Aug. in Psalmos enar. 8

IN PSALMUM 8

8
(
Ps 8)

ENARRATIO.

Quid significent torcularia.

1. (v 1.] In finem pro torcularibus, psalmus ipsi David. Nihil de torcularibus in textu eius psalmi, cuius iste titulus est, dicere videtur. In quo apparet multis et variis similitudinibus unam eamdemque rem in Scripturis saepe insinuari. Torcularia ergo possumus accipere Ecclesias, eadem ratione qua et aream intellegimus Ecclesiam. Quia sive in area, sive in torculari, nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab integumentis purgentur, quae necessaria erant et ut nascerentur et ut crescerent, atque ad maturitatem vel messis vel vindemiae pervenirent. His ergo vel integumentis vel sustentaculis, id est paleis in area frumenta, et vinaciis in torcularibus vina exuuntur: sicut in Ecclesiis a multitudine saecularium hominum, quae simul cum bonis congregatur, quibus ut nascerentur et apti fierent verbo divino, necessaria erat illa multitudo, id agitur, ut spiritali amore per operationem ministrorum Dei separentur. Agitur enim nunc, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis: quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cellas segregentur. Frumenta, inquit, recondet in horreis, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Eadem res in alia similitudine sic intellegi potest: Vina recondet in apothecis, vinacia vero pecoribus proiciet: ut ventres pecorum pro poenis gehennarum per similitudinem intellegere liceat.

2. Est alius intellectus de torcularibus, dum tamen ab Ecclesiarum significatione non recedatur. Nam et Verbum divinum potest uva intellegi: dictus est enim et Dominus botrus uvae, quem ligno suspensum, de terra promissionis, qui praemissi erant a populo Israel, tamquam crucifixum attulerunt. Verbum itaque divinum, cum enuntiationis necessitate usurpat vocis sonum, quo in aures pervehatur audientium, eodem sono vocis tamquam vinaciis, intellectus tamquam vinum includitur: et sic uva ista in aures venit, quasi in calcatoria torculariorum. Ibi enim discernitur, ut sonus usque ad aures valeat; intellectus autem memoria eorum qui audiunt, velut quodam lacu excipiatur, inde transeat in morum disciplinam et habitum mentis, tamquam de lacu in cellas in quibus, si neglegentia non acuerit, vetustate firmabitur. Acuit namque in Iudaeis, et hoc aceto Dominum potaverunt. Nam illud vinum quod de generatione vitis Novi Testamenti bibiturus est cum sanctis suis Dominus in regno Patris sui, suavissimum atque firmissimum sit necesse est.

3
. Solent accipi torcularia etiam martyria, tamquam afflictione persecutionum calcatis eis qui Christi nomen confessi sunt, mortalia eorum tamquam vinacia in terra remanserint, animae autem in requiem coelestis habitationis emanaverint. Sed neque isto intellectu ab Ecclesiarum fructificatione disceditur. Psallitur ergo pro torcularibus, pro Ecclesiae constitutione, cum Dominus noster postquam resurrexit, ascendit in coelos. Tunc enim misit Spiritum sanctum, quo impleti discipuli, cum fiducia praedicaverunt verbum Dei, ut Ecclesiae congregarentur.

4
. (v 2.] Itaque dicitur: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quaero unde sit admirabile nomen eius in universa terra? Respondetur: Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos; ut iste sit sensus: Domine, qui es Dominus noster, quam te admirantur omnes qui incolunt terram! quoniam tua magnificentia de terrena humilitate super coelos elevata est. Hinc enim apparuit quis descenderis, cum a quibusdam visum est et a caeteris creditum quo ascenderis. Ecclesia perficitur etiam ex imperfectis.

5
. (v 3.] Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Non possum accipere alios infantes atque lactentes, quam eos quibus dicit Apostolus: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non cibum. Quos significabant illi qui Dominum praecedebant laudantes; in quos ipse Dominus hoc testimonio usus est, cum dicentibus Iudaeis ut eos corriperet, respondit: Non legistis: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Bene autem non ait: Fecisti; sed, perfecisti laudem. Sunt enim in Ecclesiis etiam hi qui non iam lacte potantur, sed vescuntur cibo; quos idem Apostolus significat, dicens: Sapientiam loquimur inter perfectos : sed non ex his solis perficiuntur Ecclesiae, quia si soli essent, non consuleretur generi humano. Consulitur autem, cum illi quoque nondum capaces cognitionis rerum spiritalium atque aeternarum, nutriuntur fide temporalis historiae, quae pro salute nostra post Patriarchas et Prophetas ab excellentissima Dei Virtute atque Sapientia etiam suscepti hominis sacramento administrata est, in qua salus est omni credenti: ut auctoritate commotus praeceptis inserviat, quibus purgatus unusquisque et in caritate radicatus atque fundatus possit currere cum sanctis, non iam parvulus in lacte, sed iuvenis in cibo, comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi. De scientia et fide.

6
. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Inimicos huic dispensationi quae facta est per Iesum Christum, et hunc crucifixum, generaliter accipere debemus omnes qui vetant credere incognita, et certam scientiam pollicentur; sicut faciunt haeretici universi, et illi qui in superstitione gentilium philosophi nominantur. Non quod scientiae pollicitatio reprehendenda sit; sed quod gradum saluberrimum et necessarium fidei neglegendum putant, per quem in aliquid certum, quod esse nisi aeternum non potest, oportet ascendi. Hinc eos apparet nec ipsam scientiam habere, quam contempta fide pollicentur; quia tam utilem ac necessarium gradum eius ignorant. Ex ore ergo infantium et lactentium perfecit laudem Dominus noster, mandans primo per Prophetam: Nisi credideritis, non intellegetis, et ipse praesens dicens: Beati qui non viderunt et credituri sunt. Propter inimicos: contra quos etiam illud dicitur: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis. A sapientibus enim dixit, non qui sapientes sunt, sed qui esse se putant. Ut destruas inimicum et defensorem. Quem, nisi haereticum? Nam et ipse est inimicus et defensor, qui fidem christianam cum oppugnet, videtur defendere. Quamquam etiam philosophi huius mundi bene intellegantur inimici et defensores: quandoquidem Filius Dei Virtus et Sapientia Dei est, qua illustratur omnis quisquis veritate sapiens efficitur. Huius illi se amatores esse profitentur, unde etiam philosophi nominantur: et propterea illam videntur defendere, cum inimici sint eius; quoniam superstitiones noxias, ut colantur et venerentur huius mundi elementa, suadere non cessant.

Spiritus Sanctus est digitus Dei.

7
. (v 4.] Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum. Legimus digito Dei scriptam Legem, et datam per Moysen sanctum servum eius : quem digitum Dei multi intellegunt Spiritum sanctum. Quapropter si digitos Dei, eosdem ipsos ministros Spiritu sancto repletos, propter ipsum Spiritum qui in eis operatur, recte accipimus, quoniam per eosdem nobis omnis divina Scriptura confecta est; convenienter intellegimus hoc loco coelos dictos libros utriusque Testamenti. Dictum est autem etiam de ipso Moyse a magis regis Pharaonis, cum ab eo superati essent: Digitus Dei est hic ; et quod scriptum est: Coelum plicabitur sicut liber, etiam si de isto aethereo coelo dictum est, congrue tamen ex hac eadem similitudine in allegoria librorum coeli nominantur. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum: id est, cernam et intellegam Scripturas, quas operante Spiritu sancto per ministros tuos conscripsisti. Scientiam non habet qui fidem respuit.

