Aug. in Psalmos enar. 103

IN PSALMUM 103 ENARRATIO. Sermo 1

103
(
Ps 103)

In hoc psalmo, magis, intellectus quaeratur spiritalis.

1. Die quidem nudiustertiano, quantum meminisse dignamini, abundanter refecti estis: sed quia nos etiam post longum sermonem avidissimi dimisistis, non putavimus Sanctitatem Vestram hodierni diei debito fraudandam; ut hoc sit de debito, illud de lucro. Psalmus qui lectus est, prope totus figuris rerum mysteriisque contexitur, et opus habet non solum nostra, sed etiam vestra non parva intentione; quamquam etiam cuncta quae dicta sunt, possint ad litteram religiose accipi. Enumerantur enim etsi non omnia, multa tamen opera Dei, quae nota sunt omnibus intuentibus, qui norunt et ex his quae facta sunt et videntur, illius invisibilia intellectu conspicere. Videmus enim fabricam mundi amplam quamdam ex coelo et terra, et omnium quae in eis sunt; et ex huius fabricae magnitudine ac pulchritudine, fabricatoris ipsius inaestimabilem magnitudinem et pulchritudinem, etsi nondum videmus, iam tamen amamus. Non enim cessavit, qui nondum potest nostri cordis puritate conspici, ante oculos nostros ponere opera sua, ut videntes quae possumus, amemus quem videre non possumus, ut ipsius amoris merito aliquando videre possimus. Tamen in omnibus quae dicta sunt, quaerendus est etiam intellectus spiritalis, ad quem perscrutandum adiuvabunt nos in Christi nomine desideria vestra; quibus quasi manibus invisibilibus ad invisibilem ianuam pulsatis, ut invisibiliter vobis aperiatur, et invisibiliter intretis, et invisibiliter sanemini.

Magna et multa et omnibus optabilia Dei munera.

2. (v 1.] Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Alloquamur omnes animam nostram: quia omnium nostrum anima, per unam fidem una anima est; et omnes nos quicumque in Christum credimus, propter unitatem corporis eius unus homo sumus. Benedicat anima nostra Dominum, pro tantis beneficiis eius, pro tam multis et magnis muneribus gratiarum eius: quae munera invenimus in hoc psalmo intenti, et excussa nebula carnalis cogitationis, quantum possumus erecta mente, et quantum possumus directa acie, et quantum possumus puro oculo cordis nostri, quantum non impedit praesens vita, quantum non occupant rerum praesentium desideria, quantum non excaecat cupiditas saeculi. Erecti ergo audituri sumus magna, laeta et pulchra, desiderabilia et plena laetitiae gaudiorumque munera eius; quae iam ille qui conceperat istum psalmum, videbat animo, et ipsius visionis exsultatione ructabat dicens: Benedic, anima mea, Dominum.

Quando et quibus Deus magnus et mirabilis innotescit.

3. Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Vide magnifica quae dicturus est; in quibus magnificis non utique nisi ille laudandus est auctor omnium magnificorum. Confessionem et decorem induisti. O Domine Deus meus, qui magnificatus es nimis, unde magnificatus es nimis? Nonne semper magnus? nonne semper magnificus? Numquid perfectus non es, ut crescas? numquid deficis, ut aliquando minuaris? Sed quia es quod es, et vere es, utique nomen tuum dixisti famulo tuo Moysi: Ego sum qui sum : utique magnus es, et magnitudo tua sempiterna est, nec coepit, nec desinit; nec ab initio temporis incipit, nec usque ad finem temporis excurrit, nec in medio aliquid patitur: incommutabilis enim magnitudo est. Quomodo ergo magnificatus es nimis? Alius psalmus admonet nos; ait enim: Mirificata est scientia tua ex me. Si recte dicitur: Mirificata est scientia tua ex me; recte dicitur: Magnificatus es nimis, Domine Deus meus, ex me. Sed et hoc adhuc quaerendum. Ex me magnificatur Deus meus? Ergo ex me fit magnus. Docet nos aliquid et quotidiana oratio salutis nostrae. Sanctificetur nomen tuum : quotidie petimus, quotidie rogamus ut fiat. Si nos quisquam interroget: Quid est quod petitis, ut sanctificetur nomen Dei? aliquando enim sanctum non est, ut modo sanctificetur? Et tamen nisi vellemus fieri, non peteremus ut fieret. Alia est enim gratulatio, alia oratio: gratulamur, ex eo quod est; oramus, ut sit quod nondum est. Quid est ergo: Sanctificetur nomen tuum? et intellegimus, quod hic dictum est: Domine Deus meus, magnificatus es nimis. Hoc est: Sanctificetur nomen tuum, sanctum sit apud homines nomen tuum. Sanctum est enim semper nomen tuum, sed quibusdam immundis nondum est sanctum nomen tuum. Dicit enim Apostolus: Omnia munda mundis, immundis autem et infidelibus nihil est mundum. Si immundis et infidelibus nihil est mundum, quaero causam: Sed polluta sunt, inquit, eorum et mens et conscientia. Si nihil est mundum eis, nec Deus; nisi forte putatis mundum videri Deum illis, qui quotidie blasphemant eum. Si mundus est, placeat; si placet, laudetur: si autem blasphematur, displicet; et si displicet, quomodo tibi potest mundus esse qui displicet? Quid ergo rogamus: Sanctificetur nomen tuum? Ut illis hominibus qui per infidelitatem nondum habent, nomen Dei sanctum sit, quibus nondum est ille sanctus qui per se, et in se, et in sanctis suis sanctus est. Rogamus pro genere humano, rogamus pro orbe terrarum, pro omnibus gentibus, quotidie sedentibus et disputantibus quia non est rectus Deus, et non recte iudicat Deus; ut aliquando ipsi se corrigant, et rectum cor ad illius rectitudinem ducant; et adhaerentes ei, directi ad rectum, non iam vituperent, sed placeat rectis rectus: quia: Quam bonus Deus Israel, sed rectis corde. Ergo cum videret iste qui cantat, iste ipse nos ipsi, id est corpus Christi, membra Christi; cum videret quanta praestiterit Deus generi humano, cui antea aut nullus, aut falsus, aut non tam magnus videbatur Deus, in operibus eius eum videns; Domine Deus meus, inquit, magnificatus es nimis: id est, qui nondum te intellegebam, intellego te magnum. Magnus semper, etiam occultus; sed mihi tunc magnus, quando apparuisti. Magnificatus es ergo ex me: quo modo Mirificata est scientia tua ex me; mira enim facta est ex me. Ego illam miror conversus ad illam; illa autem etsi non convertar, etsi post conversionem avertar, integra permanet. Sed ego iam magnus factus in ea, et ex deminuto factus integer in ea, miror quod non noveram; non quod modo magnum factum est ex quo didici, sed quia magnus factus sum ex quo didici. Audi iam et ubi videtur magnificatus Deus nimis, semper magnus; magnificatus enim nimis in operibus suis ad nos.

