Aug. in Psalmos enar. 76

IN PSALMUM 76 ENARRATIO. Sermo ad plebem..

76
(
Ps 76)

Terrena omnia praetergrediamur ut in Deo quiescamus.

1. (v 1.] Psalmi huius limen ita inscribitur: In finem, pro Idithun, Psalmus ipsi Asaph. In finem quid sit, nostis: Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti. Idithun interpretatur Transiliens eos; Asaph interpretatur Congregatio. Loquitur hic ergo congregatio transiliens, ut perveniat ad finem qui est Christus Iesus. Quae sint itaque transilienda, ut ad illum finem pervenire possimus, ubi iam quod transiliamus non habebimus, Psalmi textus ipse demonstrat. Etenim tamdiu transilire debemus quidquid nos impedit, quidquid irretit, quidquid visco quodam illigat, et onere aggravat volatum nostrum, donec perveniamus ad id quod sufficit, ultra quod nihil est, infra quod sunt omnia, et ex quo sunt omnia. Patrem quippe ipsum volebat Philippus intueri, et dicebat Domino Iesu Christo: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ; tamquam tamdiu illi transiliendum esset quidquid aliud esset, donec perveniret ad Patrem, ubi iam securus assisteret, et quid ei ultra requirendum esset non haberet: hoc est enim: Sufficit. Verum ille qui verissime dixerat: Ego et Pater unum sumus, admonuit Philippum, docuitque omnem hominem qui Christum intellegeret, etiam in eo habere finem, quia ipse et Pater unum sunt: Tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non vidistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Quisquis ergo psalmi huius animum sentire, imitari, tenere vult, omnia desideria carnalia transiliat, saeculique huius pompam et illecebram calcet, nihilque sibi aliud proponat ubi consistat, nisi ex quo sunt omnia: in quibus omnibus etiam ipse laborat donec ad finem perveniat. Quid nobis ergo indicat iste transiliens?

Deum gratis amemus...

2. (v 2.] Voce mea, inquit, ad Dominum clamavi. Sed multi clamant ad Dominum pro divitiis acquirendis damnisque devitandis, pro suorum salute, pro stabilitate domus suae, pro felicitate temporali, pro dignitate saeculari; postremo pro ipsa etiam salute corporis, quae patrimonium est pauperis. Pro his atque huiusmodi rebus multi clamant ad Dominum; vix quisquam propter ipsum Dominum. Facile quippe homini est quodlibet desiderare a Domino, et ipsum Dominum non desiderare; quasi vero suavius esse possit quod dat, quam ipse qui dat. Quisquis ergo pro alia re qualibet clamat ad Dominum, nondum est transiliens. Hic vero transiliens quid dicit? Voce mea ad Dominum clamavi. Et ne arbitreris vocem ipsius qua clamavit ad Dominum, propter aliud emissam quam propter ipsum Dominum, secutus ait: Et vox mea ad Deum. Emittitur enim vox qua clamemus ad Deum, et ipsa vox ad aliud est, non ad Deum. Ad hoc enim est vox, propter quod editur vox. Iste vero qui Deum gratis amabat, qui voluntarie Deo sacrificabat, qui transilierat quidquid infra est, nihilque aliud supra se viderat quo effunderet animam suam, nisi ex quo, et per quem, et in quo creatus erat, ad quem clamaverat voce sua, ad illum esse fecerat ipsam vocem suam: Vox mea, inquit, ad Deum. Et numquid sine causa? Vide quid sequitur: Et attendit mihi. Vere tunc tibi attendit, quando ipsum quaeris, non quando per ipsum aliud quaeris. Dictum est de quibusdam: Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Quare? Quia vox eorum non ad Dominum. Exprimit hoc alio loco Scriptura, ubi dicit de talibus: Dominum non invocaverunt. Ad illum clamare non cessaverunt; et tamen Dominum non invocaverunt. Quid est, Dominum non invocaverunt? Dominum in se non vocaverunt: ad cor suum Dominum non invitaverunt; a Domino se habitari noluerunt. Et ideo quid eis contigit? Ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Ideo de rerum praesentium amissione tremuerunt, quoniam non erant pleni illo quem non invocaverunt. Non gratis amaverunt, ut amissis temporalibus rebus possent dicere: Sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. Ergo iste, Vox mea, inquit, ad Dominum, et attendit mihi. Doceat nos quomodo id fiat.

...eumque semper exquiramus.

