Aug. in Psalmos enar. 77

IN PSALMUM 77 ENARRATIO.

77
(
Ps 77)

Parabolae et 1. (v 1.] Psalmus iste ea continet quae in veteri populo acta narrantur: recentior autem et posterior populus admonetur ut caveat ne sit ingratus beneficiis Dei, eiusque in se provocet iracundiam cuius obedienter et fideliter debet suscipere gratiam: Ne fiant, inquit, sicut patres eorum generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius. Haec est igitur psalmi huius intentio, haec utilitas, hic uberrimus fructus. Sed cum omnia videantur perspicua et aperta dici atque narrari, primitus movet atque intentos facit titulus eius. Neque enim frustra inscribitur: Intellectus Asaph; nisi quia fortasse non quod superficies sonat, sed interius aliquid intellegentem quaerunt ista lectorem. Deinde narraturus et commemoraturus haec omnia, quae videntur auditore quam expositore potius indigere: Aperiam, inquit, in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio. Quis non hic de somno excitetur? Quis audeat velut manifestas legendo percurrere parabolas et propositiones, quae nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere? Parabola quippe alicuius rei similitudinem prae se gerit; quod licet sit vocabulum graecum, iam tamen pro latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis, quae dicuntur rerum similitudines rebus de quibus agitur comparantur. Propositiones autem quae graece appellantur, quaestiones sunt, habentes aliquid quod disputatione solvendum mentis intendat, ut ad earum fructum intellegendo perveniat?

Sacramenta regni, V.T. occulta, in Novo revelatur, Sacramentorum efficacia.

2. Attendite, inquit, populus meus, legem meam. Quem hic credamus loqui nisi Deum? Ipse enim legem dedit populo suo, quem liberatum ex Aegypto congregavit, quae congregatio proprie Synagoga nuncupatur, quod interpretatur Asaph. Utrum ergo ita dictum est: Intellectus Asaph, quod ipse Asaph intellexerit; an figurate intellegendum, quod eadem Synagoga, hoc est, idem populus intellexerit, cui dicitur: Attendite, populus meus, legem meam? Quid est ergo quod eumdem populum per prophetam increpat, dicens: Israel autem me non agnovit, et populus meus non intellexit ? Sed profecto erant etiam in illo populo qui intellegerent, habentes fidem quae postea revelata est non ad Legis litteram, sed ad gratiam Spiritus pertinentem. Non enim sine ipsa fide fuerunt, qui eius in Christo futuram revelationem praevidere et praenuntiare potuerunt; cum et illa vetera sacramenta, significantia fuerint futurorum. An soli Prophetae habebant hanc fidem, non et populus? Imo vero etiam qui Prophetas fideliter audiebant, eadem adiuvabantur gratia, ut intellegerent quod audiebant. Sed utique sacramentum regni coelorum velabatur in Veteri Testamento, quod plenitudine temporis revelaretur in Novo. Nolo enim vos ait Apostolus, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt: bibebant enim de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus. Idem itaque in mysterio cibus et potus illorum qui noster; sed significatione idem, non specie; quia idem ipse Christus illis in petra figuratus, nobis in carne manifestatus. Sed non, inquit, in omnibus illis beneplacitum est Deo. Omnes quidem eumdem cibum spiritalem manducaverunt, et eumdem potum spiritalem biberunt, id est, spiritale aliquid significantem; sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo. Cum dicit: Non in omnibus, erant ergo ibi aliqui in quibus beneplacitum est Deo; et cum essent omnia communia sacramenta, non communis erat omnibus gratia, quae sacramentorum virtus est. Sicut et nunc iam revelata fide quae tunc velabatur, omnibus in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatis, commune est lavacrum regenerationis; sed ipsa gratia cuius ipsa sunt Sacramenta, qua membra corporis Christi cum suo capite regenerata sunt, non communis est omnibus. Nam et haeretici habent eumdem Baptismum, et falsi fratres in communione catholici nominis. Ergo et hic recte dicitur: Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo.

Iudaeorum synagoga et Christianorum Ecclesia. V.T. figurae earumque res.

3. Neque tunc tamen, neque nunc infructuosa est vox dicentis: Attendite, populus meus, legem meam. Quae locutio nota est in omnibus litteris, quod non ait: Attende; sed: Attendite. Ex multis enim populus constat; quibus multis quod sequitur pluraliter dicitur: Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Quod est: Attendite; hoc est: Inclinate aurem vestram: et quod illic ait, legem meam; hoc ait hic, verba oris mei. Ille namque pie attendit legem Dei et verba oris eius, cuius aurem inclinat humilitas; non cuius erigit cervicem superbia. Quod enim infunditur, concavo humilitatis excipitur, eminentia tumoris expellitur. Unde alio loco: Inclina, inquit, aurem tuam, et excipe verba intellectus. Satis itaque admoniti sumus etiam istum psalmum huius intellectus Asaph (quia genitivo casu in titulo positum est, huius intellectus; non, hic intellectus) inclinata aure suscipere, id est humili pietate. Nec, ipsius Asaph dictum est; sed, ipsi Asaph: quod graeco articulo apparet, et in quibusdam latinis codicibus invenitur. Verba igitur ista intellectus sunt, id est, intellegentiae sunt quae data est ipsi Asaph; quod non uni homini, sed melius accipimus congregationi populi Dei, unde nequaquam nos alienare debemus. Quamvis enim proprie dicatur, Synagoga Iudaeorum, Ecclesia vero Christianorum; quia congregatio magis pecorum, convocatio vero magis hominum intellegi solet: tamen et illam dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse potius convenit dicere: Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo. Neque dedignari nos oportet, imo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum eius, quas praevidebat cum diceret: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor, iungendo scilicet fidelem populum Gentilium fideli populo Israelitarum, de quibus prius dixerat: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Nam et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos sicut pastor oves ab haedis. Sic igitur audiamus quod dictum est: Attendite, populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei, non tamquam Iudaeis, sed potius tamquam nobis, vel certe tam etiam nobis ista dicantur. Cum enim dixisset Apostolus: Sed non in omnibus illis beneplacitum est Deo, ita ostendens fuisse ibi etiam illos in quibus beneplacitum est Deo; continuo subiecit: Prostrati enim sunt in deserto: deinde adiunxit: Haec autem figurae nostrae factae sunt, ut non simus concupiscentes mala, sicut et illi concupierunt: neque idolis servientes, sicut quidam eorum; sicut scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Neque fornicemur, sicut quidam eorum fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti et tria millia. Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Omnia autem haec in figura contingebant illis: scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit. Nobis ergo potius ista cantata sunt. Unde in hoc psalmo inter caetera dictum est: Ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et exsurgent. Porro si ille interitus a serpentibus, et ab exterminatore illa perditio, et gladii trucidatio, figurae fuerunt, sicut evidenter dicit Apostolus, cum illa omnia contigisse manifestum sit; non enim ait: In figura dicebantur, vel: In figura scripta sunt; sed: In figura, inquit, contingebant illis: quanto maiore diligentia pietatis cavendae sunt poenae quarum figurae illae fuerunt! Procul dubio quippe, sicut in bonis rebus multo amplius boni est in eo quod per figuram significatur, quam in ipsa figura; ita et in malis longe utique peiora sunt quae significantur figuris, cum tanta mala sint etiam significantes figurae. Nam sicut terra promissionis, quo ille populus ducebatur, in comparatione regni coelorum nihil est, quo christianus populus ducitur: ita et poenae illae quae figurae fuerunt, cum tam sint atroces, in comparatione poenarum quas significant nihil sunt. Quas autem figuras dixit Apostolus, eas dicit iste psalmus, quantum existimare possumus, parabolas et propositiones: non in eo habentes finem, quod contigerunt; sed in eis rebus ad quas rationabili comparatione referuntur. Attendamus ergo legem Dei, populus eius, et inclinemus aurem nostram in verba oris eius.

Panis veritatis cum labore e libris divinis eruendus.

4. (v 2.] Aperiam, inquit, in parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio. A quo initio dicat, satis apparet in consequentibus. Non enim ex quo factum est coelum et terra, vel ex quo creatum est in primo homine genus humanum; sed ex quo populi congregatio quae adducta est ex Aegypto: ut sensus pertineat ad Asaph, quod interpretatur Congregatio. Sed utinam qui dixit: Aperiam in parabolis os meum, etiam intellectum nostrum in eas aperire dignetur! Si enim sicut os suum aperuit in parabolis, ita aperiret etiam ipsas parabolas; et sicut eloquitur propositiones, ita eloqueretur et earum expositiones; non hic aestuaremus: nunc vero ita obtecta et clausa sunt omnia, ut etiamsi ad aliquid ipso adiuvante, unde salubriter pascamur pervenire possimus, in sudore tamen vultus nostri edamus panem ; et poenam definitionis antiquae, non corporis tantum, sed et cordis labore pendamus. Dicat ergo, et audiamus parabolas et propositiones.

Deus angelo et homine utitur ad se communicandum.