Displiceat tibi deformitas tua, si vis sponso tuo placere.

4. Confessionem et decorem induisti. Ante decorem confessionem posuit, decus in pulchritudine. Quaeris pulchritudinem; bonam rem quaeris. Sed quare quaeris pulchritudinem, o anima? Ut amet te sponsus tuus; etenim displices ei foeda. Ille enim qualis est? Speciosus forma prae filiis hominum. Osculari vis foeda pulchrum; sed non attendis quia tu iniquitatibus plena es. Diffusa est autem gratia in labiis tuis. Sic enim de illo dictum est: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis; propterea adolescentulae dilexerunt te. Est ergo quidam formosus, est quidam pulcher prae filiis hominum; etsi filius hominis, tamen prae filiis hominum. Huic tu placere vis, o anima humana, o una in multis? Audiamus Ecclesiam; quia erat illis anima una et cor unum in Deum : hanc alloquitur Psalmus. Vis ei placere? Non potes, quamdiu deformis es: quid facies ut pulchra sis? Prius tibi displiceat deformitas tua, et tunc ab illo ipso cui vis placere pulchra, mereberis pulchritudinem. Ipse enim erit reformator tuus, qui fuit formator tuus. Ergo prius attende quae sis, ne audeas ire foeda in pulchri oscula. Et quid intuens, inquis, me videbo? Posuit tibi speculum Scripturam suam; legitur tibi: Beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Speculum in hac lectione propositum est: vide si hoc es quod dixit; si nondum es, geme ut sis. Renuntiabit tibi speculum faciem tuam: sicut speculum non senties adulatorem, sic nec te palpes. Hoc tibi ostendit nitor ille quod es: vide quod es; et si tibi displicet, quaere ut non sis. Si enim cum foeda sis, tibi ipsi adhuc displices, pulchro iam places. Quid ergo? Quoniam displicet tibi foeditas tua, incipis ei in confessione; sicut alibi dicitur: Incipite Domino in confessione. Primo accusa foeditatem tuam: foeditas enim animae de peccatis, de iniquitatibus. Accusando foeditatem tuam incipe confiteri, a confessione incipis decorari: quo decorante, nisi specioso forma prae filiis hominum?

Ut veniret ad hominem foedum, Christus foedum ipse factus est.

5. Ut autem et decoram faceret, audeo dicere, amavit et foedam. Quid est, amavit et foedam? Etenim Christus pro impiis mortuus est. Quam vitam tibi servat iustificato, qui suam mortem donavit et impio? Ecce pulcher ille et speciosus forma prae filiis hominum, quia iustissimus prae filiis hominum, quoniam veniebat ad foedam, ut faceret pulchram, (dicam et hoc, quia in Scripturis invenio) foedus factus est. Non me in hoc audiatis, ne in hoc verbum temere lapsus sim. Sicut enim dixeram, "Amavit et foedam"; non autem quasi congruenter dixeram quibusdam illum amantibus, nisi mihi testis procederet; et dixi quod dixit Apostolus: vis nosse quod amarit et foedam? Christus pro impiis mortuus est: sic et modo quod dixi: Ut veniret ad foedam, foedus factus est, deformis factus est, quomodo probabo; quando iam mihi praedixit divinum eloquium: Speciosus forma prae filiis hominum? Sed in ipso divino eloquio rursus habeo: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Speciosus forma prae filiis hominum: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Non dixit: "Non vidimus, et ideo nesciebamus utrum haberet speciem vel decorem": ecce vidimus, et non habebat speciem, neque decorem. Ubi ergo illum vidit qui dixit: Speciosus forma prae filiis hominum? et ubi illum vidit qui dixit: Non habebat speciem, neque decorem? Audi ubi eum vidit qui dixit: Speciosus forma prae hominum. Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Merito prae filiis hominum, quia aequalis Deo: ecce accepi et agnovi ubi eum viderit qui dixit: Speciosus forma prae filiis hominum. Respondit enim nobis: Ubi viderim, quaeris? In forma Dei. Et unde vidisti in forma Dei? quomodo vidisti in forma Dei? Quia invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Bene, optime; accepi, agnovi et quem videris, et qualem videris, et ubi videris, et unde videris. Quem vidisti? Sponsum nostrum. Qualem vidisti? Speciosum forma prae filiis hominum. Ubi vidisti? Cum in forma Dei esset. Unde vidisti? Per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Videamus et de isto quid dicat alius propheta, sed non alius spiritus; non enim discordant inter se. Exhibuit nobis ille speciosum forma prae filiis hominum, exhibeat et iste quod ait: Vidimus eum, et non habebat speciem, neque decorem. Unus apostolus Paulus prophetam utrumque coniungit; unum capitulum Pauli utrique prophetae perhibet testimonium. Ibi habeo speciosum forma prae filiis hominum: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi dixit, quod vidit et alius, non habentem speciem neque decorem: quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Merito viderunt eum, et non habebat speciem neque decorem. Merito ante crucem agitabant caput: Hiccine est totus Filius Dei? Si Filius Dei est, descendat de cruce. Sed non habebat speciem neque decorem. Etiam sic, o quibus displicet, quia non habebat speciem neque decorem! O agitantes caput ante crucem, et non figentes caput in capite quod pendebat in cruce! Merito nutat insultantium caput, donec sit eorum caput ille ipse cui insultabatur. Ecce resumit decorem, et magnum decorem. Ecce quod dicis tu, minus est quam quod fecit. Dicis tu: Si Filius Dei est, descendat de cruce: ecce de cruce non descendit, sed de sepulcro resurrexit.

