulus apostolus quem vivere fecisti, non habebat vitam? Habebat, inquit. Quantum homines mortui ut reviviscant, et ad verbum tuum credendo transeant: cum transierint, non in te habebunt vitam? Habebunt; nam et ego paulo ante dixi: Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam 20. Ergo illi qui in te credunt, habent vitam: et non dixisti, in semetipsis. Cum autem de Patre loquereris: Sicut Pater habet vitam in semetipso: rursus, cum de te loquereris, dixisti, sic et Filio dedit habere vitam in semetipso. Sicut habet, sic dedit habere. Ubi habet? In semetipso. Ubi dedit habere? In semetipso. Paulus ubi habet? Non in semetipso, sed in Christo. Tu fidelis ubi habes? Non in temetipso, sed in Christo. Videamus si hoc dicit Apostolus: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus 21. Vita nostra tamquam nostra, id est, de voluntate propria nostra, non erit nisi mala, peccatrix, iniqua: vita vero bona de Deo in nobis est, non a nobis; a Deo nobis datur, non a nobis. Christus autem in semetipso habet vitam sicut Pater, quia Verbum Dei. Non modo male vivit, et modo bene vivit: homo autem, modo male, modo bene. Qui male vivebat, in vita sua erat: qui bene vivit, ad vitam Christi transiit. Particeps factus vitae, non eras quod accepisti, et eras qui acciperes: Filius autem Dei non quasi primo fuit sine vita, et accepit vitam. Si enim sic illam acciperet, non eam haberet in semetipso. Quid est enim, in semetipso? Ut ipsa vita ipse esset.

Christus lux inexstinguibilis.

10. Adhuc aliud planius fortasse dicam. Lucernam quisque accendit: exempli gratia, lucerna illa quantum pertinet ad flammulam quae ibi lucet, ignis ille habet lucem in semetipso; oculi autem tui qui lucerna absente iacebant et nihil videbant, iam et ipsi habent lucem, sed non in semetipsis. Proinde si se a lucerna averterint, tenebrantur; si se converterint, illuminantur. At vero ille ignis quamdiu est, lucet: si volueris illi lucem tollere, simul et ipsum exstinguis; nam sine luce non potest remanere. Sed lux Christus inexstinguibilis et coaeternus Patri, semper

candens, semper lucens, semper fervens: nam si non ferveret, numquid diceretur in Psalmo:

Nec est qui se abscondat a calore eius 22

? Tu autem in peccato tuo frigidus eras, converteris ut fervescas: si recesseris, frigescis. In peccato tuo tenebrosus eras, converteris ut illumineris: si averteris te, obscuraberis. Proinde quia in te tenebrae eras, cum illuminaberis, non eris lumen, quamvis sis in lumine. Ait enim Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 23. Cum dixisset, nunc autem lux: addidit, in Domino. In te ergo tenebrae, lux in Domino. Lux quare? Quia participatione lucis illius lux es. Si autem a luce qua illuminaris recesseris, ad tenebras tuas redis. Non sic Christus, non sic Verbum Dei. Sed quomodo? Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: ut non participatione vivat, sed incommutabiliter vivat; et omnino ipse vita sit. Sic dedit et Filio habere vitam. Sicut habet, sic dedit. Quid interest? Quia ille dedit, iste accepit. Numquid iam erat quando accepit? Numquid intellegimus Christum aliquando fuisse sine luce, cum ipse sit Sapientia Patris, de qua dictum est: Candor est lucis aeternae 24

? Ergo quod dicitur, dedit Filio, tale est ac si diceretur, genuit filium: generando enim dedit. Quomodo dedit ut esset, sic dedit ut vita esset, et sic dedit ut in semetipso vita esset. Quid est, in semetipso vita esset? Non aliunde vita indigeret, sed ipse esset plenitudo vitae, unde credentes alii viverent dum viverent. Dedit ergo illi habere vitam in semetipso: dedit tamquam cui? Tamquam Verbo suo, tamquam ei qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.

11. Deinde quia homo factus, quid illi dedit? Et potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam filius hominis est. Secundum quod Filius Dei est, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et dedit Filio vitam habere in semetipso 25: secundum autem quod filius hominis est, potestatem dedit ei iudicium faciendi. Hoc est quod hesterno die exposui Caritati vestrae, quia in iudicio homo videbitur, Deus autem non videbitur: sed post iudicium videbitur Deus ab his qui vicerint in iudicio; ab impiis autem non videbitur Deus. Quia ergo homo videbitur in iudicio forma illa, qua sic veniet sicut ascendit, ideo supra dixerat: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 26. Hoc etiam in isto loco repetit, cum dicit: Et potestatem dedit ei iudicium faciendi, quoniam filius hominis est. Tamquam diceres tu: Potestatem dedit ei iudicium faciendi, quare? Quando non habuit istam potestatem iudicium faciendi? Quando in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, quando omnia per ipsum facta sunt 27, numquid non habebat potestatem iudicium faciendi? Sed secundum hoc dico: Potestatem dedit ei iudicium faciendi, quia filius hominis est: secundum hoc accepit potestatem iudicandi, quia filius hominis est. Nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit hanc potestatem. Accepit qui crucifixus est. Qui fuit in morte, est in vita: Verbum Dei nunquam in morte, semper in vita.

Si credidisti, totum crede.