5. (v 3.] Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Dominus superius loquebatur. Nam cuius alterius verba credenda sunt: Attendite, populus meus, legem meam? Quid est ergo quod nunc repente homo loquitur? Iam enim hominis verba sunt: Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Nimirum iam Deus ex hominis ministerio locuturus, sicut ait Apostolus: An vultis experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus ? ex persona sua primum verba fieri voluit, ne verba eius loquens homo, contemneretur ut homo. Ita enim se habent locutiones Dei, quae nobis insinuantur per sensum corporis nostri. Creaturam subditam opere invisibili Creator movet; non eius substantia in aliquid corporale et temporale convertitur, ut corporalibus et temporalibus signis, sive ad oculos sive ad aures pertinentibus, quantum capere homines possunt, suam faciat innotescere voluntatem. Si enim angelus uti potest aethere, aere, nube, igne, et alia qualibet natura vel specie corporali; et homo vultu, lingua, manu, calamo, litteris, aliisve significantibus rebus ad suae mentis indicanda secreta; postremo cum homo sit, nuntios homines mittit, et dicit alii: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo suo: Fac hoc, et facit : quanto maiore et efficaciore potestate Deus, cui Domino universa subiecta sunt, et ipso angelo et homine utitur, ut quod ei placet annuntiet! Quamvis itaque iam homo dicat: Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis; tamen tamquam Dei verba, non tamquam humanas fabulas audiamus. Propter hoc enim praemissum est: Attendite populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio. Quanta ergo audivimus, inquit, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Sic est, audivimus,

et cognovimus; quomodo: Audi, filia, et vide. Audita enim sunt in Veteri Testamento quae cognoscuntur in Novo; audita cum prophetarentur, cognita cum implerentur. Ubi promissio redditur, non fraudatur auditio. Et patres nostri, Moyses et Prophetae, narraverunt nobis.

6. (v 4.] Non sunt abscondita a filiis eorum, in generatione altera. Haec est nostra generatio, in qua nobis donata est regeneratio. Annuntiantes laudes Domini, et potentias eius, et mirabilia eius quae fecit. Ordo verborum est, Et patres nostri narraverunt nobis, annuntiantes laudes Domini. Laudatur Dominus ut ametur: quid enim salubrius amatur?

Veteris legis munus describitur.

7. (v 5.] Et suscitavit Testimonium in Iacob, et Legem posuit in Israel. Hoc est initium de quo supra dictum est: Eloquar propositiones ab initio. Initium est ergo Vetus Testamentum, finis Novum. Timor enim praevalet in Lege: et initium sapientiae timor Domini. Finis autem Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti: quo donante diffunditur caritas in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis ; et consummata caritas foras mittit timorem, quoniam nunc sine Lege iustitia Dei manifestata est. Sed quoniam testimonium habet a Lege et Prophetis, ideo suscitavit Testimonium in Iacob, et Legem posuit in Israel. Nam et illud quod tam insigni et pleno tantis significationibus opere tabernaculum constitutum est, tabernaculum Testimonii nominatur, in quo erat velamen contra arcam Legis, sicut velamen contra faciem ministri Legis; quia in illa dispensatione parabolae et propositiones erant. Ea quippe quae praedicabantur et fiebant, velatis significationibus condebantur, et non revelatis manifestationibus cernebantur. Cum autem transieris ad Christum, ait Apostolus, auferetur velamen. Quotquot enim sunt promissiones Dei, in illo Etiam, Amen. Quisquis igitur Christo adhaeret, totum bonum quod etiam in litteris Legis non intellegit, habet; quisquis est autem alienus a Christo, nec intellegit, nec habet. Suscitavit ergo Testimonium in Iacob, et Legem posuit in Israel. More suo repetit. Nam quod est: Suscitavit Testimonium; hoc est: Legem posuit: et quod est, in Iacob; hoc est, in Israel. Nam sicut ista duo nomina sunt hominis unius, ita Lex, et Testimonium duo sunt nomina rei unius. Interest aliquid, ait quispiam, inter suscitavit et posuit. Ita sane; quemadmodum interest etiam inter Iacob, et Israel: non quia erant duo homines, sed eadem duo nomina diversis causis uni homini sunt imposita; Iacob propter supplantationem, quoniam nascentis tenuit plantam fratris; Israel autem propter visionem Dei. Sic aliud est, suscitavit, aliud posuit. Nam, suscitavit Testimonium, quantum existimo, dictum est, quod illo aliquid suscitatum est. Sine Lege enim, ait Apostolus, peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege: adveniente autem mandato, peccatum revixit. Ecce quod suscitatum est per Testimonium quod est Lex, ut appareat quod latebat, sicut paulo post dicit: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Posuit autem Legem, dictum est, tamquam iugum peccatoribus: unde dicitur: Quia iusto non est lex posita. Testimonium est igitur, in quantum aliquid probat; Lex autem, in quantum iubet;

cum sit una eademque res. Quocirca sicut lapis Christus; sed credentibus in caput anguli, non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali; ita Testimonium Legis eis qui Lege non legitime utuntur. Testimonium est quo convincantur puniendi peccatores; his vero qui ea legitime utuntur, Testimonium est quo demonstratur ad quem liberandi confugere debent peccatores. In eius enim gratia est iustitia Dei, testimonium habens a Lege et Prophetis, qua iustificatur impius: quam quidam ignorantes, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti.

Veteris et Novi Testamenti populus. Lex et fides.

8. (vv 5-8.] "Quanta," inquit, "mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis: ut cognoscat generatio altera, filii qui nascentur et exsurgent, et narrent filiis suis; ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata eius exquirant. Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius." Haec verba indicant duos quodammodo populos; alterum ad Vetus, alterum ad Novum Testamentum pertinentem: nam quod ait: Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, mandata eos accepisse dixit, nota facere ea filiis suis, non tamen eos agnovisse aut fecisse; sed ad hoc acceperunt ipsi, ut cognoscat generatio altera, quod illa non cognovit. Filii qui nascentur et exsurgent. Nam illi qui nati sunt, non exsurrexerunt, quia non sursum cor, sed in terra potius habuerunt. Cum Christo enim exsurgitur: unde dictum est: Si exsurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. Et narrent, inquit, filiis suis, ut ponant in Deo spem suam. Ita enim non suam iustitiam iusti volunt constituere, sed revelant ad Deum viam suam, et sperant in eum, ut ipse faciat. Et non obliviscantur operum Dei: magnificando scilicet et iactando opera sua, tamquam ipsi faciant; cum Deus sit qui operatur in eis qui bona operantur, et velle, et operari, pro bona voluntate. Et mandata eius exquirant. Cum iam ea didicerint, quomodo exquirant? Quanta enim, inquit, mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera. Quid cognoscat? Utique mandata quae mandavit. Quomodo ergo adhuc exquirant, nisi quia ponendo in Deo spem suam, tunc mandata eius exquirant, ut ab eis illo adiuvante compleantur? Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae non direxit cor suum. Et dicit quare, continuo subiungendo: Et non est creditus cum Deo spiritus eius: id est, quia non habebat fidem, quae impetrat quod Lex imperat. Quando enim cum Spiritu Dei operante spiritus hominis cooperatur, tunc quod Deus iussit impletur; et hoc non fit, nisi credendo in eum qui iustificat impium. Quam fidem non habuit generatio prava et amaricans; et ideo de illa dictum est: Non est creditus cum Deo spiritus eius. Multo enim hoc expressius dictum est, ad significandam gratiam Dei, quae non solum operatur remissionem peccatorum, sed etiam cooperantem sibi facit hominis spiritum in opere bonorum factorum; quasi diceret: Non credidit Deo spiritus eius. Hoc est enim habere cum Deo creditum spiritum, non credere spiritum suum posse facere sine Deo iustitiam, sed cum Deo. Hoc est etiam credere in Deum; quod utique plus est quam credere Deo. Nam et homini cuilibet plerumque credendum est, quamvis in eum non sit credendum. Hoc est ergo credere in Deum, credendo adhaerere ad bene cooperandum bona operanti Deo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Quid autem plus hinc Apostolus dicere potuit, quam quod ait: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. Alioquin lex illa testimonium est quo damnetur, non quo absolvatur reus. Littera enim est minax, quae convincat praevaricatores; non spiritus adiuvans, qui liberet et iustificet peccatores. Generatio ergo illa, cuius exemplum cavendum est, ideo prava et amaricans fuit, quia non est creditus cum Deo spiritus eius: quia etsi aliqua credidit Deo, non tamen credidit in Deum; non ex fide adhaesit Deo, ut sanata a Deo bene cooperaretur cum operante in se Deo.

Populo Iudaeorum praelatus christianus.