Ecclesia iniquitate prius nigra, Dei gratia dealbatur et lucescit.

6. Ergo, anima, decora esse non potes, nisi confessa fueris foeditatem ei qui semper pulcher, et propter te ad tempus non pulcher; et sic ad tempus non pulcher in forma servi, ut nunquam defecerit a pulchritudine quae est in forma Dei. Ergo tu, Ecclesia, habes decorem: dicitur et tibi in Canticis canticorum: O decora inter mulieres. Dicitur de te: Quae est ista quae ascendit dealbata? Quid est, dealbata? Illuminata: non dealbata, sicut fucata, quemadmodum se dealbant feminae quae volunt videri quod non sunt: non dealbata, sicut paries dealbatus; destruetur enim, sicut dicit Apostolus, paries dealbatus, hypocrisis et simulatio. Paries dealbatus, foris tectorium, intus lutum. Non ergo illa sic dealbata; sed dealbata, illuminata, quia non per se alba. Prius, inquit, fui blasphemus ; et item: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri. Accedit gratia illuminans et dealbans: primo nigra fuisti, sed facta es alba ex gratia illius. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Dicitur ergo et de te: Quae est ista quae ascendit dealbata? Iam mirabilis, iam vix contemplabilis. Admirantis est enim dicere: Quae est ista quae ascendit dealbata, tam pulchra, tam luminosa, tam sine macula et ruga? Nonne ista est quae iacebat in coeno iniquitatum? nonne ista est quae iacebat in fornicatione idolorum? nonne ista est quae immunda erat in omni cupiditate desiderioque carnali? Quae est ergo ista quae ascendit dealbata? Attende quis sit ille qui pro ea factus est non habens speciem neque decorem, et intellegis huius claritatis honorem. Si miraris illius humilitatem propter hanc, noli iam mirari huius celsitudinem propter illum. Quantae felicitatis est ista dealbata, ut et cum esset nigra, pulchrum ad se deponeret, qui pro impiis moreretur? Ergo induit se Dominus Deus noster confessionem et decorem, induit se Ecclesiam: ipsa enim Ecclesia confessio et decor. Ante confessio, postea decor; confessio peccatorum, decor recte factorum:

Confessionem et decorem induisti.

Maxima cum facilitate Deus cuncta creavit.

7. (v 2.] Circumamictus lucem, sicut vestimentum. Ipsa est vestis eius, de qua iam dixi: Non habens maculam, neque rugam. Lux vocatur; et hoc iam dixi: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Non ergo in vobis; nam tenebrae in vobis, lux autem in Domino. Ergo: Circumamictus lucem, velut vestimentum. Extendit coelum sicut pellem. Quomodo fecerit hoc, ut indueret se sicut vestimentum lucem Ecclesiam, enumerare vult figuratis quibusdam sacramentis: quomodo lux facta sit Ecclesia, quomodo facta sit sine macula et ruga, quomodo facta sit candida, dealbata, fulgens in vestitu sponsi sui inhaerens illi, quomodo facta sit, audiamus. Extendit coelum sicut pellem. Et hoc quidem video. Quis enim extendit hoc coelum, quod nostris carnalibus oculis intuemur, nisi Deus? Et: Extendit sicut pellem, ad facilitatem redegit, si ad litteram accipias. Etenim cum videris istam fabricam magnam, quia quisquis hominum unam vel parvam cameram extenderit, magno molimine, magno labore et difficultate ac diuturna operatione id facit; ne huiusmodi laborem in Dei operibus infirmitas suspicaretur humana, attulit quamdam facilitatem pro tua capacitate, ut sic quodammodo incipias credere facile operantem Deum, et non putare sic eum extendisse coelum, sicut tu tectum domus tuae; sed quam tibi facile est extendere unam pellem, tam facile illi fuisse extendere tam magnum coelum. Mira facilitas, et tamen adhuc Spiritus tibi tardo loquitur. Tibi, inquam, adhuc tardo loquitur Spiritus. Nam nec sic extendit Deus coelum, sicut et tu pellem. Si enim sic extendit, ecce ante te pellis vel rugosa, vel plicata ponitur; dic ut extendatur, dicto tuo extende pellem. Non possum, inquis. Ergo et in extendenda pelle multum longe es a facilitate Dei. Ipse enim dixit, et facta sunt. Dixit: Fiat firmamentum inter aquam et aquam; et sic factum est. Tamen propter facilitatem significandam, secundum sensum tuum acceperis aliquid interim ad litteram.

Divina Scriptura a Deo per homines ministrata.

8. Figurate autem si aliquid tectum retegi volumus, et pulsare ad clausum, invenimus extendisse Deum coelum sicut pellem, ut intellegamus coelum sanctam Scripturam. Hanc auctoritatem primo posuit Deus in Ecclesia sua; inde coepit exsequi caetera: posuit enim coelum, et extendit sicut pellem, et non frustra sicut pellem. Primo istam famam praedicantium extendit sicut pellem: pellis mortalitatem significat : propterea et illi duo homines primi parentes nostri, auctores peccati generis humani, Adam et Eva, cum in paradiso, contempto Dei praecepto, ad suggestionem suasionemque serpentis transgressi essent quod iusserat Deus, facti mortales dimissi sunt de paradiso; ut autem significaretur ipsa mortalitas eorum, induti sunt tunicis pelliceis; de pellibus enim tunicas factas acceperunt: pelles autem detrahi non solent, nisi animalibus mortuis: ergo pellium nomine mortalitas illa figurata est. Quid ergo, hic si divina Scriptura significatur pellis nomine, quomodo Deus de pelle fecit coelum, et extendit coelum sicut pellem? Quia per quos nobis Scriptura praedicata est, mortales fuerunt. Illud quidem Verbum Dei semper idem, semper incommutabile atque indeficiens. Ecce: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Numquid erat, et modo non est? Et est, et semper erit. Si ergo est Verbum Dei Deus apud Deum, lege si potes. Sed quid dicis? quia sursum est, et ideo legere non potes? Ubique est Verbum Dei; pertendit a fine usque ad finem fortiter, et attingit omnia 27 28

