Aug - in Ioannis 43

43

TRACTATUS 43: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est (Io 8,48-59).

(Jn 8,48-59). Abraham vidit et gavisus est. Quis explicat hoc gaudium? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis lucem ineffabilem, Verbum manens, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, nec de Patris gremio recessurum?

1. In ista lectione sancti Evangelii, quae hodie recitata est, a potentia discimus patientiam. Quid enim sumus servi ad Dominum, peccatores ad iustum, creatura ad Creatorem? Tamen quomodo si quid mali sumus, a nobis sumus; ita quidquid boni sumus, ab illo, et per illum sumus. Et nihil sic quaerit homo quomodo potentiam: habet Dominum Christum magnam potentiam: sed prius eius imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. Quis nostrum patienter audiret si alicui diceretur: Daemonium habes? Quod dictum est ei qui non solum homines salvabat, sed etiam daemonibus imperabat.

2. Hoc enim cum dixissent Iudaei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es, et daemonium habes 1 horum duorum sibi obiectorum unum negavit, alterum non negavit. Respondit enim, et ait: Ego daemonium non habeo 2. Non dixit: Samaritanus non sum: et utique duo fuerant obiecta. Quamvis maledictum maledicto non reddiderit, quamvis convicium non convicio refutaverit; pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. Samaritanus enim interpretatur Custos. Noverat se ille nostrum esse custodem. Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel 3: et: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt 4. Est ergo ille custos noster, qui creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertineret ut servaremur? Denique ut plenius noveritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam illam notissimam attendite, ubi homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui eum graviter vulnerantes, semivivum in via reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum: transiit Levites, et ipse praeteriit: transiit quidam Samaritanus, ipse est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, eique se praestitit proximum, quem non deputavit alienum 5. Ad hoc ergo solum quod daemonium non haberet, non autem se Samaritanum non esse, respondit.

3. Deinde post tale convicium, hoc solum dixit de gloria sua: Sed honorifico, inquit: Patrem meum, et vos inhonorastis me 6. Hoc est: Ego me non honorifico, ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem; sed si vos me agnosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic et vos honorificaretis me: ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis.

4. Ego autem, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet 7. Quem vult intellegi, nisi Patrem? Quomodo ergo alio loco dicit: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 8; et hic dicit: Non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet? Si ergo iudicat Pater, quomodo non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio?

Duae sunt tentationes.

5. Hanc quaestionem ut solvamus, attendite; simili locutione solvi potest. Scriptum habes: Deus neminem tentat 9; et iterum scriptum habes: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 10. Nempe quaestio est, videtis. Quomodo enim Deus neminem tentat, et quomodo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum? Item scriptum est: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem 11; et alio loco scriptum est: Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi 12. Et ipsa quaestio est. Quomodo enim, perfecta caritas foras mittit timorem, si timor Domini castus permanet in saeculum saeculi?

6. Intellegimus ergo duas esse tentationes; unam quae decipit, alteram quae probat: secundum eam quae decipit: Deus neminem tentat; secundum eam quae probat, tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Sed iterum et hic alia nascitur quaestio, quomodo tentat ut sciat, quem latere nihil potest antequam tentet. Non ergo Deus nescit: sed dictum est, ut sciat, quod est, ut scire vos faciat. Locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in auctoribus eloquentiae reperiuntur. De sermone nostro aliquid dicam. Fossa caeca dicitur, non quia ipsa oculos perdidit, sed quia latendo non videntes facit. Aliquid et de illis auctoribus dicam. Tristes lupinos ait quidam 13, hoc est amaros: non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc est, tristes faciunt. Sunt ergo et in Scripturis locutiones eiusmodi. Qui in talibus quaestionibus cognoscendis laborant, in solvendis talibus quaestionibus non laborant. Ergo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat: quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat, si diligi is eum. Iob latebat se, sed Deum non latebat; admisit tentatorem, et fecit cum sui cognitorem.

Timor servilis et timor castus.