9. (v 9.] Denique: Filii Ephraem intendentes et mittentes arcus, conversi sunt in die belli. Persequentes Legem iustitiae, in Legem iustitiae non pervenerunt. Quare? Quia non ex fide. Generatio enim erat, cuius spiritus cum Deo creditus non est: sed tamquam ex operibus; quia non sicut tetendit et misit arcus (quod foris apparet, tamquam in operibus Legis), ita direxit et cor, ubi iustus vivit ex fide, quae per dilectionem operatur, qua inhaeretur Deo, qui operatur in homine, et velle, et operari, pro bona voluntate. Nam quid est aliud tendere arcum, et mittere, et converti in die belli, nisi attendere et promittere in die auditionis, et deserere in die tentationis; armis quasi proludere, et ad horam certaminis nolle pugnare? Quod sane ait, tendentes et mittentes arcus; cum debuisse dicere videatur, tendentes arcus, et mittentes sagittas; non enim arcus mittitur, sed ab arcu aliquid mittitur: aut illa locutio est de qua superius disseruimus, ubi dictum est: Suscitavit Testimonium, quia suscitavit aliquid Testimonio; ita et hic, mittentes arcus, quia miserunt aliquid arcubus: aut obscurus ordo verborum est, cum praetermissione verbi, quod etiam tacitum subaudiendum est, ut iste ordo sit: Filii Ephraem intendentes arcus, et mittentes, et subaudiatur: Sagittas; pleniusque sit: Tendentes arcus, et mittentes sagittas: quia etiam si diceret: Tendentes, et mittentes sagittas, non utique: Tendentes sagittas, intellegere deberemus; sed audito eo quod dixit: Tendentes, subaudire potius: Arcum, quamvis dictum non fuerit. Nonnulli sane codices graeci habere dicuntur, tendentes et mittentes arcubus, ut sine dubitatione subaudiamus Sagittas. Quod vero per filios Ephraem universam illam generationem amaricantem intellegi voluit, locutio est a parte totum significans. Et ideo fortasse electa est ista pars, ex qua ille populus totus significaretur, quia de his potissimum boni aliquid exspectandum fuit; quia ex illo nati sunt, quem nepotem suum Iacob, quamvis a patre eius tamquam minorem ad sinistram constitutum, manu tamen dextera benedixit, eumque maiori fratri arcana benedictione praeposuit ; ut quod ita hoc loco tribus illa culpatur, nec apparuisse in ea quod illa benedictio promittebat ostenditur, satis intellegamus quod etiam tunc ex verbis patriarchae Iacob longe aliud figurabatur, quam prudentia carnis exspectat. Figurabatur enim quod futuri essent novissimi qui erant primi, et primi futuri essent qui erant novissimi, per Salvatoris adventum, de quo dictum est: Qui post me venit, ante me factus est. Sic Abel iustus maiori praelatus est fratri, sic Ismaeli Isaac, sic Esau congemino suo, sed tamen prius nato, ipse Iacob ; sic Phares et ipse congeminum suum, qui prius manum ex utero miserat, et coeperat nasci, etiam nascendo praecessit ; sic David maioribus praelatus est fratribus : et propter quod istae omnes atque aliae similes, non solum dictorum, sed etiam factorum parabolae praecesserunt, sic populo Iudaeorum praelatus est populus christianus, pro quo redimendo, quemadmodum Abel a Cain, sic a Iudaeis occisus est Christus. Hoc praefiguratum est enim etiam cum Iacob decussatim porrectis manibus, dextera tetigit Ephraem ad sinistram constitutum; eumque praeposuit Manasse ad dexteram constituto, quem sinistra ipse tangebat. Nam secundum carnem filii Ephraem intendentes et mittentes arcus, conversi sunt in die belli.

De timore poenae et iustitiae delectatione. Dei Spiritus cor hominis mutat.

10. (v 10.] Quid sit autem quod ait: Conversi sunt in die belli, consequentia docent, quibus id apertissime exposuit: Non observaverunt, inquit, testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare. Ecce quid est: Conversi sunt in die belli: non observaverunt testamentum Dei. Ubi arcus tendentes et mittentes, etiam promissionis promptissimae verba protulerunt, dicentes: Quaecumque locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus. Conversi sunt in die belli: quia promissionem obedientiae, non auditio, sed tentatio probat. Cuius est autem cum Deo spiritus creditus, fidelem tenet Deum, qui non eum permittet tentari super quod potest; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possit sustinere, ne convertatur in die belli. Qui autem in se, non in Deo gloriatur, quantumvis iactet pollicitationem virtutis suae, velut tendens et mittens arcus, convertitur in die belli. Quia enim non est creditus cum Deo spiritus eius, non est cum illo etiam Spiritus Dei; et, sicut scriptum est: Quia non credidit, ideo non protegetur. Quod vero cum dixisset: Non observaverunt testamentum Dei, adiecit et ait: Et in lege eius noluerunt ambulare; repetitio est superioris sententiae, cum quadam eius expositione: hoc enim appellavit, legem eius, quod supra dixerat testamentum Dei; ut illud quod dictum est, non custodierunt, repetitum intellegatur in eo, ambulare noluerunt. Sed cum brevius dici posset: Et in lege eius non ambulaverunt, nonnihil mihi videtur in hoc verbo nos quaerere voluisse, quod maluit dicere, noluerunt ambulare, quam, non ambulaverunt. Poterat enim putari lex operum quasi sufficere ad iustificationem, cum ea quae praecipiuntur, forinsecus fiunt ab eis hominibus qui mallent non praecipi quae non ex corde faciunt, et tamen faciunt; ac per hoc quasi videntur ambulare in lege Dei, sed nolunt ambulare: non enim ex corde faciunt. Ex corde autem nullo modo fieri potest, quod formidine fit poenae, non dilectione iustitiae. Nam quantum attinet ad facta quae forinsecus aguntur: et qui timent poenam, et qui amant iustitiam non furantur; et ideo pares sunt manu, dispares corde; pares opere, dispares voluntate. Ideo illi sic notati sunt: Generatio, inquit, quae cor non direxit suum. Non dictum est, opera: sed, cor. Directo enim corde, recta sunt opera: cum autem cor directum non est, opera recta non sunt, etiamsi recta videantur. Et unde cor non direxit prava generatio, satis aperuit, cum ait: Et non est creditus cum Deo spiritus eius. Rectus est enim Deus: et ideo recto adhaerens, tamquam incommutabili regulae, potest fieri rectum quod in se fuit pravum cor hominis. Ut autem cor cum illo sit, et per hoc rectum esse possit, acceditur ad eum, non pede, sed fide. Ideo dicitur etiam in Epistola ad Hebraeos de illa ipsa generatione prava et amaricante: Non profuit sermo auditus illis non contemperatis fidei eorum qui obaudierunt. Voluntas igitur quae est in corde recto, paratur a Domino, fide praecedente, qua acceditur ad Deum rectum, ut cor fiat rectum. Quae fides, praeveniente et vocante misericordia Dei, per obedientiam suscitatur; et applicare incipit ad Deum cor, ut dirigatur; et quanto magis magisque dirigitur, tanto magis videt quod non videbat, et valet quod non valebat. Hoc non fecerat Simon, cui Petrus apostolus dixit: Non est tibi pars neque sors in hac fide; cor enim tuum non est rectum cum Deo. Ibi enim ostendit quia non potest esse rectum sine Deo, ut incipiant homines, non tamquam servi sub lege ambulare metuentes, sed in lege tamquam filii volentes, in qua illi ambulare noluerunt, et sub illa rei remanserunt. Hanc enim voluntatem non timor, sed caritas habet, quae diffunditur in cordibus credentium per Spiritum sanctum. Quibus dicitur: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Non quomodo isti, qui in lege eius noluerunt ambulare, non credendo in eum, neque viam suam revelando ad eum et sperando in eum, ut ipse faceret.

Dei et hominis paternitas.

11. (vv 11.12.] Et obliti sunt beneficiorum eius, et mirabilium eius quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quid sit hoc, non est quaestio neglegenda. De ipsis patribus paulo ante dicebat quod fuisset generatio prava et amaricans. Ne fiant, inquit, sicut patres eorum, generatio prava et amaricans; generatio quae non direxit cor suum, et caetera quae adhuc de ipsa generatione dicuntur, cuius imitationem eo modo cavendam praecipit alteri generationi, ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata eius exquirant : de quibus iam satis quod visum est disseruimus. Quid sibi ergo vult, cum de ipsa generatione prava loquatur quomodo obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium eius quae ostendit eis, quod addidit et dicit: Coram patribus eorum quae fecit mirabilia. Quibus patribus, cum isti ipsi sint patres, quorum non vult esse posteros similes? Si illos acceperimus ex quibus isti nati erant, velut Abraham, Isaac et Iacob; iam olim dormierant, quando mirabilia Deus ostendit in Aegypto. Sequitur enim: In terra Aegypti, in campo Thaneos: ubi dicit ostendisse Deum istis mirabilia coram patribus eorum. An forte spiritu praesentes erant, quia de ipsis Dominus in Evangelio ait: Omnes enim illi vivunt ? An accommodatius accipimus patres, Moysen, et Aaron, aliosque seniores qui commemorantur in eadem Scriptura etiam spiritum accepisse, unde acceperat et Moyses, ut eum adiuvarent ad eumdem populum regendum ac ferendum ? Cur enim non appellarentur patres? Non sicut Deus Pater unus est qui regenerat Spiritu suo quos facit filios ad aeternam haereditatem; sed honoris gratia, propter aetatem curamque pietatis: sicut Paulus senior dicit: Non ut confundam vos, haec scribo; sed ut filios meos carissimos moneo ; cum sciret utique a Domino dictum: Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester Deus. Quod non ideo dictum est, ut hoc vocabulum honoris humani de loquendi consuetudine tolleretur; sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam regeneramur, naturae, vel potestati, vel etiam sanctitati cuiusquam hominis tribueretur. Ideo cum diceret: Ego vos genui: praedixit: In Christo, et per Evangelium ; ne ipsius putaretur esse quod Dei est.

Israelitarum exemplis deum timere docemur.