propter suam munditiam. In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est : et cum venit, hic erat. Venit enim in carne, nunquam absens divinitate. Quare ergo legere non poteras? Quia in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, ibi constitutus in sapientia Dei; omnia enim ibi, et, ipsa subtracta, nulla sunt; ibi constitutus non poteras cognoscere per sapientiam Deum: ergo necessarium erat quod sequitur: Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Si per stultitiam praedicationis salvi futuri erant credentes, elegit Deus quaedam mortalia, elegit homines mortales et morituros; adhibita lingua mortali exhibuit sonos mortales, adhibita dispensatione mortalium adhibuit instrumenta mortalia, et in eo tibi factum est coelum, ut in re mortali cognosceres Verbum immortale, et fieres tu quoque eiusdem Verbum participatione immortalis. Vixit Moyses, et mortuus est: ait enim illi Deus: Ascende in montem, et morere. Mortuus est Ieremias, et tot Prophetae mortui sunt; et mortuorum dicta, quia non eorum, sed per eos illius erant, qui extendit coelum, sicut pellem, manent usque ad posteritatem nostram. Ecce Apostolus solutus de hac vita, qui dixit, dissolvi et esse cum Christo, multo magis esse optimum, vivit nunc cum Christo, sicut illi Prophetae omnes vivunt cum Christo: sed per quid nobis dispensavit id quod legimus? Per id quod moriturum erat, per os, per linguam, dentes, manus. Omnia ista quibus operatus est Apostolus totum quod legimus, corporis officia sunt, sed iubente anima cui iubebat Deus: propterea extentum est coelum sicut pellis. Nos sub coelo, tamquam sub pelle divinarum Scripturarum legimus modo, cum tenditur. Etenim postea coelum plicabitur ut liber. Non frustra, fratres, hic ut pellis, ibi ut liber; figuratum ibi quiddam nobis est. Quod ad divinam Scripturam attinet, extenditur sermo mortuorum: ergo ideo tenditur sicut pellis; et multo magis tenditur, quia illi mortui sunt. Nam post mortem plus innotuerunt Prophetae et Apostoli; non erant tam noti cum viverent: Prophetas vivos sola Iudaea habuit, mortuos omnes gentes. Cum enim viverent, nondum erat extenta pellis, nondum erat extentum coelum, ut tegeret orbem terrarum. Extendit ergo coelum sicut pellem.

Divinarum Scripturarum apex, caritatis via. Caritas nonnisi in Ecclesiae communione invenitur.

9. (v 3.] Qui protegit in aquis superiora eius. Et hoc legimus, et ad litteram bene intellegitur. Quando enim iussit ut fieret firmamentum inter aquas et aquas, factum est, ut sint aquae inferiores quae perfundunt terras, et sint aquae superiores remotae ab aspectibus, tamen fidei commendatae. Et aquae, inquit, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini: quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Ergo explicatus est sensus ad litteram; protegit enim in aquis superiora eius. Quid ad figuram? Quoniam in figura accepimus pellem Scripturam sanctam, et auctoritatem divini verbi dispensatam nobis per mortales, quibus mortuis eiusdem dispensationis fama extenditur; secundum hoc, quomodo protegit in aquis superiora eius? Cuius superiora? Coeli. Et quid coelum? Sancta Scriptura. Quae sunt superiora sanctae Scripturae? quid invenimus in Scripturis sanctis superius? Paulum interroga: Supereminentiorem, inquit, viam vobis demonstro. Quam dicit supereminentiorem viam? Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Si ergo nihil supereminentius in Scriptura sancta inveniri potest quam caritas; superiora coeli quomodo in aquis proteguntur, si superiora Scripturae praecepta caritatis sunt? Audi quemadmodum: Caritas, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Iam nomine diffusionis intellege aquas in caritate Spiritus sancti. Hae sunt aquae, de quibus dicitur in quadam Scriptura: Et in plateis tuis discurrant aquae tuae; nemo alienus communicet tibi. Alieni enim omnes a via veritatis, sive Pagani, sive Iudaei, sive haeretici, et mali quique christiani, habere multa dona possunt, caritatem non possunt. Hoc ipsum quare donum est? ut non loquamur de donis aliis foris, quae dona habent omnes homines, quia facit solem suum oriri super bonos et malos : dona Dei sunt, et non tantum bonis et malis communia, sed etiam bestiis et pecoribus. Ipsum esse, vivere, videre, sentire, audire, et caeteris fungi sensuum muneribus, dona Dei sunt: sed videte cum qualibus et quam multis communia, et cum eis quos nolis imitari. Ipsum ingenium acutum habent et pessimi homines, solertem artium industriam habent et turpissimi scenici, divitias habent et latrones, coniugia, filios, multi mali habent. Pulchra dona Dei omnia, nemo negat; sed vide cum quibus communia. Respice ad munera ipsius Ecclesiae. Munus Sacramentorum in Baptismo, in Eucharistia, in caeteris sanctis Sacramentis, quale munus est? Hoc munus adeptus est et Simon magus. Prophetia quale munus est? Prophetavit et Sal malus rex, et tunc prophetavit, cum David sanctum persequeretur. Intendite: non dixi, cum persecutus fuisset. Fortassis enim eum persecutus poenitentiam gessit, et dignus fuit spiritu prophetandi. Non persecutus, neque persecuturus, sed persequens prophetavit. Misit ad comprehendendum David ministros suos: David vero eo tempore inter prophetas erat, ubi erat et sanctus Samuel; impleti sunt spiritu prophetiae qui missi sunt, et prophetaverunt. Sed forte bono illi animo venerant, vel ob necessitatem officii sui, vel non facturi quod iussum est. Misit et alios: hoc et in eis factum est; et eorum hoc modo animum interpretemur. Cum illi tardarent, venit ipse furens, anhelans caedem, sanguinem sitiens innocentis sancti, cui etiam ingratus erat; et ipse impletus est spiritu prophetandi, et prophetavit. Non ergo se iactent qui forte sine caritate habuerint hoc munus Dei sanctum, sicut sanctum baptismum; sed videant qualem rationem habituri sunt cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur. Ex his erunt qui dicturi sunt:

