Aug - in Ioannis 36

36

TRACTATUS 36: Vos nescitis unde venio, aut quo vado (Io 8,15-18).

(Jn 8,15-18)

Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es; si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam.

1. In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius Evangelii, sanctus Ioannes apostolus, non immerito secundum intellegentiam spiritalem aquilae comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam; et in eius erectione etiam corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres evangelistae, tamquam cum homine Domino in terra ambulabant, de divinitate eius pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se, non solum super terram et super omnem ambitum aeris et coeli sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum, et pervenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 1. Huic tantae sublimitati principii etiam caetera congrua praedicavit, et de Domini divinitate, quomodo nullus alius, est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio super pectus Domini discumbebat 2. De illo ergo pectore in secreto bibebat: sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes non solum incarnatio Filii Dei, et passio, et resurrectio; sed etiam quid erat ante incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo maior esset Pater.

Medicina qua sanati sumus, potentia qua creati sumus.

2. Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Iesu Christo, susceptae carnis dispensationem cogitate; qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos: quidquid autem sublime et supra omnes creaturas excelsum atque divinum, et Patri aequale atque coaeternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis, scitote vos hoc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis: si ergo hanc regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum haereticarum, tamquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defuerunt qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quae de humilitate Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quae divinitatem eius locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item quidam illa sola attendentes quae de Domini sublimitate dicta sunt, etiam ipsi misericordiam eius, qua homo factus est propter nos, et si legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum Christum, non etiam hominem. Alii sic, alii sic; utrique in errore. Catholica autem fides ex utroque verum tenens quod tenet, et praedicans quod credit, et Deum Christum intellexit, et hominem credidit: utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es: si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Utrumque igitur tene, anima fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrumque crede, utrumque fideliter confitere. Et Deus Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? De virgine natus, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.

3. Isti ergo Iudaei videbant hominem, nec intellegebant nec credebant Deum: atque inter caetera audistis iam quemadmodum ei dixerint: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum 3. Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba eius haec lecta sunt: Vos secundum carnem iudicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum, quia secundum carnem iudicatis; quia Deum non intellegitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem iudicatis 4. Ideo vobis arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus videtur. Ideo scriptum est: Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui 5. Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille tamquam lux, loquebatur tamquam veritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt: ideo secundum carnem iudicabant. Vos, inquit, secundum carnem iudicatis.

Christus venit primo salvare, postea iudicare.

4. Ego non iudico quemquam 6. Non ergo iudicat quemquam Dominus Iesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad iudicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 7

? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur? Nos dicimus venturum iudicem vivorum et mortuorum; ipse autem dicit: Ego non iudico quemquam. Quaestio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intellegamus, non iudico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco: Ego non veni ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum 8; non iudicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat: Vos secundum carnem iudicatis; ita subiunxit: Ego non iudico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de iudice Christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. Venit Christus, sed primo salvare, postea iudicare: eos iudicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Iesu Christi medicinalis est, non iudicialis: nam si primo venisset iudicaturus, neminem invenisset cui praemia iustitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat eius misericordia praeroganda, et post exserendum iudicium: quia de illo cantaverat Psalmus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 9. Non enim iudicium ait et misericordiam; nam si primo esset iudicium, nulla esset misericordia: sed primo misericordia, postea iudicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum eius obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus, parum illi fuit dicere: Factus obediens usque ad mortem: non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis 10. Illa morte peius nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit

pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem: de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intellegentibus Iudaeis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tamquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 11. Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem iudicavit: et malos passus est. Pertulit iniustum iudicium, ut ageret iustum. Sed in eo quod pertulit iniustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 12. Sive ergo propter hoc, quia non venerat iudicare mundum, sed salvare mundum, dixit: Ego non iudico quemquam: sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat: Vos secundum carnem iudicatis, addidit:

Ego non iudico quemquam, ut intellegamus Christum non secundum carnem iudicare, sicut ab hominibus iudicatus est.

