Aug. in Psalmos enar. 58

IN PSALMUM 58 Enarratio Sermo 1 Omnium hominum rex, Christus.

58
(
Ps 58)

1. (v 1.] Sicut solet Scriptura Psalmorum mysteria in titulis ponere, et frontem Psalmi sublimitate sacramenti decorare, ut sciamus qui intraturi sumus, cum tamquam super postem quid intus agatur legerimus, vel cuius domus sit, vel quisnam sit illius praedii possessor: ita et in hoc psalmo scriptus est titulus de titulo. Habet enim, In finem, ne corrumpas ipsi David in tituli inscriptionem. Hoc est quod dixi, titulus de titulo. Quaenam enim sit tituli huius inscriptio quam corrumpi vetat, Evangelium nobis indicat. Nam cum Dominus crucifigeretur, titulus inscriptus est a Pilato et positus, Rex Iudaeorum, tribus linguis hebraea, graeca, et latina: quae linguae toto orbe maxime excellunt. Igitur si rex Iudaeorum crucifixus est, et Iudaei regem suum crucifixerunt; crucifigendo eum etiam regem Gentium fecerunt, magis quam occiderunt. Et quidem quantum in illis fuit, perdiderunt Christum, sed sibi, non nobis; et mortuus est ille pro nobis, et sanguine suo redemit nos. Et modo non est corruptus titulus: quia ille rex est, non solum Gentium, sed etiam ipsorum Iudaeorum. Quid enim? Quia contradixerunt, ideo regis sui dominationem evertere potuerunt? Rex est et supra illos. Nam ille rex virgam ferream gerit, qua et regit et frangit. Ego, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos. Quos reget? quos conteret? Reget obedientes, conteret resistentes. Ergo, Ne corrumpas, optime et prophetice: quandoquidem et illi Iudaei suggesserunt tunc Pilato, et dixerunt: Noli scribere rex Iudaeorum, sed scribe, quia ipse se dixit regem Iudaeorum ; nam iste titulus, inquiunt, confirmavit illum regem nobis. Et Pilatus: Quod scripsi, scripsi. Et impletum est: Ne corrumpas. Christus caput et corpus.

2. Nec iste solus psalmus habet huiusmodi inscriptionem, ut titulus non corrumpatur. Aliquot psalmi sic praenotati sunt, sed tamen in omnibus passio Domini praenuntiatur. Ergo et hic intellegamus Domini passionem, et loquatur nobis Christus caput et corpus. Sic semper, aut prope semper audiamus voces Christi de Psalmo, ut non solum intueamur caput illud unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum ; qui etiam secundum divinitatem in principio erat Verbum, Deus apud Deum, quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, caro ex semine Abraham, ex semine David de Maria virgine : non ergo illum solum qui est caput nostrum cogitemus, quando audimus Christum loqui; sed cogitemus Christum caput et corpus, totum integrum quemdam virum. Nobis enim dicitur: Vos autem estis corpus Christi et membra, ab apostolo Paulo. Et de illo dicitur ab eodem Apostolo quia est caput Ecclesiae. Si ergo ille caput, nos corpus; totus Christus caput et corpus. Aliquando enim invenis verba quae non congruant capiti, et nisi ea coaptaveris corpori, nutabit intellectus tuus: rursus invenis verba quae non apta sunt corpori, et Christus tamen loquitur. Ibi non timendum est ne erret quisque; cito enim pergit ut capiti aptet quod videt corpori non convenire. Ipse denique in cruce pendens, ex persona corporis locutus est: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti ? Non enim dereliquerat Christum, a quo derelictus non est. Aut vero sic ad nos venit, ut illum desereret; aut sic illum misit, ut ab illo discederet? Sed quia homo desertus est a Deo, Adam ille peccans, qui cum soleret gaudere ad faciem Dei, conscientia peccati deterritus fugit a gaudio suo ; et vere dereliquit illum Deus, quia ipse deseruit Deum: ex quo Adam Christus cum carnem accepisset, hoc ex persona ipsius carnis ait, quia tunc vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo. Resurgens Dominus Christus inimicorum astus elusit.

