Aug - in Ioannis 90

90

TRACTATUS 90: Viderunt et oderunt me et Patrem meum (Io 15,23).

(Jn 15,23)

O miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt, ut ipsa manente mutentur, ne ipsa iudicante damnentur.

1. Audistis Dominum dicentem: Qui me odit, et Patrem meum odit 1; qui superius dixerat: Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me 2. Non itaque dissimulanda nascitur quaestio, quomodo possint odisse quem nesciunt. Si enim Deum non quod est ipse, sed nescio quid aliud eum suspicantur aut credunt, et hoc oderunt; utique non ipsum oderunt, sed quod sua mendaci suspicione vel vana credulitate concipiunt: si autem quod est, hoc de illo sentiunt, quomodo eum nescire dicuntur? Et de hominibus quidem fieri potest ut eos saepe quos nunquam vidimus, diligamus; ac per hoc nec illud a contrario impossibile est, ut eos quos nunquam vidimus, oderimus. Fama quippe de aliquo sermocinante seu bene seu male, fit non immerito ut amemus vel oderimus ignotum. Sed si fama sit verax, quomodo est de quo vera didicimus, dicendus ignotus? An quia eius faciem non vidimus? Quam cum et ipse non videat, nulli tamen potest notior esse quam sibi. Non igitur in eius facie corporali nobis intimatur cuiusque notitia. Sed tunc nobis ad cognitionem patet, quando eius mores et vita non latet. Alioquin nec seipsum nosse quisquam potest, qui videre faciem suam non potest. Sed utique tanto certius quam notus est aliis ipse se novit, quanto certius interiore conspectu potest videre quod sapit, videre quod cupit, videre quod vivit: quae cum aperiuntur et nobis, tunc vere fit cognitus nobis. Haec itaque quoniam plerumque ad nos de absentibus vel etiam mortuis, sive fama, sive litteris perferuntur; hinc fit ut saepe quos nunquam facie corporis vidimus (non tamen quos omnino nescimus), vel oderimus homines, vel amemus.

Non possumus hominum indagare conscientiam.

2. Sed plerumque in eis nostra credulitas fallitur; quia nonnunquam et historia, et multo magis fama mentitur. Pertinet autem ad nos ne perniciosa opinione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam. Hoc est, ut si ille vel ille homo utrum sit impudicus pudicusve nescimus, oderimus tamen impudicitiam, et pudicitiam diligamus: et si illum vel illum iniustum esse iustumve nescimus, amemus tamen iustitiam, et iniustitiam detestemur; non quas nobis ipsi errando confingimus, sed quas fideliter, hanc appetendam, illamque vitandam in Dei veritate conspicimus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, quod devitandum est devitamus, ignoscatur nobis quod de occultis hominum aliquando, imo assidue non vera sentimus. Hoc enim ad humanam tentationem pertinere arbitror, sine qua duci ista non potest vita, ita ut Apostolus diceret: Tentatio vos non apprehendat nisi humana 3. Quid enim tam humanum quam non posse inspicere cor humanum; et ideo non eius latebras perscrutari, sed plerumque aliud quam id quod ibi agitur suspicari? Quamquam et in his rerum tenebris humanarum, hoc est cogitationum alienarum, etsi suspiciones intellegere non possumus, quia homines sumus; iudicia tamen, id est, definitas firmasque sententias continere debemus, nec ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo 4.

Quando ergo non erratur in rebus, ut recta sit improbatio vitiorum virtutumque probatio;

profecto si erratur in hominibus, venialis est humana tentatio.