In nomine tuo prophetavimus. Non illis dicetur, "Mentimini"; sed dicetur: Non novi vos; recedite a me, qui operamini iniquitatem. Quia si habeam omnem prophetiam, caritatem autem non habeam, nihil sum. Prophetavit et Sal, sed operabatur iniquitatem. Quis autem operatur iniquitatem, nisi qui non habuerit caritatem? Plenitudo enim Legis caritas. Ergo protegit in aquis superiora eius, quid dixit? In omnibus Scripturis supereminentissimam viam, supereminentissimum locum caritas obtinet; non ad eam aspirant nisi boni, hanc nobiscum non communicant mali: possunt communicare Baptismum, possunt communicare caetera Sacramenta, possunt communicare orationem, possunt communicare istos parietes, et istam coniunctionem; caritatem nobiscum non communicant. Ipse est enim fons proprius bonorum, proprius sanctorum, de quo dicitur: Nemo alienus communicet tibi. Qui sunt alieni? Omnes qui audiunt: Non novi vos. Si enim non cognoscuntur, utique alieni sunt, quibus dicitur: Non novi vos. Supereminens ergo via caritatis tenet eos qui proprie pertinent ad regnum coelorum. Ergo praeceptum caritatis super coelos, super omnes libros: ei enim subduntur libri, ei militat omnis lingua sanctorum, et omnis motus dispensatorum Dei, et animi et corporis. Supereminens est ergo via, et merito protegit in aquis superiora coeli; quia nihil invenis eminentius caritate in divinis Libris.

Caritas per Spiritum Sanctum diffunditur.

10. Sed adhuc evidentius audi quid aqua sit. Diximus enim quod caritas Dei diffusa sit in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: diximus etiam: In plateis discurrant aquae tuae. Et ait mihi aliquis: Non ibi expresse dictum est, utrum caritatem intellegere debeam: quid si alius aliud aliquid intellegat? Tantum memento quod ait Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde? Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Audi iam Dominum magistrum Apostolorum: Si quis sitit, veniat, et bibat. Dicat adhuc: Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Quid est hoc? Exponat Evangelista: Hoc autem dicebat, inquit, de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Ergo, fratres, si propterea Spiritus nondum erat datus, quia Iesus nodum erat glorificatus; glorificato eo et ascendente in coelos, missus est Spiritus sanctus, et caritate impleti sunt Apostoli, diffusa in cordibus eorum per Spiritum sanctum, qui datus est eis; quia superiora coeli aquis proteguntur. Et bene, quia Dominus in coelos ascendit, ut superior esset coelis, et inde mitteret caritatem. Non enim sic Deus protegit, ut quasi sustentetur ab eo quem protegit: sublevat quem protegit, non onerat. Ita ergo coelum aquis protegit, ut magis illud divino Spiritu sublevetur. Quod sublevat, sursum est; quod sublevatur, infra est: illud suspendit, hoc pendet. Si ergo illud suspendit, hoc pendet; audi quia hoc coelum Scripturarum ex caritate pendet. Duo sunt nempe illa notissima praecepta dilectionis: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Qui protegit in aquis superiora eius.

Praedicatores nubes sunt, Dei vineam compluentes.

11. Qui ponit nubes ascensum eius. Accipitur et hoc bene ad litteram. Dominus visibiliter ascendit in coelum. Quomodo positae sunt nubes ascensus coeli? Haec cum dixisset, nubes suscepit eum. Habes item de resurrectione nostra praedictum: Et mortui, inquit, in Christo, resurgent primi; deinde et nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, atque ita semper cum Domino erimus. Habes nubes ascensum coeli: ostendam et nubes ascensum coeli huius, id est divinarum Scripturarum. Quid est hoc,

fratres? Utinam me Dominus Deus meus inter illas qualescumque nubes numerare dignetur; viderit quam nebulosa nubes sim: omnes tamen praedicatores verbi veritatis nubes accipite. Quicumque ergo infirmi non possunt ascendere in hoc coelum, id est ad intellectum Scripturarum, per nubes ascendant. Forte enim et modo fit vobis; si aliquid agimus, si labor sudorque noster non est infructuosus, ascenditis in coelum Scripturarum divinarum, hoc est in intellectum earum per praedicationem nostram. Quam altum erat coelum in psalmo isto! Nemo enim vestrum videbat quid esset in figura: Extendit coelum sicut pellem, qui protegit in aquis superiora eius. Hoc ipsum quod dictum est: Qui ponit nubes ascensum eius; ecce iam intellectum est, quantum Dominus donavit, praedicantibus nobis; non enim nubes de suo munere pluunt. Vos intellegendo ascendite, in intellectu ipso fructificate; ne sitis qualis illa vinea, de qua dicitur apud prophetam: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Accusabatur enim quaedam vinea, quod pro uva spinas dederat, non reddiderat dignam gratiam dulci pluviae. Qui enim bona audit, et mala operatur, dulci pluvia compluitur, et spinas generat. Non est ut suspicemur, fratres, de aliqua terrena et ista visibili vinea Dominum locutum. Namque ibi ne sub obscuritate sermonis lateret excusatio iniquitatis, ipse Dominus per ipsum prophetam exposuit cui vineae loqueretur, et de qua vinea ista diceret: Vinea, inquit: Domini Sabaoth, domus Israel est. Quid vagantur, o iniqui, corda vestra per montes et colles vinitorum? Novi, inquit, de qua vinea loquar, novi ubi quaerebam uvam, et inveni spinas; sine causa aliud atque aliud suspicamini et opinamini, nolentes intellegere ut bene agatis. Nam et hoc scriptum est: Noluit intellegere ut bene ageret. Tollite omnes suspiciones vestras de medio: Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est; et homo Iuda, novellum dilectum. Dilectum, cum plantatum est; damnatum, cum spinas creavit. Ergo, fratres, forte vinea fuit domus Israel, et nos non sumus vinea? Cum timore audiamus quod Iudaeis dictum videmus. Videte quemadmodum Apostolus terreat ramos insertos de ramis fractis, et in ramis fractis commendet timendam severitatem, in ramis insertis commendet amandam bonitatem. Noli esse infructuosus in bonitate, ne sterilis sentias severitatem. Sed non sum vitis, dicis mihi. Ubi est Domini vox: Ego sum vitis, vos estis sarmenta; Pater 5556