12. Iam ergo de resurrectione forte aliquis nostrum dicebat: Ecce resurreximus; qui audit Christum, qui credit, et transit de morte ad vitam et in iudicium non veniet; venit hora, et nunc est, ut qui audit vocem Filii Dei, vivat; mortuus erat, audivit, ecce resurgit: quid est quod dicitur postea resurrectio futura? Parce tibi, noli praecipitare sententiam, ne pergas post illam. Est quidem ista resurrectio quae fit nunc: mortui erant infideles, mortui erant iniqui; vivunt iusti, transeunt a morte infidelitatis ad vitam fidei: sed noli inde credere nullam futuram postea resurrectionem corporis, crede futuram et resurrectionem corporis. Audi enim quid sequatur post commendatam resurrectionem istam quae fit per fidem, ne quis putaret istam solam esse, et incideret in illam desperationem et errorem hominum, qui pervertebant aliorum sensus, dicentes resurrectionem iam factam esse, de quibus dicit Apostolus: Et fidem quorumdam pervertunt 28. Credo enim quia talia verba illis dicebant: Ecce Dominus ubi ait:

Et qui credit in me, transiit a morte ad vitam; iam facta est resurrectio in hominibus fidelibus qui fuerant infideles: quomodo altera dicitur resurrectio? Gratias Domino Deo nostro; fulcit nutantes, dirigit haesitantes, confirmat dubitantes. Audi quid sequitur, quia non habes unde tibi facias caliginem mortis. Si credidisti, totum crede. Quid totum, inquis, credo? Audi quid dicit: Nolite mirari hoc, quia dedit potestatem Filio faciendi iudicii. In fine dico, ait. Quomodo in fine? Nolite mirari hoc; quia venit hora. Hic non dixit, et nunc est. In illa resurrectione fidei quid dixit? Venit hora, et nunc est 29. In ista resurrectione quam commendat futuram corporum mortuorum: Venit hora, dixit; non dixit, nunc est; quia in fine saeculi ventura est.

13. Et unde, inquis, mihi probas quia de ipsa resurrectione dixit? Si patienter audias, tu ipse tibi modo probabis. Sequamur ergo: Nolite mirari hoc; quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt 30. Quid evidentius ista resurrectione? Iam dudum non dixerat, qui in monumentis sunt; sed, mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent 31. Non dixit, alii vivent, alii damnabuntur; quia omnes qui credunt vivent. De monumentis autem quid dicit? Omnes qui sunt in monumentis, audient vocem eius, et procedent. Non dixit, audient et vivent. Si enim male vixerunt et iacebant in monumentis, ad mortem surgent, non ad vitam. Ergo videamus qui procedent. Licet paulo ante mortui audiendo et credendo vivebant, non ibi facta est discretio; non dictum est: Audient mortui vocem Filii Dei, et cum audierint, alii vivent, alii damnabuntur; sed: Omnes qui audierint, vivent: quia qui credunt vivent, qui habent caritatem vivent, et nemo morietur. De monumentis autem, audient vocem, et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male fecerunt, ad resurrectionem iudicii 32. Hoc est iudicium, poena illa de qua paulo ante dixerat: Qui credit in me, transiit a morte ad vitam, et in iudicium non veniet 33.

In uno Verbo Deus continet omnia.

14. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est 34. Si sicut audis iudicas, a quo audis? Si a Patre, certe Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Quando tu quodammodo praeco Patris, quod audis, hoc dicis? Quod audio hoc dico, quia quod est Pater, hoc sum: dicere enim meum esse est; quia Verbum Patris sum. Hoc enim tibi dicit Christus. in corde tuo. Quid est: Sicut audio, ita iudico, nisi: Sicut sum? Quomodo enim audit Christus? Fratres, quaeramus, rogo vos. Audit Christus a Patre? Quomodo illi dicit Pater? Utique si dicit illi, verba ad illum facit: omnis enim qui aliquid alicui dicit, verbo dicit. Quomodo Pater Filio dicit, quando Filius Verbum Patris est? Quidquid nobis Pater dicit: Verbo suo dicit: Verbum Patris Filius est, ipsi Verbo quo alio verbo dicit? Unus est Deus, unum Verbum habet, in uno Verbo omnia continet. Quid est ergo: Sicut audio, ita iudico? Sicut de Patre sum, ita iudico. Ergo iudicium meum iustum est. Nam si nihil facis ex te, o Domine Iesu, quomodo sentiunt carnales; si nihil facis ex te, quomodo paulo ante dixisti: Sic et Filius quos vult vivificat 35

? Modo dicis: Ex me facio nihil. Sed quid commendat Filius, nisi quia de Patre est? Qui est de Patre, non est de se. Si de se Filius esset, non esset Filius: de Patre est. Pater ut sit non est de Filio, Filius ut sit de Patre est. Aequalis Patri; sed tamen iste de illo, non ille de isto.

15. Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me 36. Filius unicus dicit: Non quaero voluntatem meam; et homines volunt facere voluntatem suam! Ille tantum se humiliat qui aequalis est Patri; et tantum se extollit qui in imo iacet, et nisi ei manus porrigatur, non surgit! Faciamus ergo voluntatem Patris, voluntatem Filii, voluntatem Spiritus sancti; quia Trinitatis huius una voluntas, una potestas, una maiestas est. Ideo tamen dicit

Filius: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me; quia Christus non est de se, sed de Patre suo est. Quod autem habuit ut homo appareret, de creatura assumpsit quam ipse formavit.

