Aug - in Ioannis 110

110

TRACTATUS 110: Dilexisti eos sicut et me (Io 17,20-23).

(Jn 17,20-23)

In Filio nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi. Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra eius quae adoptavit in eum et per eum.

1. Cum Dominus Iesus orasset pro discipulis suis quos tunc secum habebat, atque adiunxisset suos alios, dicens: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me 1; velut quaereremus, quid vel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint 2. Et superius cum adhuc pro solis discipulis, quos secum habebat, oraret: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos 3. Hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum, ut omnes unum simus; sed: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (subintellegitur, unum sumus; quod apertius dicitur postea): quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant: Ut sint unum sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt: nos vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus; quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, eiusdem substantiae est cuius et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit commendare, quod alio loco ait: Ego et Pater unum sumus 4; ubi eamdem Patris et suam significavit esse naturam. Ac per hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, vel etiam Spiritus sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tamquam Deus in templo suo: sumus autem nos in illis, tamquam creatura in Creatore suo.

2. Deinde cum dixisset: Ut et ipsi in nobis unum sint, adiunxit: Ut mundus credat quia tu me misisti 5. Quid est hoc? Numquidnam tunc crediturus est mundus, quando in Patre et Filio unum omnes erimus? Nonne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? Unum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem, omnes qui in unum credimus, unum sumus, iuxta illud Apostoli: Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu 6; etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid est ergo: Omnes unum sint, ut mundus credat? Ipsi quippe omnes mundus est credens. Neque enim alii sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt; cum procul dubio de his dicat: Ut omnes unum sint, de quibus dixerat: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me 7, continuo subiungens: Ut omnes unum sint. Isti autem omnes quid est, nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis? Nam ecce qui dixerat: Non pro mundo rogo 8, pro mundo rogat ut credat. Quoniam est mundus de quo scriptum est: Ne cum hoc mundo damnemur 9. Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit praedestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est: Non enim venit Filius hominis ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 10: unde et Apostolus: Deus, inquit, erat in Christo, mundum reconcilians sibi 11. Pro isto mundo rogat, dicens: Ut mundus credat quia tu me misisti. Per hanc enim fidem mundus

reconciliatur Deo, cum credit in Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod ait: Ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti: nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt, tamquam ideo credat quod eos esse unum videt; cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt: sed orando dixit: Ut mundus credat; sicut orando dixit: Ut omnes unum sint; orando dixit: Ut et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat: quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum, qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius quo plenius fiat, ubique ponamus; erit huius expositio sententiae manifestior: Rogo ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te: rogo ut et ipsi in nobis unum sint: rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Ideo quippe addidit, quod dixit, in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima caritate, gratiae Dei noverimus tribuendum esse, non nobis: sicut Apostolus cum dixisset: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux, inquit; et ne sibi hoc tribuerent, adiecit, in Domino 12.

3. Deinde Salvator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat: nunc demonstrans et seipsum, quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat: Et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi illis 13. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem praedestinationis, praeteriti temporis verbis futura significat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat 14. Et quos, nisi eosdem quos Pater? Quaecumque enim Pater facit, non alia, sed haec et Filius; nec aliter, sed similiter facit 15. Ac per hoc suscitavit et seipsum etiam ipse. Nam inde est: Solvite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud 16. Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse intellegendus est, etsi non dicit. Ideo quippe saepius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et aliquando etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre: ut intellegamus ita Filium non esse a Patris opere separandum, quando se tacito Patrem dicit aliquid operari; quemadmodum nec Pater ab opere Filii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo tacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior: cum vero vicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem suam commendant, ne credatur inferior. Isto igitur modo et hoc loco nec se facit alienum a Patris opere, quamvis dixerit: Claritatem quam dedisti mihi; quia et ipse dedit eam sibi: nec Patrem facit alienum ab opere suo, quamvis dixerit, dedi eis; quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit: Ut omnes unum sint: ita ex hoc etiam suo beneficio quod ait: Claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus voluit; nam continuo subiunxit:

Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.

4. Deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum 17. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit. Neque enim hoc ita dictum est, tamquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus; cum et alio loco dixerit: Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus 18: et hic paulo ante non dixerit: Ego in eis et tu in me, quod dixit modo; aut: Ipsi in me et ego in te; sed: Tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. Quod ergo nunc ait: Ego in eis et tu in me, ita dictum est ex persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait: Vos Christi, Christus vero Dei 19. Quod vero addidit: Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quae fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui iam nihil possit adici, perfruamur. Unde id quod sequitur: Ut cognoscat mundus quia tu me misisti 20, non sic accipiendum puto, tamquam iterum dixerit: Ut credat mundus: aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius: Et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti 21. Hoc dixit posterius crediderunt, quod prius dixerat cognoverunt. Sed hic quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intellegenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem Nam videtur ordo esse servatus in eo quod paulo ante dixit: Ut credat mundus; hic autem: Ut cognoscat mundus. Ibi enim quamvis dixerit: Ut omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen: Sint consummati in unum; atque ita subnexuit: Ut credat mundus quia tu me misisti: hic vero: Ut sint, inquit, consummati in unum; ac deinde non addidit: Ut credat mundus; sed: Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quamdiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi: Ut credat mundus; hic: Ut cognoscat mundus: tamen et ibi et hic, quia tu me misisti; ut noverimus quantum pertinet ad Patris et Filii inseparabilem caritatem, hoc nos modo credere quod tendimus credendo cognoscere. Si autem diceret: Ut cognoscant quia tu me misisti: tantumdem valeret quantum hoc quod ait: Ut cognoscat mundus. Ipsi sunt enim mundus, non permanens inimicus, qualis est mundus damnationi praedestinatus; sed ex inimico amicus effectus, propter quem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Ideo dixit: Ego in eis et tu in me: tamquam diceret: Ego in eis ad quos misisti me; et tu in me, mundum reconcilians tibi per me.

Qui diligit Unigenitum, profecto et diligit membra eius.

5. Propterea sequitur etiam illud quod ait: Et dilexisti eos sicut et me dilexisti 22. In Filio quippe nos Pater diligit, quia in ipso nos elegit ante constitutionem mundi 23. Qui enim diligit Unigenitum, profecto diligit et membra eius quae adoptavit in eum per eum. Nec ideo pares sumus unigenito Filio per quem creati et recreati c sumus; quia dictum est: Dilexisti eos sicut et me. Neque enim semper aequalitatem significat, qui dicit: Sicut illud, ita et illud: sed aliquando tantum: Quia est illud, est et illud; aut: Quia est illud, ut sit et illud. Quis enim dixerit eo prorsus modo in mundum a Christo Apostolos missos, quomodo est ipse missus a Patre? Ut enim alias taceam differentias, quas commemorare longum est, missi sunt certe illi cum iam homines essent; missus est autem ipse ut homo esset: et tamen superius ait: Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum 24; tamquam diceret: Quia misisti me, misi eos. Ita et hoc loco: Dilexisti eos, inquit, sicut me dilexisti; quod nihil aliud est quam: Dilexisti eos, quoniam et me dilexisti. Non enim membra Filii non diligeret qui diligit Filium; aut alia causa est diligendi membra eius, nisi quia diligit eum. Sed diligit Filium secundum divinitatem, quia genuit illum aequalem sibi; diligit eum etiam secundum id quod homo est, quia ipsum unigenitum Verbum caro factum est, et propter Verbum est ei cara Verbi caro: nos autem diligit, quoniam sumus eius membra quem diligit; et hoc ut essemus, propter hoc nos dilexit antequam essemus.

6. Quapropter incomprehensibilis est dilectio qua diligit Deus, neque mutabilis. Non enim ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii eius, non coepit diligere; sed ante mundi constitutionem dilexit nos, ut cum eius Unigenito etiam nos filii eius essemus, priusquam omnino aliquid essemus. Quod ergo reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, non sic audiatur, non sic accipiatur, quasi ideo nos reconciliaverit ei Filius, ut iam inciperet amare quos oderat; sicut reconciliatur inimicus inimico, ut deinde sint amici, et invicem diligant qui oderant invicem: sed iam nos diligenti reconciliati sumus ei, cum quo propter peccatum inimicitias habebamus. Quod utrum verum dicam, attestetur Apostolus: Commendat, inquit, dilectionem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis

mortuus est 25. Habebat itaque ille erga nos caritatem, etiam cum inimicitias adversum eum exercentes operaremur iniquitatem: et tamen ei verissime dictum est: Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem 26. Proinde miro et divino modo et quando nos oderat, diligebat: oderat enim nos, quales ipse non fecerat; et quia iniquitas nostra opus eius non omni ex parte consumpserat, noverat simul in unoquoque nostrum et odisse quod feceramus, et amare quod fecerat. Et hoc quidem in omnibus intellegi potest de illo, cui veraciter dicitur: Nihil odisti eorum quae fecisti 27. Non enim quodcumque odisset esse voluisset, aut omnino esset quod omnipotens esse noluisset, nisi et in eo quod odit, esset etiam quod amaret. Merito quippe odit, et velut a regula suae artis alienum improbat vitium: amat tamen suum etiam in vitiosis vel sanatione beneficium, vel damnatione c iudicium. Ita Deus, et nihil odit eorum quae fecit: naturarum enim, non vitiorum conditor, mala quae odit, ipse non fecit; et de malis eisdem vel sanando ea per misericordiam, vel ordinando per iudicium, bona sunt ipsa quae facit. Cum igitur eorum quae fecit nihil oderit, quis digne possit eloqui, quantum diligat membra Unigeniti sui; et quanto amplius ipsum Unigenitum, in quo condita sunt omnia visibilia et invisibilia, quae in suis generibus ordinata ordinatissime diligit? Membra quippe Unigeniti ad Angelorum sanctorum aequalitatem gratiae suae largitate perducit: Unigenitus autem cum sit Dominus omnium, procul dubio est Dominus Angelorum, natura qua Deus est, non Angelis, sed Patri potius aequalis; gratia vero qua homo est, quomodo non excedit excellentiam cuiuslibet angeli, cum sit una persona carnis et Verbi?

7. Quamquam non desint qui etiam nos Angelis praeferant; quia pro nobis, inquiunt, non pro Angelis mortuus est Christus. Id quid est aliud, quam de impietate velle gloriari? Etenim Christus, sicut ait Apostolus, iuxta tempus pro impiis mortuus est 28. Hic ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur. Nam quale est ideo se velle laudari, quia vitio suo tam detestabiliter aegrotavit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? Non est haec nostrorum gloria meritorum, sed medicina morborum. An ideo nos praeferimus Angelis, quia cum et angeli peccaverint, nihil eis tale unde sanarentur impensum est? Quasi aliquid eis vel parvum fuerit impensum, et nobis amplius. Quod si et hoc factum esset, adhuc quaeri posset utrum ideo fuisset factum, quod steteramus excellentius, an quod desperatius iacebamus. Cum vero noverimus bonorum omnium Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non potius intellegimus quod tanto damnabilior eorum iudicata sit culpa, quanto erat natura sublimior? Tanto enim minus quam nos peccare debuerunt, quanto meliores nobis fuerunt. Nunc autem in offendendo Creatorem tanto exsecrabilius beneficio eius ingrati exstiterunt, quanto beneficentius sunt creati; nec eis satis fuit desertores esse illius, nisi et nostri fierent deceptores. Hoc itaque nobis magnum bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit Christum, ut propter ipsum cuius membra nos esse voluit, aequales Angelis sanctis simus 29, quibus et natura inferiores conditi sumus, et peccato indigniores facti, qui eorum fieri qualescumque socii deberemus.

111

TRACTATUS 111: Ut et ipsi in nobis unum sint (Io 17,24-26).

(Jn 17,24-26)

Et nos locus Dei sumus, quoniam templum eius sumus; sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus.

Audite et estote in spe gaudentes.

1. In magnam spem Dominus Iesus suos erigit, qua maior omnino esse non possit. Audite, et estote in spe gaudentes, propter quod vita ista non amanda, sed toleranda sit, ut esse possitis in eius tribulatione patientes 1. Audite, inquam, et quo spes nostra levetur attendite. Christus Iesus dicit: Filius Dei unigenitus qui Patri coaeternus et aequalis est, dicit; qui propter nos homo factus est, sed sicut omnis homo mendax 2

non factus est, dicit; via, vita, veritas dicit 3; qui mundum vicit 4, de his quibus vicit, dicit. Audite, credite, sperate, desiderate quod dicit: Pater, inquit, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum 5. Qui sunt isti quos ait a Patre datos sibi? Nonne illi de quibus alio loco dicit: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum 6

