Aug. in Psalmos enar. 10

IN PSALMUM 10 ENARRATIO. Canitur contra Donatistas.

10
(
Ps 10)

1. (vv 1.2.] Nova tractatione titulus iste non indiget; iam enim satis tractatum est quid sit, in finem. Ipsum ergo psalmi textum videamus, qui mihi videtur adversus haereticos canendus, qui commemorando et exaggerando multorum in Ecclesia peccata, quasi apud ipsos iusti aut omnes aut plures sint, ab unius Ecclesiae verae matris uberibus nos avertere atque abripere moliuntur, affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi pie studioseque admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus ad Christum, quem se habere mentiuntur. Notum est autem Christum in prophetia, cum multis nominibus allegorice insinuaretur, etiam montem appellatum. Respondendum est itaque istis, et dicendum: In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? unum montem teneo in quo confido, quomodo dicitis ut ad vos transeam, tamquam multi sint Christi? Aut si vos montes esse dicitis per superbiam, oportet quidem esse passerem pennatum virtutibus et praeceptis Dei; sed ea ipsa prohibent volare in istos montes, et in superbis hominibus spem collocare. Habeo domum ubi requiescam, quia in Domino confido: nam et passer invenit sibi domum, et factus est Dominus refugium pauperi. Dicamus ergo tota fiducia, ne dum Christum apud haereticos quaerimus, amittamus: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer?

2. (v 3.] Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Terrores isti sunt comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se tamquam ad iustos transeamus. Ecce, inquiunt, peccatores intenderunt arcum: credo, Scripturas, quas illi carnaliter interpretando, venenatas inde sententias emittunt. Paraverunt sagittas suas in pharetra: eadem verba scilicet, quae Scripturarum auctoritate iaculaturi sunt, in cordis occulto paraverunt. Ut sagittent in obscura luna rectos corde: ut cum senserint, Ecclesiae lumine propter multitudinem imperitorum et carnalium obscurato, non se posse convinci, corrumpant bonos mores colloquiis malis. Sed contra omnes istos terrores dicendum est: In Domino confido. Quid nomine lunae intelligendum sit.

3. Luna vero quam congruenter significet Ecclesiam, memini me promisisse in hoc psalmo consideraturum. Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae vera sit, aut non omnino, aut difficillime arbitror posse hominem scire. Cum enim quaeritur unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem movetur in circulo suo, eamdem partem qua lucet, paulatim ad terras converti, ut videri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. Nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam, et ex dimidia obscuram; si eam partem quae obscura est ante oculos habeas, nihil candoris vides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos convertere, si paulatim facias, primo cornua candoris videbis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens opponatur oculis, et nihil obscurae alterius partis videatur: quod si perseveres adhuc paulatim convertere, incipit obscuritas apparere, et candor minui, donec iterum ad cornua redeat, et postremo totus ab oculis avertatur, ac rursus obscura illa pars sola possit videri: quod fieri dicunt, cum lumen lunae videtur crescere usque ad quintam decimam lunam, et rursus usque ad tricesimam minui, et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. Secundum hanc opinionem luna in allegoria significat Ecclesiam, quod ex parte spiritali lucet Ecclesia, ex parte autem carnali obscura est: et aliquando spiritalis pars in bonis operibus apparet hominibus; aliquando autem in conscientia latet, ac Deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus; sicut contingit, cum oramus in corde, et quasi nihil agere videmur, dum non ad terram, sed sursum corda habere iubemur ad Dominum. Alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole illustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quinta decima contra solem; tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad Orientem, lunam surgere videat; atque inde ex alia parte cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat atque inde omnino non appareat; quia tunc pars illa quae illustratur, sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest. Ergo et secundum hanc opinionem, luna intellegitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito Dei Filio, qui multis locis in sanctis Scripturis allegorice sol appellatus est, illustratur. Quem nescientes et cernere non valentes haeretici quidam, ad istum solem corporeum et visibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur avertere, et nonnullorum avertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem veritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una parvulis salus est, et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore pervenitur. Quaelibet ergo duarum istarum opinionum vera sit, congruenter accipitur allegorice luna, Ecclesia. Aut si in istis obscuritatibus, magis negotiosis quam fructuosis exercere animum aut non libet, aut non vacat, aut animus ipse non valet, satis est lunam popularibus oculis intueri, et non quaerere obscuras causas, sed cum omnibus et incrementa eius et complementa et detrimenta sentire. Quae si propterea deficit ut renovetur, etiam ipsi imperitae multitudini demonstrat Ecclesiae figuram, in qua creditur resurrectio mortuorum.