3. (v 3.] In die tribulationis meae Deum exquisivi. Quis es, qui hoc facis? In die tribulationis tuae, vide quid exquiras. Si carcer facit tribulationem, exire de carcere exquiris: si febris facit tribulationem, sanitatem exquiris: si fames facit tribulationem, saturitatem exquiris: si damna faciunt tribulationem, lucrum exquiris: si peregrinatio facit tribulationem, civitatem tuae carnis exquiris. Et quid cuncta commemorem, aut quando cuncta commemorem? Vis esse transiliens? In die tribulationis tuae Deum exquire: non per Deum aliud, sed ex tribulatione Deum; ut ad hoc Deus removeat tribulationem, ut securus inhaereas Deo. In die tribulationis meae Deum exquisivi: non aliud aliquid, sed Deum exquisivi. Et quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo. Dic hoc rursus: videamus, intellegamus, imitemur, si possumus. In die tribulationis tuae quid exquisisti? Deum. Quomodo exquisisti? Manibus meis. Quando exquisisti; Nocte. Ubi exquisisti? Coram eo. Et quo fructu exquisisti? Et non sum deceptus. Omnia ergo videamus, fratres, omnia consideremus, omnia interrogemus; et quid sit tribulatio, in qua iste Deum exquisivit, et quid sit manibus inquirere Deum, et quid sit nocte, et quid sit coram illo: et sequitur, quod omnes intellegunt: Et non sum deceptus. Quid est enim: Et non sum deceptus? Inveni quod quaerebam.

Lux simul et tenebrae est christianus.

4. Tribulatio non illa vel illa cogitanda est. Etenim unusquisque nondum transiliens, nondum putat esse tribulationem, nisi quae acciderit huic vitae ex aliquo tristi tempore: at vero ille transiliens, totam vitam istam tribulationem suam reputat. Sic enim amat patriam supernam, ut terrena peregrinatio ipsa sit maxima tribulatio. Quomodo enim non sit tribulatio vita ista, rogo vos? quomodo non sit tribulatio, quae dicta est tota tentatio? Habes scriptum in libro Iob: Numquid non tentatio est vita humana super terram? Numquid dixit: Tentatur vita humana super terram? Ipsa vita tentatio est: si ergo tentatio, utique tribulatio. In hac igitur tribulatione, hoc est in hac vita, Deum exquisivit iste transiliens. Quomodo? Manibus, inquit, meis. Quid est, manibus meis? Operibus meis. Non enim aliquid corporeum quaerebat, ut contrectando inveniret quod perdiderat; ut manibus quaereret nummum, aurum, argentum, vestem, quidquid tale est quod manibus teneri possit. Quamquam et ipse Dominus noster Iesus Christus voluit se manibus inquiri, quando dubitanti discipulo cicatrices ostendit. Sed numquid cum ille exclamasset tangens cicatrices vulnerum eius: Dominus meus et Deus meus! nonne audivit: Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt ? Si ergo ille manibus quaerens Christum, hoc audire meruit, ut opprobrium ei fuerit ita quaesisse; nos qui beati dicti sumus qui non vidimus et credimus, quid ergo, ad nos non pertinet manibus quaerere? Pertinet, sicut dixi, operibus quaerere. Quando hoc? Nocte. Quid est, nocte? In hoc saeculo. Nox enim est antequam effulgeat dies in adventu clarificato Domini nostri Iesu Christi. Nam vultis videre quia nox est? Nisi lucernam hic haberemus, in tenebris permaneremus. Petrus enim dicit: Et nos habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Venturus est ergo dies post istam noctem; interim in hac nocte lucerna non desit. Et hoc est fortasse quod nunc facimus: has Litteras exponendo, lucernam inferimus, ut in hac nocte gaudeamus. Quae quidem debet accensa esse semper in domibus vestris. Talibus enim dicitur: Spiritum nolite exstinguere. Et tamquam exponens quid diceret, secutus ait: Prophetiam nolite spernere : id est, lucerna in vobis semper luceat. Et haec quidem lux in comparatione cuiusdam ineffabilis diei nox dicitur. Nam ipsa vita fidelium in comparatione vitae infidelium dies est. Quomodo autem sit nox, iam diximus, et ostendimus Petri apostoli testimonio: qui quidem etiam et lucernam nominavit, et de ipsa lucerna nos admonuit ut intendamus ei, id est prophetico sermoni, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Quomodo autem iam vita fidelium dies sit in comparatione vitae impiorum, Paulus ostendit: Abiciamus, inquit, opera tenebrarum, et induamur arma lucis; sicut in die honeste ambulemus. Ergo honeste viventes, in comparatione vitae impiorum, in die sumus. Sed iste dies vitae fidelium non sufficit huic Idithun; transilire vult et istum diem, donec veniat ad illum diem, ubi noctis tentationem nullam omnino formidet. Hic enim quamvis dies sit vita fidelium, tentatio est vita humana super terram. Nox, et dies: dies in comparatione infidelium; nox in comparatione Angelorum. Habent enim diem Angeli quem nos nondum habemus: iam nos habemus quem non habent infideles; sed nondum habent fideles quem Angeli habent: tunc autem habebunt, cum erunt aequales Angelis Dei; quod illis in resurrectione promissum est. In hac ergo iam die, et adhuc nocte; nocte in comparatione futuri diei quem desideramus, die in comparatione praeteritae noctis cui renuntiavimus: in hac ergo, inquam, nocte Deum requiramus manibus nostris. Non cessent opera; quaeramus Deum, non sit inane desiderium. Si in via sumus, sumptus erogemus, ut pervenire possimus: manibus quaeramus Deum. Etsi nocte quaerimus quem manibus quaerimus, non decipimur quia coram ipso quaerimus. Quid est coram ipso? Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui non habebitis mercedem apud Patrem vestrum. Cum ergo facis eleemosynam, ait, manus illae sunt quaerentes Deum, noli tubicinare ante te, sicut hypocritae faciunt: sed sit eleemosyna tua in occulto, et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi. Ergo: Manibus meis nocte coram eo et non sum deceptus.