8
. Possunt itaque etiam superius coeli nominati, iidem libri accipi, ubi ait: Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos; ut totus iste sit sensus: Quoniam magnificentia tua elevata est super coelos: Excedit enim magnificentia tua omnium Scripturarum eloquia; ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut a fide Scripturarum inciperent, qui cupiunt ad tuae magnificentiae notitiam pervenire, quae super Scripturas elevata est, quia transit et superat omnium verborum linguarumque praeconia. Inclinavit ergo Scripturas Deus usque ad infantium et lactentium capacitatem, sicut in alio psalmo canitur: Et inclinavit coelum, et descendit. Et hoc fecit propter inimicos, qui per superbiam loquacitatis inimici crucis Christi, etiam cum aliqua vera dicunt, parvulis tamen et lactentibus prodesse non possunt. Ita destruitur inimicus et defensor, qui sive sapientiam, sive etiam Christi nomen defendere videatur, ab huius tamen gradu fidei oppugnat eam veritatem quam promptissime pollicetur. Propterea etiam illam non habere convincitur; quia oppugnando gradum eius, quod est fides, quemadmodum in eam conscendatur, ignorat. Hinc ergo destruitur temerarius et caecus pollicitator veritatis, qui est inimicus et defensor, cum videntur coeli opera digitorum Dei, id est, intelleguntur Scripturae perductae usque ad infantium tarditatem, et eos per humilitatem historicae fidei, quae temporaliter gesta est, ad sublimitatem intellegentiae rerum aeternarum bene nutritos et roboratos erigunt in ea quae confirmant. Isti quippe coeli, id est isti libri, opera sunt digitorum Dei; sancto etenim Spiritu in sanctis operante, confecti sunt - nam qui gloriam suam potius quam salutem hominum attenderunt, sine Spiritu sancto locuti sunt, in quo sunt viscera misericordiae Dei.

9
. Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quas tu fundasti. Luna et stellae in coelis sunt fundatae: quia et universalis Ecclesia in cuius saepe significatione luna ponitur, et particulatim per loca singula Ecclesiae quas nomine stellarum insinuatas arbitror, in eisdem Scripturis collocatae sunt, quas coelorum vocabulo positas credimus. Cur autem luna recte significet Ecclesiam, opportunius in alio psalmo considerabitur, ubi dictum est: Peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde. De homine et de filio hominis.

10
. (v 5.] Quid est homo, quia memor es eius; aut filius hominis, quoniam tu visitas eum? Quid inter hominem et filium hominis distet, quaeri potest; si enim nihil distaret, non ita poneretur, homo, aut filius hominis, per disiunctionem. Nam si ita scriptum esset: Quid est homo quia memor es eius, et filius hominis quoniam visitas eum: repetitum videretur quod dictum est, homo; nunc vero cum sonat, homo, aut filius hominis, manifestior insinuatur distantia. Hoc sane retinendum est, quia omnis filius hominis homo, quamvis non omnis homo filius hominis possit intellegi: Adam quippe homo, sed non filius hominis. Quapropter hinc iam licet attendere atque discernere, quid hoc in loco inter hominem et filium hominis distet: ut qui portant imaginem terreni hominis, qui non est filius hominis, hominum nomine significentur; qui autem portant imaginem coelestis hominis, filii hominum potius appellentur. Ille enim et vetus homo dicitur, iste autem novus : sed novus ex vetere nascitur, quoniam spiritalis regeneratio mutatione vitae terrenae atque saecularis inchoatur; et ideo iste filius hominis nuncupatur. Homo igitur hoc loco est terrenus, filius autem hominis coelestis: et ille longe seiunctus a Deo, hic autem praesens Deo: et propterea illius memor est, tamquam in longinquo positi; hunc vero visitat, quem praesens illustrat vultu suo: Longe est enim a peccatoribus salus, et: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine. Sic in alio psalmo homines iumentis associatos, non per praesentem interiorem illuminationem, sed per multiplicationem misericordiae Dei qua eius bonitas usque ad infima intenditur, salvos fieri dicit cum ipsis iumentis; quoniam carnalium hominum salus carnalis est, tamquam pecorum. Filios autem hominum seiungens ab eis quos homines pecudibus iunxit, longe sublimiori modo, ipsius veritatis illustratione, et quadam vitalis fontis inundatione, beatos fieri praedicat. Sic enim dicit: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te. Memor est igitur hominis per multiplicationem misericordiae, sicut iumentorum; quia multiplicata misericordia etiam ad longe positos pervenit: visitat vero filium hominis, cui sub protectione alarum suarum posito praetendit misericordiam, et in lumine suo lumen praebet, et eum deliciis suis potat, et inebriat ubertate domus suae, ad obliviscendas aerumnas et errores praeteritae conversationis. Hunc filium hominis, id est hominem novum, poenitentia veteris parturit cum dolore et gemitu. Iste quamvis novus, tamen adhuc carnalis dicitur, cum lacte nutritur: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, inquit Apostolus; et ut ostenderet iam regeneratos: Tamquam parvulis, ait, in Christo, lac vobis potum dedi, non cibum. Iste cum relabitur, quod saepe accidit, ad veterem vitam, cum exprobratione audit quod homo sit: Nonne homines estis, inquit, et secundum hominem ambulatis.

11
. (vv 6.7.] Filius igitur hominis primo visitatus est in ipso homine Dominico, nato ex Maria virgine. De quo propter ipsam infirmitatem carnis, quam Sapientia Dei gestare dignata est, et passionis humilitatem recte dicitur: Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Sed additur illa clarificatio qua resurgens ascendit in coelum: Gloria, inquit, et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera manuum tuarum. Quandoquidem et Angeli sunt opera manuum Dei, etiam super Angelos constitutum accipimus unigenitum Filium, quem minutum paulo minus ab Angelis per humilitatem carnalis generationis atque passionis audimus et credimus. De Christi excellentia.