12. Ergo illa generatio prava et amaricans, obliti sunt beneficiorum Dei, et mirabilium eius quae ostendit eis, coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Thaneos. Et incipit eadem mirabilia commemorando retexere. Quae si parabolae sunt et propositiones, profecto ad aliquid comparando referendae sunt. Nec oculum intentionis debemus auferre ab eo quod psalmus ipse intendit ostendere, hunc esse fructum omnium quae dicuntur, et quare admoniti sumus haec intentissime audire, Deo dicente: Attendite, populus meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei ; ut ponamus in Deo spem nostram, et non obliviscamur operum Dei, et mandata eius exquiramus; ne fiamus, sicut illi patres, generatio prava et amaricans; generatio quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius. Ad hoc ergo omnia referenda sunt, ac per hoc quidquid figurata actione ista significant, ita fieri possunt spiritaliter in homine; vel gratia Dei, si bona sunt; vel iudicio Dei, si mala sunt: sicut illa bona facta sunt in Israelitas, vel mala, et in ipsos, et in eorum inimicos. Quae si non obliviscamur, sed in Deo spem nostram ponamus, nec ipsius gratiae simus ingrati; eumque timeamus, non timore servili, quo sola mala corporalia formidantur, sed timore casto permanente in saeculum saeculi, qui timor magnam esse iudicat poenam privari luce iustitiae; non efficiemur, tamquam patres illi, generatio prava et amaricans. Terra itaque Aegypti in figura intellegenda est huius saeculi. Campus Thaneos planities est mandati humilis. Nam Mandatum humile interpretatur Thanis. In hoc ergo saeculo humilitatis mandatum suscipiamus, ut in alio saeculo exaltationem, quam promisit qui propter nos hic factus est humilis, accipere mereamur.

Baptismi sacramentum et dona Spiritus Sancti.

13. (vv 13-16.] Nam qui disrupit mare, et traiecit eos, statuit aquas quasi in utres, ut sic staret unda tamquam fuisset inclusa, potest per suam gratiam cohibere fluida et labentia concupiscentiarum carnalium, cum huic saeculo renuntiatur, ut, tamquam inimicis, peccatis omnibus perdeletis, fidelium populus per sacramentum Baptismatis traiciatur. Qui deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis, potest etiam spiritaliter dirigere itinera, si ad eum clamet fides: Itinera mea dirige secundum verbum tuum. De quo alibi dicitur: Ipse enim rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet : per Iesum Christum Dominum nostrum, cuius in hoc saeculo, tamquam in die, sacramentum manifestatum est in carne, velut in nube; in iudicio vero, tamquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tamquam ignis, et lucebit iustis, et ardebit iniustis. Qui disrupit in deserto petram, et adaquavit eos sicut in abysso multa; et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas, potest utique sitienti fidei donum Spiritus sancti, quod illa res gesta spiritaliter significabat, infundere de spiritali sequente petra, quod est Christus: qui stabat et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me; et: Qui biberit de aqua quam ego dabo, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Hoc enim dicebat, sicut in Evangelio legitur, de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Ad quem velut virga lignum passionis accessit, ut emanaret credentibus gratia. 14. (v 17.] Et tamen illi tamquam generatio prava et amaricans, apposuerunt adhuc peccare ei: id est, non credere. Nam hoc est peccatum de quo arguit Spiritus mundum, sicut Dominus dicit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me. Et exacerbaverunt Altissimum in siccitate: quod alii codices habent, in inaquoso, quod de graeco est expressius, nec aliud quam siccitatem significat. Utrum in illa eremi siccitate, an potius in sua? Quia licet bibissent de petra, non ventres, sed mentes aridas habebant, nulla virentes fecunditate iustitiae. In qua siccitate magis fideliter Deo supplices esse debuerant, ut qui satietatem donaverat faucibus, aequitatem donaret et moribus. Ad eum quippe fidelis anima clamat: Oculi mei videant aequitatem.

Credere nos oportet Deo eumque non tentare.

15. (vv 18-20.] Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis Aliud est petere credendo, aliud tentando. Denique sequitur: "Et detraxerunt de Deo, et dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt, numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?" Non credentes ergo petierunt escas animabus suis. Non sic apostolus Iacobus escam mentis praecipit postulari; sed a credentibus eam peti admonet, non a tentantibus atque detrahentibus Deo: Si quis autem vestrum, inquit, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans. Hanc fidem non habebat generatio, quae cor non direxerat suum, et non erat creditus cum Deo spiritus eius.

16. (v 21.] Propter hoc audivit Dominus, et distulit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. Exposuit quid ignem dixerit. Iram quippe appellavit ignem: quamquam multos proprie etiam ignis accenderit. Quid ergo est quod ait: Audivit Dominus, et distulit? An distulit eos introducere in terram promissionis, quo ducebantur; quod intra paucos dies fieri poterat, sed propter peccata in eremo fuerant conterendi, ubi et contriti sunt per quadraginta annos? Quod si ita est, distulit ergo populum, non istos ipsos qui tentantes detrahebant de Deo; nam omnes in eremo perierunt, et filii eorum in terram promissionis ingressi sunt. An distulit poenam, ut prius satiaret etiam infidelem concupiscentiam, ne propterea putaretur iratus quia hoc ab illo, licet tentantes et detrahentes, petebant quod facere non posset? Audivit ergo et distulit vindicare; et posteaquam fecit quod eum illi facere non posse putaverunt, tunc ira ascendit in Israel.

Panis Angelorum factus cibus viatorum.

17. (vv 22.31.] Denique utroque breviter posito, deinceps aperte ordinem narrationis exsequitur. Quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare eius. Namque cum dixisset quare ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel, id est, quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutare eius, continuo subiciens quam evidentibus beneficiis ingrati fuerunt, "Et mandavit," inquit, "nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit. Et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis. Panem Angelorum manducavit homo: cibaria misit eis in abundantia. Transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum. Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata. Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis; et desiderium eorum attulit eis: non sunt privati a desiderio suo." Ecce quare distulerat. Quid autem distulerat, audiamus: Adhuc esca erat in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos. Ecce quod distulerat. Prius enim, distulit; et postea, ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel. Distulerat ergo, ut prius faceret quod eum facere non posse crediderant, deinde inferret quod eos pati oportebat. Nam si ponerent in Deo spem suam, non solum eis illa desideria carnis, sed etiam spiritus, implerentur. Qui enim mandavit nubibus desuper, et ianuas coeli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, et panem coeli dedit eis, ut panem Angelorum manducaret homo, qui cibaria misit eis in abundantia, ut satiaret incredulos, non est inefficax dare credentibus verum ipsum de coelo panem quem manna significabat; qui vere cibus est Angelorum, quos Dei Verbum incorruptibiles incorruptibiliter pascit; quod ut manducaret homo, caro factum est, et habitavit in nobis. Ipse enim panis per nubes evangelicas universo orbi pluitur; et apertis praedicatorum cordibus tamquam coelestibus ianuis, non murmuranti et tentanti Synagogae, sed credenti et in illo spem ponenti Ecclesiae praedicatur. Qui "transtulit Austrum de coelo, et induxit in virtute sua Africum, et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata; et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum: et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis, nec sunt privati a desiderio suo," potest et non tentantium, sed credentium parvulam fidem, carne editis vocum signis et per aerem transcurrentibus, tamquam volatilibus pascere: non tamen ab Aquilone venientibus ubi frigus et caligo praevalent, id est, eloquentia quae huic saeculo placet; sed transferendo Austrum de coelo. Quo, nisi ad terras? ut qui in fide sunt parvuli, audiendo terrestria nutriantur ad capienda coelestia. Si enim terrestria, inquit, dixi vobis, et non creditis; quomodo si coelestia dixero vobis, credetis ? Translatus enim erat ille de coelo quodammodo, ubi mente excesserat Deo; ut temperans eis esset quibus dicebat: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Ibi enim audierat ineffabilia verba, quae in terra illi non licebat loqui per verba sonantia, quasi per volatilia pennata; et inducendo in virtute sua Africum, hoc est, per ventos meridianos, ferventes et lucentes praedicantium spiritus; et hoc in virtute sua, ne sibi tribuat Africus quod habet ex Deo. Veniunt autem ultro isti venti ad homines, et apportant eis verba divinitus missa; ut in suis sedibus et circa tabernacula sua colligant eiusmodi volatilia, et adoret unusquisque Dominum de loco suo, omnes insulae gentium.

Cur boni malis misceantur.

18. Sed infidelibus tamquam pravae et amaricanti generationi, cum adhuc esca esset in ore ipsorum, ira Dei ascendit in eos, et occidit in plurimis eorum: hoc est, plurimos eorum, vel sicut nonnulli codices habent, pingues eorum. Quod quidem in graecis quos habuimus, non invenimus. Sed si hoc est verius, quid aliud intellegendi sunt pingues eorum, nisi superbia praevalentes, de quibus dicitur: Prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum ? Et electos Israel impedivit. Erant illic etiam electi, quorum fidei non contemperabatur generatio prava et amaricans. Impediti sunt autem ne aliquid eis prodessent, quibus paterno se affectu consulere cupiebant. Quibus enim Deus irascitur, quid misericordia confertur humana? An potius simul cum eis compeditos etiam electos intellegi voluit; ut qui mente et vita discernebantur, ad exemplum non iustitiae tantum, sed etiam patientiae, cum illis molestias sustinerent? nam sanctos cum peccatoribus non ob aliam forsitan causam etiam captivos ductos esse didicimus, quoniam in Graecis codicibus non, quod est impedivit; sed legimus, quod est potius compedivit.