3. Per has autem humanorum cordium tenebras, res multum miranda et multum dolenda contingit, ut eum nonnunquam quem iniustum putamus, et tamen iustus est et iustitiam in eo nescientes diligimus, devitemus, aversemur, a nostro prohibeamus accessu, communem cum illo vitam victumque habere nolimus; eumque etiam, si disciplinae imponendae necessitas cogit, sive ne aliis noceat, sive ut fiat ipse correctior, asperitate salubri persequamur; et hominem bonum tamquam malum affligamus, quem nescientes amamus. Hoc fit, si quis, verbi gratia, cum sit pudicus, a nobis creditur impudicus. Sine dubio enim si pudicum diligo, hoc est ipse quod diligo: ergo etiam ipsum diligo, et nescio. Et si impudicum odi, non ergo ipsum odi; quia non est quod odi: et tamen dilecto meo, cum quo semper in caritate pudicitiae habitat anima mea, facio ignarus iniuriam, non errans in discretione virtutum atque vitiorum, sed in cordium tenebris humanorum. Proinde sicut fieri potest ut homo bonus hominem bonum oderit nesciens, vel potius diligat nesciens (ipsum enim diligit cum bonum diligit, quia id quod est ille, hoc iste diligit); oderit autem nesciens non ipsum, sed quod putat esse ipsum: ita fieri potest ut etiam homo iniustus hominem oderit iustum, et dum aestimat se sui similem iniustum diligere, nesciens diligat iustum; et tamen dum eum credit iniustum, diligat non ipsum, sed quod putat esse ipsum. Quemadmodum autem hominem, sic et Deum. Denique si interrogarentur Iudaei, utrum diligerent Deum; quid se aliud quam diligere responderent, nec ex animo mentientes, sed errando potius opinantes? Quomodo enim diligerent Patrem veritatis, qui haberent odio veritatem? Nolunt enim sua facta damnari, et hoc habet veritas ut talia facta damnentur: tantum igitur oderunt veritatem, quantum oderunt suas poenas, quas talibus irrogat veritas. Nesciunt autem illam esse veritatem, quae tales quales ipsi sunt damnat: oderunt ergo quam nesciunt; et cum illam oderunt, profecto et eum de quo nata est nisi odisse non possunt. Ac per hoc quia veritatem qua iudicante damnantur, de Patre Deo natam nesciunt; utique etiam ipsum et nesciunt, et oderunt. O miseros homines, qui cum esse volunt mali, nolunt esse veritatem qua damnantur mali! Nolunt enim eam esse quod est, cum seipsos debeant nolle esse quod sunt; ut ipsa manente mutentur, ne ipsa iudicante damnentur.

91

TRACTATUS 91: Odio habuerunt me gratis (Io 15,22-25).

(Jn 15,22-25)

Gratis odit qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit; sic oderunt Dominum impii, sic diligunt iusti, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia.

1. Dixerat Dominus: Qui me odit, et Patrem meum odit 1. Utique enim qui odit veritatem, necesse est oderit et a quo veritas nata est: unde iam quantum datum est, locuti sumus. Deinde addidit unde nobis nunc loquendum est: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent 2. Peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 3. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Neque enim nullum habebant peccatum, antequam loqueretur eis et operaretur in eis; sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso peccato tenentur et caetera. Hoc enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et caetera.

2. Sed quid est hoc quod cum dixisset: Si opera non fecissem in eis, mox addidit, quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse maiora quam suscitatio mortuorum; quod scimus etiam antiquos fecisse Prophetas. Fecit enim Elias 4, fecit Elisaeus et cum in hac carne viveret 5, et cum in suo monumento sepultus iaceret. Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo refugissent, eumque ibi posuissent, continuo resurrexit 6. Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de septem panibus pavit 7; quod super aquas ambulavit, et Petro ut hoc

faceret praestitit 8

; quod aperuit oculos caeci nati 10, et

alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius fecit. Quis enim nisi Moyses Aegyptios plagis tot tantisque, manna de coelo esurientibus impetravit 13, aquam de Petra sitientibus fudit 14? Quis nisi Iesus Nave populo transituro Iordanis fluenta divisit 15, et currentem solem emissa ad Deum oratione frenavit et fixit 16

? Quis praeter Samson propter suam sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est 17

? Quis praeter Eliam curru igneo in alta subvectus est 18? Quis praeter Elisaeum, quod paulo ante commemoravi, sepulto suo cadavere, cadaver alterius reddidit vitae? Quis praeter Danielem inter ora inclusorum secum leonum esurientium vixit innocuus 19? Quis praeter tres viros, Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulavit illaesus 20?

Fecit in eis, non inter eos vel coram eis.