12
. (vv 8.9.] Omnia, inquit, subiecisti sub pedibus eius. Nihil excipit, cum dicit omnia. Et ne aliter liceret intellegi, sic Apostolus credi iubet, cum dicit, excepto eo qui ei subiecit omnia ; et hoc ipso huius psalmi testimonio utitur ad Hebraeos, cum ita vult omnia intellegi esse subiecta Domino nostro Iesu Christo, ut nihil exceptum sit. Nec tamen quasi aliquid magnum videtur adiungere, cum dicit: Oves et boves universas, insuper et pecora campi; volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Videtur enim relictis coelestibus Virtutibus et Potestatibus et omnibus exercitibus Angelorum, relictis etiam ipsis hominibus, tantum ei pecora subiecisse; nisi oves et boves intellegamus animas sanctas, vel innocentiae fructum dantes, vel etiam operantes ut terra fructificet, id est, ut terreni homines ad spiritalem ubertatem regenerentur. Has ergo animas sanctas, non hominum tantum, sed etiam omnium Angelorum oportet accipere, si volumus hinc intellegere omnia esse subiecta Domino nostro Iesu Christo; nulla enim creatura subiecta non erit, cui primates, ut ita dicam, spiritus subiciuntur. Sed unde probabimus oves posse accipi etiam sublimiter beatos, non homines, sed angelicae creaturae spiritus? An ex eo quod Dominus dicit reliquisse se nonaginta novem oves in montibus, id est in sublimioribus locis, et descendisse propter unam. Si enim unam ovem lapsam humanam animam accipiamus in Adam, quia etiam Eva de illius latere facta est, quorum omnium spiritaliter tractandorum et considerandorum nunc tempus non est, restat ut nonaginta novem relictae in montibus, non humani, sed angelici spiritus intellegantur. Nam de bobus facilis expeditio est huius sententiae; quoniam ipsi homines non ob aliud boves dicti sunt, nisi quod evangelizando verbum Dei Angelos imitantur, ubi dictum est: Bovi trituranti os non infrenabis. Quanto igitur facilius ipsos Angelos nuntios veritatis, boves accipimus; quando Evangelistae participatione nominis eorum, boves vocati sunt? Subiecisti ergo, inquit, oves et boves universas, id est, omnem sanctam spiritalem creaturam: in qua etiam sanctorum hominum accipimus qui sunt in Ecclesia, in illis videlicet torcularibus quae sub alia similitudine lunae ac stellarum insinuata sunt.

13
. Insuper, ait, et pecora campi. Nullo modo vacat quod additum est, insuper. Primo, quia pecora campi possunt intellegi et oves et boves; ut si rupium et arduorum locorum pecora caprae sunt, bene intellegantur oves pecora campi. Itaque etiamsi ita positum esset: Oves et boves universas et pecora campi, recte quaereretur quid sibi vellent pecora campi, cum etiam oves et boves hoc possint intellegi; quod vero additum est etiam, insuper, cogit omnino ad nescio quam differentiam cognoscendam. Sed sub hoc verbo quod positum est, insuper, non solum pecora campi, sed etiam volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris, accipiendi sunt. Quae est igitur ista distantia? Veniant in mentem torcularia, habentia vinacia et vinum; et area, continens paleas et frumentum ; et retia, quibus inclusi sunt pisces boni et mali ; et arca Noe, in qua et immunda et munda erant animalia : et videbis Ecclesias interim hoc tempore usque ad ultimum iudicii tempus, non solum oves et boves continere, id est sanctos laicos et sanctos ministros, sed insuper et pecora campi, volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Pecora enim campi congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptate gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt. Campus est enim etiam lata via, quae ducit ad interitum ; et in campo Abel occiditur. Quare metuendum est, ne quisque descendens a montibus iustitiae Dei, (Iustitia enim, inquit, tua velut montes Dei ), latitudines et facilitates voluptatis carnalis eligens, a diabolo trucidetur. Vide nunc etiam volucres coeli, superbos, de quibus dicitur: Posuerunt in coelum os suum. Vide quam in altum vento portentur, qui dicunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est Intuere etiam pisces maris, hoc est curiosos qui perambulant semitas maris, id est, inquirunt in profundo huius saeculi temporalia, quae tamquam semitae in mari tam cito evanescunt et intereunt, quam rursus aqua confunditur, postquam transeuntibus locum dederit vel navibus, vel quibuscumque ambulantibus aut natantibus. Non enim ait tantum: Ambulant semitas maris; sed, perambulant dixit; ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium. Haec autem tria genera vitiorum, id est voluptas carnis, et superbia, et curiositas, omnia peccata concludunt. Quae mihi videntur a Ioanne apostolo enumerata, cum dicit: Nolite diligere mundum, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi. Per oculos enim maxime curiositas praevalet; reliqua vero quo pertineant, manifestum est. Et illa Dominici hominis tentatio tripartita est: per cibum, id est per concupiscentiam carnis, ubi suggeritur: Dic lapidibus istis ut pane fiant : per inanem iactantiam, ubi in monte constituto ostenduntur omnia regna huius terrae, et promittuntur si adoraverit: per curiositatem, ubi de pinna templi admonetur ut se deorsum mittat, tentandi gratia utrum ab Angelis suscipiatur. Itaque postea quam nullo istorum tentamento valere apud eum potuit inimicus, hoc de illo dicitur. Postquam complevit omnem tentationem diabolus. Propter torculariorum itaque significationem, subiecta sunt pedibus eius non solum vina, sed etiam vinacia: non solum scilicet oves et boves, id est sanctae animae fidelium, vel in plebe, vel in ministris; sed in super et pecora voluptatis, et volucres superbiae, et pisces curiositatis: quae omnia genera peccatorum nunc bonis et sanctis mixta esse in Ecclesiis videmus. Operetur igitur in Ecclesiis suis, et a vinaciis vinum separet: nos demus operam ut vinum simus et oves aut boves; non vinacia, aut pecora campi, aut volucres coeli, aut pisces maris qui perambulant semitas maris. Non quia ista nomina isto solo modo intellegi et explicari possunt, sed pro locis; namque alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur quod per similitudinem dicitur; haec est enim dominica et apostolica disciplina. Repetamus ergo ultimum versum qui etiam in principio psalmi ponitur, et laudemus Deum dicentes: Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Decenter quippe post textum sermonis ad caput reditur, quo totus idem sermo referendus est.





IN PSALMUM 9 ENARRATIO. Iudicum occultum et manifestum.

9
(
Ps 9)

1. (v 1.] Psalmi huius inscriptio est: In finem pro occultis Filii, psalmus ipsi David. De occultis Filii quaeri potest: sed quia non addidit cuius, ipsum unigenitum Dei Filium oportet intellegi. Ubi enim de filio David psalmus inscriptus est: Cum fugeret, inquit, a facie Abessalon filii sui ; cum et nomen eius dictum esset, et ob hoc latere non posset de quo diceretur, non tamen dictum est tantum, a facie Abessalon filii, sed additum est, sui. Hic vero, et quod non additum est, sui, et quod de Gentibus multa dicit, non potest recte accipi Abessalon: neque enim bellum quod cum patre ille perditus gessit, ullo modo ad Gentes pertinet, cum populus tantum Israel adversus se ibi divisus sit. Canitur itaque iste psalmus pro occultis unigeniti Filii Dei. Nam et ipse Dominus cum sine additamento ponit Filium, seipsum unigenitum vult intellegi, ubi ait: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Non enim dixit, Filius Dei; sed tantum dicendo Filius, dat intellegi cuius sit filius. Quam locutionem non recipit nisi excellentia eius de quo ita loquimur, ut etiamsi non eum nominemus, possit intellegi: ita enim dicimus: Pluit, serenat, tonat, et si qua sunt talia, nec addimus quis id faciat; quia omnium mentibus sponte sese offert excellentia facientis, nec verba desiderat. Quae sunt igitur occulta Filii? In quo verbo primum intellegendum est esse aliqua Filii manifesta, a quibus distinguuntur haec quae appellantur occulta. Quamobrem, quoniam duos adventus Domini credimus, unum praeteritum, quem Iudaei non intellexerunt, alterum futurum, quem utrique speramus; et quoniam iste quem Iudaei non intellexerunt, Gentibus profuit, non inconvenienter accipitur de hoc adventu dici, pro occultis Filii, ubi caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret. Duo etiam iudicia insinuantur per Scripturas, si quis advertat; unum occultum, alterum manifestum. Occultum nunc agitur, de quo apostolus Petrus dicit: Tempus est ut iudicium incipiat a domo Domini. Occultum itaque iudicium est poena, qua nunc unusquisque hominum aut exercetur ad purgationem, aut admonetur ad conversionem, aut si contempserit vocationem et disciplinam Dei, excaecatur ad damnationem. Iudicium autem manifestum est, quo venturus Dominus iudicabit vivos et mortuos, omnibus fatentibus eum esse a quo et bonis praemia, et malis supplicia tribuentur. Sed tunc illa confessio, non ad remedium malorum, sed ad cumulum damnationis valebit. De his duobus iudiciis, uno occulto, alio manifesto, videtur mihi Dominus dixisse, ubi ait: Qui in me credit, transiit de morte ad vitam, nec in iudicium veniet, in iudicium scilicet manifestum: nam hoc quod transit de morte ad vitam per nonnullam afflictionem, qua flagellat omnem filium quem recipit, iudicium occultum est; Qui autem non credit, inquit, iam iudicatus est ; id est, isto occulto iudicio iam praeparatus est ad illud manifestum. Haec duo iudicia etiam in Sapientia legimus, ubi scriptum est: Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti; hi autem hoc iudicio non correcti, dignum Dei iudicium experti sunt. Qui ergo non corriguntur isto occulto Dei iudicio, dignissime illo manifesto punientur. Quocirca in hoc psalmo observanda sunt occulta Filii, id est, et humilis eius adventus quo profuit Gentibus cum caecitate Iudaeorum, et poena quae nunc occulte agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate ut damnationi praeparentur qui converti noluerint.