4. Deinde quaerendum est quid in hoc psalmo accipiatur obscura luna, in qua peccatores sagittare paraverunt rectos corde. Non enim uno modo dici obscura luna potest: nam et cum finitur menstruis cursibus, et cum eius fulgor nubilo interpolatur, et cum plena deficit, dici potest obscura luna. Potest ergo et de persecutoribus martyrum intellegi, quod sagittare voluerint in obscura luna rectos corde: sive adhuc in Ecclesiae novitate, quia nondum terris maior effulserat, et gentilium superstitionum tenebras vicerat: sive linguis blasphemorum et christianum nomen male diffamantium, quasi nebulis cum terra obtegeretur, videri perspicua luna non poterat, id est Ecclesia: sive ipsorum martyrum caedibus et tanta effusione sanguinis, tamquam illo defectu et obscuratione qua cruentam faciem luna videtur ostendere, a nomine christiano deterrebantur infirmi; in quo terrore verba dolosa et sacrilega iaculabantur peccatores, ut etiam rectos corde perverterent. Potest et de his peccatoribus intellegi, quos Ecclesia continet, quod tunc inventa occasione huius lunae obscurae, multa commiserint, quae nobis opprobria nunc obiciuntur ab haereticis, cum eorum auctores ea fecisse dicantur. Sed quoquo modo se habeat quod in obscura luna factum est, nunc catholico nomine toto orbe diffuso atque celebrato, quid mihi est incognitis perturbari? In Domino enim confido; nec audio dicentes animae meae: Transmigra in montes sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Aut si et illis nunc luna videtur obscura, quia incertum volunt efficere quae sit catholica, et eam peccatis carnalium hominum, quos multos continet, conantur arguere; quid ad eum pertinet qui vere dicit: In Domino confido? Qua voce se quisque et frumentum esse ostendit, et usque ad ventilationis tempus paleas tolerabiliter sustinet.

Doctrina Donatistarum.