? Iam quomodo ea quae fieri dicit a Patre, faciat et ipse cum Patre, si quid in hoc Evangelio profecimus, novimus. Ipsi sunt ergo quos a Patre accepit, quos et ipse elegit de mundo, atque elegit ut iam non sint de mundo, sicut non est et ipse de mundo: ut sint tamen etiam ipsi mundus credens et cognoscens quod Christus a Deo Patre sit missus, ut mundus ex mundo liberaretur, ne mundus Deo reconciliandus cum mundo inimicissimo damnaretur. Sic enim ait in huius orationis exordio: Dedisti ei potestatem omnis carnis, id est omnis hominis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam 7. Ubi ostendit potestatem se quidem omnis hominis accepisse, ut liberet quos voluerit, damnet quos voluerit, qui vivos et mortuos iudicabit; sed eos sibi esse datos, quibus omnibus det vitam aeternam. Sic enim ait: Ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Proinde non ei dati sunt, quibus vitam non dabit aeternam: quamvis et ipsorum potestas data sit, cui potestas data est omnis carnis, id est omnis hominis. Ita mundus reconciliatus ex inimico liberabitur mundo, cum in illum exserit potestatem suam, ut eum in mortem mittat aeternam: hunc autem facit suum, cui vitam donet aeternam. Quapropter omnibus prorsus ovibus suis bonus pastor, omnibus membris suis magnum caput promisit hoc praemium, ut ubi ipse est, et nos cum illo simus: nec poterit nisi fieri quod omnipotenti Patri se velle dixit omnipotens Filius. Ibi est enim et Spiritus sanctus pariter aeternus, pariter Deus, Spiritus unus duorum, et substantia voluntatis amborum. Nam illud quod dixisse legitur propinquante passione: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 8, quasi alia Patris, alia Filii sit voluntas aut fuerit, sonus est nostrae infirmitatis, quamvis fidelis, quam in se caput nostrum transfiguravit, quando etiam peccata nostra portavit. Unam vero esse Patris et Filii voluntatem, quorum etiam Spiritus unus est, quo adiuncto cognoscimus Trinitatem, etsi intellegere nondum permittit infirmitas, credat pietas.

2. Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis brevitate iam diximus; hoc ipsum quantum valemus, quid sit quod dignatus est promittere videamus, quos dedisti mihi, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum attinet ad creaturam in qua factus est ex semine David secundum carnem 9, nec ipse adhuc erat ubi futurus erat: sed eo modo dicere potuit, ubi ego sum, quo intellegeremus quod cito fuerat

ascensurus in coelum, ut iam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo modo, quo ante iam dixerat loquens ad Nicodemum: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui in coelo est 10. Nam et ibi non dixit: Erit; sed, est, propter unitatem personae, in qua et Deus homo est, et homo Deus. In coelo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est, quam sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram collocata. Propter spem tanti huius boni et Apostolus ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Iesu 11. Hoc ergo potest intellegi dixisse Dominus: Ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi iam esset; de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod iam essemus ostendit. Apostolus autem quod Dominus velle se dixit ut fieret, tamquam factum fuerit est locutus. Non enim ait: Excitaturus est, et in coelestibus sedere facturus; sed, excitavit, et sedere in coelestibus fecit: quia non inaniter sed fideliter iam deputat factum quod futurum esse non dubitat. Quod vero attinet ad formam Dei in qua aequalis est Patri, si secundum eam velimus intellegere quod dictum est: Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio: quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia vel finita, vel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suae contemplationis vel intentionis avertat. Et non inquiratur aequalis Patri Filius ubi sit, quoniam nemo invenit ubi non sit. Sed qui vult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit; non ubique sicut ille, sed ubicumque esse potuerit. Qui enim homini poenaliter pendenti, et salubriter confitenti ait: Hodie mecum eris in paradiso 12; secundum id quod homo erat, anima eius ipso die futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod Deus erat, utique et in paradiso erat. Et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere iam beata, quamvis ubique sicut ille esse non poterat; tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper est, non recesserat. Propterea nimirum non ei satis fuit dicere: Volo ut ubi ego sum, et illi sint; sed addidit, mecum. Esse enim cum illo, magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam quicumque ubicumque fuerint, est et ille: sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo veraciter dictum est: Si ascendero in coelum, tu ibi es; et si descendero in infernum, ades 13? aut vero Christus non est Dei Sapientia, quae attingit ubique propter suam munditiam 14? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae comprehendunt 15. Ac per hoc, ut de re visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut caecus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente; ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum Christo esse per fidem: propter quod dicit: Qui non est mecum, adversum me est 16. Sed cum Patri Deo dicebat: Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua videbimus eum sicuti est 17.