meus agricola ? Ubi vox Apostoli: Quis plantat vineam, et de fructu eius non percipit? Vinea ergo es, o Ecclesia, et habes agricolam Deum. Nemo agricola homo compluit vineam suam. Fratres ergo dilectissimi, viscera Ecclesiae, pignora Ecclesiae, filii matris coelestis, audite, cum tempus est. Minatus est Deus illi vineae atrocissima comminatione: Mandabo nubibus meis, inquit, ne pluant super eam. Et factum est: venerunt Apostoli ad Iudaeos, respuerunt eos; et dixerunt illis: Ad vos missi eramus, sed quia repulistis verbum Dei, imus ad gentes. Videtis quomodo in eodem Spiritu Dei, illo iubente intrinsecus qui habitat in cordibus suorum, mandatum sit nubibus Dei ne compluerent vineam, quae cum exspectaretur ut faceret uvam, fecit spinas. Ideo et nubes fecit ascensum eius, et coelum tetendit sicut pellem. Non est quod queramini: auctoritas Scripturarum extenta est super orbem terrarum, nubes non desunt, praedicatur verbum veritatis, exponuntur omnia quae obscura sunt, ut corda vestra per nubes ascendant. Videte quomodo credatis, videte quid suscipiatis: post praedicatorem veniet iudex, post dispensatorem veniet exactor. Qui ponit nubes ascensum eius.

Nihil ventis velocius.

12. Qui ambulat super pennas ventorum. Hoc iam periculosum est accipere ad litteram. Aut quae sunt pennae ventorum? aut vero quomodo in pictura, facturi nobis sumus ventos volantes, et alas habentes? Ventus non est, fratres, nisi quem sentimus, motus quidam et quasi fluctus aeris, impellens quod potest pro viribus. Quae pennae ventorum sunt? Sed et quae alae Dei? Et tamen dictum est: Sub umbra alarum tuarum sperabunt. Conemur ergo et hoc accipere ad litteram, veluti proprie factum in creatura ista. Velocitatem verbi fortasse commendat Scriptura; de qua velocitate iampridem in alio psalmo locuti sumus, ubi scriptum est: Usque in velocitatem currit verbum eius. Quia nihil ventis velocius norunt homines. Quomodo illa facilitas commendabatur in pelle; nihil enim facilius ab homine quam pellis extenditur: sic et hic insinuans Deum vel Verbum eius ubique praesentem, velocitate motus nihil deserere, quia tu non noveras aliquid vento velocius: Ambulat, inquit, super pennas ventorum, id est, velocitas eius superat velocitatem ventorum: ut per pennas ventorum intellegas velocitatem ventorum, et verbum Dei intellegas velocius omnibus ventis. Et sic in prima facie considerationis: pulsemus ad aliquid interius, et figurate aliquid nobis indicent istae litterae.

Per ventos animae figurantur, per ventorum alas virtutes.

13. Ventos quidem intellegimus in figura non absurde animas: non quia ventus est anima, sed quia invisibilis est ventus, quamvis res corporea, corpora impellens, tamen quia humani oculi aciem fugit; est autem anima invisibilis, propterea bene intellegimus animas ventos. Inde est quod et Deus insufflasse dicitur spiritum vitae formato homini; et factus est homo in animam viventem. Ergo venti, animae in allegoria non absurde accipiuntur. Videte autem ne putetis nominata allegoria, pantomimi aliquid me dixisse. Nam quaedam verba, quoniam verba sunt, et ex lingua procedunt, communia nobis sunt etiam cum rebus ludicris, et non honestis: tamen locum suum habent verba ista in Ecclesia, et locum suum in scena. Non enim ego dixi quod Apostolus non dixit, cum de duobus filiis Abrahae diceret: Quae sunt, inquit, in allegoria. Allegoria dicitur, cum aliquid aliud videtur sonare in verbis, et aliud in intellectu significare. Quomodo dicitur agnus Christus : numquid pecus? Leo Christus : numquid bestia? Petra Christus : numquid duritia? Mons Christus : numquid tumor terrae? Et sic multa aliud videntur sonare, aliud significare; et vocatur allegoria. Nam qui putat me de theatro dixisse allegoriam, putet et Dominum de amphitheatro dixisse parabolam. Videtis quid faciat civitas ubi abundant spectacula: in agro securius loquerer; quid sit enim allegoria, non ibi forte didicissent homines, nisi in Scripturis Dei. Ergo quod dicimus allegoriam figuram esse, sacramentum figuratum allegoria est. Et quid hic accipimus: Ascendit super pennas ventorum? Diximus, bene accipi figurate ventos animas. Pennae ventorum, pennae animarum quae sunt, nisi a quibus sursum attolluntur? Pennae ergo animarum virtutes, bona opera, recte facta. In duabus alis habent omnes pennas; omnia enim praecepta in duobus praeceptis sunt. Quisquis dilexerit Deum et proximum, animam habet pennatam, liberis alis, sancto amore volantem ad Dominum. Quicumque implicatur amore carnali, viscum habet in pennis. Nam si anima non habet alas et pennas, unde ille gemens in tribulationibus dicit: Quis dabit mihi pennas, sicut columbae? Et sequitur: Et volabo, et requiescam. Item alio loco: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero ad infernum, ades; si accepero pennas meas sicut columba, et volabo in extrema maris. Tamquam diceret: Sic possum fugere a facie irae tuae, si accepero pennas ut columba, et volavero in extrema maris. In extrema maris volare, est spem iam praetendere in finem saeculi, quomodo ille qui ait: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima. Et quomodo venit in extrema maris, etiam acceptis pennis? Etenim illuc, inquit, manus tua deducet me, et perducet me dextera tua. Nam et cum pennis meis casura sum, nisi tu deducas. Ergo alas habent bonas et liberas, et nullo visco obligatas, animae bene operantes praecepta Dei, habentes caritatem de conscientia pura et fide non ficta. Sed quantumvis sint praeditae virtutibus caritatis, quid ad illam dilectionem Dei, qua sunt dilectae, etiam cum visco essent implicatae? Maior ergo in nos dilectio Dei,

quam nostra in illum. Nostra dilectio pennae nostrae sunt, sed ille ambulat et super pennas ventorum.

