Aug - in Ioannis 102

102

TRACTATUS 102: Ipse Pater amat vos, quia vos me amastis (Io 16,23-28).

(Jn 16,23-28)

Nos diligimus Deum quia prior ipse dilexit nos. Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum.

1. Domini verba nunc ista tractanda sunt: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis 1. Iam dictum est in superioribus huius dominici sermonis partibus, propter eos qui nonnulla petunt a Patre in Christi nomine, nec accipiunt, non peti in nomine Salvatoris quidquid petitur contra rationem salutis 2. Non enim sonum litterarum ac syllabarum, sed quod sonus ipse significat, et quod eo sono recte ac veraciter intellegitur, hoc accipiendus est dicere cum dicit, in nomine meo. Unde qui hoc sentit de Christo quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in eius nomine, etiamsi non taceat litteris ac syllabis Christum; quoniam in eius nomine petit, quem cogitat cum petit. Qui vero quod est de illo sentiendum sentit, ipse in eius nomine petit; et accipit quod petit, si non contra suam salutem sempiternam petit. Accipit autem quando debet accipere. Quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore differuntur. Ita sane intellegendum est quod ait, dabit vobis, ut ea beneficia significata sciantur his verbis, quae ad eos qui petunt proprie pertinent. Exaudiuntur quippe omnes sancti pro seipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur vel amicis vel inimicis suis, vel quibuslibet aliis: quia non utcumque dictum est, dabit; sed dabit vobis.

Gaudium plenum, non carnale sed spiritale gaudium est.

2. Usque modo, inquit, non petistis quidquam in nomine meo. Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum 3. Hoc quod dicit gaudium plenum, profecto non carnale, sed spiritale gaudium est: et quando tantum erit, ut aliquid ei iam non sit addendum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo petitur quod pertineat ad hoc gaudium consequendum, hoc est in nomine Christi petendum, si divinam intellegimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam. Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: non quia nulla omnino res est, sed quia in tantae rei comparatione quidquid aliud concupiscitur, nihil est. Neque enim prorsus nulla res est homo, de quo ait Apostolus: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit 4. In comparatione quippe spiritalis hominis, qui scit gratia Dei se esse quod est, quisquis vana praesumit, nihil est. Etiam sic ergo recte intellegi potest: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; ut hoc quod ait, si quid, non quodlibet intellegatur, sed aliquid quod non in beatae vitae comparatione sit nihil. Et quod sequitur: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, duobus modis intellegi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rei quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis. Ut igitur in eius nomine non nihil, sed gaudium plenum petant (quoniam si aliquid aliud petunt, idem aliquid nihil est), exhortatur dicens: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est, hoc in nomine meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, et accipietis. Isto enim bono in petendo perseverantes sanctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit.

3. Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar

vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis 5. Possem dicere hanc de qua loquitur horam, futurum oportere saeculum intellegi, ubi videbimus palam, quod beatus Paulus dicit, facie ad faciem; ut quod ait: Haec in proverbiis locutus sum vobis, hoc sit quod ab eodem apostolo dictum est: Videmus nunc per speculum in aenigmate 6: annuntiabo autem vobis, quia per Filium Pater videbitur, iuxta illud quod alibi ait: Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 7. Sed istum sensum videtur impedire quod sequitur: Illo die in nomine meo petetis 8. In futuro enim saeculo cum pervenerimus ad regnum, ubi similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 9, quid petituri sumus, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum 10? Unde et in alio psalmo dicitur: Satiabor cum manifestabitur gloria tua 11. Petitio namque alicuius est indigentiae, quae ibi nulla erit ubi haec satietas erit.