5. In Domino ergo confido. Illi timeant qui confidunt in homine, et de parte hominis se esse negare non possunt, per cuius canos iurant: et cum in sermone ab eis quaeritur, cuius communionis sint, nisi de parte illius se esse dicant, non possunt agnosci. Dic quid isti faciunt, cum illis commemorantur tam innumerabilia et quotidiana peccata et scelera eorum, quibus plena est illa societas? Numquid possunt dicere. In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Non enim confidunt in Domino, qui tunc esse dicunt sancta sacramenta, si per sanctos homines dentur. Itaque cum ab eis quaeritur, qui sint sancti, erubescunt dicere, Nos sumus; quin etiam si illi non erubescant hoc dicere, hi qui audiunt pro ipsis erubescunt. Itaque isti cogunt eos qui accipiunt sacramenta, spem suam in homine ponere, cuius cor videre non possunt. Et maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Quid est enim dicere, Ego quod de sanctum est; nisi, Spem tuam in me pone? Quid si non es sanctus? Aut ostende cor tuum. Quod si non potes, ubi videbo quod sanctus es? An forte dices quod scriptum est, Ex operibus eorum cognoscetis eos. Video plane mira opera, quotidianas violentias Circumcellionum sub episcopis et presbyteris ducibus circumquaque volitare, et terribiles fustes Israeles vocare, quae homines qui nunc vivunt, quotidie vident et sentiunt. Macariana vero tempora, de quibus invidiam faciunt, et plurimi non viderunt, et nemo nunc videt: et quisquis ea vidit catholicus, potuit dicere, si Dei servus esse vellet, In Domino confido; quod et nunc dicit, cum multa quae non vult, in Ecclesia videt, qui se intra illa retia plena piscibus bonis et malis natare adhuc sentit, donec ad finem maris veniatur, ubi mali segregentur a bonis. Isti autem quid respondent, si alicui illorum dicat ille quem baptizant: Quomodo me iubes praesumere? Nam si et dantis et accipientis est meritum, sit dantis Dei, et accipientis conscientiae meae: haec enim duo non mihi incerta sunt, bonitas illius, et fides mea. Quid de interponis, de quo certum scire nihil possum? Sine me dicere, In Domino confido. Nam si in te confido, unde confido si nihil mali ista nocte fecisti? Postremo si vis ut credam tibi, numquid possum amplius quam de te credere? Unde ergo confido in eis quibus heri communicasti, et hodie communicas, et cras communicabis, utrum vel isto triduo nihil mali commiserint? Quod si nec te nec me polluit quod nescimus, quae causa est ut rebaptizes eos qui tempora traditionis et Macarianae invidiae non noverunt? Quae causa est ut christianos de Mesopotamia venientes, qui Caeciliani et Donati nec nomen audierunt, rebaptizare audeas, et neges esse christianos? Si autem illos polluunt aliena peccata quae nesciunt, tenet te reum quidquid per singulos dies in parte vestra te nesciente committitur, imperatorum constitutiones frustra obicientem Catholicis, cum in vestris castris privati fustes ignesque sic saeviant. Ecce quo lapsi sunt, qui cum viderent in Catholica peccatores, non potuerunt dicere, In Domino confido, et spem suam in homine posuerunt. Quod omnino dicerent, si non aut ipsi, aut et ipsi tales essent, quales illos putabant, a quibus sacrilega superbia separari se velle finxerunt. Fideles templum sunt Domini.

6. (v 4.] Dicat ergo anima catholica: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Quoniam esse peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde: et sermonem ab ipsis convertat ad Dominum, et dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt. Et hoc dicat, non contra istos solos, sed contra omnes haereticos. Omnes enim quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus, dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et eos nutriri fidei lacte non sinunt. Quasi ergo dictum sit huic animae, Quare isti tibi dicunt, Transmigra in montes sicut passer? quare te de peccatoribus terrent, qui intenderunt arcum ad sagittandos in obscura luna rectos corde? Respondet: Ideo utique me terrent, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Ubi, nisi in conventiculis suis, ubi parvulos et interioris lucis ignaros, non lacte nutriunt, sed venenis necant? Iustus autem quid fecit? Si vos Macarius, si vos Caecilianus offendit; Christus quid fecit vobis, qui dixit, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis : quam vos nefanda dissensione violastis? Christus quid vobis fecit, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam Eucharistiam confectam manibus suis et ore suo commendatam, sicut caeteris Apostolis traderet ? Quid vobis fecit Christus, qui eumdem traditorem suum, quem diabolum nominavit, qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere, cum caeteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit ; ut demonstraret dona Dei pervenire ad eos qui cum fide accipiunt, etiamsi talis sit per quem accipiunt, qualis Iudas fuit?

7. (v 5.] Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum Dei violat, qui violat unitatem: non enim tenet caput, ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in caritate. In hoc templo sancto suo Dominus est; quod constat multis membris suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem caritate constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica societate disiungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius. Si coelum acceperis iustum, sicut terram accipis peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis ; quod dictum est, Dominus in templo sancto suo, repetitum intelleges dum dictum est, Dominus in coelo sedes eius.