3. Audiamus ergo quod sequitur: Quando misit Saul, et custodivit domum eius, ut eum interficeret. Hoc non ad crucem Domini, sed tamen ad passionem Domini pertinet. Crucifixus enim Christus, et mortuus, et sepultus est. Erat ergo illa sepultura tamquam domus: ad quam custodiendam misit regnum Iudaeorum, quando custodes adhibiti sunt sepulcro Christi. Est quidem historia in Scriptura Regnorum, quando misit Saul ad custodiendam domum, ut interficeret David : sed quantum inde sumpsit qui Psalmum scripsit, tantum debemus discutere cum titulum Psalmi tractamus. Hoc nobis significare tantum voluit, quia missum est ad domum ut custodiretur, et ille interficeretur? Quomodo ergo ad hoc custodita est domus, si David figurabat Christum, ut Christus interficeretur; quando in sepultura Christus positus non est, nisi in cruce interfectus? Refer hoc ergo ad corpus Christi; quia interficere Christum erat, tollere nomen Christi ne crederetur in Christum, dum mendacium praevaleret custodum, qui corrupti sunt ut dicerent quia cum dormirent, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum. Hoc est vere Christum velle interficere, nomen resurrectionis eius exstinguere, ut mendacium Evangelio praeferretur. Sed quomodo illud non effecit Saul, ut interficeret David; sic hoc nec potuit regnum Iudaeorum efficere, ut plus valeret testimonium custodum dormientium, quam Apostolorum vigilantium. Quid enim edocti sunt custodes ut dicerent? Damus vobis, inquiunt, quantum vultis pecuniae; et dicite quia cum dormiretis, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum. Ecce quales testes mendacii contra veritatem et resurrectionem Christi inimici eius per Saul figurati produxerunt. Interroga, infidelitas, testes dormientes; respondeant tibi quid actum sit in sepulcro. Qui si dormiebant, unde scierunt? Si vigilabant, fures quare non tenuerunt? Dicat ergo quod sequitur.

4. (v 2.] Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me. Factum est hoc in carne Christi, fit et in nobis. Neque enim cessant inimici nostri, diabolus et angeli eius, insurgere super nos quotidie, et illudere velle infirmitati et fragilitati nostrae, deceptionibus, suggestionibus, tentationibus, et quibuscumque laqueis irretire, cum in terra adhuc vivimus. Sed vox nostra vigilet ad Deum, et clamet in membris Christi, sub capite in coelo constituto: Erue me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus super me redime me. Sanguis Martyrum semen est Christianorum.

5. (v 3.] Erue me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salvum me fac. Erant illi quidem viri sanguinum, qui iustum occiderunt, in quo nullam culpam invenerunt: erant illi viri sanguinum, quia cum vellet alienigena lotis manibus dimittere Christum, clamaverunt: Crucifige, crucifige: erant viri sanguinum, quibus cum iam obiceretur crimen sanguinis Christi, responderunt, propinantes posteris suis: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.

Sed nec in eius corpus exsurgere viri sanguinum cessaverunt, nam et post resurrectionem ascensionemque Christi, persecutiones passa est Ecclesia; et illa quidem primo quae effloruit de gente Iudaeorum, de qua et Apostoli nostri fuerunt. Ibi primo Stephanus lapidatus est, et quod vocabatur accepit. Stephanus enim Corona dicitur. Humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. Deinde in Gentibus exsurrexerunt regna Gentium, antequam in eis impleretur quod praedictum erat: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei : et fremuit impetus regni illius adversus testes Christi; effusus est magnus et multus martyrum sanguis: quo effuso, tamquam seminata seges Ecclesiae fertilius pullulavit, et totum mundum, sicut nunc conspicimus, occupavit. Ab his ergo viris sanguinum eruitur Christus, non solum caput, sed etiam corpus. A viris sanguinum eruitur Christus, et eis qui fuerunt, et eis qui sunt, et eis qui futuri sunt, eruitur Christus, et qui praecessit, et qui est, et qui venturus est. Christus enim est totum corpus Christi: et quicumque nunc christiani boni, et qui ante nos, et qui post nos futuri sunt, totus Christus eruitur a viris sanguinum; nec vacat haec vox: Et a viris sanguinum salvum me fac. Fortes damnandi et infirmi laudabiles.

6. (v 4.] Quia ecce venati sunt animam meam. Potuerunt tenere, potuerunt occidere, venati sunt animam meam. Sed ubi est, Disrupisti vincula mea ? Ubi est, Muscipula comminuta est, et nos eruti sumus? Ubi est quod benedicimus Deum, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum ? Illi quidem venati sunt, sed in manibus venantium non dimittit qui custodit Israel. Quia ecce venati sunt animam meam: irruerunt super me fortes. Non utcumque transeundum est ab his fortibus: diligenter insinuandum est qui sint fortes insurgentes. Fortes, super quos, nisi super infirmos, super invalidos, super non fortes? Et laudantur tamen infirmi, et damnantur fortes. Si intellegantur qui sunt fortes, primo ipsum diabolum Dominus fortem dixit: Nemo, inquit, potest intrare in domum fortis, et vasa eius eripere, nisi prius alligaverit fortem. Alligavit ergo fortem vinculis dominationis suae; et vasa eius arripuit, ac vasa sua fecit. Erant enim omnes iniqui vasa diaboli, qui credentes facti sunt vasa Christi: quibus Apostolus dicit: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in 22 23

Domino, qui notas facit divitias suas in vasa misericordiae. Possunt ergo isti fortes intellegi. Sed sunt in hominibus quidam fortes reprehensibili et damnabili fortitudine, qui praesumunt quidem, sed de temporali felicitate. Non vobis videtur fuisse fortis dives iste, qui nunc ex Evangelio recitatus est, quoniam successit ei regio in opulentia fructuum? Perturbatus consilium reconditionis invenit, ut destructis veteribus apothecis, novas construeret ampliores, eisque completis, animae suae diceret: Habes multa bona, anima; epulare, iucundare, satiare. Qualem fortem vides? Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Vide quam fortis sit: Et praevaluit, inquit, in vanitate sua. De nulla mundi re aut hominis virtute praesumendum.