3. Praetereo caetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus demonstretur et aliquos sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. Sed qui tam multa vitia et malas valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur

antiquorum. Ut enim taceantur quos iubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit; Marcus evangelista quodam loco ait: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes; et erat omnis civitas ad ianuam congregata: et curavit multos qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiciebat 21. Id autem cum commemorasset Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens: Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines portavit 22. Item alio loco dicit Marcus: Et quocumque introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant 23. Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intellegendum est quod ait, in eis, non inter eos vel coram eis; sed prorsus in eis, quia sanavit eos. Haec quippe intellegi voluit quae non solum facerent admirationem, verum etiam manifestam conferrent salutem; pro quibus beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. Omnia quidem caeterorum miracula superat, quod est natus ex virgine, matrisque integritatem solus potuit nec conceptus violare nec natus: sed hoc nec coram eis factum est, nec in eis. Ad cognoscendam quippe huius miraculi veritatem, non communi cum eis aspectu, sed discreto ab eis discipulatu Apostoli pervenerunt. Iam vero illud quod die tertia in carne in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit vivum, et nunquam deinde moriturus cum illa ascendit in coelum, superat etiam cuncta quae fecit: sed neque hoc factum est in Iudaeis, neque coram eis; et nondum hoc fecerat, quando dicebat: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit.

4. Nimirum ergo sunt illa quae in eorum valetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donavit: haec enim viderunt, et hoc eis exprobrans adiungit, et dicit: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis 24. Eorum Legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam: sicut dicimus: Panem nostrum quotidianum; quem tamen a Deo petimus, addendo, da nobis 25. Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Dominum impii; sic diligunt iusti, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia. Quisquis vero altius attenderit Christum dicentem: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (sed haec et si Pater aut Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est), inveniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non sunt tres dii, sed unus Deus, de quo scriptum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus 26. Nemo ergo alius fecit quaecumque opera in eis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit. Haec autem ipse, non illis facientibus, fecit.

92

TRACTATUS 92: Cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit (Io 15,24-

(Jn 15,123)

Spiritus Sanctus testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem.

1. Dominus Iesus in sermone quem locutus est discipulis suis post coenam, proximus passioni, tamquam iturus et relicturus eos praesentia corporali, cum omnibus autem suis usque in consummationem saeculi futurus praesentia spiritali, exhortatus est eos ad perferendas persecutiones impiorum, quos mundi nomine nuncupavit: ex quo tamen mundo etiam ipsos discipulos se elegisse dixit, ut scirent se Dei gratia esse quod sunt, suis autem vitiis fuisse quod fuerunt. Deinde persecutores et suos et ipsorum Iudaeos evidenter expressit, ut omnino appareret etiam ipsos mundi damnabilis appellatione conclusos, qui persequitur sanctos. Cumque de illis diceret quod ignorarent eum a quo missus est, et tamen odissent et Filium et Patrem, hoc est, et eum qui missus est, et eum a quo missus est, de quibus omnibus in aliis sermonibus iam disseruimus; ad hoc pervenit ubi ait: Ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. Deinde tamquam consequenter adiunxit, unde modo disputare suscepimus: Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Quid hoc pertinet ad illud quod dixerat. Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut impleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis 1? An quia Paracletus quando venit, Spiritus veritatis, eos qui viderunt et oderunt, testimonio manifestiore convicit? Imo vero etiam aliquos ex illis qui viderunt, et adhuc oderant, ad fidem quae per dilectionem operatur 2, sui manifestatione convertit. Hoc ut ita intellegamus, ita factum esse recolimus. Venit enim die Pentecostes Spiritus sanctus in centum viginti homines congregatos, in quibus et Apostoli omnes erant, qui illo adimpleti cum linguis omnium gentium loquerentur, plures ex his qui oderant, tanto miraculo stupefacti (quandoquidem viderunt loquente Petro tam magnum atque divinum testimonium perhiberi de Christo, ut ille qui occisus ab eis inter mortuos deputabatur, resurrexisse et vivere probaretur), compuncti corde conversi sunt; et tanti sanguinis tam impie atque immaniter fusi indulgentiam perceperunt, ipso redempti sanguine quem fuderunt 3. Christi enim sanguis sic in remissionem peccatorum omnium fusus est, ut ipsum etiam peccatum posset delere quo fusus est. Hoc ergo intuens Dominus dicebat: Odio habuerunt me gratis: cum autem venerit Paracletus, ille testimonium perhibebit de me: tamquam diceret: Odio me habuerunt, et occiderunt videntes; sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes.