A Deo, non a creaturis, exspectanda consolatio.

5. Quanta tamen iste Idithun pertulerit in hac terra, et in hac nocte, et quomodo habuerit quodammodo transiliendi necessitatem, impingentibus atque pungentibus deorsum tribulationibus, ut necesse fuerit transilire, intentissime audiamus. Negavit consolari anima mea. Tantum taedium hic me occupavit, ut contra omnem consolationem clauderet se anima mea. Huic tali unde taedium? Fortasse quia vinea grandinata est, aut quia olea non provenit, aut quia vindemia a pluvia intercepta est. Unde huic taedium? Audi hoc ex alio psalmo. Ipsius enim et ibi vox est: Taedium detinuit me, a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Tanto ergo taedio de huiusmodi malo affectum se iste dicit, ut negaret consolari anima ipsius. Prope absorbuerat eum taedium, tristitiaque eum omnino irreparabiliter merserat; negat se consolari. Quid igitur restabat?

6. (v 4.] Primo vide unde consoletur. Nonne sustinuerat qui simul contristaretur, et non invenerat ? Quo enim se verteret ad consolationem, quem occupaverat taedium de peccatoribus relinquentibus legem Dei? Quo se verteret? Ad hominem Dei quemlibet? In multis iam forte iste expertus erat magnam tribulationem, quo magis de illorum aliqua delectatione praesumpserat. Videntur enim aliquando iusti homines, et gaudetur ad eos; et necesse est ut gaudeatur, quoniam caritas sine gaudio talis esse non potest: in his autem in quibus gavisus est homo, si forte aliquid pravum contigerit, quomodo saepe contingit, quanta laetitia ibi erat, tantus moeror accedit; ita ut postea iam timeat homo laxare habenas gaudiorum, timeat se laetitiae committere, ne quanto magis laetatus fuerat, tanto amplius si aliquid contigerit, contabescat. Percussus ergo scandalis abundantibus, quasi multis vulneribus, clausit se contra humanam consolationem, et negavit consolari anima ipsius. Et unde vita? unde respiratio? Memor fui Dei, et delectatus sum. Non frustra manus operatae fuerant; invenerant magnum consolatorem. Non quiescendo memor fui Dei, et delectatus sum. Praedicandus igitur est Deus, cuius iste memor factus delectatus est, et consolatus in quadam tristitia, et quodammodo salute desperata recreatus: praedicandus est Deus. Denique, quod consolatus est iste, secutus ait: Garrivi. In ipsa consolatione memor factus Dei, delectatus garrivi. Quid est, garrivi? Laetatus sum, exsultavi loquendo. Garruli enim proprie dicuntur, qui a vulgo verbosi appellantur, accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Factus est iste talis. Et rursus quid ait? Et defecit spiritus meus.

Contra rectores, seu dilectores, mundi perpetes habeamus inimicitias.