23

TRACTATUS 23: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis (Io 5,19-40).

(Jn 5,19-40)

Factus est homo qui erat Deus, accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat; ita factus homo Deus. Ibi habes aliquid propter infirmitatem tuam, ibi habes aliud propter perfectionem tuam. Erigat te Christus per id quo homo est, ducat te per id quod Deus homo est, perducat te ad id quod Deus est.

Fodiamus altius perveniamus, donec perveniamus ad petram.

1. Quodam loco in Evangelio Dominus ait, prudentem auditorem verbi sui similem esse debere homini qui volens aedificare, fodit altius, donec perveniat ad fundamentum stabilitatis petrae, et ibi securus constituat quod fabricat adversus impetum fluminis: ut cum venerit, repercutiatur potius firmitate aedificii, quam impulsu suo ruinam faciat illi domui 1. Putemus Scripturam Dei tamquam agrum esse, ubi volumus aliquid aedificare. Non simus pigri, nec superficie contenti; fodiamus altius, donec perveniamus ad petram: Petra autem erat Christus 2.

2. Hodierna lectio de testimonio Domini nobis locuta est, quia non habeat necessarium ab hominibus testimonium, sed habeat maius quam sunt homines; atque id testimonium dixit quid sit: Opera, inquit, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Deinde adiunxit: Et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater 3. Ipsa quoque opera quae facit, a Patre se accepisse dicit. Testimonium ergo perhibent opera, testimonium perhibet Pater. Nullumne testimonium perhibuit Ioannes? Perhibuit plane, sed tamquam lucerna, non ad satiandos amicos, sed ad confundendos inimicos: iam enim antea praedictum erat a persona Patris: Paravi lucernam Christo meo; inimicos eius induam confusione; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea 4. Esto tamquam in nocte positus, attendisti in lucernam, et miratus es lucernam, et exsultasti ad lumen lucernae: sed illa lucerna dicit esse solem, in quo exsultare debeas; et quamvis ardeat in nocte, diem te iubet exspectare. Non ergo quia illius hominis testimonio non erat opus. Nam utquid mitteretur, si non erat opus? Sed ne in lucerna remaneat homo, et lumen lucernae sufficere sibi arbitretur; ideo Dominus nec lucernam illam superfluam dicit fuisse, nec tamen te dicit in lucerna debere remanere. Dicit aliud testimonium Scriptura Dei: ibi utique Deus perhibuit testimonium Filio suo, et in illa Scriptura Iudaei spem posuerant, in Lege scilicet Dei, ministrata sibi per Moysen famulum Dei. Scrutamini, inquit: Scripturam, in qua vos putatis vitam aeternam habere; ipsa testimonium perhibet de me: et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis 5. Quid vos putatis habere in Scriptura vitam aeternam? Ipsam interrogate, cui perhibet testimonium; et intellegite quae sit vita aeterna. Et quia propter Moysen volebant repudiare Christum, tamquam adversarium institutis praeceptisque Moysi; rursus eosdem ipse convincit tamquam de alia lucerna.

3. Omnes enim homines lucernae, quia et accendi possunt et exstingui. Et lucernae quidem cum sapiunt, lucent, et spiritu fervent: nam et si ardebant et exstinctae sunt, etiam putent. Permanserunt enim servi Dei lucernae bonae ex oleo misericordiae illius, non ex viribus suis. Gratia quippe Dei gratuita, illa oleum lucernarum est. Plus enim illis omnibus laboravi, ait quaedam lucerna; et ne viribus suis ardere videretur, adiunxit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum 6. Omnis ergo prophetia ante Domini adventum, lucerna est: de qua dicit Petrus

apostolus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, quemadmodum lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 7. Lucernae itaque Prophetae, et omnis prophetia una magna lucerna. Quid Apostoli? non lucernae etiam ipsi? Plane lucernae. Solus enim ille non lucerna. Non enim accenditur et exstinguitur: quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 8. Lucernae ergo et Apostoli; et gratias agunt, quia et accensi sunt lumine Veritatis, et fervent Spiritu caritatis, et suppetit illis oleum gratiae Dei. Si non essent lucernae, non diceret illis Dominus: Vos estis lumen mundi. Nam posteaquam dixit: Vos estis lumen mundi, ostendit ne tale lumen se putarent, quale dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 9. Tunc autem hoc de Domino dictum est, cum a Ioanne distingueretur. De Ioanne quippe Baptista dictum erat: Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine 10. Et ne diceres: Quomodo lumen non erat, de quo Christus dicit, quia lucerna erat 11

? In comparatione alterius luminis non erat lumen. Erat enim verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Ergo cum et discipulis diceret: Vos estis lumen mundi, ne sibi aliquid tributum putarent, quod de solo Christo intellegendum esset, et ita lucernae vento superbiae exstinguerentur; cum dixisset: Vos estis lumen mundi, continuo subiunxit: Non potest civitas abscondi supra montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sed quid, si Apostolos non dixit lucernam, sed accensores lucernae quam ponerent super candelabrum? Audi quia ipsos dixit lucernam. Sic luceat, inquit, lumen vestrum coram hominibus, ut videntes bona opera vestra glorificent, non vos, sed Patrem vestrum qui in coelis est 12.