Duo genera miraculorum.

2. (v 2.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia eius in aliquo dubitat: sed qui iam cernit occulta sapientiae Dei, quantum sit invisibile praemium eius, qui dicit: Gaudemus in tribulationibus ; et quemadmodum omnes cruciatus, qui corporaliter inferuntur aut exerceant conversos ad Deum, aut ut convertantur admoneant, aut iustae damnationi ultime praeparent obduratos, et sic omnia ad divinae providentiae regimen referantur, quae stulti quasi casu et temere et nulla divina administratione fieri putant. Narrabo omnia mirabilia tua. Narrat omnia mirabilia Die, qui ea non solum in corporibus palam, sed in animis invisibiliter quidem, sed longe sublimius et excellentius fieri videt. Nam terreni homines et occultis dediti, magis mirantur resurrexisse in corpore mortuum Lazarum, quam resurrexisse in anima persecutorem Paulum. Sed quoniam visibile miraculum ad illuminationem animam vocat, invisibile autem eam quae vocata venit illuminat; omnia narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus ad intellegenda invisibilia transitum facit.

3. (v 3.] Laetabor, et exsultabo in te. Non iam in hoc saeculo; non in voluptate contrectationis corporum, nec in palati et linguae saporibus, nec in suavitate odorum, nec in iucunditate sonorum transeuntium, nec in formis corporum varie coloratis, nec in vanitatibus laudis humanae, nec in coniugio et prole moritura, nec in superfluis temporalium divitiarum, nec in conquisitione huius saeculi, sive quae locorum spatiis tenditur, sive quae successione temporis volvitur: sed laetabor et exsultabo in te, videlicet in occultis Filii, ubi signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine ; etenim Abscondes eos, inquit, in abscondito vultus tui. Laetabitur ergo et exsultabit in te, qui narrat omnia mirabilia tua. Narrabit autem omnia mirabilia tua, siquidem nunc per prophetiam dictum est, ille qui non venit voluntatem suam facere, sed voluntatem eius qui eum misit. Homo terrenus et homo coelestis.

4. (v 4.] Iam enim incipit apparere persona Domini in hoc psalmo loquens. Nam sequitur: Psallam nomini tuo, Altissime, in convertendo inimicum meum retrorsum. Huius ergo inimicus quando retro conversus est? An quando ei dictum est: Redi retro. Satanas tunc enim qui tentando se praeponere cupiebat retro factus est, non decipiendo tentatum et in eum nihil valendo. Retro enim sunt terreni homines; coelestis autem homo prior factus est, quamvis post venerit: primus enim homo de terra terrenus; secundus homo de coelo coelestis. Sed de ipsa stirpe veniebat, a quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est. Et Apostolus ea quae retro sunt obliviscitur, et in ea quae ante sunt se extendit. Conversus est igitur inimicus retro, postquam non valuit hominem coelestem decipere tentatum, et se ad terrenos convertit ubi dominari potest. Quapropter nullus hominum eum praecedit et retro eum esse facit, nisi qui deponens imaginem terreni hominis portaverit imaginem coelestis. Iam vero si quod dictum est, inimicum meum, generaliter vel peccatorem vel gentilem hominem magis velimus accipere, non erit absurdum. Nec poena erit quod dictum est: In convertendo inimicum meum retrorsum; sed beneficium, et tale beneficium, ut huic comparari nihil possit. Quid enim beatius quam deponere superbiam, et non velle Christum praecedere, veluti sanus sit cui medicus non sit necessarius; sed malle retro ire post Christum, qui discipulum vocans ut perficiatur, dicit: Sequere me Sed tamen accommodatius de diabolo dictum intellegitur: In convertendo inimicum meum retrorsum. Diabolus quippe retrorsum conversus est etiam in persecutione iustorum, et multo utilius persecutor est, quam si dux et princeps praeiret. Psallendum est igitur nomini Altissimi in convertendo inimicum retrorsum; quoniam malle debemus eum persequentem fugere, quam ducentem sequi: habemus enim quo fugiamus et abscondamur in occultis Filii, quia Dominus factus est refugium nobis.

5. (v 5.] Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Qui infirmabuntur et peribunt, nisi iniqui et impii? Infirmabuntur, dum nihil valebunt; et peribunt, quia non erunt impii; a facie Dei, id est a cognitione Dei, sicut periit ille qui dixit: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus. Sed quare infirmabuntur, et peribunt impii a facie tua? Quoniam fecisti iudicium meum, inquit, et causam meam: id est, iudicium illud in quo iudicari visus sum, meum fecisti; et causam illam in qua me iustum et innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei militaverunt ad nostram liberationem: sicut et nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum.

6. Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem. Sive Filius Patri dicat, qui etiam illud dixit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper, idipsum ad aequitatem Patris et ad occulta sua referens, quod iudex hominum ad utilitatem hominum iudicatus est: sive homo dicat Deo: Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem, animam suam thronum eius appellans, ut corpus sit fortasse terra, quae scabellum pedum eius dicta est ; (Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi ): sive anima Ecclesiae iam perfecta et sine macula et ruga, digna scilicet occultis Filii, quia introduxit eam rex in cubiculum suum, dicat sponso suo: Sedisti super thronum, qui iudicas aequitatem, quia resurrexisti a mortuis, et ascendisti in coelum, et sedes ad dexteram Patris: quaelibet ergo harum sententia placeat, quo iste versus referatur, regulam fidei non excedit. Aeternitatis effigies est hoc saeculum.