8. Oculi eius in pauperem respiciunt. Quippe cui derelictus est pauper, et qui factus est refugium pauperi. Et ideo seditiones omnes et tumultus intra ista retia, donec perducantur ad littus, de quibus nobis in perniciem suam et ad nostram correctionem insultant haeretici, per eos homines fiunt qui pauperes Christi esse nolunt. Sed numquid ab eis qui hoc esse volunt, avertunt oculos Dei? Oculi enim eius in pauperem respiciunt. Numquid metuendum est ne in turba divitum paucos pauperes videre non possit, quos in Ecclesiae catholicae gremio custoditos enutriat? Palpebrae eius interrogant filios hominum. Hic filios hominum, illa regula libenter acceperim, de veteribus regeneratos per fidem. Hi quippe quibusdam Scripturarum locis obscuris, tamquam clausis oculis Dei, exercentur ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis, tamquam apertis oculis Dei, illuminantur ut gaudeant. Et ista in sanctis libris crebra opertio atque adapertio tamquam palpebrae sunt Dei, quae interrogant, id est, quae probant filios hominum, qui neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur cognitione, sed confirmantur.

1. 9. (v 6.] Dominus interrogat iustum et impium. Quid ergo metuimus ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta non sincero corde communicant, quando ille interrogat iustum et impium? Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: id est, non ei qui credit Deo et spem suam non ponit in homine, sed tantum animae suae nocet dilector iniquitatis.

2. 10. (vv 7.8.] Pluet super peccatores laqueos. Si nubes generaliter Prophetae intelleguntur, sive boni, sive mali, qui etiam pseudoprophetae appellantur; sic ordinantur pseudoprophetae a Domino Deo, ut de his laqueos super peccatores pluat: non enim quisquam in eos sectandos incidit nisi peccator; sive ad praeparationem extremi supplicii, si perseverare in peccando maluerit; sive ad desuadendam superbiam, si aliquando Deum cura sinceriore quaesiverit. Si autem nubes nonnisi boni et veri Prophetae intelleguntur; et de his manifestum est super peccatores laqueos pluere Deum, quamvis de his etiam pios ad fructificandum irriget: Quibusdam, inquit Apostolus, sumus odor vitae in vitam, quibusdam odor mortis in mortem. Non enim Prophetae tantum, sed omnes verbo Dei animas irrigantes, nubes dici possunt: qui cum male intelleguntur, pluit Deus super peccatores laqueos; cum autem bene intelleguntur, fecundat pectora piorum atque fidelium. Sicut exempli gratia, quod scriptum est, Et erunt duo in carne una, si ad libidinem quisque interpretetur, laqueum pluit super peccatorem; sin autem intellegas, sicut ille qui ait, Ego autem dico in Christo et in Ecclesia, imbrem pluit super fertilem terram: eadem autem nube, id est divina Scriptura, utrumque factum est. Item Dominus dicit: Non quod intrat in os vestrum, vos coinquinat, sed quod exit. Audit hoc peccator, et gulam parat voracitati: audit hoc iustus, et a ciborum discernendorum superstitione munitur. Et hic igitur eadem Scripturarum nube, pro suo cuiusque merito, et peccatori pluvia laqueorum, et iusto pluvia ubertatis infusa est. De iustitia Domini.

11. Ignis et sulphur et spiritus procellae pars calicis eorum. Haec poena eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primo cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum putore a coetu beatorum abiciantur, postremo abrepti atque submersi, ineffabiles poenas luant. Haec enim pars est calicis eorum; sicut iustorum calix tuus inebrians quam praeclarus ! Inebriabuntur enim ab ubertate domus tuae. Calicem autem propterea puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram, vel in ipsis peccatorum suppliciis, per divinam providentiam fieri arbitremur. Et ideo tamquam rationem reddens quare id fiat, subiecit: Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit. Non frustra pluraliter, nisi quia homines dicit, ut pro iustis, iustitiae intellegantur positae; in multis enim iustis quasi multae iustitiae videntur esse, cum sit una Dei, cuius omnes participant: tamquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, Aequitatem vidit facies eius: fortasse pro eo sit positum, Aequitatem vidit facies eius, ac si diceretur, Aequitas visa est in facie eius, id est in eius notitia; facies enim Dei est potentia qua dignis innotescit: aut certe, Aequitatem vidit facies eius, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis; et ipsa est aequitas.