7. (v 5.] Taedio contabuerat, recolendo Deum delectatus fuerat, rursus garriendo defecerat; quid sequitur? Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Vigilaverunt super me omnes inimici mei: plus me vigilaverunt; vigilando praeoccupaverunt me. Ubi non muscipulas ponunt? Nonne vigilias omnes anticipaverunt inimici mei? Qui sunt enim isti inimici, nisi illi de quibus dicit Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus ? Ergo adversus diabolum et angelos eius inimicitias exercemus. Rectores eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi: non enim regunt mundum, quasi rectores sint coeli et terrae; sed mundum peccatores dicit. Et mundus eum non cognovit : talem mundum illi regunt, qui non cognoscit Christum. Contra hos habemus inimicitias perpetuas. Denique quaslibet habeas inimicitias adversus hominem, cogitas finire; sive illius satisfactione, si ipse te laesit; sive tua, si tu laesisti; sive alterutrius, si vos invicem laesistis; laboras satisfacere et concordare: cum diabolo autem et angelis eius nulla concordia est. Ipsi nobis invident regnum coelorum. Mitescere omnino erga nos non possunt, quia anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Plus illi vigilaverunt ad decipiendum, quam ego ad custodiendum me: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Quomodo enim non anticipaverunt vigilias, qui ubique scandala, ubique muscipulas posuerunt? Taedium inest cordi; metuendum est ne absorbeat tristitia: in laetitia metuendum est ne garriendo deficiat spiritus tuus: Anticipaverunt vigilias omnes inimici mei. Denique in ipsa garrulitate, dum loqueris, et securus loqueris, quanta plerumque inveniuntur quae velint tenere inimici et reprehendere, unde velint etiam criminari et calumniari: Hoc dixit, illud sensit, hoc locutus est? Quid faciat homo, nisi quod sequitur? Conturbatus sum, et non sum locutus. Conturbatus ergo, ne in eius garrulitate inimici anticipantes vigilias, calumnias quaererent et invenirent, non est locutus. Nunquam tamen iste transiliens cessaret in se: et si forte a garrulitate cessavit, qua subrepserat ei de ipsa locutione placere hominibus; non tamen destitit, non cessavit ut conaretur et hoc ipsum transcendere. Et quid dicit?

Fugit irreparabile tempus.

8. (v 6.] Cogitavi dies antiquos. Iam iste velut qui vapulaverat foris, tulit se intro, in secretario suae mentis agit. Et quid ibi agat dicat nobis: Cogitavi dies antiquos. Bene est illi. Videte quae cogitat, rogo vos. Intus est, apud se cogitat dies antiquos. Nemo illi dicit: Male dixisti; nemo illi dicit: Multum locutus es; nemo illi dicit: Perverse sensisti. Ita sit ei bene secum, adiuvet Deus: cogitet dies antiquos, et dicat nobis in ipso interiore cubiculo suo quid egerit, quo pervenerit, quid transilierit, ubi manserit: Cogitavi dies antiquos, et annorum aeternorum memor fui. Qui sunt anni aeterni? Magna cogitatio! Videte si vult ista cogitatio, nisi magnum silentium. Ab omni forinsecus strepitu, ab omni rerum humanarum tumultu intus requiescat, qui cogitare vult annos istos aeternos. Numquid anni in quibus sumus aeterni sunt, aut in quibus fuerunt maiores nostri, aut in quibus futuri sunt posteri nostri? Absit ut aeterni existimentur. Quid enim de his annis manet? Ecce loquendo dicimus: Hoc anno; et quid tenemus de hoc anno, praeter unum diem in quo sumus? Nam superiores dies anni huius iam transierunt, nec tenentur; futuri autem nondum venerunt. In uno die sumus, et dicimus: Hoc anno: imo dic: Hodie, si aliquid vis praesens dicere. Nam de toto anno quid praesens tenes? Quidquid de illo praeteritum est, iam non est; quidquid de illo futurum est, nondum est: quomodo: Hoc anno? Corrige locutionem: Hodie, dic. Verum dicis: Hodie, iam dicam. Rursus et hoc attende, quod hodie horae matutinae iam transierunt, horae futurae nondum venerunt. Et hoc ergo corrige: Hac hora, dic. Et de ista hora quid tenes? Momenta eius quaedam iam transierunt; quae futura sunt nondum venerunt. Hoc momento, dic. Quo momento? Dum syllabas loquor, si duas syllabas dicam, altera non sonat, nisi cum illa transierit: ipsa denique una syllaba, si duas litteras habeat, non sonat posterior littera nisi prior abierit. Quid ergo tenemus de his annis! Anni isti mutabiles sunt: anni aeterni cogitandi sunt, anni qui stant, qui non venientibus et abeuntibus diebus peraguntur; anni de quibus alio loco Scriptura dicit Deo: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Hos annos iste transiliens, non in garrulitate forinsecus, sed in silentio cogitavit: Et annorum aeternorum memor fui.

In teipsum redi.