3. Nemo serenissimum sensum nubilosa contradictione perturbet; consequentia perhibeant testimonium praecedentibus verbis. Nempe cum dixisset: Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, continuo secutus adiunxit: Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi 18. Ut videant, dixit; non, ut credant. Fidei merces est ista, non fides. Si enim fides in Epistola ad Hebraeos recte definita est: Convictio rerum quae non videntur 19; cur non merces fidei definiatur: Visio rerum quae creditae sperabantur? Cum viderimus enim claritatem quam dedit Pater Filio, etiamsi eam dici hoc loco

intellegamus, non quam Pater aequali Filio gignens eum dedit, sed quam facto hominis filio dedit ei post mortem crucis: quando ergo videbimus illam Filii claritatem, profecto tunc fiet iudicium vivorum atque mortuorum, tunc tolletur impius, ne videat claritatem Domini 20; quam, nisi illam qua Deus est? Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 21: nec mundicordes sunt impii, propterea non videbunt. Tunc ibunt ipsi in supplicium aeternum; sic enim tolletur impius ne videat claritatem Domini: iusti autem ibunt in vitam aeternam 22. Et quae est vita aeterna? Ut cognoscant, inquit, te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 23: non utique sicut eum cognoverunt qui licet non mundicordes, tamen in forma servi clarificata iudicantem videre potuerunt; sed sicut cognoscendus est a mundis corde solus verus Deus, cum Patre et Spiritu sancto Filius, quia ipsa Trinitas est solus verus Deus.

Si ergo secundum id quod Filius Dei Deus est Patri aequalis atque coaeternus; accipiamus hoc dictum: Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum, in Patre cum Christo erimus; sed ille sicut ille, nos sicut nos, ubicumque corpore fuerimus. Si enim loca dicenda sunt, et quibus non corpora continentur, et locus est cuique rei ubi est; locus Christi aeternus ubi semper est, ipse Pater est, et locus Patris Filius est; quia: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me est 24; et in hac oratione: Sicut tu Pater, inquit, in me, et ego in te: et locus noster ipsi sunt, quia sequitur: Ut et ipsi in nobis unum sint 25: et nos locus Dei sumus, quoniam templum eius sumus; sicut orat pro nobis qui mortuus est pro nobis, vivitque pro nobis, ut in ipsis unum simus; quia factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion 26, quae nos sumus. Sed quis idoneus loca ista, vel quae sunt in locis istis, sine spatiosis capacitatibus et sine corporeis molibus cogitare? Non parum tamen proficitur, si saltem quidquid tale oculo cordis occurrit, negatur, respuitur, improbatur: et lux quaedam in qua ista neganda, respuenda, improbanda cernuntur, sicut potuerit, cogitatur; et quam sit certa cognoscitur, et amatur, ut inde surgatur, atque ad interiora tendatur: quae cum penetrare mens invalida, et minus quam illa sunt, pura, nequiverit; non sine amoris gemitu et desiderii lacrymis inde pellatur; et patienter ferat quamdiu fide mundatur, atque ut illic habitare valeat, sanctis moribus praeparatur.

4. Quomodo ergo non erimus cum Christo ubi est, quando in Patre cum illo erimus in quo est? Neque hinc Apostolus nobis, quamvis nondum rem tenentibus, sed tamen spem gerentibus, tacuit. Ait enim: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, inquit, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 27. Ecce interim fide ac spe vita nostra ubi Christus est, cum illo est; quia cum Christo in Deo est. Ecce velut iam factum est quod oravit ut fieret, dicens: Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 28: sed nunc per fidem. Quando autem fiet per speciem? Cum Christus, inquit, apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 29. Tunc apparebimus quod tunc erimus; quia tunc apparebit non inaniter nos id credidisse ac sperasse antequam essemus Faciet hoc cui Filius cum dixisset: Ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, continuo subiunxit: Quia dilexisti me ante constitutionem mundi. In illo enim dilexit et nos ante constitutionem mundi, et tunc praedestinavit quod in fine facturus est mundi.