4. Relinquitur itaque, quantum sapere valeo, ut intellegatur Iesus discipulos suos de carnalibus vel animalibus se spiritales promisisse facturum, quamvis nondum tales quales erimus, quando spiritale etiam corpus habebimus; sed qualis erat qui dicebat: Sapientiam loquimur inter perfectos 12; et: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 13; et: Non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis; quae et loquimur, non in sapientiae humanae doctis verbis, sed doctis Spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 14. Non itaque percipiens quae sunt Spiritus Dei homo animalis, sic audit quaecumque audit de Dei natura, ut aliud quam corpus cogitare non possit, quamlibet amplissimum vel immensum, quamlibet lucidum ac speciosum, corpus tamen: ideo proverbia illi sunt quaecumque dicta sapientiae de incorporea immutabilique substantia; non quod ea tamquam proverbia deputat, sed quia sic cogitat, quomodo qui proverbia solent audire neque intellegere. Cum vero spiritalis coeperit omnia diiudicare, ipse

autem a nemine diiudicari 15, etiamsi in hac vita adhuc velut per speculum ex parte, perspicit tamen non ullo corporis sensu, non ulla imaginaria cogitatione quae capit aut fingit qualiumcumque similitudines corporum, sed mentis certissima intellegentia, Deum non corpus esse, sed spiritum: ita palam de Patre annuntiante Filio, ut eiusdem substantiae conspiciatur et ipse qui annuntiat. Tunc in eius nomine petunt qui petunt; quia in sono eius nominis non aliud quam res ipsa est quae hoc nomine vocatur, intellegunt, nec animi vanitate vel infirmitate confingunt tamquam in alio loco Patrem, in alio Filium ante Patrem stantem, et pro nobis rogantem, spatia sua quaeque amborum occupantibus molibus, et Verbum ad eum cuius est Verbum facere verba pro nobis, intervallo interposito inter os loquentis et auriculas audientis; et alia talia quae sibi animales, iidemque carnales in cordibus fabricantur. Quidquid enim tale spiritalibus de Deo cogitantibus ex corporum consuetudine occurrit, negando atque respuendo, tamquam importunas muscas, ab interioribus oculis abigunt; et sinceritati eius lucis acquiescunt, qua teste ac iudice has ipsas imagines corporum suis internis aspectibus irruentes, falsas omnino esse convincunt. Hi possunt utcumque cogitare Dominum nostrum Iesum Christum in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum autem Deus est, nos exaudire cum Patre. Quod eum significasse arbitror ubi ait: Et non dico vobis quia

ego rogabo Patrem de vobis 16. Ad hoc quippe intuendum quomodo non rogat Patrem Filius, sed simul exaudiunt rogantes Pater et Filius, nonnisi spiritalis oculus mentis ascendit.

Amorem nostrum quo colimus deum, fecit Deus.

5. Ipse enim Pater, inquit, amat vos, quia vos me amastis 17. Ideo amat ille, quia nos amamus; an potius, quia ille amat, ideo nos amamus? Ex Epistola sua evangelista idem ipse respondeat: Nos diligimus, inquit, quia prior ipse dilexit nos 18. Hinc ergo factum est ut diligeremus, quia dilecti sumus. Prorsus donum Dei est diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus dilexit. Displicentes amati sumus, ut esset in nobis unde placeremus. Non enim amaremus Filium, nisi amaremus et Patrem. Amat nos Pater, quia nos amamus Filium; cum a Patre et Filio acceperimus ut et Patrem amemus et Filium: diffundit enim caritatem in cordibus nostris amborum Spiritus 19, per quem Spiritum et Patrem amamus et Filium, et quem Spiritum cum Patre amamus et Filio. Amorem itaque nostrum pium quo colimus Deum, fecit Deus, et vidit quia bonum est, ideo quippe amavit ipse quod fecit. Sed in nobis non faceret quod amaret, nisi antequam id faceret, nos amaret.

6. Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem 20. Plane credidimus. Neque enim propterea debet incredibile videri, quia sic ad mundum veniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit quod de Virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione.

103

TRACTATUS 103: Confidite, ego vici mundum (Io 16,29-33).

(Jn 16,29-33)

Confiderunt et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si eius membra vinceret mundus.

1. Quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post eius resurrectionem vel ipso insufflante, vel desuper acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, multis iudiciis per totum Evangelium declaratur: unde et hoc est quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista: Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi 1. Ipse Dominus paulo ante dixerat: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis. Quomodo ergo isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? Numquid hora iam venerat, qua non iam in proverbiis se promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset, continuatio verborum eius ostendit, quae ita sese habet: Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem 2. Cum per haec omnia verba adhuc illam promittat horam qua non iam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit et venerit in mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad Patrem: cum ergo adhuc promittatur hora illa in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis; nisi quia illa quae scit ipse non intellegentibus esse proverbia, illi usque adeo non intellegunt, ut nec saltem non se intellegere intellegant? Parvuli enim erant, et nondum spiritaliter diiudicabant, quae de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant.

2. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens: Respondit eis Iesus: Modo creditis? Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est 3. Paulo ante dixerat: Relinquo mundum, et vado ad Patrem; nunc dicit: Pater mecum est. Quis vadit ad eum qui cum illo est? Sed hoc intellegenti est verbum, non intellegenti proverbium: sic tamen quod modo a parvulis non intellegitur, utcumque sugitur; et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget: quod quidem cur dixerint, quaeri potest. Videtur enim potius fuisse dicendum: Non opus est tibi ut quemquam interroges; non, ut quis te interroget. Dixerunt quippe: Scimus quia nosti omnia: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant quod volunt, ab eo qui novit omnia; non ipse interrogare, tamquam volens aliquid scire, qui novit omnia. Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur: Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt: Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid velint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est noverimus: illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per eius interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc aderant, vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praevidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, magnum Deo non erat, sed magnum parvulis erat qui ei dicebant: In hoc credimus quia a Deo existi. Multo autem maius erat, ad quod intellegendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent, a Deo existi, ait ille: Pater mecum est; ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse.

Dominus locutus est ut discipuli in eo pacem haberent.

3. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum 4. Illud initium fuerat habitura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intellegentibus et aliud pro alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecumque magna et divina dixisset, ait: Modo creditis? Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed non eo modo perseveraturae. Quod enim adiunxit, et me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post eius ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum; sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua eius carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet quod ait: Modo creditis? Ecce venit hora, ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tamquam diceret: Tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei, ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post eius resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans: Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel 5. Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant. In ea vero pressura quam post eius glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut habentes pressuram in mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugae fuerunt, sed ipsum potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis: Confidite, ego vici mundum. Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si eius membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subiecit, per Dominum nostrum Iesum Christum 6: qui dixerat suis: Confidite, ego vici mundum.

104

TRACTATUS 104: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis (Io 16,33 - 17,1).

(Jn 16,33)

Hanc commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus.



1. Ante ista quae nunc sumus adiuvante Domino tractaturi, dixerat Iesus: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis 1: quae non recentiora paulo superius ab eo dicta, sed omnia debemus accipere, sive quaecumque illis locutus est ex quo eos coepit habere discipulos, sive certe ex quo post coenam exorsus est hunc admirabilem prolixumque sermonem. Talem quippe commemoravit causam cur eis sit locutus, ut ad eum finem rectissime referantur vel omnia quae locutus est eis, vel ea maxime quae dixit iam pro eis moriturus, tamquam verba novissima, posteaquam de convivio sancto ille qui eum fuerat traditurus, egressus est. Hanc enim commendavit causam sermonis sui, ut in illo pacem haberent, propter quod totum agitur quod christiani sumus. Haec enim pax finem temporis non habebit, sed omnis piae nostrae intentionis actionisque finis ipsa erit. Propter hanc Sacramentis eius imbuimur, propter hanc mirabilibus eius operibus et sermonibus erudimur, propter hanc Spiritus eius pignus accepimus, propter hanc in eum credimus et speramus, et eius amore quantum donat accendimur: hac pace in pressuris omnibus consolamur, hac a pressuris omnibus liberamur: propter hanc omnem tribulationem fortiter sustinemus, ut in hac feliciter sine ulla tribulatione regnemus. Merito ad eam clausit verba, quae parum intellegentibus discipulis erant proverbia; intellecturis ea quando eis dedisset promissum Spiritum sanctum, de quo superius ait: Haec locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis 2. Haec nimirum futura fuerat illa hora, qua se promiserat non iam in proverbiis locuturum, sed palam de Patre annuntiaturum. Eadem quippe ipsius verba, revelante Spiritu sancto, intellegentibus iam non erant futura proverbia. Neque enim loquente in eorum cordibus Spiritu sancto, taciturus erat unigenitus Filius, qui dixit in ea hora palam se illis annuntiaturum esse de Patre, quod eis utique iam intellegentibus non esset proverbium. Sed hoc quoque ipsum, quomodo simul loquantur in suorum spiritalium cordibus et Dei Filius et Spiritus sanctus, imo ipsa Trinitas quae inseparabiliter operatur, intellegentibus est verbum, non intellegentibus autem proverbium.