19. (vv 32.33.] Sed generatio prava et amaricans, in omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus eius. Et defecerunt in vanitate dies eorum: cum possent, si crederent, dies in veritate sine defectu habere apud eum cui dictum est: Anni tui non deficient. Defecerunt ergo in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Festinatur quippe tota vita mortalium, et quae videtur prolixior, vapor est aliquanto diuturnior.

De timore servili et liberali dilectione.

20. (vv 34.35.] Verumtamen cum occideret eos, quaerebant eum: non propter aeternam vitam, sed vaporem citius finire metuentes. Quaerebant ergo eum, non utique ii quos occiderat, sed qui exemplo eorum occidi timebant. Sic autem de illis Scriptura locuta est tamquam hi Deum quaererent qui occidebantur, quia unus populus erat, et tamquam de uno corpore dicitur. Et revertebantur, et diluculo veniebant ad Deum. Et rememorati sunt quia Deus adiutor eorum est, et Deus excelsus redemptor eorum est. Sed hoc totum propter acquirenda temporalia bona, et vitanda temporalia mala. Nam qui propter beneficia terrena Deum quaerebant, non utique Deum, sed illa quaerebant. Et modo timore servili, non liberali dilectione Deus colitur. Sic ergo Deus non colitur: hoc enim colitur quod diligitur. Unde quia Deus rebus omnibus maior et melior invenitur, plus omnibus diligendus est ut colatur.

Rectum cor Deum quaerit propter Deum.

21. (vv 36.37.] Denique hic sequentia videamus: "Et dilexerunt eum," inquit, in ore suo, et in lingua sua mentiti sunt ei. Cor autem ipsorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento eius. Aliud in lingua eorum, aliud in corde eorum inveniebat, cui secreta hominum nuda sunt, et sine ullo obstaculo quid potius amarent videbat. Rectum itaque cor cum Deo est, quando propter Deum quaerit Deum. Unam quippe concupivit a Domino, hanc requiret, ut inhabitet in domo Domini semper, et contempletur eius delectationem. Cui dicit cor fidelium: Saturabor, non ollis carnium Aegyptiorum, nec melonibus et peponibus, et allio et cepis, quae generatio prava et amaricans etiam pani coelesti praeferebat, nec manna visibili atque ipsis volatilibus pennatis; sed saturabor, cum manifestabitur gloria tua. Haec est enim haereditas Novi Testamenti, in quo illi fideles habiti non sunt, cuius tamen fides etiam tunc quando velabatur erat in electis, et nunc quando iam revelata est, non est in multis vocatis: Multi enim sunt vocati, pauci autem electi. Talis ergo erat generatio prava et amaricans, etiam cum Deum quaerere videretur; diligens in ore et in lingua mentiens; in corde autem non recta cum Deo, ubi ea potius diligebat propter quae Dei adiutorium requirebat.

Deus malos tolerat, in fine puniturus.

22. (vv 38.39.] Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. In his verbis multi sibi iniquitatis impunitatem de divina misericordia pollicentur, etiamsi tales esse perstiterint, qualis generatio ista describitur prava et amaricans quae cor non direxit suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius: quibus consentire non expedit. Si enim, ut secundum ipsos loquar, Deus fortasse non perdet nec malos, sine dubio non perdet bonos. Cur ergo non potius id eligimus, ubi dubitatio nulla est? Nam qui in lingua sua mentiuntur illi, cum aliud habeat cor eorum, putant utique et volunt, quando poenam aeternam talibus comminatur, etiam Deum esse mendacem. Sed cum ipsi eum mentiendo non fallant, ille verum dicendo non fallit. Haec itaque verba divinorum eloquiorum, de quibus sibi generatio prava blanditur, non ea depravet, sicut cor suum; quia et illo depravato ista recta persistunt. Primo quippe secundum hoc intellegi possunt quod in Evangelio scriptum est: Ut sitis sicut Pater vester qui in coelis est; qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Quis enim non videat quanta misericordiae patientia malis parcat! sed ante iudicium. Sic ergo pepercit illi genti, ut non accenderet omnem iram suam ad eam penitus eradicandam atque finiendam; quod in verbis eius et intercessione pro peccatis eorum Moysi servi eius evidenter apparet, ubi Deus dicit: Deleam eos, et faciam te in gentem magnam : ille intercedit, paratior deleri pro ipsis quam ipsos; sciens apud misericordem se id agere, qui quoniam nullo modo deleret ipsum, etiam illis ipsis parceret propter ipsum. Videamus enim quantum pepercerit, et adhuc parcat. Nam introduxit eos in terram promissionis, et servavit eam gentem quousque se, Christum interficiendo, sceleri omnium maximo colligarent: et quod eos ex illo regno eradicatos per cuncta gentium regna disseminavit, non utique delevit; sed manet idem populus prolis successione servatus, velut Cain signo accepto, ne quis eum occidat, id est, penitus perdat. Ecce quemadmodum impletur quod dictum est: Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam. Quia si omnis ira eius, id est, quantum digni sunt, in eos accenderetur, gens illa nulla relinqueretur. Ita Deus cui cantatur misericordia et iudicium, et in isto saeculo per misericordiam facit oriri solem suum super bonos et malos, et in fine saeculi per iudicium ab aeterna luce sua separatos, aeternis tenebris punit malos.

Israelitarum reliquiae salvae fient.

23. Deinde ne vim divinis verbis inferre videamur, et ubi dictum est: Non perdet eos, nos dicamus: Sed postea perdet eos: de hoc ipso praesenti psalmo usitatissimam Scripturae locutionem advertamus, unde ista quaestio multo diligentius veriusque solvatur. Certe de his ipsis loquens paulo post, cum commemorasset quae propter eos Aegyptii perpessi fuerant, commemorans ultimam plagam: Et percussit, inquit, omne primitivum in terra Aegypti, primitias laboris eorum in tabernaculis Cham. Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt: et inimicos eorum operuit mare. Et induxit eos in montem sanctificationis suae; montem quem acquisivit dextera eius. Et eiecit a facie eorum gentes, et sorte distribuit eis terram in funiculo distributionis. Si quis ad haec verba nobis inferens quaestionem dicat: Quomodo eis haec omnia collata esse commemorat, cum ipsi non fuerint perducti in terram promissionis, qui ab Aegypto liberati sunt, quoniam illi mortui sunt? quid respondebimus, nisi eos dictos, quia idem ipse populus fuit per successionem filiorum? Sic ergo, cum audimus, maxime quia futuri temporis verba sunt: Et propitius fiet peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam, et non accendet omnem iram suam, intellegamus in his impletum de quibus dicit Apostolus: Sic ergo et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Unde etiam dicit: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum ex genere Israel, tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis. Hos igitur Scriptura praevidit qui in Christum fuerant ex isto populo credituri, et accepturi peccatorum remissionem, usque ad illud maximum quo insanientes ipsum medicum peremerunt. Hinc omnino dictum: Ipse autem est misericors, et propitius erit peccatis eorum, et non perdet eos; et abundabit ut avertat iram suam; quia etiam illud remisit, quod ab eis unicus Filius eius occisus est: et non accendet omnem iram suam; quia reliquiae salvae factae sunt.

Maera Dei gratia est peccatoris conversio.

24. Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. Ideo eos vocando et miserando per suam gratiam ipse revocavit, quia per seipsos redire non possent. Quomodo enim redit caro, spiritus ambulans et non revertens, urgente se in ima atque longinqua malorum pondere meritorum, nisi per electionem gratiae? Quae non meritis tamquam merces redditur; sed tamquam donum gratis datur, ut iustificetur impius, et redeat ovis perdita; non tamen in viribus suis, sed in humeris reportata pastoris, quae se perdere potuit dum sponte vagaretur, se autem invenire non potuit, nec omnino inveniretur, nisi pastoris misericordia quaereretur. Non enim et ille filius ad hanc ovem non pertinet, qui reversus in semetipsum dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Occulta itaque vocatione et inspiratione etiam ipse quaesitus est et resuscitatus, nonnisi ab illo qui vivificat omnia; et inventus, a quo, nisi ab illo qui perrexit salvare et quaerere quod perierat ? Mortuus enim erat, et revixit; perierat, et inventus est. Nam et ilia non levis sic solvitur quaestio, quod in Proverbiis scriptum est, cum de via iniquitatis Scriptura loqueretur: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur. Sic enim dictum est, quasi de iniquis omnibus desperandum sit: Scriptura vero gratiam commendavit; quia per seipsum homo potest in illa ambulare, non potest autem per seipsum redire, nisi gratia revocatus.

Decem Aegypti plagae recitantur.

25. (vv 40-51.] Hi ergo pravi et amaricantes: Quoties exacerbaverunt eum in deserto, et in iram concitaverunt eum in inaquoso! Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israel exacerbaverunt. Eamdem illorum infidelitatem repetit quam superius iam commemoraverat; sed repetendi causa est, ut commemorentur et plagae quas inflixit Aegyptiis propter illos: quae omnia utique recordari debuerant, neque existere ingrati. Denique quid sequitur? Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis. Et incipit dicere quae fecit Aegyptiis: Posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Thaneos. Et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum ne biberent;

, quas latine scaturigines dicimus, ab imo aquas ebullientes. Foderunt enim Aegyptii, et sanguinem pro aquis invenerunt. Misit in eos cynomyiam, et comedit eos; et ranam, et disperdidit eos. Et dedit rubigini fructum eorum, et labores eorum locustae. Et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina. Et tradidit grandini iumenta eorum, et possessionem eorum igni. Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos. Viam fecit semitae irae suae, et non pepercit a morte animarum eorum, et iumenta eorum in morte conclusit. Et percussit omne primitivum in terra Aegypti, primitias laborum eorum in tabernaculis Cham.