7. Sunt et alii fortes, non de divitiis, non de viribus corporis, non de aliqua in tempore praecellenti potentia dignitatis, sed praesumentes de iustitia sua. Hoc genus fortium cavendum, metuendum, aversandum, non imitandum: praesumentium, inquam, non de corpore, non de opibus, non de genere, non de honore; omnia enim ista quis non videat temporalia, fluxa, caduca, volatica? sed praesumentium de iustitia sua. Talis fortitudo impedivit Iudaeos ne per foramen acus intrarent. Cum enim de se praesumunt quod iusti sint, et tamquam sani sibi videntur, medicinam recusaverunt, et ipsum medicum necaverunt. Tales ergo fortes, non infirmos, non venit vocare qui dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam. Isti erant fortes qui insultabant discipulis Christi, quia magister eorum ad infirmos intrabat, et convivabatur cum infirmis. Quare, inquiunt, magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat ? O fortes quibus medicus opus non est! Fortitudo ista non sanitatis est, sed insaniae. Nam et phreneticis nihil fortius, valentiores sunt sanis: sed quanto maiores vires, tanto mors vicinior. Avertat ergo Deus ab imitatione nostra fortes istos. Timendum est enim ne eos quisque velit imitari. Doctor autem humilitatis, particeps nostrae infirmitatis, donans participationem suae divinitatis, ad hoc descendens ut viam doceret et via fieret, maxime suam humilitatem nobis commendare dignatus est; et ideo a servo baptizari non dedignatus est, ut nos doceret confiteri peccata nostra, et infirmari ut fortes simus, habere potius Apostoli vocem dicentis: Quando infirmor, tunc potens sum. Quomodo ergo noluit esse fortis. Isti autem qui fortes esse voluerunt, id est, qui de sua virtute praesumere voluerunt tamquam iusti, offenderunt in lapidem offensionis : et haedus visus est eis Agnus, et quia veluti haedum occiderunt, ab Agno redimi non meruerunt. Ipsi sunt ergo fortes, qui irruerunt super Christum, commendantes iustitiam suam. Audite fortes istos: Cum quidam Ierosolymitae dicerent, missi ab eis ad apprehendendum Christum, et non audentes apprehendere (quia quando voluit, tunc apprehensus est, qui vere fortis erat): Quare ergo, inquiunt, non eum potuistis apprehendere? Et responderunt: Nemo unquam hominum sic locutus est, sicut ille. Et illi fortes: Numquid aliquis Pharisaeorum in illum credidit, aut aliquis Scribarum, nisi populus iste nesciens Legem. Praeposuerunt se turbae infirmae ad medicum currenti: unde, nisi quia ipsi fortes erant? et fortitudine sua, quod est gravius, omnem etiam turbam in se traduxerunt, et medicum omnium occiderunt. Sed et ille eo quod occisus est, de sanguine suo medicamentum fecit aegrotis. Irruerunt super me fortes. Hos maxime fortes advertite; et videte utrum de ulla re praesumendum sit homini, quando nec de iustitia praesumendum est. Iam videte ubi iaceant praesumentes de divitiis, de viribus corporis, de nobilitate generis, de dignitate saeculi, si qui de ipsa iustitia tamquam de sua praesumpserit, cadit. Irruerunt super me fortes. Ex illis fortibus fuit ille vires suas iactans: Gratias tibi, inquit, ago quia non sum sicut caeteri hominum, iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste: ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Vide fortem iactantem vires suas: contra vero longe stantem infirmum attende, et humilitate propinquantem. Publicanus autem, inquit, de longinquo stabat, et nec oculos suos audebat in coelum levare, sed percutiebat pectus suum; dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis, descendit iustificatus Publicanus ille magis quam ille Pharisaeus. Et vide iustitiam: Quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur. Irruerunt isti fortes, id est superbi, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti.

8. (v 5.] Quid deinde? Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Irruerunt quidem fortes de iustitia sua praesumentes, irruerunt, sed peccatum in me non invenerunt. Nam utique illi fortes, id est velut iusti quare possent persequi Christum, nisi quasi peccatorem? Sed tamen illi viderint quam fortes sint immanitate febris, non firmitate sanitatis: viderint illi quam fortes sint, et tamquam iusti contra iniquum saevierunt. Sed tamen neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine. Sine iniquitate cucurri, et dirigebam. Illi ergo fortes currentem me sequi non potuerunt: ideo peccatorem putaverunt, quia vestigia mea non viderunt.

Deus tunc etiam dicitur cognoscere cum nos cognoscere facit.