7. Quid de duobus timoribus? Est timor servilis, et est timor castus; est timor ne patiaris poenam, est alius timor ne amittas iustitiam. Timor ille ne patiaris poenam, servilis est. Quid magnum est timere poenam? Hoc et nequissimus servus, hoc et crudelissimus latro. Non est magnum timere poenam, sed magnum est amare iustitiam. Qui ergo amat iustitiam, nihil timet? Timet plane: non ne incidat in poenam, sed ne amittat iustitiam 14. Fratres mei, credite, et conicite ex eo quod amatis. Amat aliquis vestrum pecuniam. Putas, invenio aliquem qui non amet? Ex hoc tamen ipso quod amat, intellegat quod dico. Timet damnum: quare timet damnum? Quia pecuniam diligit. Quantum amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam. Ergo invenitur aliquis amator iustitiae, qui plus in corde damnum pertimescat, qui plus timeat exspoliari iustitia, quam tu pecunia. Ipse est timor castus, ipse permanet in saeculum saeculi: non eum tollit caritas, nec foras mittit, sed magis complectitur, et comitem tenet simul et possidet. Venimus enim ad Dominum, ut videamus facie ad faciem: ibi timor castus nos servat; timor enim ille non perturbat, sed confirmat. Timet mulier adultera ne vir eius veniat, timet et casta ne vir eius abscedat.

8. Ergo sicut secundum aliam tentationem: Deus neminem tentat; secundum aliam vero, tentat vos Dominus Deus vester: et secundum alium timorem, timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem; secundum vero alium timorem, timor Domini castus permanet in saeculum saeculi 15: sic et hoc loco, secundum alterum iudicium: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio; secundum vero alterum iudicium: Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet.

9. Et de ipso verbo quaestio ista solvatur. Habes in Evangelio commemoratum poenale

iudicium: Qui non credit, iam iudicatus est 16; et alio loco: Veniet hora quando ii qui sunt in monumentis audient vocem eius, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem iudicii 17. Videte quemadmodum iudicium pro damnatione et poena posuit. Et tamen si semper iudicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in Psalmo: Iudica me, Deus? Ibi iudicium secundum afflictionem, hic iudicium secundum discretionem positum est. Quomodo secundum discretionem? Quomodo exponit ipse qui ait: Iudica me, Deus. Lege enim et vide quid sequitur. Quid est: Iudica me, Deus? et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta 18. Quod ergo dictum est: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; secundum hoc ait modo Dominus Christus: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet. Quomodo est qui quaerat et iudicet? Est Pater qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet. Vos enim secundum hoc saeculum gloriamini: ego non secundum hoc saeculum glorior, qui Patri dico: Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset 19. Quid est, ea gloria? Ab humana inflatione discreta. Secundum hoc iudicat Pater. Quid est, iudicat? Discernit. Quid discernit? Gloriam Filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est: Unxit te, Deus, Deus tuus

oleo exsultationis prae participibus tuis 20. Non enim quia homo factus est, iam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato: nos homines trahentes de Adam et mortem et delictum; ille de Virgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia volumus nati sumus, nec quamdiu volumus vivimus, nec quomodo volumus morimur: ille antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a Magis adoraretur, crevit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et infirmitate hominem praeferebat. Postremo elegit et genus mortis, hoc est, ut in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium figeret: ut dicat christianus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 21. In ipsa cruce quando voluit, corpus dimisit, et abscessit: in ipso sepulcro quamdiu voluit, iacuit; quando voluit, tamquam de lecto surrexit. Ergo, fratres, secundum ipsam formam servi, (nam illud quis digne loquitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 22?) secundum ipsam, inquam, formam servi multum interest inter gloriam Christi, et gloriam hominum caeterorum. De ipsa gloria dicebat, quando quod daemonium haberet audiebat: Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et iudicet 23.

10. Tu autem de te, Domine, quid dicis? Amen, amen dico vobis; si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum 24. Vos, inquit, dicitis: Daemonium habes; ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant: Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; et irascebantur, quia iam mortui erant illa morte quae vitanda erat. Dixerunt ergo Iudaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae, et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum 25. Videte locutionem Scripturarum: Mortem non videbit, id est, gustabit. Mortem videbit, mortem gustabit. Quis videt? quis gustat? Quos oculos habet homo, ut videat quando moritur? Quando veniendo mors ipsos oculos claudit ne aliquid videant; quomodo dicitur, non videbit mortem? Item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid sapiat dignoscatur? Quando totum sensum tollit, quid in palato remanebit? Sed videbit dictum est et gustabit, pro eo quod est, experietur.

Mors prima et mors secunda.