Scriptura allegorice quandoque interpretanda.

26. Hae omnes Aegyptiorum poenae allegorica interpretatione exponi possunt, prout ea quisque intellegere, et rebus ad quas referendae sunt, comparare voluerit. Quod nos quoque facere tentabimus; tanto aptius facturi, quanto magis divinitus fuerimus adiuti. Ad hoc enim psalmi huius illa verba constringunt, ubi dictum est: Aperiam in parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio. Propter hoc quippe etiam aliqua hic dicta sunt, quae omnino accidisse Aegyptiis non legimus, cum omnes eorum plagae in Exodo diligentissime ex ordine contexantur; ut quoniam id quod ibi non dictum est, non frustra in Psalmo dictum esse certi sumus, neque id interpretari nisi figurate possumus, simul intellegamus etiam caetera quae facta esse constat, ob aliquam figuratam significationem facta vel conscripta. Facit enim hoc Scriptura in multis locis Propheticorum eloquiorum. Dicit aliquid quod in illa re gesta, quam videtur commemorare, non invenitur, imo et aliter esse invenitur; ut hinc intellegatur non hoc dicere quod potest putari, sed illud potius quod magis debet adverti: sicut est illud: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quod in illius Salomonis regno constat non esse completum, de quo putari posset iste psalmus loqui, cum de Christo Domino loqueretur. In plagis ergo Aegyptiorum, quae sunt in libro qui Exodus nominatur, ubi maxime Scriptura curavit ut ea quibus afflicti sunt omnia ex ordine dicerentur, non invenitur quod habet iste psalmus: Et dedit rubigini fructus eorum. Illud etiam quod, cum dixisset: Et tradidit grandini iumenta eorum, addidit. Et possessionem eorum igni : de iumentis grandine occisis legitur in Exodo; quod vero possessio eorum igne cremata sit, omnino non legitur. Quamvis voces et ignes cum grandine fierent, sicut tonitrua cum fulgoribus solent; non tamen scriptum est aliquid traditum igni ut arderet. Denique mollia quae laedere grando non poterat, dicuntur non esse percussa, id est, duris ictibus laesa; quae postea comedit locusta. Item quod hic dicitur: Et moros eorum in pruina, non est in Exodo: multum enim pruina distat a grandine; nam serenis hiemalibus noctibus pruina terra canescit.

Decem Aegypti plagae, decem sunt hominis vitia.

27. Quid ergo ista significent, dicat tractator ut potest; iudicet lector et auditor ut iustum est. Aqua in sanguinem conversa, mihi videtur significare de rerum causis sentire carnaliter. Cynomyia, canini mores sunt, qui nec parentes quando nascuntur, vident. Rana, est loquacissima vanitas. Rubigo occulte nocet; quam etiam aeruginem nonnulli interpretati sunt, alii caniculam: quod malum cui vitiorum aptius comparatur, nisi quod difficillime apparet, sicuti est multum de se fidere? Aura est enim noxia, quae hoc in fructibus latenter operatur; sicut in moribus occulta superbia, quando se quisquam putat aliquid esse, cum nihil sit. Locusta est malitia ore laedens, infideli scilicet testimonio. Grando est iniquitas res alienas auferens; unde furta, rapinae, praedationesque nascuntur: plus autem vitio suo vastatur ipse vastator. Pruina significat vitium, quo caritas proximi stultitiae tenebris velut nocturno frigore congelascit. Ignis vero, si non ille hic commemoratur qui erat in grandine ex fulgurantibus nubibus, quoniam hic dixit: Tradidit possessionem eorum igni; ubi eam significat utique incensam, quod ignis ille fecisse non legitur: immanitatem ergo iracundiae mihi videtur significare, qua et homicidium admitti potest. Morte pecorum figuratum est, quantum arbitror, damnum pudicitiae. Concupiscentiam quippe, qua fetus exoritur, communem cum pecoribus habemus. Hanc itaque edomitam habere et ordinatam, pudicitiae virtus est. Mors primitivorum est amissio ipsius iustitiae, qua quisque humano generi socialis est. Sed sive ita se habeant harum rerum figuratae significationes, sive aliter melius intellegantur; quem non moveat quod decem plagis percutiuntur Aegyptii, et decem praeceptis scribuntur tabulae, quibus regatur populus Dei? De quibus e contrario inter se comparandis, id est plagis et praeceptis, quoniam alibi diximus, expositionem psalmi huius in his onerare non opus est: tantum admonemus quia et hic, etsi non eodem ordine, decem tamen Aegyptiorum plagae commemorantur; dum pro tribus quae sunt in Exodo, et hic non sunt, id est, sciniphes, ulcera, tenebrae, aliae tres commemorantur quae ibi non sunt, id est, rubigo, pruina et ignis, non fulgurum, sed cui dicta est tradita possessio eorum, quod ibi non legitur.

Deus malorum angelorum et hominum potestatem definit.

28. Satis autem hic expressum est, iudicio Dei fieri haec in illis per angelos malos, in hoc saeculo maligno, tamquam in Aegypto et in campo Thaneos, ubi humiles esse debemus, donec veniat saeculum ubi exaltari ex ista humilitate mereamur. Nam et Aegyptus in hebraea lingua Tenebras vel Tribulationes significat, in qua lingua Thanis, sicut commemoravi, humile intellegitur esse Mandatum. De angelis ergo malis in isto psalmo, cum de ipsis plagis loqueretur, sic interpositum est, quod non transitorie praetereundum est: Misit in eos, inquit, iram indignationis suae; indignationem et iram, et tribulationem, immissionem, per angelos malos. Esse autem diabolum et angelos eius tam malos utique, ut eis ignis praeparetur aeternus, nullus fidelis ignorat: sed immitti per eos immissionem super quoslibet a Domino Deo, quos hac poena iudicat dignos, durum videtur eis qui minus idonei sunt cogitare quemadmodum summa Dei iustitia bene utatur et malis. Quos quidem, quantum pertinet ad eorum substantiam, quis alius quam ipse fecit? Sed malos ipse non fecit: utitur tamen eis, quoniam bonus est, bene, id est convenienter et iuste; sicut e contra iniqui creaturis eius bonis utuntur male. Utitur ergo Deus angelis malis, non solum ad puniendos malos, sicuti in istis omnibus de quibus loquitur Psalmus, sicut in rege Achab, quem fallaciae spiritus ex Dei voluntate seduxit ut caderet in bello ; verum etiam ad probandos et manifestandos bonos, sicuti fecit in Iob. Quod autem pertinet ad istam materiam corporalem visibilium elementorum, puto quod ea possunt uti Angeli et boni et mali, quantum cuique potestas est; quemadmodum et homines boni malique utuntur talibus, quantum possunt pro modulo infirmitatis humanae. Nam et terra utimur, et aqua, et aere, et igne, non solum in necessariis rebus sustentationis nostrae, verum etiam in multis superfluis et ludicris, et mirabiliter artificiosis operibus. Nam innumerabilia quae appellantur, his elementis arte tractatis modificantur. Sed in haec Angelis longe amplior est potestas, et bonis, et malis, quamvis utique maior bonis; sed quantum Dei nutu atque ordine iubetur aut sinitur, sicut et nobis. Neque enim in his omnia quae volumus possumus. In libro autem fidelissimo legimus diabolum potuisse etiam de coelo ignem immittere, ad sancti viri tantum pecorum numerum mirabili et horrendo impetu consumendum; quod diabolo tribuere nemo fidelium fortassis auderet, nisi sanctae Scripturae auctoritate legeretur. Sed ille vir, Dei dono iustus, et fortis, et pie peritus, non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, Dominus abstulit ; optime sciens diabolum etiam quod facere de istis elementis poterat, non tamen servo Dei, nisi eius Domino volente ac permittente fuisse facturum; malitiam diaboli confundebat, quoniam quis illa in se probando uteretur, sciebat. In filiis vero diffidentiae tamquam in suis mancipiis operatur, quemadmodum homines in pecoribus suis; et illic tamen quantum Dei iusto iudicio sinitur. Sed aliud est quando potestas eius etiam a suis, sicut ei placet, tractandis maiore potestate prohibetur; aliud quando ei potestas etiam in eos qui ab illo alieni sunt datur. Sicut homo de pecore suo, pro humano captu, facit quod vult; nec sane facit, si prohibeatur a potestate maiore: de alieno autem pecore ut faciat, exspectat sibi potestatem dari ab illo cuius est. Ibi ergo potestas quae fuerat, prohibetur; hic autem quae non fuerat, tribuitur.

Dei iusti servitio Angeli addicuntur.