7. (v 6.] Increpasti gentes, et periit impius. Convenientius hoc Domino Iesu Christo dici, quam ipsum dicere, accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi qui postea quam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo completi Apostoli, cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata hominum libere arguerent? qua increpatione periit impius; quia iustificatus est impius, et factus est pius. Nomen eorum delesti in saeculum, et in saeculum saeculi. Deletum est nomen impiorum: non enim appellantur impii, qui Deo vero credunt. Deletur autem nomen eorum in saeculum, id est, quamdiu temporale saeculum volvitur. Et in saeculum saeculi. Quid est saeculum saeculi, nisi cuius effigiem et tamquam umbram habet hoc saeculum? Vicissitudo enim temporum sibi succedentium, dum luna minuitur et rursus impletur, dum sol omni anno locum suum repetit, dum ver, vel aestas, vel autumnus, vel hiems sic transit ut redeat, aeternitatis quaedam imitatio est. Sed huius saeculi saeculum est quod incommutabili aeternitate consistit. Sicut versus in animo, et versus in voce: ille intellegitur, iste auditur; et ille istum modificat: et ideo ille in arte operatur et manet, iste in aere sonat et transit. Sic huius mutabilis saeculi modus ab illo incommutabili saeculo definitur, quod dicitur saeculum saeculi: et ideo illud in arte Dei, hoc est in Sapientia et Virtute permanet; hoc autem in creaturae administratione peragitur. Si tamen non repetitio est, ut postea quam dictum est in saeculum, ne hoc acciperetur quod. Quod Latini plerique interpretati sunt, non in saeculum, et in saeculum saeculi, sed, in aeternum, et in saeculum saeculi: ut in eo quod dictum est in saeculum saeculi, illud exponeretur quod dictum est in aeternum. Nomen ergo impiorum delesti in aeternum, quia deinceps nunquam erunt impii. Et si in hoc saeculum non tenditur nomen eorum, multo minus in saeculum saeculi. De civitatibus diaboli.

8. (v 7.] Inimici defecerunt frameae in finem. Non pluraliter inimici, sed singulariter huius inimici. Cuius autem inimici, nisi diaboli frameae defecerunt? Hae autem intelleguntur diversae opiniones erroris, quibus ille animas tamquam gladiis perimit. His gladiis vincendis et ad defectum perducendis instat ille gladius, de quo in septimo psalmo dicitur: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit. Et forte iste est finis in quem frameae deficiunt inimici, quia usque ad ipsum aliquid valent; ipse nunc operatur occulte, ultimo autem iudicio palam vibrabitur. Hoc destruuntur civitates; nam ita sequitur: Inimici defecerunt frameae in finem; et civitates destruxisti: civitates autem in quibus diabolus regnat, ubi dolosa et fraudulenta consilia tamquam curiae locum obtinent, cui principatui quasi satellites et ministri adsunt officia quorumque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad lasciviam, vel si quid est aliud quod in malam partem libenter auditur, manus ad rapinam vel quodlibet aliud facinus aut flagitium, et membra caetera in hunc modum tyrannico principatui, id est perversis consiliis militantia. Huius civitatis quasi plebs est omnes delicatae affectiones et turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homine agitantes. Ergo ubi rex, ubi curia, ubi ministri, ubi plebs invenitur, civitas est: neque enim talia essent in malis civitatibus, nisi prius essent in singulis hominibus, qui sunt tamquam elementa et semina civitatum. Has civitates destruit, cum excluso inde principe, de quo dictum est: Princeps huius saeculi missus est foras, vastantur haec regna verbo veritatis, sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum et sensuum ministeria captivantur, et ad iustitiae et bonorum operum militiam transferuntur: ut iam, sicut Apostolus dicit, non regnet peccatum in nostro mortali corpore, et caetera huius loci. Tunc pacatur anima, et ordinatur homo ad quietem et ad beatitudinem capessendam. Periit memoria eorum cum strepitu: impiorum scilicet. Sed cum strepitu, sive quia fit strepitus, dictum est, cum impietas evertitur; non enim transit ad summam pacem, ubi summum silentium est, nisi qui magno strepitu prius cum suis vitiis belligeraverit: sive cum strepitu dictum est, ut pereat memoria impiorum etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas. Quomodo iudicat Dominus.

9. (vv 8.9.] Et Dominus in aeternum permanet. Utquid ergo fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, adversus Dominum et adversus Christum eius nam Dominus in aeternum permanet. Paravit in iudicio sedem suam, et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate. Paravit, cum iudicatus est, sedem suam: per illam enim patientiam homo coelum acquisivit, et Deus in homine credentibus profuit; et hoc est occultum Filii iudicium. Sed quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos iudicandos, paravit in occulto iudicio sedem suam; et ipse item palam iudicabit orbem terrarum in aequitate, id est, meritis digna distribuet, agnos ad dexteram ponens, haedos ad sinistram. Iudicabit populos cum iustitia. Hoc est quod superius dictum est: Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non quemadmodum iudicant homines, qui corda non vident, a quibus plerumque deteriores absolvuntur quam condemnantur; sed in aequitate et cum iustitia Dominus iudicabit, testimonium perhibente conscientia, et cogitationibus accusantibus seu defendentibus.

10. (v 10.] Et factus est Dominus refugium pauperi. Quantumlibet persequatur inimicus ille, qui conversus est retro, quid nocebit eis quorum refugium factus est Dominus? Sed hoc fiet, si in saeculo hoc, cuius ille magistratus est, pauperes esse delegerint, nihil amando quod vel hic viventem aut amantem deserit, vel a moriente deseritur; tali enim pauperi refugium factus est Dominus: Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. Sic pauperes facit, quoniam flagellat omnem filium quem recipit. Nam quid sit adiutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit, in tribulatione: non enim convertitur anima ad Deum, nisi dum ab hoc saeculo avertitur; nec opportunius ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis eius et noxiis et perniciosis voluptatibus labores doloresque misceantur. Quid significet cognoscere nomen.

11. (v 11.] Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum: cum destiterint sperare in divitiis et in aliis huius saeculi blandimentis. Quaerentem quippe animam ubi figat spem, cum ab hoc mundo avellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei: nam nomen ipsum Dei nunc usquequaque vulgatum est; sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur cuius est nomen: non enim nomen propter se nomen est, sed propter id quod significat. Dictum est autem: Dominus nomen est illi. Quapropter qui se libenter Deo famulum subdit, cognovit hoc nomen. Et sperent in te qui cognoscunt nomen tuum. Item Dominus dicit ad Moysen: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Misit me qui est. Sperent ergo in te qui cognoscunt nomen tuum: ne sperent in his rebus quae temporis volubilitate praeterfluunt, nihil habentes nisi, erit, et fuit; quoniam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim praeteritum; exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore. In Dei autem natura non erit aliquid, quasi nondum sit; aut fuit, quasi iam non sit: sed est tantum id quod est, et ipsa est aeternitas. Desinant igitur sperare et diligere temporalia, et se ad aeternam spem conferant, qui cognoscunt nomen eius qui dixit: Ego sum qui sum, et de quo dictum est: Misit me qui est. Quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. Qui eum quaerunt, iam transeuntia et moritura non quaerunt: nemo enim potest duobus dominis servire. Sion interpretatur speculatio.