9. (v 7.] Et meditatus sum nocte cum corde meo. Nemo illi calumniosus tendiculas verborum requirit, in corde suo meditatus est. Garriebam. Ecce est illud garrire. Observa iterum, ne deficiat spiritus tuus. Non, inquit: non sic garriebam quasi foris; alio modo nunc. Quomodo nunc? Garriebam, et scrutabar spiritum meum. Si scrutaretur iste terram, ut venas auri inveniret, nemo eum desipere diceret; imo sapientem multi dicerent, qui vellet ad aurum pervenire: quanta homo habet intus, et non fodit? Scrutabatur iste spiritum suum, et cum ipso spiritu suo loquebatur, et in ipsa locutione garriebat. Seipsum interrogabat, seipsum examinabat, in se iudex erat. Et sequitur: Scrutabar spiritum meum. Timendum ne in ipso spiritu suo remaneat: garrivit enim foris; et quia anticipaverunt vigilias omnes inimici eius, invenit ibi tristitiam, et defecit spiritus eius. Qui garriebat foris, ecce coepit intus garrire securus, ubi solus in silentio cogitat annos aeternos: Et perscrutabar, inquit, spiritum meum. Et hic timendum ne in spiritu suo remaneat, et non sit transiliens. Iam tamen melius agit quam foris agebat. Transcendit aliquid: et hinc videamus quo. Non enim cessat iste transiliens, donec veniat in finem unde habet titulum Psalmus: Garriebam, inquit, et scrutabar spiritum meum.

Fugitivos suos Deus recipit.

10. (v 8.] Et quid invenisti? Non in aeternum repellet Deus. Taedium invenerat in hac vita; nusquam fidam, nusquam securam consolationem. Ad quoscumque homines intendebat, scandalum in eis inveniebat, aut timebat. Nusquam ergo securus. Tacere illi malum erat, ne sileret a bonis: loqui et foris garrire molestum erat, ne anticipantes vigilias omnes inimici eius, calumnias inquirerent in verbis eius. Angustatus in hac vita vehementer, multum de vita alia cogitavit, ubi ista non sit tentatio. Et quando illuc pervenitur? Non enim non constat, quia quod hic patimur, ira Dei est. Dicitur hoc in Isaia: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis. Et dicit quare: Spiritus enim a me procedet, et omnem flatum ego feci. Propter peccatum paululum quid contristavi eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab illo; et abiit tristis, et ambulavit vias suas. Quid ergo, haec ira Dei semper erit?

Non hoc invenit iste in silentio. Quid enim dicit? Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc: id est, ut beneplaceat ei adhuc repellere, et in aeternum repellere non apponet. Necesse est ut revocet ad se servos suos, necesse est ut recipiat fugitivos redeuntes ad Dominum, necesse est ut exaudiat vocem compeditorum: Non in aeternum repellet Deus; et non apponet ultra ut beneplaceat ei adhuc.

Omnia trascende ut Deo solo delecteris.

11. (vv 9.10.] Aut in finem misericordiam abscindet a generatione in generationem? aut obliviscetur misereri Deus? In te, a te, in alterum nulla est misericordia, nisi eam tibi Deus donet: et ipse Deus obliviscetur misericordiam? Rivus currit: fons ipse siccabitur? Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira miserationes suas? id est, sic irascetur, ut non misereatur? Facilius ille iram quam misericordiam continebit. Hoc et per Isaiam dixerat: Non in aeternum vindex in vobis ero, neque per omne tempus irascar vobis. Hoc et posteaquam dixit: Abiit tristis, et ambulavit vias suas. Vias, inquit, eius vidi, et sanavi eum. Hoc ubi cognovit iste, transcendit et se delectatus in Deo, ut ubi esset, et in eius operibus magis garriret; non in spiritu suo, non in eo quod erat, sed in eo a quo factus erat. Et hinc ergo transiliens transcendit. Videte transilientem, videte si remaneat alicubi quousque perveniat ad Deum.

1. 12. (v 11.] Et dixi. Iam seipsum transiliens, quid dixit? Nunc coepi: cum excessissem et me. Nunc coepi. Hic iam nullum periculum est: nam et in meipso remanere, periculum fuit. Et dixi: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi. Modo me coepit mutare Excelsus; modo coepi aliquid, ubi securus sim, modo intravi aliquam aulam gaudiorum, ubi nullus timeatur inimicus, modo coepi esse in ea regione, ubi non anticipent vigilias omnes inimici mei: Nunc coepi; haec est immutatio dexterae Excelsi.