29. Quae cum ita sint, si per angelos malos Deus illas plagas inflixit Aegyptiis, numquid audebimus dicere, et aquam in sanguinem per eosdem angelos versam, et ranas per eosdem angelos factas, quorum similia etiam magi Pharaonis veneficiis suis facere potuerunt; ut angeli mali ex utraque parte consisterent, hinc illos affligentes, inde fallentes, secundum iudicium et dispensationem iustissimi et omnipotentissimi Dei, iuste utentis etiam iniquorum malitia? Non audeo dicere. Unde enim sciniphes facere magi Pharaonis minime potuerunt ? an quia hoc permissi ipsi angeli mali non sunt? An, quod verius dicendum est, occulta causa est, et vires nostrae inquisitionis excedit? Nam si propterea per malos angelos illa Deum fecisse putaverimus, quia poenae infligebantur, non beneficia praestabantur, tamquam nemini Deus poenas irroget per Angelos bonos, sed per illos velut militiae coelestis carnifices; consequens erit ut etiam Sodomam per malos angelos eversam esse credamus, et malos angelos Abraham et Lot hospitio suscepisse videantur: quod absit ut contra Scripturas apertissimas sentiamus. Claret igitur ista hominibus fieri per bonos et malos angelos posse: quid aut quando fieri oporteat, me latet; illum vero qui facit, non latet, et cui voluerit revelare. Verumtamen quantum nostrae intentioni Scriptura divina moderatur, malis poenas irrogari et per bonos Angelos, sicut Sodomitis, et per malos angelos, sicut Aegyptiis, legimus: iustos vero corporalibus poenis per bonos Angelos tentari et probari, non mihi occurrit.

Deus iustus est in peccatore puniendo.

30. Quod vero pertinet ad praesentem psalmi huius locum: si ea quae mirabiliter de creaturis facta sunt, malis angelis tribuere non audemus, habemus quod eis tribuere sine dubitatione possumus; mortes pecorum, mortes primitivorum, et illud maxime unde religata sunt omnia, obdurationem cordis illorum, ut populum Dei nollent dimittere. Hanc enim iniquissimam et malignissimam obstinationem Deus cum facere dicitur, non instigando et inspirando, sed deserendo facit, ut illi operentur in filiis diffidentiae, quod Deus debite iusteque permittit. Nam et illud quod Isaias propheta dicit: Domine, ecce tu iratus es, et nos peccavimus; propterea erravimus, et facti sumus sicut immundi omnes, ea ratione intellegitur: praecessit enim aliquid, unde Deus iustissime iratus ab eis suum lumen auferret, ut in peccata quae nulla tergiversatione defendi possunt non esse peccata, caecitas humanae mentis offenderet, ab itinere iustitiae deviando et errando. Et quod in alio psalmo scriptum est de his ipsis Aegyptiis, quod Deus converterit cor eorum ut odissent populum eius, et dolum facerent in servos eius, bene creditur Deus fecisse per illos angelos malos; ut iam vitiosae mentes filiorum infidelitatis per eos angelos, quibus eadem amica sunt vitia, excitarentur in odium populi Dei, atque ad terrendos et corrigendos bonos illa mirabilia sequerentur. Illa etiam mala morum, quae his corporalibus plagis significata esse diximus, propter quod praedictum est: Aperiam in parabolis os meum, per malos angelos exerceri in eos qui illis divina aequitate subduntur, convenientissime creditur. Neque enim cum fit quod ait Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, ut faciant quae non conveniunt, non illic mali angeli tamquam in materia sui operis versantur et gaudent; quibus iustissime subdita est vitiositas humana, praeter eos quos liberat gratia. Et ad haec quis idoneus ? unde, cum dixisset: Misit in eos iram indignationis suae; indignationem, et iram, et tribulationem, immissionem per angelos malos, illud quod addidit: Viam fecit semitae irae suae? cuius tandem acies sufficit penetrare, ut intellegat capiatque sententiam in tanta profunditate latitantem? Erat enim semita irae Dei, qua Aegyptiorum impietatem occulta aequitate puniret; sed eidem semitae viam fecit, ut eos tamquam ex abditis per malos angelos in manifesta scelera producens, in evidentissimos impios evidentissime vindicaret. Ab hac potestate malorum angelorum non liberat hominem nisi gratia Dei, de qua dicit Apostolus: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae : cuius rei populus iste figuram gerebat, cum esset erutus de potestate Aegyptiorum, et translatus in regnum terrae promissionis fluentis lac et mel, quod suavitatem significat gratiae.

De interiore hominis renovatione quae fit in baptismo.

31. (vv 52.53.] Sequitur ergo post commemorationem plagarum Aegyptiorum Psalmus, et dicit: Et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto. Et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. Tanto fit hoc melius, quanto interius, ubi eruti de potestate tenebrarum in regnum Dei mente transferimur, et secundum pascua spiritalia efficimur oves Dei, ambulantes in hoc saeculo velut in deserto, quoniam nemini est fides nostra conspicua; unde dicit Apostolus: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Deducimur autem in spe, quoniam spe salvi facti sumus: nec timere debemus; si enim Deus pro nobis, quis contra nos ? Et inimicos nostros operuit mare; abolevit in Baptismo remissione peccatorum.

32. (v 54.] Deinde sequitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suae. Quanto melius in sanctam Ecclesiam? Montem quem acquisivit dextera eius. Quanto est Ecclesia sublimior quam acquisivit Christus, de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est ? Et eiecit a facie eorum Gentes: et a facie fidelium suorum; nam quodammodo Gentes sunt, gentilium errorum maligni spiritus. Et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Et in nobis omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult.

Homo malis angelis in caeli gloria suffectus.

33. (vv 55-58.] Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. In tabernaculis, inquit, Gentium habitare fecit tribus Israel. Quod spiritaliter sic melius disserendum puto, ut ad coelestem gloriam, unde peccantes angeli eiecti atque deiecti sunt, per Christi gratiam subvehamur. Illa enim generatio prava et amaricans, quoniam istis beneficiis corporalibus non ponebat tunicam vetustatis, tentaverunt adhuc et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia eius non custodierunt: et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum: pacto enim quodam et placito dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus Deus noster, faciemus et audiemus. Notandum sane quod ait, quemadmodum patres eorum: cum per totum Psalmi textum tamquam de hominibus eisdem loqui videretur, apparet tamen nunc de illis dici qui iam erant in terra promissionis, et patres eorum dictos qui in eremo amaricaverunt.

Vetus homo deponendus.

34. Conversi sunt, inquit, in arcum pravum: vel, sicut alii codices habent, in arcum perversum. Quid autem hoc sit, in eo quod sequitur magis apparet, ubi ait: Et in iram concitaverunt eum in collibus suis. In idololatriam eos prosiluisse significat. Arcus ergo perversus est, non pro nomine Domini, sed contra nomen Domini, qui dixit eidem populo: Non erunt tibi dii alii praeter me. Per arcum autem significat animi intentionem. Hoc ipsum denique planius exprimens: Et in sculptilibus suis, inquit, ad aemulationem eum provocaverunt.

35. (vv 59.60.] Audivit Deus, et sprevit: id est, advertit, et vindicavit. Et ad nihilum redegit nimis Israel. Deo quippe spernente quid remanserunt, qui Deo adiuvante fuerunt quod fuerunt? Nimirum autem rem illam gestam commemorat, quando victi sunt ab Allophylis tempore Heli sacerdotis, et Arca Domini capta est, et magna strage vastati sunt. Hoc est quod dicit: Et repulit tabernaculum Selom, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus. Eleganter exposuit quare repulerit tabernaculum suum, cum ait, ubi habitavit in hominibus. Cum ergo digni non essent in quibus habitaret, cur non repelleret tabernaculum, quod utique non propter se instituerat, sed propter ipsos, quos iam iudicabat indignos in quibus habitaret?

36. (v 61.] Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici. Ipsam Arcam unde sibi videbantur invicti, et unde sibi plaudebant, virtutem et pulchritudinem eorum dicit. Denique et postea male viventes, et de templo Domini gloriantes, terret per prophetam, dicens: Videte quid feci Selom, ubi erat tabernaculum meum.

1. 37. (vv 62.63.] Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit. Iuvenes eorum comedit ignis: id est, ira. Et virgines eorum non sunt lamentatae: quia neque hoc vacabat in hostili metu.

2. 38. (v 64.] Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. Ceciderunt enim in gladio filii Heli, quorum unius uxor viduata, et mox in partu mortua,

propter eamdem perturbationem plangi non potuit honore funeris.

39. (v 65.] Et excitatus est tamquam dormiens Dominus. Videtur enim dormire, quando populum suum dat in manus eorum quos odit, ubi eis dicatur: Ubi est Deus tuus? Excitatus ergo est tamquam dormiens, tamquam potens crapulatus a vino. Nullus hoc de Deo dicere auderet, nisi Spiritus eius. Dixit enim, sicut videtur impiis insultantibus, quod velut ebrius diu dormiat, quando non tam cito quam putant homines, subvenit.

Vetus homo deponendus.

40. (v 66.] Et percussit inimicos suos in posteriora: illos utique qui gaudebant quod Arcam eius captivare potuerunt; percussi enim sunt in sedibus suis. Quod eius poenae signum mihi videtur, qua quisque cruciabitur, si in posteriora respexerit; quae, sicut Apostolus, aestimare debet ut stercora. Qui enim sic suscipiunt testamentum Dei, ut vetere vanitate non se exuant, similes sunt hostilibus populis qui Arcam testamenti captivatam iuxta sua idola posuerunt. Et illa quidem vetera etiam illis nolentibus cadunt, quia omnis caro fenum, et claritas hominis ut flos feni. Fenum aruit, et flos decidit: Arca autem Domini manet in aeternum ; secretum scilicet testamenti regnum coelorum, ubi est aeternum Verbum Dei. Sed illi qui posteriora dilexerunt, ex ipsis iustissime cruciabuntur: Opprobrium enim sempiternum dedit illis.