12. (v 12.] Psallite Domino, qui habitat in Sion: his dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in Sion, quod interpretatur Speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae quae nunc est: sicut Ierusalem gestat imaginem Ecclesiae quae futura est, id est civitatis sanctorum iam angelica vita fruentium; quia Ierusalem interpretatur Visio pacis. Praecedit autem speculatio visionem, sicut ista Ecclesia praecedit eam quae promittitur, civitatem immortalem et aeternam. Sed praecedit tempore, non dignitate: quia honorabilius est quo pervenire nitimur, quam id quod agimus, ut pervenire mereamur; agimus autem speculationem, ut perveniamus ad visionem. Sed etiam ipsam, quae nunc est, Ecclesiam nisi Dominus inhabitaret, iret in errorem quamlibet studiosissima speculatio: et huic Ecclesiae dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ; et: In interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Praecipitur ergo nobis ut psallamus Domino, qui habitat in Sion, ut concorditer Dominum Ecclesiae inhabitatorem laudemus. Annuntiate inter gentes mirabilia eius: et factum est, et non desinet fieri.

13. (v 13.] Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare, illi praecepto quod dictum est: Annuntiate inter gentes mirabilia eius; et diceretur: Domine, quis credidit auditui nostro et: Propter te occidimur tota die, convenienter sequitur, dicens, non sine magno fructu aeternitatis morituros in persecutione Christianos: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est. Sed cur sanguinem eorum maluit dicere? An quasi alius imperitior et minoris fidei quaereret dicens:

Quomodo annuntiabunt, cum in eos infidelitas gentium saevitura sit; huic respondetur: Quoniam requirens sanguinem eorum memoratus est; id est, veniet ultimum iudicium, ubi et interfectorum gloria, et interficientium poena manifesta sit? Memoratus est autem, nemo ita positum putet, quasi oblivio cadat in Deum; sed quia post longum tempus futurum est iudicium, secundum affectum infirmorum hominum positum est, qui quasi oblitum Deum putant, quia non tam cito facit quam ipsi volunt. His dicitur etiam quod sequitur: Non est oblitus clamorem pauperum; id est, non ut putatis oblitus est: quasi dicerent postea quam audierunt: Memoratus est. Ergo oblitus erat; Non est oblitus, inquit, clamorem pauperum. Radix omnium malorum cupiditas.

14. (vv 14.15.] Sed quaero quis clamor pauperum sit quem Deus non obliviscitur. An iste clamor est, cuius haec verba sunt: Miserere mei, Domine, vide humilitatem meam ab inimicis meis? Quare ergo non dixit, Miserere nostri, Domine, vide humilitatem nostram ab inimicis nostris, tamquam multi pauperes clament; sed tamquam unus, Miserere mei, Domine? An quia unus interpellat pro sanctis, qui primus pauper pro nobis factus est, cum esset dives, et ipse dicit: Qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem universas laudes tuas in portis filiae Sion? Exaltatur enim homo in illo non solum quem gestat, quod caput Ecclesiae est, sed etiam quisquis nostrum est in caeteris membris; et exaltatur ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Mors autem est iam ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit: radix est enim omnium malorum cupiditas ; et propterea porta mortis est, quia mortua est vidua quae in deliciis vivit : ad quas delicias per cupiditates tamquam per portas mortis pervenitur. Sunt autem portae filiae Sion, omnia optima studia, per quae venitur ad visionem pacis in sancta Ecclesia. In his igitur portis bene annuntiantur universae laudes Dei, ut non detur sanctum canibus, neque proiciantur margaritae ante porcos ; qui malunt pertinaciter latrare, quam studiose quaerere, aut qui nec latrare nec quaerere, sed in suarum voluptatum coeno volutari. Cum autem in bonis studiis laudes Dei annuntiantur, petentibus datur, et quaerentibus manifestatur, et pulsantibus aperitur. An forte portae mortis sunt corporales sensus et oculi, qui aperti sunt homini cum de ligno vetito gustasset, a quibus exaltantur, quibus dicitur ut quaerant non quae videntur, sed quae non videntur; quia quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt : et portae sunt filiae Sion, sacramenta et initia fidei, quae pulsantibus aperiuntur, ut perveniatur ad occulta Filii? Non enim oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Huc usque est clamor pauperum, quem non oblitus est Dominus.

Amor est motus animae.

15. (v 16.] Deinde sequitur, Exsultabo super salutare tuum: id est, cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est Dominus noster Iesus Christus, Virtus et Sapientia Dei. Ergo Ecclesia dicit quae hic affligitur, et spe salva est: quamdiu occultum est Filii iudicium, ipsa spe dicit, Exsultabo super salutare tuum; quia nunc circumstrepente seu vi, seu errore Gentilium atteritur. Infixae sunt gentes in corruptione, quam fecerunt: animadverte quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis; et quemadmodum qui voluerunt persequi Ecclesiam, in ea corruptione sint fixi, quam se inferre arbitrabantur: nam interficere corpora cupiebant, cum ipsi in anima morerentur. In muscipula ista, quam occultaverunt, comprehensus est pes eorum. Muscipula occulta, est dolosa cogitatio. Pes animae recte intellegitur amor: qui cum pravus est, vocatur cupiditas aut libido; cum autem rectus, dilectio vel caritas. Amore enim movetur tamquam ad locum quo tendit. Locus autem animae non in spatio aliquo est, quod forma occupat corporis, sed in delectatione, quo se pervenisse per amorem laetatur: delectatio autem perniciosa sequitur cupiditatem, fructuosa caritatem. Unde et radix dicta est cupiditas. Radix porro tamquam pes arboris intellegitur. Radix dicta est et caritas, ubi de seminibus Dominus loquitur, quae in petrosis locis exurente sole arescunt, quia non habent altam radice. Unde significat eos qui gaudent excipiendo verbum veritatis, sed cedunt persecutionibus, quibus sola caritate resistitur. Et Apostolus dicit: Ut in caritate radicati et fundati possitis comprehendere. Pes ergo peccatorum, id est amor, comprehenditur in muscipula quam occultant; quia cum fraudulentam actionem consecuta fuerit delectatio, cum eos tradiderit Deus in concupiscentiam cordis eorum, iam illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem et ad utilia conferre non audeant; quia cum conati fuerint, dolebunt animo, tamquam pedem de compede exuere cupientes; cui dolori succumbentes, a perniciosis delectationibus nolunt abscedere. In muscipula ergo quam occultaverunt, id est in fraudulento consilio, comprehensus est pes eorum, amor scilicet qui per fraudem pervenit ad vanam laetitiam, qua comparatur dolor.

1. 16. (v 17.] Cognoscitur Dominus iudicia faciens. Haec sunt iudicia Dei: non ab illa tranquillitate beatitudinis suae, nec a secretis sapientiae, quibus recipiuntur beatae animae, profertur ferrum, aut ignis, aut bestia, aut aliquid tale quo crucientur peccatores. Sed quomodo cruciantur, et quomodo facit Dominus iudicium? In operibus, inquit, manuum suarum comprehensus est peccator.

2. 17. (vv 18-21.] Hic interponitur, Canticum diapsalmatis: quasi occulta laetitia, quantum existimare possumus, separationis quae nunc fit, non locis, sed affectionibus animorum, inter peccatores et iustos, sicut granorum a paleis adhuc in area. Et sequitur, Convertantur peccatores in infernum; id est, dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera. Omnes gentes quae obliviscuntur Deum: quia cum non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum.