12. Si quis autem lunam synagogam vult intellegere, ad passionem Domini referat psalmum, et de Iudaeis dicat, Quoniam quae perfecisti destruxerunt; ac de ipso Domino, Iustus autem quid fecit? quem tamquam destructorem Legis arguebant: cuius praecepta, perverse vivendo, et ea contemnendo, ac sua statuendo, destruxerant, ut ipse Dominus secundum hominem loquatur, ut solet, dicens, In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? propter terrores scilicet eorum, qui illum apprehendere et crucifigere cupiebant: cum peccatores sagittare volentes rectos corde, id est qui Christo crediderant, in obscura luna, id est repleta peccatoribus synagoga, non absurde intellegitur. Cui congruit et quod dicitur, Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius? id est, Verbum in homine, vel ipse Filius hominis qui in coelis est. Oculi eius in pauperem respiciunt: aut quem suscepit secundum Deum, aut propter quem passus est secundum hominem. Palpebrae eius interrogant filios hominum. Opertionem atque adapertionem oculorum, quod nomine palpebrarum probabile est positum, mortem resurrectionemque eius accipere possumus, ubi probavit filios hominum discipulos suos, et territos sua passione, et resurrectione laetificatos. Dominus interrogat iustum et impium: iam de coelo gubernans Ecclesiam. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam: quare hoc ita sit, consequentia docent; Pluet enim super peccatores laqueos, secundum superiorem expositionem accipiendum, et omnia caetera usque ad finem psalmi.





IN PSALMUM 11 ENARRATIO.

11
(
Ps 11)

1. 1. (v 1.] Octavum diem iudicii posse intellegi, in sexto psalmo dictum est: potest et pro octavo, intellegi pro aeterno saeculo; quia post hoc tempus quod septem diebus volvitur, dabitur sanctis.

2. 2. (v 2.] Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus: id est non invenitur; sicut loquimur cum dicimus, Defecit frumentum, aut, Defecit pecunia. Quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum. Veritas una est, qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.

3. 3. (v 3.] Vana locutus est unusquisque ad proximum suum. Proximum omnem hominem oportet intellegi: quia nemo est cum quo sit operandum malum; et dilectio proximi malum non operatur. Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala. Quod bis ait, in corde et corde, duplex cor significat.

4. (v 4.] Disperdat Dominus universa labia dolosa. Universa, dixit, ne quis se exceptum putet, sicut Apostolus dicit: In omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. Linguam magniloquam: linguam superbam.

5. (v 5.] Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra apud nos sunt, quis noster Dominus est? Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines decipiendos, et Deo non subditi.

Venit Christus pauperes propter et miseros.

6. (v 6.] Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus: ita enim populum suum ipse Dominus in Evangelio miseratus est, quod rectorem non haberet, cum bene posset obtemperare. Unde etiam dictum est in Evangelio: Messis multa, operarii autem pauci. Hoc autem ex persona Dei Patris accipiendum est, qui propter inopes et pauperes, id est inopia et paupertate bonorum spiritalium egentes, Filium suum dignatus est mittere; inde autem incipit sermo eius apud Matthaeum in monte, cum dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Ponam in salutari. Non dixit quid ponat; sed in salutari, in Christo accipiendum est, secundum illud, Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum : et ideo intellegitur in illo posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter agam in eo; secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tamquam potestatem habens, non tamquam Scribae eorum.

Gradus beatitudinis enumerantur.