9. (v 6.] Sine iniquitate cucurri, et dirigebam: exsurge in occursum mihi, et vide. Deo dicitur: Sine iniquitate cucurri, et dirigebam: exsurge in occursum mihi, et vide. Quid enim? Si non occurrat, videre non potest? Tamquam si ambulares viam, et de longinquo ab aliquo cognosci non posses, clamares ad eum, et diceres: Occurre mihi, et vide quemadmodum ambulem; nam quando de longinquo me attendis, gressum meum videre non potes. Itane et Deus nisi occurreret, non videret quam sine iniquitate iste dirigebat, et quam sine peccato currebat? Accipere quidem et hoc possumus: Exsurge in occursum mihi, adiuva me. Quod autem addidit, et vide, intellegendum est, fac videri quod curro, fac videri quod dirigo; ex illa figura qua et illud dictum est Abraham: Nunc cognovi quod times Deum. Deus dicit: Nunc cognovi: unde, nisi quia nunc te feci cognoscere? Ignotus enim sibi quisque est ante interrogationem tentationis, sicut se Petrus praesumendo ignorabat, et negando didicit quales vires haberet; in sua ipsa titubatione intellexit falso sese praesumpsisse: flevit ; et flendo meruit fructuose nosse quod fuit, et esse quod non fuit. Ergo probatus Abraham, factus est cognitus sibi; et dictum est a Deo: Nunc cognovi, hoc est, nunc te feci cognoscere. Quomodo laetus dies, quod facit laetos; et tristis amaritudo, quod contristat gustantem: sic videns Deus, videre faciens. Exsurge ergo, inquit, in occursum mihi, et vide. Quid est, et vide? Et adiuva me, id est in illis, ut videant cursum meum, sequantur me, non eis videatur pravum esse quod rectum est, non eis videatur distortum esse quod tenet regulam veritatis: Quoniam sine iniquitate cucurri, et dirigebam: exsurge in occursum mihi, et vide. Dei Verbum infirmitatis nostrae particeps nosque secum ad caelestia evehens.

10. Aliquid etiam me dicere admonet in hoc loco capitis ipsius nostri sublimitas; quoniam infirmatus est usque ad mortem, et assumpsit infirmitatis carnem, ut pullos Ierusalem colligeret sub alas suas tamquam gallina infirmata cum parvulis. Non enim in aliqua ave hoc aliquando conspeximus, earum etiam quae nidificant ante oculos nostros, sicut parietum passeres, sicut hirundines tamquam annuae nostrae hospites, sicut ciconiae, sicut aliae atque aliae aves quae ante oculos nostros nidificant, et ovis insidunt, pullos alunt, sicut ipsae columbae quas quotidie videmus; aliquam avem infirmari cum parvulis non cognovimus, non aspeximus, non vidimus. Gallina quomodo hoc habet? Certe notam rem dico, quae in conspectu nostro quotidie versatur: quomodo raucescit vox, quomodo fit hispidum totum corpus? deponuntur alae, laxantur plumae, et vides circa pullos nescio quid aegrotum, et ea est materna caritas quae invenitur infirmitas. Quare ergo Dominus, nisi propter hoc, gallina esse voluit in sancta Scriptura dicens: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui congregare filios tuos, tamquam gallina pullos suos sub alas, et noluisti! Congregavit autem omnes gentes, tamquam gallina pullos suos, qui infirmatus est propter nos, accipiens carnem a nobis, id est a genere humano; crucifixus, contemptus, alapis caesus, flagellatus, ligno suspensus, lancea vulneratus. Ergo hoc maternae infirmitatis est, non amissae maiestatis. Cum ergo talis esset Christus, et ideo contemptus, et ideo lapis offensionis et petra scandali, et ideo multi offenderunt in eum : cum talis ergo esset, et tamen carnem sine peccato suscepisset, factus est particeps nostrae infirmitatis, non iniquitatis; ut ex eo quod nobiscum communicavit infirmitatem, solveret nostram iniquitatem. Ideo: Sine iniquitate cucurri, et dirigebam. Quid ergo, secundum id quod Deus est non est agnoscendus, et illud solum in eo considerandum est quod propter nos factus est, non illud quo nos fecit? Plane etiam illud considerandum est; quia magnum pietatis indicium est nosse quis pro te quid sustinuit. Non quicumque parvus, non pro te magno, sed pro te infirmo ille summus. Quid? Factus parvulus: Humilavit se, factus obediens usque ad mortem. Quis? supra audi: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ergo aequalis Deo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo : et ita exinanivit, ut assumeret quod non erat, non ut amitteret quod erat. Quomodo ergo exinanivit? Quia tibi talis apparuit; quia tibi dignitatem quam apud Patrem habet, non demonstravit; quia tibi nunc obtulit infirmitatem, servavit purgato postea claritatem. Ille ergo Patri aequalis, talis est factus: et tamen in ipsa infirmitate agnoscendus est, non visione, sed fide; ut quod videre nondum possumus, saltem credamus, et credendo quod non videmus, etiam videre mereamur. Merito posteaquam resurrexit, ait Mariae Magdalenae, cui dignatus est primitus apparere: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est hoc? Paulo post eum mulieres tetigerunt. Nam redeuntes a monumento, obviam sibi factum adoraverunt, et pedes eius tenuerunt : discipuli etiam cicatrices palpaverunt. Quid est ergo: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem; nisi, noli quod vides hoc solum me credere, ne et hic remaneat aspectus tuus quasi tactus tuus? Humilis enim tibi videor, nondum ascendi ad Patrem, unde et ad vos descendi, et inde non recessi, nondum illuc ascendi, quando vos non deserui. Venit non recedens, ascendit non deserens. Sed quid est quod ascendit ad Patrem? Quando nobis innotescit aequalis Patri. Nos enim ascendimus proficiendo, ut hoc videre, ut hoc intellegere, ut hoc utcumque capere valeamus. Ideo ergo distulit tactum, non abstulit, non repulit, non negavit. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. A summo coelo egressio eius, dicit alius Psalmus, et occursus eius usque ad summum coeli. Summum coeli, id est, summum in omnibus spiritalibus Pater est: inde excursus eius, et occursus usque ad summum coeli. Occurrit usque ad summum, non dicitur nisi de aequali. Denique cum aliqua inaequalia comparamus, et aliquid breve ad aliquid magnum applicamus, videre quantum ad quantum sit, si inaequale invenerimus, ita solemus loqui: Non occurrit: si autem aequale sit: Occurrit. Ergo occursus eius usque ad summum coeli, quia aequalis est Patri. Talem se volebat innotescere fidelibus suis, qui dixerat: Noli me tangere. Hoc volebat praestari a Patre fidelibus suis, qui dicebat: Exsurge in occursum mihi, et vide; innotesce quod tibi aequalis sim. Et vide: quid est, Et vide? Fac videri quod tibi aequalis sim. Quamdiu mihi Philippus dicit: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis? Quamdiu ego dicam: Tanto tempore vobiscum sum, et Patrem non nostis? Philippe, qui me videt, videt et Patrem: non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? et adhuc forte non credit aequalem. Exsurge in occursum mihi, et vide. Fac me videri, fac te videri, fac notam hominibus aequalitatem nostram. Non putent Iudaei se hominem crucifixisse. Quamvis in eo non crucifixum sit, nisi in quantum homo erat: tamen non cognoverunt quem crucifixerunt. Si enim cognovissent, Dominum gloriae nunquam crucifixissent. Hunc Dominum gloriae ut noverint fideles mei, Exsurge in occursum mihi, et vide.