Anima fit beata partecipatione Dei.

4. Ergo et Moyses perhibuit testimonium Christo, et Ioannes perhibuit testimonium Christo, et caeteri Prophetae et Apostoli perhibuerunt testimonium Christo. His omnibus testimoniis praeponit testimonium operum suorum. Quia et per illos nonnisi Deus perhibuit testimonium Filio suo. Sed perhibet alio modo Deus testimonium Filio suo: per ipsum Filium suum indicat Deus Filium, indicat se per Filium. Ad hunc si potuerit homo pervenire, nec lucernis indigebit, et vere fodiendo altius, aedificium perducet ad petram.

5. Facilis est ergo, fratres, hodierna lectio: sed propter hesternum debitum (scio enim quid distulerim, non abstulerim, et Dominus dignatus est donare etiam hodie loqui ad vos), recordamini quid reposcere debeatis, si forte aliquo modo servata pietate et salubri humilitate, extendamus nos non adversus Deum, sed ad Deum; et levemus ad eum animam nostram, effundentes eam super nos, sicut ille in Psalmo, cui dicebatur: Ubi est Deus tuus? Haec, inquit, meditatus sum, et effudi super me animam meam 13. Levemus ergo animam ad Deum, non contra Deum; quia et hoc dictum est: Ad te, Domine, levavi animam meam 14. Et levemus adiuvante ipso; nam gravis est. Unde autem gravis est? Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 15. Ne forte ergo possimus sensum nostrum a multis colligere ad unum, et evulsum a multis relevare ad unum (quod quidem non poterimus, ut dixi, nisi adiuvet ille qui ad se vult levari animas nostras), et contingamus ex aliqua parte, quomodo Verbum Dei unicus Patri, coaeternus et aequalis Patri, non faciat nisi quod viderit Patrem facientem, cum tamen Pater ipse non faciat aliquid nisi per Filium videntem. Videtur mihi quoniam Dominus Iesus in hoc loco magnum quiddam insinuare volens intentis, et infundere capacibus, incapaces autem excitare ad studium, ut nondum intellegentes bene vivendo capaces fiant, insinuavit nobis animam humanam et mentem rationalem, quae inest homini, non inest pecori, non vegetari, non beatificari, non illuminari, nisi ab ipsa substantia Dei: eamque animam facere aliquid per corpus et de corpore, atque habere subiectum corpus, et per corporalia mulceri posse sensus corporis vel offendi, et propter hoc, id est propter consortium quoddam animae et corporis in hac vita atque complexu, delectari animam lenitis, vel contristari offensis corporis sensibus; beatitudinem tamen eius qua fit beata ipsa anima, non fieri nisi participatione illius vitae semper vivae, incommutabilis, aeternaeque substantiae, quae Deus est: ut quomodo anima quae inferior Deo est, id quod ipsa inferius est, hoc est corpus, facit vivere; sic eamdem animam non faciat beate vivere, nisi quod ipsa anima est superius. Superior enim anima quam corpus, et superior quam anima Deus. Praestat aliquid inferiori, praestatur illi a superiore. Serviat Domino suo, ne conculcetur a servo suo. Haec est, fratres mei, religio christiana, quae praedicatur per totum mundum, horrentibus inimicis; et ubi vincuntur, murmurantibus; ubi praevalent, saevientibus. Haec est religio christiana, ut colatur unus Deus, non multi dii; quia non facit animam beatam nisi unus Deus. Participatione Dei fit beata. Non participatione sanctae animae fit beata infirma anima, nec participatione angeli fit beata sancta anima: sed si quaerit beata esse infirma anima, quaerat unde beata sit sancta anima. Non enim beatus efficeris ex angelo tu; sed unde angelus, inde et tu.

Resurgunt animae, resurgunt corpora.

6. His praemissis atque firmissime constitutis, animam rationalem non beatificari nisi a Deo, corpus non vegetari nisi per animam, atque esse quamdam medietatem inter Deum et corpus, animam; intendite et recolite mecum, non hodiernam, de qua sufficienter locuti sumus, sed hesternam lectionem, quam ecce iam triduo versamus atque tractamus, et pro viribus fodimus, donec ad petram perveniamus. Verbum Christus, Verbum Dei Christus apud Deum, Verbum Christus et Deus Verbum, Christus et Deus et Verbum unus Deus. Illuc perge, anima, contemptis caeteris, vel etiam transcensis; illuc perge. Nihil potentius ista creatura, quae mens dicitur rationalis, nihil hac creatura sublimius: quidquid supra istam est, iam Creator est. Dicebam autem quia Verbum Christus, et Verbum Dei Christus, et Deus Verbum Christus; sed non tantum Verbum Christus, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 16: ergo et Verbum et caro Christus. Cum enim in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Et quid nos in imo, qui non poteramus infirmi et humi repentes attingere Deum, numquid relinquendi eramus? Absit. Semetipsum exinanivit formam servi accipiens 17. Non ergo formam Dei amittens. Factus est ergo homo qui erat Deus, accipiendo quod non erat, non amittendo quod erat: ita factus est homo Deus. Ibi habes aliquid propter infirmitatem tuam, ibi habes aliud propter perfectionem tuam. Erigat te Christus per id quod homo est, ducat te per id quod Deus homo est, perducat te ad id quod Deus est. Et tota praedicatio dispensatioque per Christum haec est, fratres, et alia non est, ut resurgant animae, resurgant et corpora. Utrumque quippe mortuum erat; corpus ex infirmitate, anima ex iniquitate. Quia utrumque mortuum erat, resurgat utrumque. Quid utrumque? Anima et corpus. Per quid ergo anima, nisi per Deum Christum? Per quid corpus, nisi per hominem Christum? Erat enim et in Christo anima humana, tota anima: non irrationale tantum animae, sed etiam rationale quod mens dicitur. Fuerunt enim quidam haeretici, et pulsi sunt ab Ecclesia, qui putarent non habere mentem rationalem corpus Christi, sed quasi animam belluinam: excepta quippe rationali mente, vita belluina est. Sed quia expulsi sunt, et veritate expulsi sunt; accipe totum Christum, Verbum, mentem rationalem, et carnem. Hoc totum Christus est. Resurgat anima tua ab iniquitate per id quod Deus est, resurgat corpus tuum a corruptione per id quod homo est. Proinde, carissimi, audite magnam lectionis huius, quantum mihi videtur, profunditatem; et videte quemadmodum loquatur hic Christus, nihil aliud quam quare venerit Christus, ut resurgant animae ab iniquitate, resurgant corpora a corruptione. Iam dixi animae per quid resurgant, per ipsam substantiam Dei; corpora per quid resurgant, per dispensationem humanam