Amando Christus volemus ad perfectam cognitionem ipsius.

14. Iam dicebat quibusdam Apostolus: Flecto genua mea pro vobis ad Patrem, ut det vobis secundum interiorem hominem habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in caritate radicati et fundati. Iam dat illis caritatem, iam dat illis alas et pennas. Ut possitis, inquit, comprehendere quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Fortassis crucem Domini significat. Erat enim latitudo, in qua porrectae sunt manus; longitudo a terra surgens, in qua erat corpus infixum; altitudo, ab illo devexo ligno sursum quod eminet; profundum, ubi fixa erat crux, et ibi omnis spes vitae nostrae. Latitudo enim est in bonis operibus, longitudo in perseverando usque in finem, altitudo propter Sursum cor, ut omnia bona opera nostra, in quibus perseveramus usque in finem, habentes latitudinem qua bene operamur, et longitudinem qua perseveramus usque in finem, non faciamus nisi spe coelestium praemiorum. Ipsa est enim altitudo, non hic quaerere mercedem, sed sursum; ne dicatur nobis: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Profundum autem quod dixi, ubi fixa erat pars crucis, et non videbatur; inde surgebant quae videbantur. Quid est quod occultum est, et non publicum in Ecclesia? Sacramentum Baptismi, sacramentum Eucharistiae. Opera enim nostra bona vident et Pagani, Sacramenta vero occultantur illis: sed ab his quae non vident, surgunt illa quae vident; sicut a profundo crucis quod in terra figitur, surgit tota crux quae apparet et cernitur. Et quid postea? Cum hoc dixisset Apostolus, adiecit: Scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi; cum iam dictum fuisset: In caritate radicati et fundati. Amatis enim Christum, et ideo in cruce operamini. Sed numquid amatis quantum vos ille amavit? Amando autem quantumcumque amatis, volatis ad ipsum, ut cognoscatis quemadmodum ipse vos amaverit; hoc est, ut sciatis supereminentiam caritatis Christi. Amatis enim vos quantum potestis, et volatis quantum potestis: sed ille ambulat et super pennas ventorum. Qui ambulat super pennas ventorum.

Esse angelos eosque hominibus apparuisse dubitari non licet.

15. (v 4.] Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem. Et hoc, quamvis non videamus apparitionem Angelorum; abscondita est enim ab oculis nostris, et est in quadam republica magna imperatoris Dei, tamen esse Angelos novimus ex fide, et multis apparuisse scriptum legimus, et tenemus, nec inde dubitare fas nobis est. Spiritus autem Angeli sunt; et cum spiritus sunt, non sunt angeli; cum mittuntur, fiunt angeli. Angelus enim officii nomen est, non naturae. Quaeris nomen huius naturae, spiritus est; quaeris officium, angelus est: ex eo quod est, spiritus est; ex eo quod agit, angelus est. Vide illud in homine. Nomen naturae homo, officii miles: nomen naturae vir, officii praeco; homo enim fit praeco, id est, qui homo erat fit praeco; non qui erat praeco fit homo. Sic ergo qui erant iam spiritus conditi a creatore Deo, facit eos angelos, mittendo eos nuntiare quod iusserit; et ignem flagrantem facit ministros suos. Legimus apparuisse ignem in rubo, legimus etiam missum ignem desuper, et implesse quod praeceptum est. Ministravit ergo, cum impleret: cum esset, in natura sua erat; cum egit quod iussum est, ministerium implevit. Sic secundum litteram in creatura.

Quae summopere requirantur in Dei fideli ministro.

16. Quid est autem in Ecclesia figurate? Quomodo accipimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem? Spiritus spiritales dicit. Bene facit angelos suos spiritales, id est nuntios verbi sui. Spiritalis enim omnia iudicat; ipse autem a nemine diiudicatur. Vide spiritalem factum angelum Dei. Non potui, inquit, vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. De spiritali quadam affectione missus est ad carnales, tamquam angelus de coelo ad terram. Quomodo dicit, et ministros suos ignem flagrantem, nisi quomodo dicit: Spiritu ferventes ? Sic enim fervens spiritu, ignis ardens est omnis minister Dei. Nonne ardebat Stephanus? Quo igne ardebat? et quis ille ignis erat, quando lapidabatur, et pro eis a quibus lapidabatur rogabat ? Cum audis: Ignis est minister Dei; incensurum illum putas? Incendat licet, sed fenum tuum; id est, carnalia omnia desideria tua urat minister Dei, praedicans verbum Dei. Audi illum: Sic nos existimet homo, quasi ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Quomodo autem ardebat, cum diceret: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est ? Ardebat et flagrabat caritate, et ibat in eos, ut incenderet. Hunc ignem se missurum Dominus in terram dicebat,

cum ait: Ignem veni mittere in terram. Quomodo gladium, sic ignem. Gladius dividit affectum carnalem, ignis absumit. Totum in verbo Dei intellege, totum in spiritu Dei cognosce. Incipe fervere caritate per verbum quod audis, et vide quid in te fecerit ignis minister Dei. Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem flagrantem.

Ecclesia terra est sitiens in Christo fundata.