Multi filii desertae..

11. Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel. Te Deus Israel, qui non putaris nisi Deus Israel solius qui non putaris nisi Deus unius gentis quae te colit, cum omnes gentes idola colant, tu Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes. Impleatur ista prophetia, in qua Isaias ex persona tua alloquitur Ecclesiam tuam, sanctam civitatem tuam, sterilem illam cuius multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Ei quippe dictum est: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum : magis quam gentis Iudaeae quae habet virum, quae accepit Legem; magis quam eius gentis quae habuit evidentem regem. Nam tuus rex latet, et plures tibi filii sunt ex occulto sponso. Ergo ei dicitur: Multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum. Deinde adiungit Propheta: Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas: extende longius funiculos tuos, et palos validos constitue, etiam atque etiam in dexteram atque sinistram. In dextera tene bonos, in sinistra tene malos, donec veniat ventilabrum : posside tamen omnes gentes. Invitentur ad nuptias boni et mali, impleantur nuptiae recumbentium : servorum est invitare, Domini separare. Etiam atque etiam in dexteram atque sinistram extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis : desertae a Deo, desertae a Prophetis, desertae ab Apostolis, desertae ab Evangelio, plenae daemoniis. Civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas; praevalebis enim: nec erubescas quod detestabilis fueris. Ergo, quia insurrexerunt super me fortes, ne erubescas; quando contra nomen christianum leges ferebantur, quando ignominia et infamia erat esse christianum. Ne erubescas quod detestabilis fueris: confusionem enim in perpetuum oblivisceris; ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te: Dominus nomen est ei; et qui eruit te, ipse Dominus Deus Israel universae terrae vocabitur. Et tu Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandum omnes gentes: intende, inquam, ad visitandum omnes gentes.

Deus peccati vindex et misericordiarum pater.

12. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Hic plane terruit. Quem non terreat? Quis ad suam conscientiam rediens non contremiscat? Quae etiamsi sibi conscia est pietatis, mirum nisi aliquid conscia sit etiam iniquitatis. Quicumque enim peccatum facit, et iniquitatem facit. Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit. Et tamen verum est, nec frustra dictum, nec vacare omnino potest aut poterit: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Sed etiam misertus est Pauli qui primo Saulus operabatur iniquitatem: quid enim fecit boni, unde promereretur Deum? Nonne sanctos eius ad mortem attrahebat? nonne epistolas a principibus sacerdotum ferebat, ut ubicumque Christianos invenisset, ad poenam raperet? nonne id agens, eo tendens, caedem spirans et anhelans, sicut de illo Scriptura attestatur, de coelo vocatus est voce sublimi, deiectus, erectus, excaecatus, illuminatus, occisus, vivificatus, perditus, redditus ? Quo merito? Nihil nos dicamus; ipsum potius audiamus: Qui prius fui, inquit, blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum. Certe: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem, hoc duobus modis intellegi potest: sive quia omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino nulla peccata impunita relinquit Deus; sive quod est quaedam iniquitas, quam qui operantur, omnino eorum Deus non miseretur. Secundum istos duos modos, breviter quantum temporis sufficit aliquid loquamur Caritati Vestrae. Iniquitas omnis punienda est.

13. Iniquitas omnis, parva magnave sit, puniatur necesse est, aut ab ipso homine poenitente, aut a Deo vindicante. Nam et quem poenitet, punit seipsum. Ergo, fratres, puniamus nostra peccata, si quaerimus misericordiam Dei. Non potest Deus misereri omnium operantium iniquitatem quasi blandiens peccatis, aut non eradicans peccata. Prorsus aut punis, aut punit. Vis non puniat? Puni, tu. Nam et illud fecisti quod impunitum esse non possit: sed a te puniatur potius, ut facias quod in illo psalmo scriptum est: Praeveniamus faciem eius in confessione. Quid est: Praeveniamus faciem eius? Antequam ipse attendat ut puniat, tu praeveni confitendo et puni. Non ille inveniat quod puniat. Quia cum tu punis iniquitatem, facis aequitatem. Et ideo tui miserebitur Deus, quia iam te operantem aequitatem invenit Deus. Quid est, operantem aequitatem? Quia hoc in te odisti, quod et ille odit; ut incipias placere Deo, dum hoc in te punis quod displicet Deo. Nam non potest impunitum relinqui peccatum: quoniam verum est: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Absurde et impie Deum accusas ad tuum peccatum defendendum.

14. Sed videamus iam alium modum, quo haec sententia possit intellegi. Est quaedam iniquitas, quam qui operatur, non potest fieri ut misereatur eius Deus. Quaeritis forte quaenam illa sit? Ipsa defensio peccatorum. Quando quisque defendit peccata sua, magnam iniquitatem operatur: hoc defendit quod Deus odit. Et vide quam perverse, quam inique. Si quid boni fecerit, sibi vult imputari: si quid mali, Deo. Nam hoc modo defendunt homines peccata ex Dei persona, quod peius est. Quid est hoc? Nemo est qui audeat dicere: Bonum est adulterium, bonum est homicidium, bona fraus, bonum periurium: nullus prorsus hominum; nam qui etiam illa faciunt, clamant quando patiuntur. Omnino ergo non invenis animam tam perversam, tam extorrem a societate generis humani et a participatione communis sanguinis ex Adam, cui videatur bonum esse adulterium, sicut dixi, fraus, rapina, periurium. Sed quomodo ea defendunt? Si Deus noluisset, non id fecissem. Quid vis faciam fato meo? Iam quaeris quid sit fatum: curris ad stellas. Quaeris quis fecerit et ordinaverit stellas: Deus est. Ergo ad hoc peccatum tuum defendis, ut Deum accuses. Ideo excusatur reus, ut culpetur iudex. Prorsus talem iniquitatem operantium non miseretur Deus. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Persequere, inquit, peccata eorum, puni, compunge, converte illos ante se, qui se ponunt post se; et erubescant de se, ut gaudeant de te. Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem. Iudaei et pagani Christi fidem amplectuntur.