Domini nostri Iesu Christi.

7. Amen, amen dico vobis, non potest a se Filius facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit 18. Coelum, terram, mare, quae in coelo, quae in terra, quae in mari, visibilia, invisibilia, animalia in terris, fruteta in agris, natantia in aquis, in aere volantia, in coelo lucentia; praeter haec omnia, Angelos, Virtutes, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: omnia per ipsum facta sunt 19. Numquid Deus omnia haec fecit, et demonstravit ea facta Filio, ut et ipse faceret alterum mundum his omnibus plenum? Non utique. Sed quid? Quaecumque enim ille fecerit, haec, non alia, sed haec et Filius, nec dissimiliter, sed similiter facit. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit 20. Demonstrat Pater Filio ut animae suscitentur, quia per Patrem et Filium animae suscitantur: nec possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus. Si ergo non possunt vivere animae, nisi earum vita sit Deus, sicut ipsae sunt vita corporum; quod demonstrat Pater Filio, id est quod facit, per Filium facit. Non enim faciendo demonstrat Filio, sed demonstrando facit per Filium. Videt enim Filius Patrem demonstrantem antequam aliquid fiat, et ex demonstratione Patris et visione Filii fit quod fit a Patre per Filium. Sic animae suscitantur, si potuerint videre istam unitatis coniunctionem, Patrem demonstrantem, Filium videntem, et per Patris demonstrationem et Filii visionem fieri creaturam: atque id fieri per Patris demonstrationem et Filii visionem, quod nec Pater sit nec Filius, sed infra Patrem et Filium, quidquid fit a Patre per Filium. Quis hoc videt?

Remove omnia corporalia.

8. Ecce iterum ad carnales sensus, ecce rursus humiliamus nos, et descendimus ad vos, si tamen aliquid aliquando ascenderamus a vobis. Vis demonstrare aliquid filio tuo, ut faciat quod facis: facturus es tu, et sic demonstraturus. Quod igitur facturus es ut demonstres filio, non utique facis per filium: sed tu solus facis quod ipse factum videat, et aliud tale similiter faciat. Non est hoc ibi: quid pergis ad similitudinem tuam, et deles in te similitudinem Dei? Ibi omnino non est hoc. Inveni aliquid, quomodo demonstres filio tuo quod facis, antequam facis; ut cum demonstraveris, per filium facias hoc quod facis. Iam forte quasi occurrit tibi: Ecce, inquis, cogito facere domum, et volo ut per filium meum fabricetur: antequam eam ipse fabricem, ostendo filio meo quod facere volo; et facit ipse, atque ego per ipsum, cui ostendi voluntatem meam. Recessisti quidem a pristina similitudine, sed adhuc iaces in magna dissimilitudine. Ecce enim antequam facias domum, indicas filio tuo, et demonstras quid facere velis; ut te demonstrante antequam facias, faciat ipse quod demonstraveris, et tu per ipsum: sed verba dicturus es filio tuo, inter te et ipsum verba cursura sunt; et inter demonstrantem et videntem, vel loquentem et audientem sonus articulatus volat, qui non est quod tu, non est quod ipse. Sonus quippe ille qui exit de ore tuo, et verberato aere tangit aurem filii tui, et impleto sensu audiendi perducit ad cor cogitationem tuam; sonus ergo ille, non est ipse tu, non est ipse filius tuus. Signum datum est ab animo tuo animo filii tui, quod signum non sit nec animus tuus, nec animus filii tui, sed aliud aliquid. Itane putamus Patrem locutum esse cum Filio? Fuerunt verba inter Deum et Verbum? quomodo istud est? An quidquid vellet Pater dicere Filio, si verbo vellet dicere, ipse Filius est Verbum Patris, numquid per verbum loqueretur ad Verbum? An quia Filius magnum Verbum, minora verba cursura erant inter Patrem et Filium? Sonus aliquis et quasi creatura quaedam temporalis atque volatica, exitura erat ex ore Patris, et percussura aurem Filii? Numquid habet Deus corpus, ut quasi ex eius labiis hoc procedat; et habet aures corporis Verbum, in quas sonus veniat? Remove omnia corporalia, simplicitatem vide, si simplex es. Quomodo autem eris simplex? Si te non mundo implicaveris, sed ex mundo explicaveris: explicando enim te simplex eris. Et vide si potes quod dico, aut si non potes, crede quod non vides. Dicis filio tuo, verbo dicis; verbum quod sonat, nec tu es, nec filius tuus.