5. Nam ut agnoscatis iam et iudicem Christum, audite quod sequitur: Et si iudico ego, iudicium meum verum est. Ecce habes et iudicem, sed agnosce salvatorem, ne sentias iudicem. Quare autem dixit iudicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater 13. Dixi vobis, fratres, quia Ioannes iste evangelista sanctus multum alte volat: vix est eum mente comprehendere. Mysterium autem altius volantis opus est ut commemorem Caritatem vestram. Et apud Ezechielem prophetam, et in Apocalypsi ipsius Ioannis, cuius est hoc Evangelium, commemoratur animal quadruplex, habens quatuor personas; hominis, vituli, leonis, aquilae 14. Qui ante nos Scripturarum sanctarum mysteria tractaverunt, plerique in hoc animali, vel potius in his animalibus quatuor Evangelistas intellexerunt. Leonem pro rege positum, quoniam videtur leo rex esse quodammodo bestiarum, propter potentiam et terribilem fortitudinem. Haec persona tributa est Matthaeo, quia in generationibus Domini regiam seriem prosecutus est, quemadmodum esset Dominus per stirpem regiam de semine David regis. Lucas autem quoniam coepit a sacerdotio Zachariae sacerdotis, faciens mentionem patris Ioannis Baptistae, vitulo deputatus est; quia magna victima vitulus erat in sacrificio sacerdotum. Marco homo Christus merito assignatus est, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali coepit, sed tantum ab homine Christo exorsus est. Hi omnes prope de terrenis, id est de iis quae in terra gessit Dominus noster Iesus Christus, non recesserunt: de divinitate eius perpauca locuti sunt, tamquam in terra cum illo ambulantes. Restat aquila: ipse est Ioannes, sublimium praedicator, et lucis internae atque aeternae fixis oculis contemplator. Dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus sic probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi: qui firme contemplatus fuerit, filius agnoscitur; si acie palpitaverit, tamquam adulterinus ab ungue dimittitur. Iam ergo videte quam sublimia loqui debuit, qui est aquilae comparatus: et tamen etiam nos humi repentes, infirmi et vix ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere; et putamus nos aut capere posse cum cogitamus, aut capi dum dicimus.

6. Quare ista dixi? Forte enim post haec verba quisquam mihi iuste dicat: Pone ergo codicem. Quod excedit mensuram tuam, quid sumis in manum tuam? quid ei committis linguam tuam? Ad hoc respondeo: Multi haeretici abundant, et ad hoc eos Deus abundare permisit, ne semper lacte nutriamur, et in bruta infantia remaneamus. Quia enim non intellexerunt

quomodo commendaretur divinitas Christi, sapuerunt sicut voluerunt: non autem recte sapiendo, fidelibus catholicis quaestiones molestissimas intulerunt; coeperunt exagitari et fluctuare corda fidelium. Iam tunc necessitas facta est spiritalibus viris, qui aliquid secundum divinitatem Domini nostri Iesu Christi, non solum legerant in Evangelio, sed etiam intellexerant, ut contra arma diaboli Christi arma proferrent: et de Christi divinitate adversus falsos fallacesque doctores, quantis possent viribus, apertissima conflictatione pugnarent; ne cum ipsi tacerent, alii perirent. Quicumque enim senserunt Dominum nostrum Iesum Christum, aut diversae substantiae esse quam Pater est, aut tantum esse Christum solum, ut ipse sit Pater, ipse sit Filius, ipse sit Spiritus sanctus: quicumque etiam sentire voluerunt hominem fuisse solum, non Deum factum hominem, aut ita Deum ut in sua divinitate mutabilem, aut ita Deum ut non et hominem; a fide naufragaverunt, et de portu Ecclesiae proiecti sunt, ne inquietudine sua naves secum positas frangerent. Quae res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nos pertinet prorsus indigni, quantum autem ad illius misericordiam in aliquo dispensatorum eius numero constituti, non vobis taceamus quod aut intellegatis, mecumque gaudeatis; aut si intellegere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis.

Fides mundet te, ut intellectus impleat te.

7. Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen dicam quod ait Dominus: Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego iudico, iudicium meum verum est. Quare iudicium tuum verum est? Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Iesu? Si solus esses, falsum esset iudicium tuum; et ideo verum iudicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit, iudicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, non opus erat ut crederetur; quia videretur. Ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si non credis, numquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo, Domine Deus noster Iesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intellego: postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere. Sic intellego. Prorsus et hic est Dominus noster Iesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divinitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus.

Evade Scyllam et Charybdim.

8. Nam Sabelliani dicti sunt quidam haeretici, qui vocantur et Patripassiani, qui dicunt ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu, catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo intellege missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credas, sed a Filio incarnato Patrem recessisse non credas Ille carnem portabat, ille cum Filio erat. Si in coelo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat? Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in coelo sic est Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere iudicium Dei, et non inveniebat qua: Quo abibo, inquit, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. De terra erat quaestio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades 15. Si ergo et in inferno dicitur quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit? Vox enim Dei est apud prophetam: Coelum et terram ego impleo 16.