Spiritus roboravit et dilatavit amorem adhuc infirmum et angustum.

2. Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos. Quia enim ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis: quod ut modo non faciatis, illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis. Ille ergo testimonium perhibebit de me, et vos perhibebitis: dabit enim vobis fiduciam testimonium perhibendi caritas Dei diffusa in cordibus vestris per Spiritum sanctum qui dabitur vobis 4. Quae utique Petro adhuc defuit, quando mulieris ancillae interrogatione perterritus, non potuit verum testimonium perhibere; sed contra suam pollicitationem timore magno compulsus est

ter negare 5. Timor autem iste non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem 6. Denique ante passionem Domini, servilis timor eius interrogatus est a femina servitutis; post resurrectionem vero Domini liberalis eius amor ab ipso Principe libertatis 7: et ideo ibi turbabatur, hic tranquillabatur; ibi quem dilexerat negabat, hic quem negaverat diligebat. Sed adhuc etiam tunc amor ipse infirmus fuerat et angustus, donec eum roboraret et dilataret Spiritus sanctus. Qui posteaquam illi est abundantia gratiae largioris infusus, sic ad perhibendum de Christo testimonium quondam eius frigidum pectus accendit, atque illa prius trepida quae veritatem suppresserant, ora reseravit, ut cum omnes in quos venerat Spiritus sanctus, linguis omnium gentium loquerentur, Iudaeorum circumstantibus turbis, solus ad testimonium de Christo perhibendum prae caeteris promptius emicaret, eiusque interfectores de illius resurrectione confunderet. Si quem delectat tam suaviter sanctum tale spectaculum intueri, Actus Apostolorum legat 8: ibi beatum Petrum quem negantem doluerat, stupeat praedicantem; ibi linguam illam videat ad fiduciam a diffidentia, et ad libertatem a servitute translatam, tot linguas inimicorum convertere ad Christi confessionem, quarum non valendo unam ferre, versa fuerat in negationem. Quid plura? Tantus in illo fulgor gratiae, tanta Spiritus sancti plenitudo apparebat, tanta de ore praedicantis pretiosissimae veritatis pondera procedebant, ut ingentis multitudinis adversarios interfectores Christi Iudaeos faceret pro illo paratos mori, a quibus cum illo formidabat occidi. Hoc fecit Spiritus sanctus tunc missus, ante promissus. Ista Dominus magna atque miranda sua beneficia praevidebat, quando dicebat: Et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis. Cum autem venerit Paracletus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et vos testimonium perhibebitis. Ille quippe testimonium perhibens et testes fortissimos faciens, abstulit Christi amicis timorem, et inimicorum odium convertit in amorem.

93

TRACTATUS 93: Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis (Io 16,1-

(Jn 16,14)

Utique quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis: ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando, ut possit impleri: In omnem terram exivit sonus eorum. Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo, nisi impleret Spiritu suo.

1. In his quae praecedunt hoc Evangelii capitulum, Dominus discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque praeparavit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores: addens et promittens eis quod venturus esset Spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet, et adiciens quod et ipsi fierent testes eius, hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait: Ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis 1. Utique quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis: ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando: ut possit impleri: In omnem terram exivit sonus eorum 2. Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus cum iam verba eius audisset, ubi dixerat: Non est servus maior domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur 3; et hoc in illo iam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum sufficeret, debuit imitari: succubuit et negavit, non utique ferens quod illum ferre cernebat. Cum vere accepit donum Spiritus sancti, quem negaverat praedicavit; et quem confiteri timuerat, non timuit profiteri. Prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri convenerat nosset; sed nondum fuerat virtute fultus, ut quod noverat faceret: instructus erat ut staret, sed non erat firmatus ne caderet. Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad mortem, quem negaverat timens mortem. Ideo Dominus in hoc consequenti capitulo, de quo nunc vobis loquendum est: Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini 4. Canitur quippe in Psalmo: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum 5. Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes eius, subiunxit: Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 6, fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit illis scandalum.