7. (v 7.] Eloquia Domini, eloquia casta. Haec persona ipsius Prophetae est. Eloquia Domini, eloquia casta: casta dicit, sine corruptione simulationis. Multi enim praedicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum huius saeculi: de talibus dicit Apostolus, quod Christum annuntiarent non caste. Argentum igne examinatum terrae. Ipsa eloquia Domini per tribulationes probata peccatoribus. Purgatum septuplum: per timorem Dei, per pietatem, per scientiam, per fortitudinem, per consilium, per intellectum, per sapientiam. Nam septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte Dominus exsequitur Matthaeum: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati lugentes, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici : de quibus sententiis septem totum illum sermonem prolixum dictum esse animadverti potest; nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Qui sermo cum terminatus esset, dictum est, Erat enim docens eos tamquam potestatem habens, non tamquam Scribae eorum : quod pertinet ad id quod in hoc psalmo dictum est, Fiducialiter agam in eo.

1. 8. (v 8.] Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac et in aeternum: hic tamquam inopes et pauperes, ibi tamquam opulentos et divites.

2. 9. (v 9.] In circuitu impii ambulant: id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu, tamquam rota volvitur; et ideo non perveniunt in octavum, id est in aeternum, pro quo iste psalmus titulatus est. Ita et per Salomonem dicitur: Ventilator enim est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum. Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quia est et in temporalibus multiplicatio, quae avertit ab unitate Dei; unde corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem : multiplicantur autem iusti secundum altitudinem Dei, quando ibunt de virtute in virtutem.





IN PSALMUM 12 ENARRATIO. Revelatur Deus mundis cordibus.

12
(
Ps 12)

1. 1. (v 1.] Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? id est, differs me ad intellegendum Christum spiritaliter, qui est Dei Sapientia, et rectus finis omnis intentionis animae. Quo usque avertis faciem tuam a me? Sicut non obliviscitur Deus, sic nec faciem avertit; sed more nostro Scriptura loquitur: avertere autem Deus faciem dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet.

2. 2. (v 2.] Quamdiu ponam consilium in anima mea? Consilio non opus est, nisi in adversis. Ergo, Quamdiu ponam consilium in anima mea, ita dictum est, Quamdiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus, Tamdiu, Domine, oblivisceris me in finem, et tamdiu avertis faciem tuam a me, quamdiu ponam consilium in anima mea: ut nisi quisque posuerit consilium in anima sua ut perfecte operetur misericordiam, non eum dirigat Deus in finem, neque notitiam sui plenam quod est facie ad faciem, praebeat illi. Dolorem in corde meo per diem? subauditur, quamdiu ponam? Per diem autem, continuationem significat, ut dies pro tempore intellegatur; a quo se quisque desiderans exui, dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere, et humanum diem non pati.

3. 3. (v 3.] Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? vel diabolus, vel consuetudo carnalis.

4. 4. (v 4.] Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Respice, refertur ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem? Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem. Oculos cordis oportet intellegi, ne delectabili defectu peccati claudantur.

5. 5. (v 5.] Nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Diaboli insultatio metuenda est. Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero. Diabolus et angeli eius: qui non exsultaverunt de iusto viro Iob, cum eum tribularent; quia non est motus, id est, de stabilitate fidei non recessit.

6. (v 6.] Ego autem in tua misericordia speravi. Quia idipsum quod non movetur homo et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur. Exsultabit cor meum in salutari tuo: in Christo, in Sapientia Dei. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi: bona spiritalia, non ad humanum diem pertinentia. Et psallam nomini Domini altissimi: id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, qui est cantus animae spiritalis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est. Cantabo corde, Psallam operibus Domino, quod solus videt: Nomini autem Domini, quod apud homines innotescit: quod non illi, sed nobis utile est.

1. (v 1.] Quid sit in finem, non est saepius repetendum. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti, sicut Apostolus dicit. Illi credimus, quando incipimus viam bonam ingredi; ipsum videbimus, cum pervenerimus: et ideo ipse finis.

De necessitate Christi ad bonum faciendum.

2. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Nec ipsi enim sacrilegi et detestandi quidam philosophi, qui perversa et falsa de Deo sentiunt, ausi sunt dicere, Non est Deus: ideo ergo, Dixit in corde suo; quia hoc nemo audet dicere, etiam si ausus fuerit cogitare. Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in affectionibus suis: id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum: ipsae sunt affectiones quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere imprudens in corde suo: Non est Deus; sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum. Non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. Usque ad unum: vel cum ipso uno potest intellegi, ut nullus hominum intellegatur: vel praeter unum, ut accipiatur Dominus Christus; sicut dicimus, Iste ager usque ad mare est; non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus ut nemo intellegatur fecisse bonitatem usque ad Christum; quia non potest quisquam hominum facere bonitatem, nisi ipse monstraverit: et illud verum est; quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonitatem.

1. 3. (v 2.] Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum. Super Iudaeos potest intellegi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum, propter unius Dei cultum, in comparatione Gentilium de quibus arbitror superius dictum: Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, et caetera. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas: quod significat id quod dictum est, de coelo; nam per seipsum nihil eum latet.

2. 4. (v 3.] Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: id est, Iudaei tales facti sunt, quales et Gentes, de quibus supra dictum est. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: similiter ut supra intellegendum est. Sepulcrum patens est guttur eorum. Aut voracitas significatur inhiantis gulae; aut in allegoria, qui occidunt et quasi devorant interfectos eos, quibus suorum morum perversitatem persuadent. Cui simile est e contrario quod Petro dictum est, Macta et manduca ; ut in suam fidem et bonos mores Gentes converteret. Linguis suis dolose agebant: comes est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum aspidum sub labiis eorum: Venenum dolum dicit; aspidum autem, quia nolunt audire praecepta legis, sicut aspides nolunt audire verba incantantis, quod in alio psalmo evidentius dicitur. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: hoc est, venenum aspidum. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: consuetudine malefaciendi. Contritio et infelicitas in viis eorum: omnes enim malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria; ideo Dominus clamat: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est. Et viam pacis non cognoverunt: hanc utique quam Dominus, ut dixi, commemorat, in iugo leni et sarcina levi.

Non est timor Dei ante oculos eorum: isti non dicunt, Non est Deus; sed tamen non timent Deum.

5. (v 4.] Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem? iudicium minatur. Qui devorant populum meum in cibo panis: id est quotidie; cibus enim panis quotidianus est. Devorant autem populum, qui sua commoda ex illo capiunt, non referentes ministerium suum ad gloriam Dei, et ad eorum quibus praesunt salutem. Bona terrena amittenda sunt.

6. (v 5.] Dominum non invocaverunt: non enim vere hunc invocat, qui ea desiderat quae illi displicent. Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor: id est, in damno rerum temporalium. Dixerunt enim: Si relinquamus eum sic, credent in eum omnes, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem. Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerant: et hoc de omnibus temporalibus commodis intellegendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt. Creatori non creaturae oportet.

7. (v 6.] Quoniam Deus in generatione iusta est: id est, non est in eis qui diligunt saeculum. Iniustum est enim relinquere saeculorum conditorem, et diligere saeculum, et servire creaturae potius quam Creatori. Consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est: id est, contempsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam saeculi: ut hi quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.

8. (v 7.] Quis dabit ex Sion salutare Israel? subauditur, nisi ipse cuius humilitatem contempsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad iudicium vivorum et mortuorum, regnumque iustorum; ut quoniam isto humili adventu facta est caecitas ex parte Israel, ut plenitudo Gentium intraret, in illo alio fiat quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret: pro Iudaeis enim Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accipit, quod dictum est, Veniet ex Sion qui avertat impietatem ab Iacob ; sicut hic positum est, Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel: repetitio est, sicut solet; nam idem puto esse laetabitur Israel, quod est exsultabit Iacob.






Aug. in Psalmos enar. 10