15. (v 7.] Convertantur ad vesperam. Nescio quos dicit quondam operatores iniquitatis, et quondam tenebras, converti ad vesperam. Quid est, ad vesperam? Postea. Quid est, ad vesperam? Serius. Ante enim debuerant, antequam Christum crucifigerent, medicum agnoscere. Quare iam eo crucifixo, resurgente, in coelum ascendente, posteaquam misit Spiritum suum sanctum, quo repleti sunt illi qui in una domo erant, et coeperunt loqui linguis omnium gentium, expaverunt crucifixores Christi: compuncti sunt de conscientia sua, consilium salutis ab Apostolis petiverunt; audierunt: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra. Post occisum Christum, post effusum Christi sanguinem dimittuntur peccata vestra. Ille sic voluit mori, ut sanguine suo etiam effusores eiusdem sanguinis redimeret. Fudistis saevientes, bibite confitentes. Merito convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes. Canes Gentes Iudaei dixerunt, tamquam immundos. Nam inde et ipse Dominus, cum post eum clamaret Chananaea quaedam mulier, non Iudaea, ad suam filiam curandam convertere volens eius misericordiam; ille omnia praevidens, omnia sciens, sed fidem eius ostendere volens, distulit beneficium, et eam suspendit. Et quomodo distulit? Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Israel, oves: Gentes, quid? Non est bonum, panem filiorum mittere canibus. Gentes ergo canes appellavit, propter immunditiam. Quid autem illa mulier esuriens? Hoc magis non repulit: suscepit humiliter convicium, et meruit beneficium. Neque enim et convicium illud dicendum erat, quod a Domino dictum erat. Servus si aliquid tale domino dicat, convicium est: dominus etiam cum tale aliquid servo dicit, dignatio potius dici potest. Ita, inquit, Domine. Quid est, ita? Verum dicis, prorsus verum dicis; canis ego sum. Sed et canes, inquit, edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et continuo Dominus: O mulier, magna est fides tua ! Iamdudum canis, modo mulier. Unde iam mulier quae paulo ante canis? Confitendo humiliter, non repellendo quod a Domino dictum erat. Ergo Gentes canes, et ideo esurientes. Bonum est et Iudaeis, ut agnoscant se peccatores; et licet ad vesperam, convertantur; et famem patiantur ut canes. Nam male saturatus erat ille qui dicebat: Ieiuno bis in sabbato. Ille autem publicanus canis erat, famem patiens; et inde beneficium Domini esuriebat, qui dicebat: Propitius esto mihi peccatori. Convertantur ergo et illi ad vesperam: et famem patiantur ut canes. Desiderent gratiam Dei, intellegant se peccatores: fortes illi fiant infirmi, divites illi fiant pauperes, iusti illi agnoscant se peccatores, leones illi canes fiant. Convertantur ad vesperam; et famem patiantur ut canes, et circumibunt civitatem. Quam civitatem? Mundum istum, quem quibusdam locis vocat Scriptura civitatem circumstantiae : id est, quia in omnibus gentibus undique circumfuderat mundus unam gentem Iudaeorum, ubi talia dicebantur, et appellabatur civitas circumstantiae. Istam civitatem circumibunt illi iam canes facti esurientes. Quomodo circumibunt? Evangelizando. Saulus ex lupo canis factus est ad vesperam, id est, sero conversus, de micis domini sui in gratia eius cucurrit, et circumivit civitatem. Adversus in fide suscipienda segnes ne stomachemur.

16. (v 8.] Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum. Iam ille gladius bis acutus, de quo Apostolus dicit: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Quare bis acutus? Quare, nisi quia ex utroque Testamento feriens? Hoc gladio mactabantur, de quibus dicebatur Petro: Macta, et manduca. Et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? Loquentur in ore suo: Quis audivit? id est, stomachabuntur adversus pigros ad fidem. Qui paulo ante et ipsi credere nolebant, taedium de non credentibus patiuntur. Et vere, fratres, contingit. Vides hominem pigrum antequam sit christianus; clamas ad illum quotidie, vix convertitur: convertatur, et iam vult omnes esse christianos, et miratur quia nondum sunt. Excidit illi quod ad vesperam conversus est: sed quia factus est esuriens sicut canis, habet etiam in labiis gladium; dicit: Quis audivit? Quid est: Quis audivit? Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Quoniam quis audivit? Non credunt Iudaei: conversi sunt ad Gentes et annuntiaverunt. Iudaei non credebant: et tamen per credentes Iudaeos Evangelium circumibat civitatem, et dicebant: Quoniam quis audivit?

17. (v 9.] Et tu, Domine, deridebis eos. Quis audivit? Omnes gentes christianae futurae sunt, et vos dicitis: Quis audivit? Quid est, deridebis eos? Pro nihilo habebis omnes gentes: nihil ante te erit; quia facillimum erit ut credant in te omnes gentes. Fons virtutis et sapientiae, Deus.

18. (v 10.] Fortitudinem meam ad te custodiam. Illi enim fortes ideo ceciderunt, quia fortitudinem suam ad te non custodierunt: id est, illi qui superne insurrexerunt et irruerunt, de se praesumpserunt. Ego autem fortitudinem meam ad te custodiam: quia si recedo, cado; si accedo, fortior fio. Videte enim quid est, fratres, in anima humana. Non habet ex se lumen, non habet ex se vires: totum autem quod pulchrum est in anima, virtus et sapientia est; sed nec sapit sibi, nec valet sibi, nec ipsa sibi lux est, nec ipsa sibi virtus est. Est quaedam origo fonsque virtutis, est quaedam radix sapientiae, est quaedam, ut ita dicam, si et hoc dicendum est, regio incommutabilis veritatis: ab hac anima recedens tenebratur, accedens illuminatur. Accedite ad eum, et illuminamini ; quia recedendo tenebramini. Ergo fortitudinem meam ad te custodiam: non a te recedam, non de me praesumam. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es. Ubi enim eram, et ubi sum? unde me suscepisti?

quas iniquitates meas dimisisti? ubi iacebam? quo erectus sum? Ergo haec meminisse debeo; quod in alio psalmo dicitur. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me ? Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es.