2. Deinde quid passuri essent, iam exprimens ait: Extra synagogas facient vos 7. Quid autem mali erat Apostolis expelli de synagogis Iudaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Iudaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum, tamquam rami naturales in olea permanerent 8; nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae Synagogae Iudaeorum: eaedem quippe essent, si in eodem esse voluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes eius effecti, non utique tales essent, de quibus dicitur: Multi principes Iudaeorum crediderunt in eum; sed propter metum Iudaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei 9. Crediderunt ergo in eum, sed non sic quomodo eos volebat credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et

gloriam quae a solo Deo est non quaerentes? 10

Discipulis ergo sic in eum credentibus, ut impleti Spiritu sancto, hoc est dono gratiae Dei, non sint de numero eorum qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 11; nec de illorum de quibus dictum est: Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei: illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur impleta: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in tua iustitia exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es 12. Merito eis dicitur: Extra synagogas facient vos: illi scilicet qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; propter quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere 13, eos expellunt qui non in sua, sed in Dei iustitia exaltantur, nec expulsi ab hominibus erubescunt, quoniam gloria virtutis eorum ipse est.

3. Denique cum hoc eis dixisset, adiecit: Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo: et haec facient vobis, quia non cognoverunt Patrem neque

me 14. Hoc est, non cognoverunt Deum nec eius Filium, cui se in vobis occidendis praestare arbitrantur obsequium. Quae verba Dominus ita subiecit, tamquam ex hoc consolaretur suos, qui de synagogis Iudaicis pellerentur. Praenuntians enim quae mala essent pro eius testimonio perpessuri: Extra synagogas, inquit, facient vos. Nec ait: Et venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quid ergo ait? Sed venit hora: quemadmodum diceret, si aliquid boni post mala ista praediceret. Quid sibi ergo vult: Extra synagogas facient vos: sed venit hora? Tamquam hoc dicturus fuisset: Separabunt illi quidem vos, sed ego vos colligam; aut: Separabunt quidem illi vos, sed venit hora laetitiae vestrae. Quid ergo tibi facit hoc verbum quod ait: Sed venit hora, quasi consolationem eis promitteret post tribulationem; cum magis dicere debuisse videatur indicativo modo: Et venit hora? Sed non ait: Et venit, cum tribulationem super tribulationem, non consolationem post tribulationem venturam illis esse praediceret. An forte sic eos illa de synagogis separatio fuerat turbatura, ut mori mallent, quam in hac vita sine Iudaeorum congregationibus immorari? Absit ut sic turbarentur, qui Dei, non hominum gloriam requirebant. Quid ergo est: Extra synagogas facient vos: sed venit hora; cum potius dicere debuisse videatur: Et venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo? Neque enim saltem dictum est: Sed venit hora ut interficiant vos, quasi ut eis mors pro consolatione illius separationis accideret; sed: Venit, inquit, hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Prorsus non mihi videtur aliud significare voluisse, nisi ut intellegerent atque gauderent tam multos se Christo acquisituros, cum de Iudaeorum congregationibus pellerentur, ut eos non sufficeret pellere, sed non sinerent vivere, ne omnes ad nomen Christi sua praedicatione converterent, et ab observatione Iudaismi, tamquam divinae veritatis, averterent. Hoc enim de Iudaeis dictum debemus accipere, de quibus dixerat: Extra synagogas facient vos. Nam testes, id est martyres Christi, etiamsi occisi sunt a Gentilibus; non tamen illi arbitrati sunt Deo, sed diis suis falsis obsequium se praestare, cum haec facerent. Iudaeorum autem omnis qui occidit praedicatores Christi, Deo se praestare putavit obsequium; credens quod desererent Deum Israel, quicumque converterentur ad Christum. Ut enim et ipsum Christum occiderent, ista ratione commoti sunt: nam eorum de hac re etiam verba conscripta sunt. Videtis quia totus mundus post eum abiit: si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem 15. Et quod Caiphas dixit: Expedit ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat 16. Et in hoc ergo sermone suos discipulos suo erexit exemplo, quibus dixerat: Si me persecuti sunt, et vos persequentur 17; ut quemadmodum illum occidendo, Deo se praestitisse obsequium putaverunt, sic etiam illos.