1. 18. Quia non in finem oblivio erit pauperis: qui videtur nunc in oblivione esse, cum peccatores felicitate huius saeculi florere existimantur, et iusti laborare; sed patientia, inquit, pauperum non periet in aeternum. Quapropter nunc patientia opus est ad perferendos malos, qui iam voluntatibus separati sunt, donec etiam ultimo iudicio separentur.

2. 19. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Imploratur futurum iudicium: sed antequam veniat, Iudicentur, inquit, gentes in conspectu tuo: hoc est in occulto, quod dicitur coram Deo, paucis sanctis et iustis intellegentibus. Constitue, Domine, legislatorem super eos. Videtur mihi Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati. Sciant gentes quoniam homines sunt. Ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad filium hominis, et esse filii hominum, id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt.

20. (vv 1-3.] Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, tanta ei licebit facere, et in omnes homines, et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas neglegere; interposito diapsalmate, subicit tamquam vocem gementium; et quaerentium cur iudicium differatur: Utquid, Domine, inquit, recessisti longe? Deinde qui sic quaesivit, tamquam repente intellexerit, aut quasi sciens interrogaverit ut doceret, subicit dicens; Despicis in opportunitatibus, in tribulationibus; id est, opportune despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos desiderio adventus tui: his enim iucundior est fons ille vitae, qui multum sitierint; itaque insinuat consilium dilationis, dicens: dum superbit impius, incenditur pauper. Mirum est et verum, quanto studio bonae spei parvuli accendantur ad recte vivendum, comparatione peccantium. Quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse permittantur: non quia ipsi haeretici hoc volunt; sed quia hoc de peccatis eorum divina operatur Providentia, quae lucem et facit et ordinat, tenebras autem tantum ordinat, ut sit earum comparatione lux gratior, sicut haereticorum comparatione iucundior est inventio veritatis: ea quippe comparatione probati manifesti fiunt inter homines qui Deo noti sunt.

21. Comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant: id est, malae cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare fiunt vincula? Quoniam laudatur peccator, inquit, in desideriis animae suae. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudator auditur. Et qui iniqua gerit, benedicitur: hinc comprehenduntur in cogitationibus suis, quibus cogitant. Disseritur de peccatore.

22. (v 4.] Irritavit Dominum peccator. Nemo gratuletur homini qui prosperatur in via sua, cuius peccatis deest ultor, et adest laudator: maior haec ira Domini est. Irritavit enim Dominum peccator, ut ista patiatur, id est, ut correptionis flagella non patiatur. Irritavit Dominum peccator: secundum multitudinem irae suae non exquiret. Multum irascitur, dum non exquirit, dum quasi obliviscitur et non attendit peccata, et per fraudes et scelera ad divitias honoresque pervenitur: quod maxime in illo Antichristo eventurum est, qui usque adeo beatus videbitur hominibus, ut etiam Deus putetur. Sed quanta ista ira sit Dei, docent sequentia. De peccatoris caecitate et damnatione 23. (v 5.] Non est Deus in conspectu eius, contaminantur viae eius in omni tempore. Qui novit vel quid gaudeat, vel quid laetetur in anima, novit quantum malum sit luce deseri veritatis; cum magnum malum homines putent oculorum corporalium caecitatem, qua lux ista retrahitur. Quantam ergo poenam patitur qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu eius, et contaminentur viae eius in omni tempore, id est, cogitationes et consilia eius immunda sint! Auferuntur iudicia tua a facie eius. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit quod non iudicet Deus, et sic auferuntur iudicia Dei a facie eius, cum haec ipsa sit magna damnatio. Et omnium inimicorum suorum dominabitur. Ita enim traditur, quod reges omnes superaturus sit, et solus regnum obtenturus; quando etiam secundum Apostolum, qui de illo praedicat, In templo Dei sedebit, extollens se super omne quod colitur et quod dicitur Deus. Nihil laboriosius iniquitate.

24. (v 6.] Et quoniam traditus in concupiscentiam cordis sui et damnationi ultimae destinatus, per nefarias artes ad illud vanum et inane culmen dominationemque venturus est, propterea sequitur, Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo; id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Animus enim perditus et expers bonarum artium atque a iustitiae lumine alienus, malis artibus sibi aditum molitur ad famam tam diuturnam, ut apud posteros etiam celebretur. Et qui non possunt bene innotescere, cupiunt vel male de se homines loqui, dummodo nomen latissime pervagetur. Quod hic arbitror dictum esse: Non movebor de eneratione in generationem sine malo. Est et alius intellectus. Si de generatione mortali ad aeternitatis generationem se venire non posse vanus et erroris plenus animus arbitratur, nisi artibus malis; quod quidem etiam de Simone diffamatum est, cum sceleratis artibus coelum se putasset adepturum, et de humana generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum: quid ergo mirum, si etiam ille homo peccati, qui totam nequitiam et impietatem, quam omnes pseudoprophetae inchoaverunt, impleturus est, et tanta signa facturus, ut decipiat, si fieri potest, etiam electos, dicturus est in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo?

1. 25. (v 7.] Cuius maledictione os eius plenum est, et amaritudine et dolo. Magnum enim maledictum est, tam nefandis artibus coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita comparare. Sed hac eius maledictione os plenum est: non enim habebit effectum ista cupiditas, sed intra os eius tantum valebit ad eum perdendum, qui haec sibi ausus est polliceri cum amaritudine et dolo, id est, ira et insidiis quibus in suas partes conversurus est multitudinem. Sub lingua eius labor et dolor. Nihil est laboriosius iniquitate et impietate: quem laborem sequitur dolor; quia non solum sine fructu, sed etiam ad perniciem laboratur. Qui labor et dolor ad illud refertur quod dixit in corde suo, Non movebor de generatione in generationem sine malo: et propterea, sub lingua eius; non, in lingua; quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem alia locuturus, ut bonus et iustus et Dei filius videatur.

2. 26. (v 8.] Sedet in insidiis cum divitibus. Quibus divitibus, nisi eis quos huius saeculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam felicitatem ipsorum ad decipiendos homines ostentabit. Qui prava voluntate dum tales esse cupiunt, et bona aeterna non quaerunt, in laqueos eius incident. In occultis ut interficiat innocentem. In occultis puto dictum esse, ubi non facile intellegitur quid appetendum, quidve fugiendum sit: innocentem autem interficere, est ex innocente facere innocentem.

Agitur de persecutionibus.

27. (v 9.] Oculi eius in pauperem respiciunt. Iustos enim maxime persecuturus est de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum. Insidiatur in occulto, velut leo in cubili suo. Leonem in cubili dicit eum in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta fuit, cum proscriptionibus, tormentis, caedibus, Christiani ad sacrificandum cogerentur: altera persecutio fraudulenta est, quae nunc per cuiuscemodi haereticos et falsos fratres agitur: tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis: ad vim relatum est, quod dictum est, leo; ad dolos, quod dictum est, in cubili suo. Et rursum ipsa repetita sunt converso ordine. Insidiatur, inquit, ut rapiat pauperem; hoc ad dolum pertinet: quod autem sequitur, Rapere pauperem dum attrahit eum, violentiae deputatur; attrahit enim significat, quibus potest cruciatibus affligendo ad se adducit.