19. (v 11.] Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Ecce quid est, Fortitudinem meam ad te custodiam: de me omnino nihil praesumam. Quid enim attuli boni, ut mei miserereris et me iustificares? Quid in me invenisti, nisi sola peccata? Tuum nihil aliud nisi natura quam creasti: caetera, mala mea quae delevisti. Non ego prior ad te exsurrexi, sed tu ad me excitandum venisti; nam misericordia eius praeveniet me. Antequam aliquid boni ego faciam, misericordia eius praeveniet me. Quid hic respondebit infelix Pelagius? Vasa irae et vasa misericordiae.

20. (v 12.] Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. Quid ait? Quantam circa me exhibuerit misericordiam, in inimicis meis mihi demonstravit. Relictis comparet se collectus, et repulsis electus: comparet se vasis irae vas misericordiae; et videat quia ex una massa fecit Deus aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Quid est, demonstravit mihi in inimicis meis? Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et propter quid hoc? Ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiae : si ergo vasa irae attulit, in quibus notas faceret divitias suas in vasa misericordiae, rectissime dictum est: Misericordia eius praeveniet me. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis: id est, quantam circa me habuit misericordiam, in illis mihi demonstravit circa quos non habuit. Nisi enim debitor suspendatur, minus agit gratias cui debitum relaxatur. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. Iudaeorum munus in historia salutis.

21. De ipsis autem inimicis quid? Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. Rogat pro inimicis suis, implet praeceptum. Quid est: Ne miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Quomodo non miseretur omnium qui operantur iniquitatem, et quomodo non occidit eos ne obliviscantur legis tuae? Sed hic de inimicis suis dixit. Quid ergo? Inimici eius aequitatem operantur? Si qui ei inimicantur aequitatem operantur; ergo ipse iniquitatem operatur. Sed quia ipse aequitatem operatur, porro qui aequitatem operatur, profecto iniquitatem ab inimicis patitur; restat ut qui iusto inimicantur, iniquitatem operentur. Unde ergo paulo superius: Non miserearis omnium qui operantur iniquitatem; et nunc de inimicis suis: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Non ergo miserearis eorum, ut occidas peccata eorum: non occidas eos, quorum peccata occidis. Quid est autem occidi? Oblivisci legis Domini. Ipsa est vera mors, in profundum ire peccati: potest quidem hoc et de Iudaeis intellegi. Quid de Iudaeis: Ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae? Istos inimicos meos, ipsos qui me occiderunt, noli tu occidere. Maneat gens Iudaeorum: certe victa est a Romanis, certe deleta civitas eorum; non admittuntur ad civitatem suam Iudaei, et tamen Iudaei sunt. Nam omnes istae provinciae a Romanis subiugatae sunt. Quis iam cognoscit gentes in imperio Romano quae quid erant, quando omnes Romani facti sunt, et omnes Romani dicuntur? Iudaei tamen manent cum signo; nec sic victi sunt, ut a victoribus absorberentur. Non sine causa Cain ille est, qui cum fratrem occidisset, posuit in eo Deus signum, ne quis eum occideret. Hoc est signum quod habent Iudaei: tenent omnino reliquias legis suae; circumciduntur, sabbata observant, pascha immolant, azyma comedunt. Sunt ergo Iudaei, non sunt occisi, necessarii sunt credentibus Gentibus. Quare hoc? Ut demonstret nobis in inimicis nostris misericordiam suam. Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis. In ramis superbia praecisis inserto misericordiam suam demonstrat oleastro. Ecce ubi iacent qui superbi erant, ecce ubi insertus es qui iacebas: et tu noli superbire, ne praecidi merearis. Deus meus, ne occideris eos, nequando obliviscantur legis tuae. De prophetarum auctoritate.

22. Disperge eos in virtute tua. Iam factum est: per omnes gentes dispersi sunt Iudaei, testes iniquitatis suae et veritatis nostrae. Ipsi habent codices, de quibus prophetatus est Christus, et nos tenemus Christum. Et si quando forte aliquis paganus dubitaverit, cum ei dixerimus prophetias de Christo, quarum evidentiam obstupescit, et admirans putaverit a nobis esse conscriptas; de codicibus Iudaeorum probamus quia hoc tanto ante praedictum est. Videte quemadmodum de inimicis nostris alios confundimus inimicos. Disperge eos in virtute tua: tolle illis virtutem, tolle illis fortitudinem eorum. Et deduc eos, protector meus Domine. Delicta oris eorum, sermonem labiorum eorum: et comprehendantur in superbia sua. Et ex maledicto et mendacio annuntiabuntur consummationes, in ira consummationis, et non erunt. Obscura sunt, et timeo ne non insinuentur bene. Iam audiendo fatigati estis: itaque si placet Caritati Vestrae, quae restant in crastinum differamus. Adiuvabit Dominus, ut vobis debitum persolvamus; quia de illo magis quam de nobis promittimus.



Aug. in Psalmos enar. 58