2. 13. (v 12.] Memor fui operum Domini. Iam videte illum spatiari in operibus Domini. Garriebat enim foris, et contristatus inde defecit spiritus eius: garrivit intus cum corde suo, et cum spiritu suo, et perscrutatus eumdem spiritum suum, memor fuit annorum aeternorum, memor fuit misericordiae Domini, quia non repellet Dominus in aeternum; et coepit iam in eius operibus securus gaudere, securus exsultare. Audiamus iam opera ipsa, et exsultemus et nos: sed affectibus etiam nos transiliamus, nec ad temporalia gaudeamus. Habemus enim et nos cubile nostrum. Quare non illuc intramus? quare non in silentio agimus? quare non spiritum nostrum perscrutamur? quare annos aeternos non cogitamus? quare in operibus Dei non laetamur? Sic nunc audiamus, et ipso dicente delectemur, ut etiam cum hinc abierimus, faciamus quod ipso loquente faciebamus; si tamen facimus coeptum ipsius quod dixit: Nunc coepi. Gaudere in operibus Dei, est oblivisci et te, si potes illo solo delectari. Quid enim melius illo? Non vides, quia cum ad te redis, in deteriorem redis? Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum.

Deus nusquam displicens et super omnia placens.

14. (v 13.] Et meditabor in omnibus operibus tuis, et in affectionibus tuis garriam. Ecce tertium garrire. Garrivit foris, quando defecit; garrivit in spiritu suo intus, quando profecit; garrivit in operibus Dei, quando pervenit quo profecit. Et in affectionibus tuis garriam: non in affectionibus meis. Quis vivit sine affectionibus? Et putatis, fratres, quia qui Deum timent, Deum colunt, Deum diligunt, nullas habent affectiones? Vere, hoc putabis, et putare audebis, quod affectiones habeat tabula, theatrum, venatio, aucupium, piscatus, et non habeant opera Dei? et non habeat meditatio Dei interiores affectiones quasdam suas, cum inspicitur mundus, et ponitur ante oculos spectaculum naturae rerum, et in his quaeritur artifex, et invenitur nusquam displicens, et super omnia placens?

Insipienter idola coluntur.

15. (v 14.] Deus, in Sancto via tua. Inspicit iam opera misericordiae Dei circa nos, ex his garrit, et in his affectionibus exsultat. Primo inde coepit: In Sancto via tua. Quae via tua in Sancto? Ego sum, inquit, via, veritas, et vita. Redite ergo homines, ab affectionibus vestris. Quo itis? quo curritis? quo non solum a Deo, sed etiam a vobis fugitis? Redite, praevaricatores, ad cor, scrutamini spiritum vestrum, recolite annos aeternos, invenite misericordiam Dei circa vos, attendite opera misericordiae eius: In sancto via eius. Filii hominum, usquequo graves corde? quid quaeritis in affectionibus vestris? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et scitote quoniam magnificavit Dominus Sanctum suum : In Sancto via tua. Ad ipsum ergo attendamus, Christum attendamus; ibi via eius: Deus, in Sancto via tua. Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Habent gentes affectiones circa deos suos, idola adorant; oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt; pedes habent, et non ambulant. Quid ambulas ad deum qui non ambulat? Non, inquit, ea colo. Et quid colis? Numen quod ibi est? Certe hoc colis quod alibi dictum est: Quoniam dii gentium daemonia. Aut idola colis, aut daemonia. Nec idola, nec daemonia, inquit. Et quid colis? Stellas, solem, lunam, ista coelestia. Quanto melius qui fecit, et terrena, et coelestia!

Quis Deus magnus sicut Deus noster?

Notum fecit Deus Christus suum.

16. (v 15.] Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Tu vere magnus Deus, faciens mirabilia in corpore, in anima, solus faciens. Audierunt surdi, viderunt caeci, convaluerunt languidi, surrexerunt mortui, constricti sunt paralytici. Sed miracula ista tunc in corporibus: videamus in anima. Sobrii sunt, paulo ante ebriosi; fideles sunt, paulo ante adoratores simulacrorum; res suas donant pauperibus, qui alienas ante rapiebant: Quis Deus magnus, sicut Deus noster? Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Fecit et Moyses, sed non solus: fecit et Elias, fecit et Elisaeus, fecerunt et Apostoli; sed nullus eorum solus. Illi ut facerent, tu cum eis; tu quando fecisti, illi non tecum. Non enim tecum fuerunt cum fecisti, quando et ipsos tu fecisti. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Quomodo solus? Numquid forte Pater, et non Filius? aut Filius, et non Pater? Imo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Tu es Deus qui facis mirabilia solus. Non enim tres dii, sed unus Deus facit mirabilia solus, et in ipso transiliente. Nam ut etiam transiliret, et ad ista perveniret, miraculum Dei fuit: quando intus garrivit cum spiritu suo, ut transiliret et ipsum spiritum suum, et in Dei operibus delectaretur, ipse ibi fecit mirabilia. Sed quid fecit Deus? Notam fecisti in populis virtutem tuam. Inde congregatio ista, Asaph transiliens, quia notam fecit in populis virtutem suam. Quam virtutem suam notam fecit in populis? Nos autem praedicamus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Iudaeis, et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam. Si ergo Virtus Dei Christus, notum fecit Christum in populis. An et hoc nondum agnoscimus? et ita desipimus, ita infra iacemus, ita nihil transilimus, ut hoc non videamus? Notam fecisti in populis virtutem tuam.