1. 28. (v 10.] Item duo quae sequuntur, ipsa sunt. In muscipula sua humilabit eum, dolus est. Inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, vis est: muscipula enim bene significat insidias; dominatio vero terrorem apertissime insinuat. Et bene ait, Humilabit eum in muscipula sua: cum enim signa illa facere coeperit, quanto mirabiliora videbuntur hominibus, tanto illi sancti, qui tunc erunt, contemnentur, et quasi pro nihilo habebuntur; quos ille cui per iustitiam et innocentiam resistent, mirificis factis superare videbitur. Sed inclinabitur, et cadet, dum dominabitur pauperum, id est, dum quaelibet supplicia irrogabit resistentibus sibi servis Dei.

2. 29. (vv 11.12.] Unde autem inclinabitur, et cadet? Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat usque in finem. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi putat; cum excaecetur, et servetur ad ultimam opportunamque vindictam, de qua nunc iam loquitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; id est, manifesta sit potentia tua. Superius autem dixerat, Exsurge, Domine, non praevaleat homo, iudicentur gentes in conspectu tuo ; id est in occulto, ubi solus Deus videt. Hoc factum est, cum impii ad magnam quae videtur hominibus felicitatem pervenerunt; super quos constituitur legislator, qualem habere meruerunt, de quo dicitur: Constitue, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Nunc autem post illam occultam poenam atque vindictam dicitur, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua: non utique in occulto, sed iam in manifestissima gloria. Ne obliviscaris pauperum in finem; id est, sicut impii putant, qui dicunt: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat usque in finem. Usque in finem autem negant Deum videre, qui dicunt eum res humanas et terrenas non curare; quoniam terra quasi finis est rerum, quia ultimum elementum est in quo homines ordinatissime laborant, sed laborum suorum ordinem videre non possunt, qui maxime pertinet ad occulta Filii. Laborans ergo Ecclesia illis temporibus, tamquam navis in magnis fluctibus et procellis, quasi dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat : dicit ergo, Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua, ne obliviscaris pauperum in finem.

30. (vv 13.14.] Iam itaque manifestum iudicium intellegentes, et exsultantes dicunt, Propter quid irritavit impius Deum? id est, quid profuit tanta mala facere? Dixit enim in corde suo: Non requiret. Deinde sequitur: Vides quoniam tu laborem et iram consideras, ut tradas eos in manus tuas. Sensus iste pronuntiationem quaerit, in qua si erratum fuerit, obscuratur. Sic enim dixit in corde suo impius: Non requiret Deus, quasi Deus laborem et iram consideret, ut tradat eos in manus suas; id est, quasi laborare et irasci timeat, et propterea illis parcat, ne onerosa illi sit poena eorum, aut ne iracundiae tempestate turbetur, quomodo plerumque homines faciunt, dissimulantes vindictam, ne laborent, aut irascantur. Dominus est spes pauperis.

31. Tibi derelictus est pauper. Ideo enim pauper est, id est, omnia huius mundi temporalia bona contempsit, ut tu sis tantum spes eius. Pupillo tu eris adiutor; id est, ei cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, et iam potest dicere: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. Talibus enim pupillis pater fit Deus. Docet quippe Dominus pupillos fieri discipulos suos, quibus dicit: Ne vobis dicatis patrem in terris. Cuius rei exemplum praebuit prior ipse dicendo: Quae mihi mater, aut qui fratres. Unde volunt quidam perniciosissimi haeretici asserere, non eum habuisse matrem: nec vident esse consequens si haec verba attendant, ut nec discipuli eius patres habuerint; quia sicut ipse dixit, Quae mihi mater est, sic illos docuit, cum ait: Nolite vobis dicere patrem in terris.

1. 32. (vv 15.16.] Contere brachium peccatoris et maligni; illius scilicet de quo supra dicebatur: Omnium inimicorum suorum dominabitur. Brachium ergo eius, dixit potentiam eius: cui contraria est Christi potentia, de qua dicitur: Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua. Requiretur delictum eius, nec invenietur propter illud, id est, iudicabitur de peccato suo, et ipse periet propter peccatum suum. Deinde quid mirum si sequitur, Dominus regnabit in aeternum et in saeculum saeculi, peribitis gentes de terra illius? Gentes posuit, peccatores et impios.

2. 33. (v 17.] Desiderium pauperum exaudivit Dominus: desiderium illud quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus huius saeculi Domini diem concupiscerent. Praeparationem cordis eorum exaudivit auris tua: haec est cordis praeparatio, de qua in alio psalmo canitur, Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; de qua dicit Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Iam vero aurem Dei, non membrum corporeum, sed potentiam esse qua exaudit, regulariter debemus accipere; atque ita quibusque nominatis membris eius, quae in nobis visibilia et corporea sunt, potentias operationum oportet intellegi, ne saepe ista repetantur: non enim corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed praeparationem cordis exaudit.

34. (v 18.] Iudicare pupillo et humili: id est, non ei qui conformatur huic saeculo, neque superbo. Aliud est enim iudicare pupillum, aliud iudicare pupillo: iudicat pupillum etiam qui condemnat; iudicat autem pupillo qui pro illo profert sententiam. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Homines enim sunt, de quibus dictum est: Pone, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Sed etiam ille qui eodem loco intellegitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur, Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram: cum venerit scilicet Filius hominis iudicare pupillo, qui se exuit veterem hominem, atque hoc modo tamquam extulit Patrem. Filius Dei est Christus.

35. Post occulta ergo Filii, de quibus in hoc psalmo multa dicta sunt, erunt manifesta Filii, de quibus pauca in fine eiusdem psalmi nunc dicta sunt: ex his autem titulus factus est, quae maiorem hic partem tenent. Potest et ipse dies adventus Domini recte numerari inter occulta Filii, quamvis ipsa Domini praesentia manifesta futura sit; de illo enim die dictum est quod nemo eum sciret, neque Angeli, nec Virtutes, neque Filius hominis : quid ergo tam occultum, quam id quod etiam ipsi iudici occultum esse dictum est, non ad cognoscendum, sed ad prodendum? De occultis autem Filii, etiam si quisquam non Dei Filium subaudire voluerit, sed ipsius David, cuius nomini totum Psalterium tribuitur, nam Davidici utique psalmi appellantur, voces illas audiat quibus Domino dicitur; Miserere nostri, fili David ; atque ita etiam hoc modo eumdem Dominum Christum intellegat, de cuius occultis ipse psalmus inscriptus est. Sic enim etiam ab angelo dicitur: Dabit illi Deus sedem David patris sui. Nec illa sententia huic intellectui contraria est, qua idem Dominus quaerit a Iudaeis, Si filius David Christus est, quomodo in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis. Dictum est enim imperitis, qui quamvis venturum Christum sperarent, secundum hominem tamen eum exspectarent, non secundum quod Virtus et Sapientia Dei est. Docet ergo ibi fidem verissimam et sincerissimam, ut et Dominus sit regis David, secundum quod est Verbum in principio, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia ; et filius, secundum quod factus est ei ex semine David secundum carnem. Non enim dicit, Non est filius David Christus; sed, Si iam tenetis quod filius sit eius, discite quomodo sit Dominus eius; nec teneatis in Christo quod filius hominis est, ita enim filius David est; relinquatis quod Filius Dei est, ita enim Dominus eius est.






Aug. in Psalmos enar. 8