Ubique ergo est, qui nullo clauditur loco. Noli ab illo averti, et tecum est. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco manens venis, si credis et diligis. Ergo ubique est: si ubique est, quomodo cum Filio non est? Itane cum Filio non est, qui, si credis, et tecum est?

9. Unde ergo verum est iudicium eius, nisi quia verus est Filius? Hoc enim dixit: Et si iudico, verum est iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Tamquam diceret: Verum est iudicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei es? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce, Sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit: Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed, solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: nudis. Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intellegentia, noli separare perfidia; ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius: modo didicisti: Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est Bene agno eis: sed noli dicere, Pater maior est, Filius minor est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una substantia est, una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distantem secundum naturam esse putaveris; a Charybdi quidem evasisti, sed in Scyllaeis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Iam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene periculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram partem, ut dicas: Aliud est Pater, Filius aliud? Alius est, recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est ipse qui Pater; et alius Pater, quia non ipse qui Filius: non tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc ipsum est? Unus Deus est. Audisti: Quia non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem et Filium, audi ipsum Filium: Ego et Pater unum sumus 17. Non dixit: Pater ego sum; aut: Ego et Pater unus est: sed cum dicit: Ego et Pater unum sumus: utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diverso. Ergo ideo verum est, inquit, iudicium meum, breviter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intellegas quia mecum est Pater: non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut eum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit: formam servi accepi, sed formam Dei non amisi 18; Solus ergo, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater.

10. Dixerat de iudicio; de testimonio vult dicere. In Lege, inquit, vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater 19. Exposuit illis et Legem, si ingrati non essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et valde mihi videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 20. Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur 21: numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus dicimus aut de tribus? universus populus me titus est contra Christum 22. Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inventus est; quomodo accipiendum est: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum: nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta femina fidelisque

coniux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit. Ergo quia in Lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis iudicium. Ego enim, inquit, non iudico quemquam, sed testimonium perhibeo de me: differo iudicium, non differo testimonium.

Eligamus nobis Deum testem.

11. Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Deum iudicem, Deum testem. Non enim dedignatur testis esse qui iudex est, aut promovetur cum fit iudex; quoniam qui testis est, ipse iudex erit. Quare ipse testis? Quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse iudex? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas praecipitandi et in coelos levandi, diabolo coniungendi et cum Angelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, iudex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium testem; qui tunc iudicabit te, modo videt te: non est unde illum fallas, cum coeperit iudicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui iudicem illum possint circumvenire, quando te coeperit iudicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non auferebam. Noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. Si autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi.

12. Ne aliquem sane moveat quod ait: Verum est iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi dixerit: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 23. Iam in eisdem verbis Evangelii disputavimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio iudicante; sed quoniam bonis et malis in iudicio solus Filius apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox angelica sonuit: Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum 24: id est, in forma hominis in qua iudicatus est iudicabit, ut etiam illud propheticum impleatur: Videbunt in quem pupugerunt 25. Cum vero euntibus iustis in vitam aeternam, videbimus eum sicuti est; non erit illud iudicium vivorum et mortuorum, sed praemium tantummodo vivorum.

13. Item ne moveat quod ait: In Lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non fuisse illam legem Dei, quia non dictum est: In lege Dei: sciat ita dictum esse: In Lege vestra, tamquam diceret, in Lege quae vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus: Panem nostrum quotidianum: et tamen dicimus: Da nobis hodie 26.

37

TRACTATUS 37: Nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius (Io 8,19,20).

(Jn 8,19)

Nondum venerat hora eius, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Dominus quando voluit ad homines processit, quamdiu voluit inter homines vixit; quando voluit a carne discessit; hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo horam ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam.

1. Quod in sancto Evangelio breviter dicitur, non breviter oportet exponi, ut quod auditur, intellegatur. Verba enim Domini pauca, sed magna sunt; non numero aestimanda, sed pondere: nec ideo contemnenda, quia pauca; sed ideo quaerenda, quia magna. Qui adfuistis hesterno die, audistis, ut potuimus disputavimus ex eo quod ait Dominus: Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam. Sed et si iudico ego, iudicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. In lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater 1. Ex his verbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus vestris. Haec cum Dominus dixisset; illi qui audierunt: Vos secundum carnem iudicatis, manifestaverunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de Deo Patre suo, et dixerunt: Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem iudicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videbant indumentum, et contemnebant indutum: contemnebant, quia nesciebant; nesciebant, quia non videbant; non videbant, quia caeci erant; caeci erant, quia non credebant.