17. (v 5.] Fundavit terram super firmitatem eius; non inclinabitur in saeculum saeculi. De terra ista hoc accipere, nescio utrum habeat ullum exitum, utrum recte dicatur: Non inclinabitur in saeculum saeculi; de qua dictum est: Coelum et terra transient. Laboratur hic, si ad litteram quaeras accipere. Nam quod ait: Fundavit terram super firmitatem eius; fortasse quaedam est firmitas occulta nobis, quae continet terram, et hoc dixit: Fundavit. Super quid? Super firmitatem ipsius terrae, quam ei supposuit, ut contineretur, quae latet forte oculos tuos. Sint ista occulta in creatura, non de obscuritate creaturae Creator latebit: quae possumus videamus, ex his quae videmus' illum laudemus et amemus. Convertamus nos ad quaerendum aliquid hic in figura positum. Fundavit terram, intellego Ecclesiam. Domini est terra et plenitudo eius ; intellego Ecclesiam terram. Ipsa est terra sitiens, ipsa est quae dicit in Psalmis; una enim dicit ex omnibus: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Quid est, sine aqua? Sitiens. Sic sitit anima mea ad te, tamquam terra sine aqua: nisi enim sitiat, non recte irrigabitur. Animae ebriae pluvia diluvium est; sitiat oportet: Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam : et dicat: Anima mea tamquam terra sine aqua tibi; quia dicit alibi: Sitivit anima mea in Deum vivum. Terram ergo intellego Ecclesiam. Quae est firmitas eius super quam fundata est, nisi fundamentum eius? an incongrue intellegimus firmitatem super quam fundata est terra, fundamentum ubi constituta est Ecclesia? Quod est illud fundamentum? Fundamentum, inquit, nemo potest ponere praeterquam quod positum est, quod est Christus Iesus. Ibi ergo firmati sumus. Merito quia ibi firmati, non inclinabimur in saeculum saeculi; nihil enim firmius isto fundamento. Infirmus tu eras, sed firmum fundamentum te portat. In te firmus esse non poteras; firmus eris semper, si ab illo firmo fundamento non recedas. Non inclinabitur in saeculum saeculi. Ipsa est praedestinata columna et firmamentum veritatis.

Sensus spiritalis in Scripturis saepe investigandus et eligendus.

18. (vv 6-17.] Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius: super montes stabunt aquae. Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrus tui formidabunt. Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. Terminum posuisti, quem non transgredientur, neque revertentur tegere terram. Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae. Potabunt omnes bestiae agri, suscipient onagri in sitim suam. Super illos volatilia coeli inhabitabunt, de medio petrarum dabunt vocem suam. Rigans montes de superioribus suis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. Producens fenum iumentis, et herbam servituti hominum. Ut educat panem de terra; et vinum laetificat cor hominis. Ut exhilaret faciem in oleo; et panis cor hominis confirmat. Satiabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit. Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum. Animadvertitis extentum coelum, vultis intellectu ascendere, et ego video. Quam tamen altum sit puto quod mecum consideret Caritas vestra Nam ideo multos versus volui pronuntiare, ut videatis quam alte sint posita sacramenta Dei; ne fastidiamus oblata, ne prompta vilescant, ut semper quaesita etsi cum difficultate, cum maiori iucunditate inveniantur. Inter caetera tamen, fratres, quae possunt accipi ad litteram; numquid et hoc quod dictum est, Illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum? Numquid domus fulicae dux est passerum? aut domus fulicae dux est cedrorum? Et hoc enim ibi est: Et cedri Libani quas plantavit: illic passeres nidificabunt; fulicae domus dux est eorum. Et quidem latina locutione, eorum cedrorum, non possumus intellegere; cedri enim feminini generis sunt. Fulicae itaque domus quomodo est dux passerum? Hoc enim in ista creatura, quae oculis nostris adiacet, intellegi nullo pacto potest. Fulicas enim aves esse marinas vel stagnenses novimus. Domus fulicae sit nidus fulicae: quomodo ergo domus fulicae dux passerum? Quare quaedam in rebus visibilibus quasi absurda miscet Spiritus sanctus, nisi ut ex eo quod non possumus accipere ad litteram, cogat nos ita spiritaliter quaerere?

Sermonem concludens, Augustinus bona opera commendat.

19. Ergo si ad coelum intellectu, ut dixi, ad extentam pellem vultis ascendere, et nubes fecit ascensionem eius; nubes ista quae vobis loquitur, invalida est hodie ad omnia ista exponenda. Date veniam, etsi non vestrae, meae certe infirmitati. Aviditatem quidem vestram tantam video, ut semper parati sitis audire: sed duae res sunt, quarum ratio non contemnenda est. Nam et infirmitas corporis nostri consideranda est, et ipsarum rerum quae exponuntur memoria. Interim quae audistis cogitate. Quid dixi? Quae manducastis ruminate. Sic enim eritis munda animalia, et apta epulis Dei. Fructum autem vestrum in operibus vestris advertite. Valde enim male digerit is qui bene audit, et non bene operatur: quia Dominus Deus noster non deest pascere. Notum est omnibus quia de pane quem accepimus, et quem erogamus, reddituri sumus rationem. Optime novit Caritas vestra; non enim tacet nobis Pagina divina, aut adulatur nos Deus. De isto loco quam liberi simus ad vos, potestis advertere: et si forte ego minus liber sum, vel omnes qui in hoc loco vobis loquuntur, si minus liberi sumus, certe ipse sermo Dei neminem timet. Nos autem sive timeamus, sive liberi simus, eum cogimur annuntiare, qui neminem timet: hoc vobis non homines, sed Deus praestitit, ut et per tumidos liberum audiatis. Excusationem in iudicio Dei non habebitis, nisi vos in bonis operibus exercueritis, et eorum quae audistis tamquam pluviae fructum congruum dederitis. Fructus congruus opera bona; fructus congruus sincera dilectio, non solum fratris, sed et inimici. Supplicem nullum spernas, et cui dare non potes quod petierit, non eum spernas: si potes dare, da; si non potes, affabilem te praesta. Coronat Deus intus voluntatem, ubi non invenit facultatem. Nemo dicat: Non habeo. Caritas non de saccello erogatur: quia quidquid dicimus, et quidquid diximus, et quidquid dicere potuerimus, vel nos, vel post nos, vel qui ante nos, finem non habent nisi caritatem: quia finis praecepti caritas est, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Interrogate, quando rogatis Deum, corda vestra; videte quomodo transmittatis versum istum: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non eris orans, nisi istam dicas: si aliam dicas, non te exaudit ille; quia non ipsam tibi dictavit Iurisperitus quem misit. Necesse est ergo ut et quando verba nostra dicimus in oratione, secundum ipsam dicamus; et quando ipsa verba dicimus, bene intellegamus quod dicimus, quia manifestam illam esse Deus voluit. Si ergo non oraveritis, spem non habebitis: si aliter quam Magister docuit oraveritis, non exaudiemini; aut si in oratione mentiti fueritis, non impetrabitis. Ergo, et orandum, et verum dicendum est, et sic orandum est, quomodo ille docuit. Velis nolis, quotidie dicturus es: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Vis securus dicere? Fac quod dicis.





Aug. in Psalmos enar. 103