Orationem quam fecit Dominus pro nobis, notam fecit et nobis.

2. Cum ergo dixisset propter quid omnia sit locutus, ut in illo scilicet pacem haberent, in mundo habentes pressuram, exhortatusque fuisset ut confiderent, quia ipse vicit mundum; eo qui erat ad illos sermone finito, deinde ad Patrem verba direxit, et orare iam coepit. Sic enim Evangelista sequitur, dicens: Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum 3. Poterat Dominus Unigenitus et coaeternus Patri in forma servi et ex forma servi, si hoc opus esset, orare silentio; sed ita se Patri exhibere voluit precatorem, ut meminisset nostrum se esse doctorem. Proinde eam quam fecit orationem pro nobis, notam fecit et nobis; quoniam tanti magistri non solum ad ipsos sermocinatio, sed etiam pro ipsis ad Patrem oratio, discipulorum est aedificatio. Et si illorum qui haec dicta aderant audituri, profecto et nostra qui fueramus conscripta lecturi. Quapropter hoc quod ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ostendit omne tempus, et quid quando faceret vel fieri sineret, ab illo esse dispositum qui tempori subditus non est; quoniam quae futura erant per singula tempora, in Dei sapientia causas efficientes habent, in qua nulla sunt tempora.

Non ergo credatur haec hora fato urgente venisse, sed Deo potius ordinante. Nec siderea necessitas Christi connexuit passionem: absit enim ut sidera mori cogerent siderum conditorem. Non itaque Christum tempus ut moreretur impegit, sed tempus Christus quo moreretur elegit: qui etiam tempus quo de Virgine natus est, cum Patre constituit, de quo sine tempore natus est. Secundum quam veram sanamque doctrinam, etiam Paulus apostolus: Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum 4; et Deus per Prophetam: Tempore, ait, acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te 5; et rursus Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 6. Dicat ergo: Pater, venit hora, qui cum Patre disposuit omnes horas: tamquam dicens: Pater, quam propter homines et apud homines ad me clarificandum simul constituimus, venit hora, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te.