9. Habeo, inquis, aliud quo ostendam: ita enim est eruditus filius meus, ut nec loquente me audiat, sed nutu ostendo ei quod faciat. Ecce nutu ostende quod vis, certe animus tuus vult ostendere quod in se habet. Unde facis nutum? De corpore, scilicet, labiis, vultu, superciliis, oculis, manibus. Haec omnia non sunt quod animus tuus; etiam ista media sunt: intellectum est aliquid per haec signa, quae non sunt quod animus tuus, nec quod animus filii tui: sed hoc totum quod corpore agis, infra animum tuum est, et infra animum filii tui; nec potest cognoscere animum tuum filius tuus, nisi dederis ei signa de corpore. Quid igitur facio? Non est hoc ibi, simplicitas ibi est. Pater ostendit Filio quod facit, et ostendendo Filium gignit.

Video quid dixerim: sed quia video et quibus dixerim, fiat in vobis intellectus iste quandoque. Nunc si non potestis comprehendere quid sit Deus, vel hoc comprehendite quid non sit Deus: multum profeceritis, si non aliud quam est, de Deo senseritis. Nondum potes pervenire ad quid sit, perveni ad quid non sit. Non est Deus corpus, non terra, non coelum, non luna, non sol, non stellae, non corporalia ista. Si enim non coelestia, quanto minus terrena? Tolle omne corpus. Adhuc audi aliud: non est Deus mutabilis spiritus. Nam fateor, et fatendum est, quia Evangelium loquitur: Deus spiritus est 21. Sed transi omnem mutabilem spiritum, transi spiritum qui modo scit, modo nescit, modo meminit, et obliviscitur; vult quod nolebat, non vult quod volebat; sive patiatur iam istas mutabilitates, sive pati possit: transi haec omnia. Non invenis in Deo aliquid mutabilitatis, non aliquid quod aliter nunc sit, aliter paulo ante fuerit. Nam ubi invenis aliter et aliter, facta est ibi quaedam mors: mors enim est, non esse quod fuit. Immortalis dicitur anima: est quidem, quia vivit semper anima, et est in illa quaedam vita permanens, sed mutabilis vita. Secundum mutabilitatem vitae huius et mortalis dici potest: quia si vivebat sapienter, et desipit, mortua est in deterius; si vivebat insipienter, et sapit, mortua est in melius. Nam esse mortem in deterius, esse mortem in melius Scriptura nos docet. Utique in deterius mortui erant, de quibus dicitur: Sine mortuos, sepeliant mortuos suos 22; et: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 23; et de hac lectione: Quando mortui audient, et qui audierint vivent 24. In deterius mortui erant, ideo reviviscunt. Reviviscendo moriuntur in melius, quia et reviviscendo non erunt quod erant: non esse autem quod erat, mors est. Sed forte, si in melius est, non appellatur mors? Appellavit illam mortem Apostolus: Si autem mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? 25

et iterum: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 26. Mori nos vult ut vivamus, quia viximus ut moreremur. Quidquid ergo et a meliore in deterius, et a deteriore in melius moritur, non est hoc Deus: quia neque in melius ire potest summa bonitas, neque in deterius vera aeternitas. Vera enim aeternitas est, ubi temporis nihil est. Erat autem modo hoc, et modo illud? iam tempus admissum est, aeternum non est. Nam ut noveritis quia non sic Deus quomodo anima: certe immortalis est anima; quid ergo est quod ait Apostolus de Deo: Qui solus habet immortalitatem 27; nisi quia hoc aperte dixit: Solus habet incommutabilitatem, quia solus habet veram aeternitatem? Ergo ibi nulla mutabilitas.

In imagine sua Creatorem agnoscamus.

10. Agnosce in te aliquid, quod volo dicere, intus, intus in te; non in te quasi in corpore tuo, nam et ibi potest dici in te. In te est enim sanitas, in te quaelibet aetas, sed secundum corpus; in te est manus, pes tuus: sed aliud est in te intus, aliud in te tamquam in veste tua. Sed relinque foris et vestem tuam et carnem tuam, descende in te, adi secretarium tuum, mentem tuam, et ibi vide quod volo dicere, si potueris. Si enim tu ipse a te longe es, Deo propinquare unde potes? Dicebam de Deo; et intellecturum te arbitrabaris: de anima dico, de te dico; intellege, ibi te probabo. Non enim valde longe pergo in exempla, quando de mente tua volo aliquam similitudinem dare ad Deum tuum; quia utique non in corpore, sed in ipsa

mente factus est homo ad imaginem Dei. In similitudine sua Deum quaeramus, in imagine

sua Creatorem agnoscamus. Ibi intus, si potuerimus, inveniamus hoc quod dicimus; quomodo demonstret Pater Filio, et Filius videat quod demonstrat Pater, antequam fiat aliquid a Patre per Filium. Sed cum dixero et intellexeris, nec sic putes iam illud aliquid tale esse, ut serves ibi pietatem, quam volo a te servari, et praecipue moneo: id est, ut si non vales comprehendere Deus quid sit, parum non tibi putes esse scire quid non sit.