5. Pater, inquit, iuste, mundus te non cognovit 30. Quia iustus es, ideo te non cognovit. Mundus quippe ille damnationi praedestinatus merito non cognovit: mundus vero quem per Christum reconciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. Quid est enim eum cognoscere, nisi vita aeterna? quam mundo damnato utique non dedit, reconciliato dedit. Propterea itaque mundus non cognovit, quia iustus es, et meritis eius, ut non cognosceret, tribuisti: et propterea mundus reconciliatus cognovit, quia misericors es, et ut cognosceret non ei merito, sed gratia subvenisti. Denique sequitur: Ego autem te cognovi. Ipse fons gratiae est Deus natura, homo autem de Spiritu sancto et Virgine ineffabili gratia: denique propter ipsum, quia gratia Dei per Iesum Christum est Dominum nostrum: Et hi cognoverunt, inquit, quia tu me misisti 31. Ipse est mundus reconciliatus. Sed quia tu me misisti, ideo cognoverunt: ergo gratia cognoverunt.

Finita est Salvatoris oratio, incipit passio.

6. Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. Notum feci per fidem, notum faciam per speciem: notum feci cum fine peregrinantibus, notum faciam sine fine regnantibus. Ut dilectio, inquit, quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis 32. Non est usitata locutio, dilectio quam dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis: usitate quippe diceretur, dilectio qua dilexisti me. De graeco quidem ista translata est: sed sunt similes et latinae; sicut dicimus: Fidelem servitutem servivit, strenuam militiam militavit; cum dici debuisse videatur: Fideli servitute servivit, strenua militia militavit. Qualis autem ista locutio est, dilectio quam dilexisti me; tali et Apostolus usus est: Bonum certamen certavi 33: non ait, bono certamine, quod usitatius et tamquam rectius diceretur. Quomodo autem dilectio quam dilexit Pater Filium, est et in nobis, nisi quia membra eius sumus, et in illo diligimur, cum ipse diligitur totus, id est caput et corpus? Ideo subiunxit, et ego in ipsis; tamquam diceret, quoniam ego sum et in ipsis. Aliter enim est in nobis tamquam in templo suo; aliter autem quia et nos ipse sumus, cum secundum id quod ut caput nostrum esset, homo factus est, corpus eius sumus. Finita est Salvatoris oratio, incipit passio: ergo et iste sermo finiatur, ut de passione quod ipse donaverit, aliis sermonibus disputetur.

112

TRACTATUS 112: Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus (Io 18,1-12).

(Jn 18,1-12)

Una vox dicentis: Ego sum, tantam turbam odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, stravit.

1. Terminato magno prolixoque sermone quem post coenam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adiuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps eius passionem Ioannes evangelista sic orsus est: Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis 1. Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio, de cuius verbis ait: Haec cum dixisset Iesus: sed alia quaedam sunt interposita quae ab isto praetermissa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quaerat 2; nec stando et audiendo, sed potius sedendo et legendo, vel legenti aurem mentemque intentissimam praebendo, illa condiscat. Credat tamen antequam sciat, sive id etiam scire in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo evangelista esse conscriptum, quantum ad hos attinet quos in auctoritatem canonicam recepit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci narrationi possit esse contrarium. Nunc itaque huius beati Ioannis narrationem, ut suscepimus tractandam, sine aliorum comparatione videamus, in eis quae manifesta sunt non immorantes; ut hoc ubi opus est, causa poscente faciamus. Non ergo sic accipiamus quod ait: Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius, tamquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus: sed ad hoc valeat quod dictum est: Haec cum dixisset Iesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa verba finiret.