11. Haec Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus: quia et Domini

exitus mortis 26, sicut loquitur Psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait: Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum; nisi quia videbat Dominus aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem secundam, mortem aeternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis eius? Ipsa est vera mors: nam ista migratio est. Quid est ista mors? Relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennas praecipitetur. De ipsa ergo morte Dominus dixit: Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit.

12. Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus. Quod est autem gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam. Dictum est aliquibus: Adorate idola; quod si non feceritis, interficiemini: aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit: Si non feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis 27. Multi timuerunt et adoraverunt; nolentes mori mortui sunt: timendo mortem quae non evaditur, inciderunt in mortem quam evadere feliciter possent, si istam quae non evaditur, infeliciter non timerent. Natus es homo, moriturus es. Quo ibis, ut non moriaris? quid facies ut non moriaris? Ut Dominus tuus necessitate moriturum consolaretur, voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum, dedignaris mori? Ergo moriturus es: qua evadas hoc, non habes. Hodie sit, cras sit; futurum est, debitum est reddendum. Quid ergo agit homo timens, fugiens, occultans se ne inveniatur ab inimico? Numquid agit ut non moriatur? Sed ut paulo serius moriatur. Non accipit debiti securitatem, sed postulat dilationem. Quantumlibet diu differatur, veniet quod differtur. Illam mortem timeamus quam timuerunt tres viri, quando dixerunt regi: Potens est Deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non 28. Ibi fuit timor illius mortis, quam modo Dominus comminatur, quando dixerunt: Sed et si noluerit aperte liberare, potest in occulto coronare. Unde et ipse Dominus facturus martyres, et caput martyrum futurus ait: Nolite timere eos qui occidant corpus, et postea non habent quid faciant. Quomodo non habent quid faciant? Quid si cum occiderint, corpus bestiis lacerandum et diripiendum alitibus proiciant? videtur adhuc saevitia habere quod faciat. Sed cui facit? Qui migravit. Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio iacet, habitator abscessit. Ergo postea non habent quid faciant: non sentienti enim nihil faciunt. Sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis 29. Ecce de qua morte loquebatur, cum diceret: Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Servemus ergo, fratres, sermonem ipsius in fide; perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem.

13. Isti autem indignantes mortui, et morti sempiternae praedestinati, respondebant conviciose, et dicebant: Modo cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae 30. Sed ista morte quam Dominus vult intellegi, nec Abraham mortuus est, nec Prophetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant, et mortui erant. Nam respondens quodam loco Sadducaeis moventibus quaestionem de resurrectione, hoc ait ipse Dominus: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quomodo ait Dominus de rubo ad Moysen: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum 31. Si ergo illi vivunt, laboremus sic vivere, ut cum illis vivere possimus cum mortui fuerimus. Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas: Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit 32; cum scias et Abraham mortuum et prophetas?

14. Respondit Iesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus qui glorificat me 33. Hoc ait propter illud quod dixerunt: Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aliquando Ariani et de isto verbo

calumniantur fidei nostrae, et dicunt: Ecce maior est Pater, quia utique glorificat Filium. Haeretice, non legisti et ipsum Filium dicentem quod glorificet Patrem suum 34

? Si et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat: pone pervicaciam, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem.

Manichaei et marcionitate.

15. Est ergo, inquit: Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis: Quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Videte, fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum Deum Patrem esse Christi, qui annuntiatus est et Iudaeis. Propterea dico, quia rursus quidam haeretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse Patrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum. Manichaei sunt qui ista dicunt: Marcionitae sunt qui ista dicunt. Sunt et alii fortasse haeretici, quos commemorare vel non opus est, vel a me omnes recoli in praesentia non possunt: non defuerunt tamen qui hoc dicerent. Itaque attendite, ut habeatis quid dicatis et contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent, eius Filium recepissent. Ego autem, inquit, novi eum. Secundum carnem iudicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit: Ego novi eum. Sed videte quid sequatur: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Ergo arrogantia non ita caveatur, ut veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem eius servo 35. Sermonem Patris tamquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur.

Abraham vidit et gavisus est.

16. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est 36. Magnum testimonium perhibet Abrahae, semen Abrahae, creator Abrahae: Abraham exsultavit, inquit, ut videret diem meum. Non timuit, sed exsultavit ut videret. Erat enim in illo caritas quae foras mittit timorem 37. Non ait: Exsultavit, quia vidit; sed, exsultavit ut videret. Credens utique exsultavit sperando, ut videret intellegendo. Et vidit: Et quid potuit plus dicere, vel quid debuit plus dicere Dominus Iesus Christus? Et vidit, inquit, et gavisus est. Quis explicat hoc gaudium, fratres mei? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc vidit Abraham. Nam quod ait, diem meum, incertum potest esse unde dixerit; utrum diem Domini temporalem quo erat venturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse. Et ubi inveniam? An sufficere nobis debet testimonium Domini nostri Iesu Christi? Putemus nos invenire non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Et si nos non invenimus, numquid mentiri veritas posset? Credamus veritati, et de Abrahae meritis minime dubitemus. Tamen audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando misit servum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum sacramento obstrinxit, ut fideliter quod iubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahae semini coniugium quaerebatur. Sed ut hoc cognosceret servus quod noverat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid carnale sapiebat; ait servo suo quem mittebat: Pone manum sub femore meo, et iura per Deum coeli 38. Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae? Iam intellegitis sacramentum: per femur, genus. Ergo quae fuit illa iuratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli? Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit: Mitte manum sub femore meo. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae.

Nos autem, fratres, si agnoscimus carnem Christi venerandam, illud femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. Etenim propheta erat Abraham. Cuius propheta? Seminis sui et Domini sui. Semen suum significavit dicendo: Mitte manum sub femore meo: Dominum suum significavit addendo, et iura per Deum coeli.

17. Irati Iudaei responderunt: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen, amen dico vobis; antequam Abraham fieret, ego sum 39. Appende verba, et cognosce mysterium. Antequam Abraham fieret. Intellege, fieret ad humanam facturam, sum vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura est Abraham. Non dixit: Antequam Abraham esset, ego eram; sed: Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc dixit: Antequam Abraham fieret, ego factus sum: In principio enim fecit Deus coelum et terram 40: nam in principio erat Verbum 41. Antequam fieret Abraham, ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahae factus erat; et ut Abraham fieret, ante Abraham ipse erat.

18. Hinc iam velut Abrahae apertissimo convicio commoti sunt acrius. Blasphemasse quippe illis visus est Dominus Christus, quoniam dixit: Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Iesus autem, tamquam homo, tamquam in forma servi, tamquam humilis, tamquam passurus, tamquam moriturus, tamquam nos suo sanguine redempturus: non tamquam ille qui est, non tamquam in principio Verbum, et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? Non erat magnum Deo: sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. Abscondit se ergo ab eis, ne lapidaretur. Tamquam homo a lapidibus fugit: sed vae illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit!

44

TRACTATUS 44: Exiens vidit hominem caecum a nativitate (Io 9,1-41).

(Jn 9,1-41)

Caeci huius illuminati commendo mysterium. Genus humanum est iste caecus; haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides, quem fidelem quando venit Christus invenit?

1. De homine quem Dominus Iesus illuminavit, qui caecus natus fuit, prolixa lectio recitata est: quam si universam pertractare conemur, pro sui dignitate, sicut valemus, singula considerantes, non sufficit dies. Proinde peto et admoneo Caritatem vestram, ut in iis quae aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis: nam nimis longum erit in singulis immorari. Breviter ergo caeci huius illuminati commendo mysterium. Ea quippe quae fecit Dominus noster Iesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides; quem fidelem quando venit Christus invenit? Quandoquidem Apostolus natus in gente Prophetarum dicit: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri 1. Si filii irae, filii vindictae, filii poenae, filii gehennae. Quomodo natura, nisi quia peccante primo homine, vitium pro natura inolevit? Si vitium pro natura inolevit, secundum mentem omnis homo caecus natus est. Si enim videt, non opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo a nativitate.

2. Venit Dominus: quid fecit? Magnum mysterium commendavit. Exspuit in terram 2, de saliva sua lutum fecit: quia Verbum caro factum est 3. Et inunxit oculos caeci. Inunctus erat, et nondum videbat. Misit illum ad piscinam quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen huius piscinae; et ait: Quod interpretatur Missus 4. Iam quis sit missus agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina quae interpretatur Missus, baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit; quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi profunditas et pertractari : sed hoc sufficiat Caritati vestrae; audistis grande mysterium. Interroga hominem: Christianus es? Respondet tibi: Non sum, si Paganus est aut Iudaeus. Si autem dixerit: Sum; adhuc quaeris ab eo: Catechumenus, an fidelis? Si responderit: Catechumenus; inunctus est, nondum lotus. Sed unde inunctus? Quaere, et respondet; quaere ab illo in quem credat: eo ipso quo catechumenus est, dicit: In Christum. Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. Quid dixi de sputo et luto? Quia Verbum caro factum est. Hoc et catechumeni audiunt: sed non eis sufficit ad quod inuncti sunt; festinent ad lavacrum, si lumen inquirunt.