11. Ecce in mente tua video aliqua duo, memoriam tuam et cogitationem tuam, id est, quasi aciem quamdam et obtutum animae tuae. Vides aliquid, et per oculos percipis, et commendas memoriae: ibi est intus quod memoriae commendasti, in abdito reconditum quasi in horreo, quasi in thesauro, quasi in secretario quodam et penetrali interiore. Cogitas aliunde, intentio tua alibi est; illud quod vidisti in memoria tua est, et non videtur a te, quia cogitatio tua in aliud intenditur. Modo probo, scientibus loquor: Carthaginem nomino, omnes modo intus quicumque eam nostis, vidistis Carthaginem. Numquid tot sunt Carthagines quot animae vestrae? Omnes vidistis per nomen hoc: per quatuor has syllabas notas vobis, erumpentes ex ore meo, tactae sunt aures vestrae, tactus est sensus animae per corpus, et ab alia intentione reflexus est animus ad id quod ibi erat, et vidit Carthaginem. Numquid tunc est ibi Carthago facta? Iam ibi erat, sed latebat. Quare ibi latebat? Quia animus tuus in aliud attendebat: cum vero reflexa est cogitatio tua ad id quod erat in memoria, inde formata est, et visio quaedam animi facta est. Antea non erat visio, sed erat memoria: reflexa cogitatione ad memoriam, facta est visio. Demonstravit ergo memoria tua cogitationi tuae Carthaginem, et quod in illa erat antequam intenderes, conversae ad se intentioni cogitationis ostendit. Ecce facta est a memoria demonstratio, facta est in cogitatione visio; et nulla verba in medio cucurrerunt, nullum ex corpore signum datum est; nec innuisti, nec scripsisti, nec sonuisti; et tamen cogitatio vidit quod memoria demonstravit. Eiusdem autem substantiae est, et quae demonstravit, et cui demonstravit. Sed Carthaginem ut haberet memoria tua, per oculos hausta est imago haec: vidisti enim quod in memoria reconderes. Sic arborem quam meministi vidisti, sic montem, sic fluvium, sic amici faciem, sic inimici, sic patris, matris, fratris, sororis, filii, vicini; sic litterarum in codice conscriptarum, sic ipsius codicis, sic huius basilicae: omnia ista vidisti, et visa quia iam erant, memoriae commendasti; et tamquam posuisti illic quae videres cogitando cum velles, etiam cum ab istis corporis oculis abfuissent. Vidisti enim Carthaginem cum esses Carthagini, accepit speciem per oculos anima tua; haec species recondita est in memoria tua, et servasti aliquid intus homo apud Carthaginem constitutus, quod posses apud te videre etiam cum ibi non esses. Haec omnia forinsecus accepisti. Pater quae demonstrat Filio, non accipit extrinsecus: intus totum agitur; quia nihil creaturarum esset extrinsecus, nisi hoc Pater fecisset per Filium. Creatura omnis a Deo facta est; antequam fieret non erat. Non ergo facta visa est et retenta memoriter, ut eam Pater Filio tamquam memoria cogitationi monstraret: sed faciendam Pater monstravit, faciendam Filius vidit, et eam Pater demonstrando fecit, quia per Filium videntem fecit. Et ideo movere non debet, quia dictum est, nisi quod viderit Patrem facientem: non dictum est, demonstrantem. Per hoc enim significatum est, id esse Patri facere, quod est demonstrare; ut ex hoc intellegatur per Filium videntem omnia facere. Nec illa demonstratio, nec illa visio temporalis est. Quia enim per Filium fiunt omnia tempora, non utique aliquo tempore possent ei demonstrari facienda. Sic autem demonstratio Patris Filii visionem gignit, quemadmodum Pater Filium gignit. Demonstratio quippe generat visionem, non visio demonstrationem. Quod si purius et perfectius intueri valeremus, fortasse inveniremus nec aliud esse Patrem, aliud eius demonstrationem; nec aliud Filium, aliud eius visionem. Sed si vix hoc cepimus, vix explicare potuimus, quomodo memoria quod cepit extrinsecus, ostendat cogitationi; quanto minus capere aut explicare poterimus, quomodo Pater Deus demonstrat Filio quod non habet aliunde, vel quod non est aliud quam ipse? Parvuli sumus; loquor vobis quid non sit Deus, non ostendo quid sit: ergo ut capiamus quid sit, quid faciemus? Numquid a me, numquid per me poteritis? Dicam hoc parvulis, et vobis et mihi: est per quem possimus; modo cantavimus, modo audivimus: Iacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet 28. Ideo

enim non potes, o homo, quia parvulus es: si parvulus es, nutriendus es: nutritus, grandis eris; et quod parvulus non poteras, grandis videbis: sed ut nutriaris: Iacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet

12. Modo ergo percurramus breviter quae restant, et videte hic quae commendavi, quomodo Dominus insinuet. Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ipse suscitat animas, sed per Filium, ut fruantur animae suscitatae substantia Dei, hoc est Patris et Filii. Et maiora his demonstrabit ei opera. Quibus maiora? Sanitatibus corporum. Iam et antea tractavimus, nec immorari debemus. Maior est enim resurrectio corporis in aeternum, quam haec quae ad tempus facta est in illo languido sanitas corporis. Et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini 29. Demonstrabit, quasi temporaliter: ergo quasi homini facto in tempore, quia Verbum Deus non est factus, per quem omnia facta sunt tempora: sed homo factus Christus in tempore. Apparet quo Consule, quo die conceptum de Spiritu sancto virgo Maria peperit Christum: ergo homo factus est in tempore, per quem Deum facta sunt tempora. Ideo tamquam in tempore demonstrabit ei opera maiora, id est, resurrectionem corporum, ut vos miremini factam per Filium resurrectionem corporum.

13. Deinde redit ad illam resurrectionem animarum: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, sed secundum spiritum. Vivificat Pater, vivificat Filius; quos vult Pater, quos vult Filius: sed ipsos Pater quos Filius; quia omnia per ipsum facta sunt. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. De resurrectione animarum dictum est hoc: quid de resurrectione corporum? Redit, et dicit: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Resurrectio animarum fit per substantiam Patris et Filii aeternam et incommutabilem: resurrectio vero corporum fit per dispensationem humanitatis Filii temporalem, non Patri coaeternam. Ideo cum commemoraret iudicium, ubi fieret resurrectio corporum: Non enim Pater, inquit, iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio: de resurrectione autem animarum: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Illud ergo simul Pater et Filius: hoc autem de resurrectione corporum: Non iudicat Pater quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Hoc redditum est resurrectioni animarum. Ut omnes honorificent Filium. Quomodo? Sicut honorificant Patrem. Animarum enim resurrectionem sic operatur Filius, quomodo Pater: sic vivificat Filius, quomodo Pater. Ergo in animarum resurrectione omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Quid de honorificatione propter resurrectionem corporis? Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum 30. Non dixit, sicut; sed, honorificat, et honorificat. Honoratur enim homo Christus, sed non sicut Pater Deus. Quare? Quia secundum hoc dixit: Pater maior me est 31. Quando autem honorificatur Filius, sicut honorificatur Pater? Cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et omnia per ipsum facta sunt 32. Et ideo in hac honorificatione secunda quid ait? Qui non honorificat Filium, nec honorificat Patrem qui misit illum. Non est missus Filius, nisi quia factus est homo.

Ecce immoratur nobiscum sermo Dei.

14. Amen, amen dico vobis. Iterum redit ad resurrectionem animarum, ut assidue dicentem capiamus: quia velut volantem sermonem sequi non poteramus; ecce immoratur nobiscum sermo Dei, ecce quasi habitat cum infirmitatibus nostris: redit rursum ad commendationem resurrectionis animarum. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam: sed tamquam ex Patre. Quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, ex Patre habet vitam aeternam, credendo in eum qui misit illum. Et in iudicium non veniet, sed transiit a morte ad vitam: sed ex Patre vivificatur, cui credit.

Quid, tu non vivificas? Vide quia et Filius quos vult vivificat. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Hic non dixit: Credent ei qui misit me, et ideo vivent; sed audiendo vocem Filii Dei, qui audierint, hoc est obaudierint Filio Dei, vivent. Ergo et ex Patre vivent, cum credent Patri; et ex Filio vivent, cum audient vocem Filii Dei. Quare et ex Patre vivent et ex Filio vivent? Sicut enim habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso 33.

15. Implevit de resurrectione animarum; restat evidentius dicere de resurrectione corporum. Et potestatem dedit ei et iudicium facere: non solum animas per fidem et sapientiam suscitare, sed et iudicium facere. Quare autem haec? Quia filius hominis est. Facit ergo aliquid Pater per Filium hominis, quod non facit ex substantia sua cui aequalis est Filius; sicut ipsum nasci, sicut ipsum crucifigi, sicut ipsum mori, sicut ipsum resurgere: non enim aliquid horum Patri contigit. Sic et resuscitationem corporum. Nam resuscitationem animarum ex substantia sua Pater facit per substantiam Filii, qua illi aequalis est; animae quippe fiunt participes illius incommutabilis lucis, non corpora: resuscitationem autem corporum Pater facit per filium hominis. Et potestatem enim dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est: secundum illud quod supra dixit: Neque enim Pater iudicat quemquam. Et ut ostendat quia de resurrectione corporum hoc dixit: Nolite mirari hoc, quia venit hora. Non nunc est, sed venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt (iam hoc et hesterno die satiatissime audistis), audient vocem eius et procedent. Et ubi? In iudicium: Qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii. Et tu hoc facis solus, quia omne iudicium Filio Pater dedit, et non iudicat quemquam? Ego, inquit, facio. Sed quomodo facis? Non possum a me facere quidquam: sicut audio iudico, et iudicium meum iustum est. Cum ageretur de resurrectione animarum, non dicebat: Audio; sed, video. Audio enim, tamquam praecipientis Patris imperium. Iam ergo sicut homo, sicut quo maior est Pater; iam ex forma servi, non ex forma Dei, sicut audio, iudico; et iudicium meum iustum est. Unde est iudicium iustum hominis? Fratres mei, attendite: Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me 34.


Aug - in Ioannis 22