2. Sciebat, inquit, et Iudas, qui tradebat eum, locum. Ordo verborum est: Sciebat locum qui tradebat eum. Quia frequenter, inquit: Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. Ibi ergo lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto Patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum dispergeret gregem, insidiis appetendo pastorem. Iudas ergo, inquit, cum accepisset cohortem, et a principibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis et facibus et armis 3. Cohors non Iudaeorum, sed militum fuit. A praeside itaque intellegatur accepta, tamquam ad tenendum reum, servato ordine legitimae potestatis, ut nullus tenentibus auderet obsistere: quamquam et manus tanta fuerat congregata, et sic armata veniebat, ut vel terreret vel etiam repugnaret, si quisquam Christum defendere auderet. Ita quippe eius abscondebatur potestas, et obtendebatur infirmitas, ut haec inimicis necessaria viderentur adversus eum, in quem nihil valuisset nisi quod ipse voluisset; bene utens bonus malis, et faciens bona de malis, ad faciendos bonos ex malis et discernendos bonos a malis.

3. Iesus itaque, sicut Evangelista secutus adiungit, sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dicit eis: Quem quaeritis? Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego

sum, abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram 4. Ubi nunc militum cohors, et ministri principum ac Pharisaeorum? ubi terror et munimen armorum? Nempe una vox dicentis: Ego sum, tantam turbam odiis ferocem armisque terribilem, sine telo ullo percussit, repulit, stravit. Deus enim latebat in carne; et sempiternus dies ita membris occultabatur humanis, ut laternis et facibus quaereretur occidendus a tenebris. Ego sum, dicit; et impios deicit. Quid iudicaturus faciet, qui iudicandus hoc fecit? Quid regnaturus poterit, qui moriturus hoc potuit? Et nunc ubique per Evangelium: Ego sum, dicit Christus; et a Iudaeis exspectatur Antichristus, ut retro redeant, et in terram cadant, quoniam deserentes coelestia, terrena desiderant. Certe ad comprehendendum Iesum persecutores cum traditore venerunt, quem quaerebant invenerunt, audierunt Ego sum: quare non comprehenderunt, sed abierunt retro, et ceciderunt, nisi quia hoc voluit, qui potuit quidquid voluit? Verum si nunquam se ab eis permitteret apprehendi, non quidem illi facerent propter quod venerant, sed nec ipse faceret propter quod venerat. Eum quippe illi occidendum quaerebant saeviendo; sed quaerebat nos et ipse moriendo. Proinde quia tenere volentibus, nec valentibus, ostendit potestatem suam; iam teneant eum, ut faciat de nescientibus voluntatem suam.

4. Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum. Respondit Iesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam 5. Si me, inquit, quaeritis, sinite hos abire. Inimicos videt, et hoc faciunt quod iubet; sinunt eos abire, quos non vult perire. Numquid autem non erant postea morituri? Cur ergo si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicumque non pereunt?

Auctor calicis est etiam ipse qui bibit.

5. Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum, et percussit servum principis sacerdotum, et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem nomen servo Malchus 6. Solus hic evangelista etiam nomen huius servi expressit: sicut Lucas solus, quod eius auriculam Dominus tetigerit, et sanaverit eum 7. Malchus autem interpretatur Regnaturus. Quid ergo auris pro Domino amputata et a Domino sanata significat, nisi auditum amputata vetustate renovatum, ut sit in novitate spiritus, et non in vetustate litterae 8? Quod cui praestitum fuerit a Christo, quis dubitet regnaturum esse cum Christo? Quod autem servus inventus est, et hoc ad illam pertinet vetustatem quae in servitutem generat, quod est Agar 9. Sed cum accessit sanitas, figurata est et libertas. Factum tamen Petri Dominus improbavit, et progredi ultra prohibuit dicens: Mitte gladium in vaginam. Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? 10 In suo quippe facto ille discipulus magistrum defendere voluit, non quod significandum est cogitavit. Et ille igitur ad patientiam commonendus fuit, et hoc ad intellegentiam conscribendum. Quod autem a Patre sibi dicit datum calicem passionis, profecto illud est quod ait Apostolus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 11. Verum auctor calicis huius est etiam ipse qui bibit. Unde idem apostolus item dicit: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis 12.

6. Cohors autem et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum 13. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: quoniam dies ille, illi vero tenebrae

permanserunt; nec audierunt: Accedite ad eum et illuminamini 14. Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, tunc ab illo longius recesserunt: et ligaverunt eum a quo solvi potius velle debuerunt. Et erant fortassis in eis qui tunc imposuerunt Christo vincula sua, atque ab eo postea liberati dixerunt: Disrupisti vincula mea 15. Haec hodie satis sint; tractabuntur. Deo volente, sermone alio quae sequuntur.


Aug - in Ioannis 110