3. Iam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, verba Domini et ipsius universae lectionis percurramus potius quam tractemus. Exiens vidit hominem caecum: non utcumque caecum, sed, a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli eius: Rabbi 5. Scitis Rabbi quia magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant: quaestionem quippe Domino proposuerunt tamquam magistro: Quis peccavit, hic, an parentes eius, ut

caecus nasceretur? Respondit Iesus: Neque hic peccavit, neque parentes eius 6, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, numquid parentes huius caeci sine peccato erant? Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiae minime vigilabant? Quanta mala committunt caeci! A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis? Non poterat videre, sed noverat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset implere, sed in corde iudicari a cordis perscrutatore. Si ergo et parentes eius habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare Dominus dixit: Neque hic peccavit, neque parentes eius: nisi ad rem de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes eius, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut faciat intellegentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes eius: sed ut manifestentur opera Dei in illo.

4. Deinde quid sequitur? Me oportet operari opera eius qui misit me. Ecce est ille missus in quo faciem lavit caecus. Et videte quid dixerit: Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Memento te quomodo universam gloriam illi dat de quo est: quia ille habet filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Sed quare dixisti: Domine, donec dies est? Audi quare. Venit nox quando nemo potest operari 7. Nec tu, Domine? Itane tantum valebit nox illa, ut nec tu possis in ea operari, cuius opus nox est? Puto enim, Domine Iesu, imo non puto, sed credo atque confirmo te ibi fuisse, quando dixit Deus: Fiat lux; et facta est lux 8. Si enim Verbo fecit, per te fecit: et ideo dictum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 9. Divisit Deus inter lucem et tenebras; lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem 10.

Vobiscumque quaero, vobiscum inveniam a quo quaero.

5. Quae est illa nox, quae cum venerit, nemo poterit operari? Audi quid sit dies, et tunc intelleges quae sit nox. Unde sumus audituri quisnam sit dies iste? Ipse dicat: Quamdiu in hoc mundo sum, lux sum mundi 11. Ecce ipse est dies. Lavet oculos caecus in die, ut videat diem. Quamdiu, inquit, in mundo sum, lux sum mundi. Ergo nescio quae nox erit, quando ibi Christus non erit; ideo nemo poterit operari. Restat inquirere, fratres mei, patienter accipite inquirentem me: vobiscum quaero, vobiscum inveniam a quo quaero. Constat, expressum ac definitum est, diem commemorasse Dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi: Quamdiu, inquit, sum in hoc mundo, lux sum mundi. Ergo ipse operatur. Quamdiu est autem in hoc mundo? Putamus eum, fratres, fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si ergo hoc putamus, iam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari: si post ascensum Domini facta est nox ista, unde Apostoli tanta operati sunt? Numquid ista nox erat, quando Spiritus sanctus veniens, et omnes qui in uno loco erant adimplens, dedit eis loqui omnium gentium linguis 12

? Numquid nox erat quando claudus ille ad verbum Petri salvus effectus est, imo ad verbum Domini habitantis in Petro 13? Numquid nox erat quando transeuntibus discipulis aegri cum lectulis ponebantur, ut vel umbra transeuntium tangerentur 14

? Dominus autem cum hic esset, neminem transiens umbra sua salvum fecit: sed ipse discipulis dixerat: Maiora horum facietis 15. Dixerat quidem Dominus: Maiora horum facietis: sed non se extollat caro et sanguis; audiat dicentem: Sine me nihil potestis facere 16.

Si modo operamur, hic est dies, hic est Christus.