2. Videamus ergo et ad haec Dominus quid responderit. Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere: Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: nos solum te videmus, patrem tuum tecum non videmus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis tecum esse patrem tuum. Et Dominus: Numquid me videtis, ut Patrem ostendam vobis? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis 2. Dicitis ergo: Ubi est Pater tuus? quasi iam me sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem iudicatis. Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; Patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis; tunc et Patrem meum scietis.

3. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis 3. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis. Sed dubitationis verbum est quando dicitur ab homine, ideo dubitante quia nesciente: cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent: velut si indigneris servo tuo et dicas: Contemnis me; considera, forsitan dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo 4. Qui dicit, puto, dubitare videtur: sed ille increpabat, non dubitabat. Et ipse Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem

futuram generis humani: Cum venerit, inquit: Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra? 5

4. Iam, quantum existimo, intellexistis quomodo sit positum forsitan: ne quis verborum appensor et syllabarum examinator, veluti latine loqui sciens, reprehendat verbum quod dixit Dei Verbum; et reprehendendo Dei Verbum, non eloquens, sed mutus remaneat. Quis enim loquitur sic, quomodo loquitur Verbum quod erat in principio apud Deum? Noli verba ista considerare, et ex his verbis assuetis illud Verbum metiri velle quod Deus est. Audis enim Verbum et contemnis; audi Deum et time: In principio erat Verbum. Tu revocas ad usum sermocinationis tuae, et dicis apud te: Quid est verbum? quid magnum est verbum? sonat et transit; verberato aere aurem percutit, postea non erit. Audi adhuc: Verbum erat apud Deum: manebat, non sonando transibat. Adhuc forte contemnis: Deus erat Verbum 6. Apud teipsum, o homo, cum est in corde tuo verbum, aliud est quam sonus: sed verbum quod est apud te, ut transeat ad me, sonum quasi vehiculum quaerit. Assumit ergo sonum, imponit se quodammodo in vehiculum, transcurrit aerem, venit ad me, nec recedit a te. Sonus autem ut veniret ad me, recessit a te, nec perstitit apud me. Verbum ergo quod erat in corde tuo, numquid sono praetereunte praeteriit? Quod cogitabas dixisti; et ut ad me perveniret quod apud te latebat, syllabas sonuisti: sonus syllabarum perduxit ad aurem meam cogitationem tuam; per aurem meam descendit in cor meum cogitatio tua, sonus medius transvolavit: verbum vero illud quod assumpsit sonum, antequam sonares, erat apud te; quia sonuisti, est apud me, et non recessit a te. Hoc attende, quisquis es examinator sonorum. Verbum Dei contemnis, qui verbum hominis non comprehendis!

Scit omnia per quem facta sunt omnia.

5. Scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Increpat infideles. Nam talem sententiam dixit discipulis: sed ibi non est verbum dubitationis, quia non fuit causa increpandae infidelitatis: Nam quod modo dixit Iudaeis: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: dixit et discipulis quando eum Philippus interrogavit, imo postulavit et ait: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 7: quasi diceret: Et ipsi te iam novimus, apparuisti nobis, vidimus te, dignatus es eligere nos, secuti sumus te, mirabilia tua vidimus, verba salutis audivimus, praecepta suscepimus, promissa speramus; multum nobis conferre praesentia tua ipse dignatus es: sed tamen cum te noverimus, quia Patrem nondum novimus, inflammamur desiderio illius videndi quem nondum novimus: ac per hoc quia te novimus, sed non nobis sufficit, donec et Patrem noverimus; ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ut scirent non se nosse quod se putabant iam nosse: Tanto tempore vobiscum sum, et me nescitis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem 8. Numquid habet ista sententia verbum dubitationis? numquid dixit: Qui me vidit, forsitan vidit et Patrem? Quare? Quia fidelis audiebat, non fidei persecutor: ideo non erat Dominus increpator, sed doctor. Qui me vidit, vidit et Patrem; et hic: Si me sciretis, et Patrem meum sciretis: tollamus verbum quo notata est infidelitas audientium, et ipsa sententia est.