In Christo duo illi parietes copulantur.

17. (v 16.] Redemisti in brachio tuo populum tuum. Brachio tuo: hoc est virtute tua. Et brachium Domini cui revelatum est ? Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Israel, et Ioseph. Quomodo quasi duos populos, filios Israel, et Ioseph? Nonne filii Ioseph in filiis Israel? Ita plane. Hoc scimus, hoc legimus, hoc Scriptura clamat, hoc veritas indicat, quoniam Israel, idem qui Iacob, habuit filios duodecim, inter quos unus erat Ioseph; et ex duodecim filiis Israel quotquot nati sunt, ad populum Israel pertinent. Quomodo ergo ait: Filios Israel et Ioseph? Nescio quid hic distinguendum admonuit. Perscrutemur spiritum nostrum: fortassis ibi aliquid posuit Deus, quem debemus et nocte quaerere manibus nostris, ut non decipiamur; forte inveniemus et nos in hac distinctione filios Israel, et Ioseph. Per Ioseph alium populum intellegi voluit; Gentium populum intellegi voluit. Quare gentium populum per Ioseph? Quia Ioseph venditus est in Aegyptum a fratribus suis. Ille Ioseph cui fratres inviderunt, et eum in Aegyptum vendiderunt, venditus in Aegyptum, laboravit, humilatus est; agnitus et exaltatus, floruit, imperavit. Et his omnibus quid significavit? Quid, nisi Christum a fratribus venditum, eiectum de terra sua, tamquam in Aegyptum Gentium? Ibi primo humilatum, quando persecutiones martyres patiebantur: nunc exaltatum, sicut videmus; quoniam impletum est in eo, Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi. Ergo Ioseph populus ex Gentibus; Israel vero populus ex gente Hebraeorum. Redemit populum suum Deus, filios Israel et Ioseph. Per quid? Per lapidem angularem, in quo duo parietes copulati sunt.

18. (v 17.] Et exsequitur quomodo: Viderunt te aquae, Deus. Quid sunt aquae? Populi. Quae sunt istae aquae; dictum est in Apocalypsi; responsum est, Populi: ibi invenimus apertissime aquas in figura positas populorum. Supra autem dixerat: Notam fecisti in populis virtutem tuam. Merito ergo, Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt. Ideo mutatae sunt, quia timuerunt. Viderunt te aquae, Deus, et timuerunt, et conturbatae sunt abyssi. Quae sunt abyssi? Altitudines aquarum. Quis non turbatur in populis, cum conscientia pulsatur? Quaeris altitudinem maris, quid profundius humana conscientia? Ista profunditas turbata est, quando in brachio suo redemit populum suum Deus. Quomodo turbatae sunt abyssi? Quando omnes conscientias suas confitendo fuderunt: Et turbatae sunt abyssi.

19. (v 18.] Multitudo sonitus aquarum. In laudibus Dei, in confessionibus peccatorum, in hymnis et canticis, in orationibus, multitudo sonitus aquarum. Vocem dederunt nubes. Inde iste sonitus aquarum, inde abyssorum perturbatio, quia vocem dederunt nubes. Quae nubes? Praedicatores verbi veritatis. Quae nubes? De quibus minatur cuidam vineae Deus, quae pro uva fecit spinas, et dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Denique Apostoli relinquentes Iudaeos, ierunt ad Gentes: in omnibus gentibus vocem dederunt nubes; praedicando Christum, vocem dederunt nubes.

Verbi Dei praedicatores mundum commovent.