6. Quid igitur? quid dicemus de nocte ista? Quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit: nox ista eorum erit quibus in fine dicetur: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 17. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi quia et nox est. De quodam servo dicit: Ligate illi manus et pedes, et proicite eum in tenebras exteriores 18. Operetur ergo homo dum vivit, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem: et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollicitudo qui vivimus: si fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 19. Dies iste qui circuitu solis huius impletur, paucas horas habet, dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extenditur. Post resurrectionem vero vivorum et mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 20: ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis: reddet enim Dominus unicuique secundum opera sua 21. Cum vivis, fac, si facturus es: erit enim tunc nox valida, quae involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando moritur, illa nocte suscipitur: non est ut illic aliquid operetur. In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur; et conatus est benefacere. Ait enim Abrahae: Pater Abraham, mitte Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic

agatur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum 22. O infelix! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo iam in nocte es, in qua nemo possit operari.

7. Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos eius, et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns 23. Haec quia manifesta sunt, transeamus.

Caecus annuntiator factus est gratiae.

8. Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est: alii: Nequaquam, sed similis est eius. Aperti oculi vultum mutaverant. Ille dicebat: Quia ego sum. Vox grata, ne damnaretur ingrata. Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi 24. Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum frangebatur; quia non habebant in corde, quod iam ille habebat in facie. Dixerunt ei: Ubi est ille qui tibi aperuit oculos? Ait: Nescio 25. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres, tamquam illam inunctionem in animo habuerit. Praedicat, et nescit quem praedicat.

9. Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus, et aperuit oculos eius. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam 26. Non omnes, sed quidam: iam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit 27. Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spiritale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis 28. Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Iam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile 29; et Dominum audite: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati 30. Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritaliter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? 31 Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? 32 Quid de illo sentis? quid existimas? quid iudicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua 33.

10. Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocarent parentes eius qui viderat 34: id est, qui caecus fuerat, et viderat. Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes eius, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: quomodo autem nunc videat nescimus; aut quis eius aperuit oculos, nos nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur 35. Filius quidem noster est, sed iuste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini; quid nobis calumniamini? Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos. Iam enim conspiraverant Iudaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret 36. Iam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea parentes eius dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate 37.

11. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo 38. Quid est: Da gloriam Deo? Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 39

Et ille iam stomachans adversus duritiam Iudaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos, respondit eis: Dixi iam vobis, et audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? 40

Quid est: Numquid et vos, nisi, quia ego iam sum? Numquid et vos vultis? Iam video, sed non invideo.

12. Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus eius sis 41. Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum enim est, si cor discutias, non si verba perpendas. Nos autem Moysi discipuli sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, istum autem nescimus unde sit 42. Utinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim

ille scripsit 43. Itane sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini.

13. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem eius facit, hunc exaudit 44. Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille Publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret: Domine, propitius esto mihi peccatori 45. Et ista confessio meruit iustificationem, quomodo iste caecus illuminationem. A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere

quidquam 46. Libere, constanter, veraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret?

14. Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus. Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum: ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem. In peccatis totus natus es, et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras 47. Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati docentem proiecerunt.

15. Sed quod dixi iam dudum, fratres, illi pellunt, excipit Dominus: magis enim quia expulsus est, christianus factus est. Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Missus est ille, iste lavans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus.

Denique iam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed iam Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo, Domine. Parum est: Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum 48.

Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens.

16. Et dixit ei Iesus. Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant 49. Quid est hoc, Domine? Magnam quaestionem fessis intulisti: sed erige vires nostras, ut possimus intellegere quod dixisti. Venisti ut qui non vident, videant: recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas: hoc omnis anima accipit, omnis intellegit. Quid est hoc quod sequitur: Et qui vident, caeci fiant? Ergone quia venisti, caeci fient qui videbant? Audi quid sequitur, et fortassis intelleges.

17. Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? Audi iam quid est quod movebat: Et qui vident, caeci fiant. Dixit eis Iesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum: quia veni ego auferre peccatum. Nunc vero dicitis: Quia videmus: peccatum vestrum manet 50. Quare? Quia dicendo: Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait: Ego veni, ut qui non vident, videant: quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant. Et qui vident, caeci fiant: quid est, qui vident, caeci fiant? Qui se putant videre, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit iudicium, cum ait: In iudicium veni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a superbis, se videre putantibus, et ideo gravius excaecatis; tamquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 51: illorum scilicet qui dicunt: Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud iudicium iam intulit mundo, quo de vivis et mortuis in fine saeculi iudicabit. Secundum hoc enim dixerat: Ego non iudico quemquam 52: quoniam prius venit, non ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 53.


Aug - in Ioannis 43