3. Clarificatum a Patre Filium nonnulli accipiunt, in hoc quod ei non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 7. Sed si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? Nam in passione magis eius humilitas quam claritas commendatur, Apostolo teste, qui dicit: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: deinde sequitur, et de eius clarificatione iam dicit: Propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Haec est clarificatio Domini nostri Iesu Christi, quae ab eius resurrectione sumpsit exordium. Humilitas ergo eius incipit in sermone Apostoli, ab eo loco ubi ait: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens; et pervenit usque, ad mortem crucis. Claritas vero eius incipit ab eo loco ubi ait: Propter quod et Deus exaltavit eum; et pervenit usque, in gloria est Dei Patris 8. Nam et ipsum nomen, si inspiciantur codices graeci, ex qua lingua Epistolae apostolicae translatae sunt in latinam, quod hic legitur gloria, ibi legitur unde verbum derivatum est in graeco ut diceretur , quod interpres latinus ait clarifica, cum posset etiam glorifica dicere, quod tantumdem valet. Et ideo posset etiam in Apostoli Epistola, ubi est gloria, claritas poni: quod si fieret tantumdem valeret. Ut autem non recedatur a verborum sonis, quemadmodum a claritate clarificatio, sic a gloria glorificatio derivatur. Ut ergo mediator Dei et hominum homo Christus Iesus resurrectione clarificaretur vel glorificaretur, prius humiliatus est passione: non enim a mortuis resurrexisset, si mortuus non fuisset. Humilitas, claritatis est meritum; claritas, humilitatis est praemium. Sed hoc factum est in forma servi; in forma vero Dei semper fuit, semper erit claritas: imo non fuit quasi iam non sit, nec erit quasi nondum sit; sed sine initio, sine fine semper est claritas. Quod ergo ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum; sic intellegendum est, tamquam dixerit: Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. Sed quid sibi vult quod sequitur: Ut Filius tuus clarificet te? Numquid etiam Deus Pater pertulit humilitatem carnis sive passionis, ex qua illum clarificari oporteret? Quomodo igitur eum clarificaturus erat Filius, cuius claritas sempiterna nec ex forma humana potuit videri minor, nec in divina posset esse amplior? Sed istam quaestionem in hunc sermonem nolo arctare, aut hinc eum facere longiorem.

105

TRACTATUS 105:



Haec est vita aeterna, ut cognoscant te (Io 17,1-5).

(Jn 17,1-5)

Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficimus.

1. Glorificatum a Patre Filium secundum formam servi, quam Pater suscitavit a mortuis, et ad suam dexteram collocavit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum dixit: Pater, clarifica Filium tuum, sed addidit etiam, ut Filius tuus clarificet te 1; merito quaeritur quomodo Patrem clarificaverit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed in seipsa claritas Patris nec minui nec augeri potest; apud homines autem procul dubio minor erat, quando in Iudaea tantummodo Deus notus erat 2: nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen Domini 3. Hoc autem quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus; profecto Patrem clarificavit et Filius. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset: nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse verborum: Clarifica, inquit: Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; tamquam diceret: Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me.

2. Deinde magis magisque pandens quomodo clarificet Patrem Filius: Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam 4. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans; quemadmodum rursus a parte superiore significatus est homo totus, ubi ait Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit 5. Quid enim dixit: Omnis anima, nisi, omnis homo? Et hoc autem quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intellegendum est: nam secundum Deum omnia per ipsum facta sunt 6, et in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia 7. Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet Filius tuus, id est, notum te faciat omni carni quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.

Ubi plena cognitio, ibi summa glorificatio.

3. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 8. Ordo verborum est, ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim et Spiritus sanctus intellegitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam caritas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii Pater et Filius, nec tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater et Filius; quoniam tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus est Deus. Si ergo eo modo te glorificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam, et, haec est vita aeterna, ut cognoscant te; sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto

magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna: tunc ergo Dei cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. Summa tunc Dei clarificatio; quia summa gloria, quae graece dicitur . Unde dictum est , quod latini quidam interpretati sunt, clarifica; quidam, glorifica. A veteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est definita: Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum est: Beati

qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 9. Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa clarificatio vel glorificatio.

4. Sed prius hic clarificatur Deus, dum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentium praedicatur. Propter quod dicit: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam 10. Non ait, iussisti; sed, dedisti: ubi commendatur evidens gratia. Quid enim habet quod non accepit, etiam in Unigenito humana natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt omnia? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 11: nisi quia consummasse se dicit quod se consummaturum esse certissime novit? Sicut longe ante in prophetia praeteriti temporis usus est verbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod dicebat: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea 12; non ait: Fodient et dinumerabunt. Et in hoc ipso Evangelio: Omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 13: quibus ait postea: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 14. Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus est fecit: nam et per prophetam dictum de illo est: Qui fecit quae futura sunt 15.