Cavendum est in utroque naufragium.

6. Iam hesterno die commendavimus Caritati vestrae, et diximus sententias Ioannis evangelistae, quibus nobis narrat quod a Domino didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi haereticorum commenta compellerent. Breviter ergo hesterno die, insinuavimus Caritati vestrae, esse haereticos qui vocantur Patripassiani, vel a suo auctore Sabelliani: hi dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius; nomina diversa, unam vero esse personam. Cum vult, Pater est, inquiunt; cum vult, Filius: tamen unus est. Item sunt alii haeretici qui

vocantur Ariani. Confitentur quidem unicum Patris Filium Dominum nostrum Iesum Christum, illum Patrem Filii, istum Filium Patris; eum qui Pater est non esse Filium, eum qui Filius est non esse Patrem: confitentur generationem, sed negant aequalitatem. Nos, id est, catholica fides veniens de doctrina Apostolorum, plantata in nobis, per seriem successionis accepta, sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter utrumque errorem tenuit veritatem. In errore Sabellianorum unus est solus, ipse est Pater qui Filius: in errore Arianorum, alius est quidem Pater, alius Filius; sed ipse Filius non solum alius, sed etiam aliud est: tu in medio quid? Exclusisti sabellianum, exclude et arianum. Pater, Pater est; Filius, Filius est: alius, non aliud; quia ego et Pater, inquit, unum sumus 9, sicut etiam hesterno die, quantum potui, commendavi. Cum audit, sumus, abscedat confusus sabellianus; cum audit, unum, abscedat confusus arianus: gubernet catholicus inter utrumque fidei suae navigium, quoniam cavendum est in utroque naufragium. Dic ergo tu, quod dicit Evangelium: Ego et Pater unum sumus. Non ergo diversum, quia unum; non unus, quia sumus.

7. Paulo ante dixit: Iudicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: tamquam diceret: Ideo iudicium meum est verum, quia Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum. Isti carnaliter intellegentes, dixerunt: Ubi est pater

tuus? 10 Modo audi, ariane: Neque me scitis, neque Patrem meum; quia si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quid est, si me sciretis et Patrem, meum sciretis, nisi, ego et Pater unum sumus? Quando vides aliquem alicui similem: intendat Caritas vestra, quotidiana locutio est; non sit vobis arduum quod esse advertitis usitatum: quando ergo vides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis: Quomodo iste homo similis est illi homini! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum ignorat, cui tu istum similem dicis: Itane, inquit, similis est? Et tu ad eum: Quid enim, tu illum non nosti? At ille: Non novi, inquit. Iam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente quem cernit, respondes et dicis: Hunc vidisti, illum vidisti. Non utique quia hoc dixisti, unum esse asseverasti, et duos negasti: sed propter similitudinem tale dedisti responsum: Istum nosti et illum nosti; valde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et Dominus: Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius. Erubescat arianus. Gratias Domino quia et ipse arianus recessit ab errore sabelliano, et non est patripassianus: non dicit ipsum Patrem indutum carne venisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et quodammodo ad se ascendisse; hoc non dicit: agnoscit mecum Patrem, Patrem esse; et Filium, Filium esse. Sed, o frater, evasisti illud naufragium, quare tendis in alterum? Pater, Pater est; Filius, Filius est: quare dicis dissimilem? quare diversum? quare aliam substantiam? Si dissimilis esset, numquid diceret discipulis suis: Qui me vidit, vidit et Patrem? numquid diceret Iudaeis: Si me sciretis, et Patrem meum sciretis? Unde hoc verum esset, nisi et illud verum: Ego et Pater unum sumus?

Nonnulli credunt sub fato Dominum fuisse.

8. Haec verba locutus est Iesus in gazophylacio docens in templo 11: magna fiducia, sine timore. Non enim pateretur quod nollet, qui nec nasceretur si nollet. Denique quid sequitur? Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora eius. Hoc item nonnulli cum audiunt, sub fato fuisse Dominum Christum credunt, et dicunt: Ecce Christus habebat fatum. O si cor tuum non esset fatuum, non crederes fatum! Si fatum, sicut nonnulli intellexerunt, a fando dictum est, id est a loquendo; Verbum Dei quomodo habet fatum, quando in ipso Verbo omnia sunt quae condita sunt? Non enim aliquid Deus constituit quod ante nescivit; in Verbo ipsius erat quod factum est. Mundus factus est; et factus est, et ibi erat. Quomodo et factus est, et ibi erat? Quia domus quam aedificat structor, prius in arte erat; et ibi melius erat, sine vetustate, sine ruina: tamen ut ostendat artem, fabricat domum; et processit quodammodo