4. Iste itaque sensus est in his verbis: Extra synagogas facient vos; sed nolite solitudinem

formidare: separati quippe a congregatione eorum, tam multos in nomine meo congregabitis, ut illi metuentes ne templum quod erat apud eos, et omnia Legis veteris sacramenta deserantur, interficiant vos; sic fundentes sanguinem vestrum, ut Deo se praestare arbitrentur obsequium. Ecce est illud quod de his dixit Apostolus: Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 18: obsequium se putant praestare Deo, interficiendo famulos Dei. O error horrendus! Itane ut placeas Deo, percutis placentem Deo; et templum Dei vivum te feriente prosternitur, ne Dei templum lapideum deseratur? O exsecrabilis caecitas! Sed ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret: ex parte, inquam, facta est, non ex toto. Non enim omnes, sed aliqui ex ramis fracti sunt, ut insereretur oleaster 19. Nam Spiritu sancto implente discipulos Christi, cum linguis omnium gentium loquerentur, cum per eos divina miracula frequentarentur, et divina eloquia spargerentur, etiam occisus ita dilectus est Christus, ut eius discipuli expulsi a congregationibus Iudaeorum, ex ipsis quoque Iudaeis ingentem multitudinem congregarent, et nullam solitudinem formidarent 20. Hinc ergo accensi caeteri reprobi et caeci, zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, et obsequium se praestare Deo credentes, occidebant eos. Sed pro illis occisus colligebat eos; qui de his futuris, antequam occideretur, instruxerat eos, ne ignaros atque imparatos animos mala inopinata et improvisa, quamvis cito transitura, turbarent, sed praecognita et patienter accepta ad bona sempiterna perducerent. Hanc enim fuisse causam ut haec eis praenuntiaret, etiam ipse demonstravit adiungens: Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis 21. Hora eorum hora tenebrosa, hora nocturna. Sed in die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit 22: quando nox Iudaeorum separatum a se diem Christianorum nulla confusione fuscavit; et quando carnem occidere potuit, fidem tenebrare non potuit.

94

TRACTATUS 94: Expedit vobis ut ego vadam (Io 16,5-7).

(Jn 16,5-7)

Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis; caro quidem factum Verbum habito in vobis, sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis.

1. Cum Dominus Iesus praedixisset discipulis suis persecutiones quas passuri fuerant post eius abscessum, subiunxit, atque ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nunc autem vado ad eum qui me misit 1. Ubi primum videndum est, utrum eis futuras non praedixerit ante passiones. Sed alii tres evangelistae satis eum praedixisse ista demonstrant, antequam ventum esset ad coenam 2: qua peracta secundum Ioannem ista locutus est, ubi ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. An forte hinc ista solvitur quaestio, quia et illi eum narrant passioni proximum fuisse cum haec diceret? Non ergo ab initio quando cum illis erat, quia iam discessurus, iamque ad Patrem perrecturus haec dixit: et ideo etiam secundum illos evangelistas verum est quod hic dictum est: Haec autem vobis ab initio non dixi. Sed quid agimus de fide Evangelii secundum Matthaeum, qui haec eis a Domino non solum cum iam esset Pascha cum discipulis coenaturus imminente passione, verum et ab initio denuntiata esse commemorat, ubi primum nominatim duodecim exprimuntur Apostoli, et ad opera divina mittuntur 3

? Quid sibi ergo vult quod hic ait: Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: nisi quia ea quae hic dicit de Spiritu sancto, quod sit venturus ad eos et testimonium perhibiturus, quando mala illa passuri sunt, haec ab initio eis non dixit, quia cum ipsis erat?

2. Consolator ergo ille vel advocatus (utrumque enim interpretatur quod est graece paracletus), Christo abscedente fuerat necessarius; et ideo de illo non dixerat ab initio quando cum illis erat, quia eius praesentia consolabantur: abscessurus autem oportebat ut diceret illum esse venturum, per quem futurum erat ut caritate diffusa in cordibus suis verbum Dei cum fiducia praedicarent; et illo intrinsecus apud eos testimonium perhibente de Christo, ipsi quoque testimonium perhiberent; neque scandalizarentur cum inimici Iudaei absque synagogis facerent eos, et interficerent arbitrantes obsequium se praestare Deo: quoniam caritas omnia tolerat 4, quae diffundenda erat in cordibus eorum per Spiritus sancti donum 5. Hinc ergo iste totus ducitur sensus, quia facturus eos erat martyres suos, id est testes suos per Spiritum sanctum; ut illo in eis operante, persecutionum quaecumque aspera tolerarent, nec frigescerent a caritate praedicandi, illo divino igne succensi. Haec ergo, inquit, locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis 6. Haec scilicet locutus sum vobis, non tantum quia passuri estis ista; sed quia cum venerit paracletus ille, testimonium perhibebit de me, ne ista timendo taceatis, unde fiet ut etiam vos testimonium perhibeatis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram, et ego vos consolabar mea corporali praesentia, exhibita humanis sensibus vestris, quam parvuli capere poteratis.

3. Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, inquit, ex vobis interrogat me: Quo vadis? 7

Significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum

quo ipsi tunc venire non possent 8. Nunc vero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt 9.

Si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis.

4. Sed quia haec locutus sum vobis, inquit, tristitia implevit cor vestrum 10. Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent: spiritalem quippe nondum interius habentes consolationem, quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant, amittere metuebant; et quia se amissuros esse illum vera denuntiantem dubitare non poterant, contristabatur humanus affectus, quia carnalis desolabatur aspectus. Noverat autem ille quid eis potius expediret, quia visus interior ipse est utique melior, quo eos consolaturus fuerat Spiritus sanctus; non cernentium corporibus ingesturus corpus humanum, sed seipsum credentium pectoribus infusurus. Denique adiungit: Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos 11: tamquam diceret: Expedit vobis ut haec forma servi auferatur a vobis: caro quidem factum Verbum habito in vobis; sed nolo me carnaliter adhuc diligatis, et isto lacte contenti semper infantes esse cupiatis. Expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Si alimenta tenera quibus vos alui, non subtraxero, solidum cibum non esurietis; si carni carnaliter haeseritis, capaces Spiritus non eritis. Nam quid est: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos? Numquid hic positus, eum non poterat mittere? Quis hoc dixerit? Neque enim ubi ille erat, iste inde recesserat; et sic venerat a Patre, ut non maneret in Patre. Postremo, quomodo eum etiam hic constitutus non poterat mittere, quem scimus super eum baptizatum venisse atque mansisse 12; imo vero a quo scimus eum nunquam separabilem fuisse? Quid est ergo: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos; nisi, non potestis capere Spiritum, quamdiu secundum carnem persistitis nosse Christum? Unde ille qui iam acceperat Spiritum: Etsi noveramus, inquit, secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus 13. Etiam ipsam quippe carnem Christi non secundum carnem novit, qui Verbum carnem factum spiritaliter novit. Hoc nimirum significare voluit magister bonus dicendo: Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.

5. Christo autem discedente corporaliter, non solum Spiritus sanctus, sed et Pater et Filius illis adfuit spiritaliter. Nam si ab eis sic abscessit Christus, ut pro illo, non cum illo in eis esset Spiritus Sanctus; ubi est eius promissio dicentis: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 14; et: Veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus 15: cum et Spiritum sanctum ita se promiserit esse missurum, ut cum eis esset in aeternum? Ac per hoc cum ex carnalibus vel animalibus essent spiritales futuri, profecto et Patrem et Filium et Spiritum sanctum capacius fuerant habituri. In nullo autem credendus est esse Pater sine Filio et Spiritu sancto, aut Pater et Filius sine Spiritu sancto, aut Filius sine Patre et Spiritu sancto, aut sine Patre et Filio Spiritus sanctus, aut Pater et Spiritus sanctus sine Filio: sed ubi eorum quilibet unus, ibi Trinitas Deus unus. Oportebat autem ita insinuari Trinitatem, ut quamvis nulla esset diversitas substantiarum, singillatim tamen commendaretur distinctio personarum; ubi eis qui recte intellegunt, nunquam videri potest separatio naturarum.

6. Quod autem sequitur: Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio: de peccato quidem, quia non credunt in me; de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et

iam non videbitis me; de iudicio autem, quia princeps huius mundi iudicatus est 16: tamquam solum sit peccatum non credere in Christum, et tamquam ipsa sit iustitia non videre Christum, et tamquam ipsum sit iudicium quod princeps huius mundi, hoc est diabolus iudicatus est: valde latebrosum est, nec isto sermone coarctandum, ne fiat obscurius brevitate; sed alio potius quantum Dominus adiuverit explicandum.


Aug - in Ioannis 90