5. Secundum hoc etiam quod sequitur dicit: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te 16. Nam supra dixerat: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: in quo verborum ordine ostenderat prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem clarificaret Filius. Modo autem dixit: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me; tamquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intellegendum est utroque verbo superius usum secundum id quod futurum erat, eoque ordine quo futurum erat: Clarifica Filium, ut te clarificet Filius: modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Deinde dicendo: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse clarificaverat; quid ostendit, nisi superius ubi ait: Ego te clarificavi super terram, ita locutum se fuisse, tamquam fecisset quod facturus esset; hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud Filius facturus esset, id est, ut Pater clarificaret Filium, per quam Filii clarificationem etiam Filius clarificaturus esset Patrem? Denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri temporis verbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit obscuritas: veluti si dixisset: Ego te clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum est, sicut illud ubi ait: Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic dictus est eiusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus; tamquam illud isto exponeretur eis quos poterat permovere, quomodo Pater Filium, et maxime quomodo Patrem clarificaret et Filius. Dicendo enim clarificari a se Patrem super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem, modum profecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando; Pater vero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. Sed ideo postea de clarificando Patre ubi ait: Ego te clarificavi, verbum praeteriti temporis ponere maluit, ut monstraret in praedestinatione iam factum, et pro iam facto habendum quod certissime fuerat futurum; id est, ut a Patre apud Patrem glorificatus, Patrem super terram glorificaret et Filius.

6. Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificavit Pater, in eo quod adiunxit: Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Ordo verborum est, quam habui apud te, priusquam mundus esset. Ad hoc valet quod ait: Et nunc clarifica me; hoc est, sicut tunc, ita et nunc; sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione: fac in mundo, quod apud te iam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Hoc quidam sic intellegendum putarunt, tamquam natura humana quae suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum, et homo mutaretur in Deum; imo, si diligentius quod opinati sunt cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis vel duplicari Dei Verbum dicturus est, vel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit. Porro si natura humana in Verbum mutata atque conversa, Verbum Dei quantum erat et quod erat hoc erit, ubi est homo si non perit?

7. Sed ad hanc opinionem, quam veritati prorsus non video convenire, nihil nos urget, si Filio dicente: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, intellegamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et hoc iam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret. Si enim de nobis dixit Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 17; cur abhorrere putatur a vero, si tunc Pater caput nostrum glorificavit, quando nos in ipso, ut membra eius essemus, elegit? Sic enim nos electi, quomodo ipse clarificatus; quia priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 18. Sed ille qui per ipsum in quantum Verbum eius est, etiam quae futura sunt fecit, et vocat ea quae non sunt, tamquam sint 19; profecto secundum id quod mediator Dei et hominum homo est, ante mundi constitutionem pro nobis Deus Pater glorificavit ipsum, si tunc elegit etiam nos in ipso. Quid enim dicit Apostolus? Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit 20.

8. Nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de nobis tantum ut efficiamur conformes imaginis eius, hoc dixisse videtur Apostolus. Quasi vero quisquam regulam fidei fideliter intuens, Filium Dei negaturus est praedestinatum, qui eum negare hominem non potest. Recte quippe dicitur non praedestinatus secundum id quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur, cum iam esset quod erat, sine initio, sine termino sempiternus? Illud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus Apostolum in suarum exordio Litterarum. Nam et in prima Epistolarum eius, quae est ad Romanos, et ipsius Epistolae principium est, ubi legitur: Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum 21. Secundum hanc ergo praedestinationem etiam clarificatus est

antequam mundus esset, ut esset claritas eius ex resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cuius dexteram sedet. Cum ergo videret illius praedestinatae suae clarificationis venisse iam tempus, ut et nunc fieret in redditione, quod fuerat in praedestinatione iam factum, oravit dicens: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te: tamquam diceret: Claritatem quam habui apud te, id est, illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Sed quoniam diu nos tenuit huius discussio quaestionis, alio quae sequuntur sermone tractanda sunt.


Aug - in Ioannis 102