domus ex domo; et si domus ruat, ars manet. Ita apud Dei Verbum erant omnia quae condita sunt; quia omnia in sapientia fecit Deus, et cuncta nota fecit 12: non enim quia fecit didicit, sed quia noverat fecit. Nobis quia facta sunt, nota sunt; illi nisi nota essent, facta non essent. Praecessit ergo Verbum. Et quid ante Verbum Dei? Nihil omnino. Nam si esset aliquid ante, non dictum esset: In principio erat Verbum 13; sed: In principio factum est Verbum. Denique de mundo quid ait Moyses? In principio fecit Deus coelum et terram 14. Fecit quod non erat: si ergo fecit quod non erat, ante quid erat? In principio erat Verbum. Et unde coelum et terra? Omnia per ipsum facta sunt 15. Tu ergo ponis Christum sub fato? Ubi sunt fata? In coelo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet, per quem factum est coelum et sidera; cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub coelo, ideo putas et potestatem Christi subditam coelo?

9. Audi, stulte: Nondum venerat hora eius 16, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Noverat enim ipse quando deberet mori: intendit omnia quae praedicta sunt de illo, et exspectabat finiri omnia quae praedicta sunt ante eius passionem futura; ut cum impleta essent, tunc veniret et passio, dispositionis ordine, non fatali necessitate. Denique audite, ut probetis: inter caetera quae de illo prophetata sunt, scriptum est etiam: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 17. Quomodo facta sint, in Evangelio novimus. Prius dederunt fel; accepit, gustavit 18, et despuit: postea in cruce pendens, ut omnia praedicta complerentur, ait: Sitio 19: acceperunt spongiam aceto plenam, in arundine ligaverunt, et admoverunt pendenti; accepit ille et ait: Perfectum est. Quid est: Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante passionem meam fuerant prophetata: ergo adhuc quid hic facio? Denique posteaquam dixit: Perfectum est, inclinato capite tradidit spiritum 20. Numquid illi latrones iuxta confixi, quando voluerunt, exspiraverunt? Tenebantur vinculis carnis, quia non erant creatores carnis: clavis confixi diu cruciabantur, quia infirmitati non dominabantur. Dominus autem quando voluit, carnem in utero virginali accepit: quando voluit, ad homines processit; quamdiu voluit, inter homines vixit; quando voluit, a carne discessit: hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo horam ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam: ut prius omnia complerentur, quae ante passionem ipsius compleri oportebat. Nam quomodo sub fati necessitate positus erat, qui alio loco dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam 21

? Ostendit hanc potestatem, quando eum Iudaei quaerebant. Quem quaeritis, inquit? Et illi: Iesum. Et ille: Ego sum. Qua voce audita, redierunt retro et ceciderunt 22.

Quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat.

10. Dicit aliquis: Si haec in illo potestas erat, quare, cum Iudaei insultarent pendenti et dicerent: Si Filius Dei est, descendat de cruce 23, non descendit, ut eis suam potestatem descendendo monstraret? Quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat. Si enim quasi commotus ad eorum verba descenderet, victus conviciorum dolore putaretur. Prorsus non descendit, fixus permansit, quando vellet abscessurus. Nam quid ei magnum fuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere? Intellegamus ergo nos quibus hoc ministratum est, potentiam Domini nostri Iesu Christi occultam tunc, manifestam futuram in iudicio: de quo dictum est: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit 24. Quid est, manifestus

veniet? Quia venit occultus, veniet manifestus Deus noster, hoc est Christus. Et non silebit: quid est, non silebit? Quia primo siluit. Ubi siluit? Quando iudicatus est; ut etiam hoc impleretur, quod et propheta praedixerat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum 25. Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis eius: et de occulta potentia quam Iudaei non noverant, unde illis modo dictum est: Neque me nostis, neque Patrem meum; et de carne suscepta quam Iudaei noverant, et cuius patriam sciebant; unde illis alio loco dixit: Et me nostis, et unde sim nostis 26. Utrumque noverimus in Christo; et unde aequalis est Patri, et unde illo maior est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo.


Aug - in Ioannis 36