Novus Christi populus Iudaeorum populo praelatus.

41. (vv 67.68.] Et repulit, inquit, tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraem non elegit. Et elegit tribum Iuda. Non dixit: Repulit tabernaculum Ruben, qui fuit primogenitus Iacob; nec eos qui sequuntur, et Iudam nascendo praecedunt, ut illis repulsis et non electis, tribus Iuda eligeretur. Poterat enim dici merito illos repulsos, quia et in benedictione Iacob, qua suos filios benedixit, peccata eorum commemorata graviter detestatur ; quamvis in eis tribus Levi sacerdotalis tribus esse meruerit, unde etiam Moyses fuit. Nec dixit: Repulit tabernaculum Beniamin; vel: Tribum Beniamin non elegit, ex qua rex esse iam coeperat; nam inde fuerat electus Saul : unde ex ipsa vicinitate temporis, quando ille repulsus est atque reprobatus, et David electus, convenienter posset hoc dici; nec tamen dictum est: sed eos potissimum nominavit, qui clarioribus meritis videbantur excellere. Nam Ioseph pavit in Aegypto patrem et fratres suos, et impie venditus, merito pietatis, castitatis, sapientiae, iustissime sublimatus est ; et Ephraem maiori fratri avi sui Iacob benedictione praelatus est : et tamen Deus repulit tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraem non elegit. Ubi per haec praeclari meriti nomina, quid aliud quam universum populum illum vetusta cupiditate a Domino terrena praemia requirentem, repulsum et reprobatum intellegimus; electam autem tribum Iuda, non pro meritis ipsius Iudae? Longe quippe maiora sunt merita Ioseph; sed per tribum Iuda, quoniam inde exstitit Christus secundum carnem, novum populum Christi illi populo veteri praelatum Scriptura testatur, aperiente Domino in parabolis os suum. Iam inde etiam quod sequitur: Montem Sion quem dilexit, Ecclesiam Christi melius intellegimus, non propter praesentis temporis beneficia carnalia Deum colentem, sed futura et aeterna praemia oculis fidei longe speculantem: nam et Sion Speculatio interpretatur.

De Ecclesiae perpetuitate.

42. (v 69.] Denique sequitur: Et aedificavit sicut unicornuorum sanctificationem suam: vel, sicut quidam interpretes verbum novum fecerunt, sanctificium suum. Unicornui recte intelleguntur, quorum firma spes in unum illud erigitur, de quo alius dicit psalmus: Unam petivi a Domino; hanc requiram. Sanctificium vero Dei est, secundum apostolum Petrum, intellecta plebs sancta, et regale sacerdotium. Quod vero sequitur: In terra quam fundavit in aeternum: quod habent graeci codices,, utrum in aeternum, an significat; et ideo hoc in latinis codicibus, illud in aliis invenitur. Habent aliqui etiam pluraliter, id est, in saecula; quod in graecis quos habuimus, non invenimus: Quis vero fidelium dubitet Ecclesiam, etiamsi aliis abeuntibus, aliis venientibus, ex hac vita mortaliter transit, tamen in aeternum esse fundatam?

Christus filius David.

43. (vv 70.71.] Et elegit David servum suum. Tribum ergo Iuda propter David; David autem propter Christum: tribum igitur Iuda propter Christum, quo transeunte clamaverunt caeci: Miserere nobis, fili David; et continuo misericordia eius lumen receperunt, quia verum erat quod clamaverunt. Hoc ideo non transeunter dicit, sed attente commendat Apostolus, scribens ad Timotheum: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula, tamquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus. Ipse itaque Salvator secundum carnem factus ex semine David, figuratur in hoc loco nomine David, aperiente Domino in parabolis os suum. Nec moveat quod cum dixisset: Et elegit David, quo nomine Christum significavit, addidit, servum suum; non, filium suum: imo vero hinc agnoscamus, non Patri coaeternam Unigeniti substantiam, sed formam servi susceptam ex semine David.

Una et multiplex est Ecclesiae.

44. Et sustulit eum de gregibus ovium; de post fetantes accepit eum, pascere Iacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Ille quidem David, ex cuius semine caro Christi est, ab officio pastorali pecorum ad hominum regnum translatus est: noster autem David, ipse Iesus, ab hominibus ad homines, a Iudaeis ad Gentes; tamen secundum parabolam ab ovibus ad oves ablatus atque translatus est. Non sunt enim modo in terra illa Ecclesiae Iudaeae in Christo, quae fuerunt circumcisorum recenti passione et resurrectione Domini nostri; de quibus dicit Apostolus: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo: tantum autem audiebant quia is qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Dominum. Iam hinc illae Ecclesiae transierunt populorum circumcisorum; ac per hoc in Iudaea quae modo in terra est, non est modo Christus: ablatus est inde; nunc Gentium greges pascit. Sane de post fetantes inde acceptus est. Illae quippe priores fuerunt tales, de qualibus dicitur in Cantico canticorum uni Ecclesiae quae constat ex multis, id est uni gregi cuius membra sunt multi greges; de talibus ergo dicitur: Dentes tui, id est, per quos loqueris, vel per quos in corpus tuum, velut manducando, caeteros traicis; hoc itaque significantes dentes tui, sicut grex detonsarum ascendens de lavacro, quae omnes geminos creant, et sterilis non est in eis. Deposuerunt enim tunc velut vellera onera saeculi, quando ante pedes Apostolorum venditarum rerum suarum pretia posuerunt, ascendentes de lavacro illo, de quo eos admonet apostolus Petrus, sollicitos quod Christi sanguinem fuderint, et dicit. Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, et dimittentur vobis peccata vestra. Geminos autem creaverunt, opera scilicet duorum praeceptorum geminae caritatis, dilectionis Dei, et dilectionis proximi: unde sterilis non erat in eis. De post has oves fetantes David noster acceptus, nunc alios greges pascit in Gentibus, et ipsos Iacob et Israel: sic enim dictum est: Pascere Iacob servum suum, et Israel haereditatem suam. Non enim, quia ex Gentibus sunt istae oves, ideo ab illo semine alienatae sunt, quod est Iacob et Israel. Semen est enim Abrahae, semen promissionis, de quo ei Dominus dixit: In Isaac vocabitur tibi semen. Quod exponens Apostolus: Non, inquit filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine. Ex gentibus enim erant fideles quibus dicebat: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum repromissionem haeredes ? Quod vero ait: Iacob servum suum, et Israel haereditatem suam, more suo Scriptura repetivit eamdem sententiam. Nisi forte quispiam sic distinguere velit, ut hoc tempore Iacob serviat; tunc autem sit aeterna haereditas Dei quando videbit Deum facie ad faciem, unde Israel nomen accepit.

Cordis innocentiam comitetur bonorum operum sedulitas.

45. (v 72.] Et pavit eos, inquit, in innocentia cordis sui. Quid illo innocentius, qui ullum peccatum, non solum a quo vinceretur, sed etiam quod vinceret non habebat? Et in intellectu manuum suarum deduxit eos: vel, sicut aliqui codices habent, in intellectibus manuum suarum. Alius putaret ita congruentius potuisse dici: In innocentia manuum et intellectu cordis: hic autem qui magis quam alii quid loqueretur sciebat, cordi maluit adiungere innocentiam, et manibus intellegentiam. Illud propterea, quantum existimo, quia multi sibi videntur innocentes, qui non faciunt mala, cum timent ne patiantur si fecerint; vellent autem facere, si impune potuissent. Tales videri possunt habere innocentiam manuum, non tamen cordis. Et quae tandem aut qualis est ista innocentia, si cordis non est, ubi homo factus est ad imaginem Dei? Quod vero ait: In intellectu, vel intellegentia manuum suarum deduxit eos,

videtur mihi eam dixisse intellegentiam quam ipse facit in credentibus; ideo manuum suarum: facere quippe ad manus pertinet: sed sicut possunt intellegi manus Dei, quia et Christus sic homo, ut etiam Deus. Hoc certe ille David, de cuius est iste semine, facere non poterat in populo cui sicut homo regnabat; sed ille hoc facit, cui recte anima fidelis dicere potest: Intellegere me facito, et perscrutabor legem tuam. Proinde, ne ab illo erremus, dum de nostra, velut ex nobis sit, intellegentia fidimus, eius manibus nos credendo subdamus. Ipse in nobis eam faciat, ut in intellegentia manuum suarum nos deducat erutos ab errore, eoque perducat ubi iam non possimus errare. Hic est fructus populi Dei, attendentis legem Dei, et inclinantis aurem suam in verba oris eius, ut dirigat in eo cor suum, et sit cum illo creditus spiritus eius, ne immutetur in generationem pravam et amaricantem ; sed his omnibus sibi annuntiatis, non solum ad praesentem vitam, verum etiam ad aeternam, nec tantum ad recipienda bonorum operum praemia, sed etiam in ipsa bona opera facienda, ponat in Deo spem suam.






Aug. in Psalmos enar. 77