20. (v 19.] Etenim sagittae tuae pertransierunt. Easdem voces nubium rursus sagittas dixit. Verba enim Evangelistarum sagittae fuerunt. Similitudines enim sunt. Nam proprie nec sagitta est pluvia, nec pluvia sagitta; at vero verbum Dei, et sagitta est, quia percutit, et pluvia, quia rigat. Nemo ergo iam miretur abyssorum conturbationem, quando sagittae tuae pertransierunt. Quid est, pertransierunt? Non in auribus remanserunt, sed corda transfixerunt. Vox tonitrui tui in rota. Quid est hoc? quomodo intellecturi sumus? Adiuvet Dominus. Vox tonitrui tui in rota. Solebamus pueri suspicari, cum audiremus tonitrua de coelo, quasi vehicula de stabulo processisse: habent enim tonitrua quamdam concussionem similem vehiculis. Numquid ad ista puerilia redituri sumus, ut intellegamus, Vox tonitrui tui in rota; quasi aliqua vehicula habeat Deus in nubibus, et transitus vehiculorum illum strepitum concitet? Absit. Hoc puerile est, vanum, nugatorium. Quid est ergo: Vox tonitrui tui in rota? Volvitur vox tua. Neque hoc intellego. Quid faciemus? Interrogamus ipsum Idithun, ne forte ipse exponat quod dixit: Vox, inquit, tonitrui tui in rota. Non intellego: audiam quid dicis: Apparuerunt fulgura tua orbi terrarum. Dic ergo: non intellexeram. Orbis terrarum est rota: nam circuitus orbis terrarum, merito et orbis dicitur; unde brevis etiam rotella, orbiculus appellatur. Vox tonitrui tui in rota: apparuerunt fulgura tua orbi terrarum. Nubes illae in rota circumierunt orbem terrarum; circumierunt tonando et coruscando, abyssum commoverunt, praeceptis tonuerunt, miraculis coruscaverunt: in omnem enim terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Commota est, et contremebunda facta est terra: id est, omnes qui habitant in terra. Per similitudinem autem ipsa terra, mare est. Quare? Quia gentes omnes maris nomine nuncupantur, quod vita humana amara est, et procellis ac tempestatibus subdita. Iam illud si attendas, quod homines se tamquam pisces devorant, cum maior minorem absorbet: est ergo hoc mare; illuc Evangelistae ierunt.

Christum a Iudaeis repulsum gentes excipiunt. 21. (v 20.] In mari est via tua. Iamdudum in Sancto via tua, modo in mari est via tua, quia ipse Sanctus in mari, et merito etiam super aquas maris ambulavit. In mari est via tua: id est in Gentibus praedicatur Christus tuus. In alio quippe psalmo ita dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos; illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam. Ubi in terra? In omnibus gentibus salutare tuum : hoc est: In mari est via tua. Et semitae tuae in aquis multis: hoc est, in populis multis. Et vestigia tua non cognoscentur. Nescio quos tetigit, et mirum nisi et ipsos Iudaeos. Ecce iam sic propalata est Gentibus misericordia Christi, ut in mari sit via tua, et semitae tuae in aquis multis; et vestigia tua non cognoscentur. Unde, a quibus non cognoscentur, nisi ab his qui adhuc dicunt: Nondum venit Christus? Quare dicunt: Nondum venit Christus? Quia nondum agnoscunt super mare ambulantem.

22. (v 21.] Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron. Quare hoc addiderit, indagare aliquantum difficile est. Adiuvate ergo nos intentione vestra, quia post ipsos duos versus finis erit, et Psalmi, et sermonis; ne forte cum aliquid restare arbitramini, timore laboris minus ad praesens attendatis. Cum dixisset: In mari est via tua, quod intellegimus, in gentibus; et semitae tuae in aquis multis, quod intellegimus, in populis multis, adiunxit: Et vestigia tua non agnoscentur. Et quaerebamus a quibus non agnoscerentur; et subiecit continuo: Deduxisti sicut oves plebem tuam, in manu Moysi et Aaron: id est, ab ista plebe tua quae deducta est in manu Moysi et Aaron, vestigia tua non cognoscentur. Quare ergo positum est, nisi increpandi et exprobrandi causa: In mari est via tua? Unde in mari est via tua, nisi quia exclusa est a terra tua? Expulerunt Christum, noluerunt esse suum Salvatorem aegri: ille autem coepit esse in Gentibus, et in omnibus gentibus, in multis populis. Salvae factae sunt etiam reliquiae populi illius. Remansit foris ingrata multitudo, et claudicans Iacob femoris latitudo. Latitudo enim femoris intellegitur in multitudine generis, et facta est in maiori parte Israelitarum turba quaedam vana et insipiens, quae non agnosceret vestigia Christi in aquis. Deduxisti sicut oves plebem tuam, et non te cognoverunt. Tanta cum illis bona fecisti! mare divisisti, inter aquas per aridam traiecisti, persequentes inimicos fluctibus operuisti, in deserto egentibus manna pluisti, deducens eos in manu Moysi et Aaron; et expulerunt te a se, ut in mari esset via tua, et vestigia tua non cognoscerent.






Aug. in Psalmos enar. 76