Aug. in Psalmos enar. 94

IN PSALMUM 94 ENARRATIO.

94
(
Ps 94)


Sermo 1. (v. 1.] Ego vellem, fratres, ut patrem nostrum potius audiremus; sed et hoc bonum est ut patri obediamus. Quia ergo iussit nobis, qui dignatur orare pro nobis, de praesenti psalmo quod Dominus Deus omnium nostrum donare dignabitur, loquar Caritati Vestrae. Est autem Psalmi titulus: Laus cantici ipsi David. Laus cantici et hilaritatem significat, quia cantus est; et devotionem, quia laus est. Quid enim magis homo debet laudare, quam id quod sic placet, ut non possit sibi displicere? Securitas ergo laudis in laude Dei est. Ibi laudator securus est, ubi non timet ne de laudato erubescat. Et laudemus ergo, et cantemus; hoc est, cum hilaritate et cum laetitia laudemus. Quid autem laudaturi sumus, ipse Psalmus sequentibus versibus indicat nobis.

Vita et moribus Deo acceditur ab eoque receditur.

2. Venite, exsultemus Domino. Invitat ad magnas epulas exsultandi, non saeculo, sed Domino. Nisi enim esset in hoc saeculo exsultatio mala, quae distinguenda est ab exsultatione bona, sufficeret dicere: Venite, exsultemus: sed breviter distinxit. Quid est bene exsultare? Domino exsultare. Ergo exsultatio mala est, exsultare saeculo; exsultatio bona est, exsultare Domino. Pie debes Domino exsultare, si vis securus mundo insultare. Quid est autem: Venite? Unde vocat ut veniant, cum quibus vult exsultare Domino; nisi quia longe sunt ut veniendo propinquent, propinquando accedant, accedendo exsultent? Unde autem longe sunt? Numquid locis longe potest homo esse ab eo qui ubique est? Vis esse ab eo longe? Quo ibis, ut longe sis? Nam quidam peccator quidem, sed tamen cum spe salutis poenitens et dolens de peccatis, et metuens iram Dei, et volens placare Deum, sic in alio psalmo loquitur: Quo ibo ab spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. Quid ergo restat? Quia si ascenderit in coelum, ibi invenit Deum: ut longe fugiat a Deo, quo iturus est? Vide quid dicat: Si descendero ad infernum, ades. Si ergo ascendendo in coelum, ibi invenit Deum; descendendo in infernum, non fugit Deum: quo iturus est, quo fugiturus est ab illo irato, nisi ad ipsum placatum? Et tamen, cum omnino nemo possit fugere ab illo qui ubique est, nisi quidam longe essent a Deo, non diceretur: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Non ergo loco quisque longe est a Deo, sed dissimilitudine. Quid est, dissimilitudine? Mala vita, malis moribus. Si enim bonis moribus propinquatur Deo; malis moribus receditur a Deo. Unus ergo idemque homo corpore stans uno loco, et amando Deum accedit ad Deum, et amando iniquitatem recedit a Deo: nusquam pedes movet, et tamen potest et accedere et recedere. Pedes enim nostri in hoc itinere, affectus nostri sunt. Prout quisque affectum habuerit, prout quisque amorem habuerit, ita accedit vel recedit a Deo. Nonne plerumque dicimus, quando invenimus aliqua dissimilia: Hoc longe est ab illo? Quando aliquos duos forte homines comparamus, duos equos, duas vestes, et dixerit aliquis: Similis est haec vestis, talis est qualis illa; aut: Iste homo talis est qualis ille: quid alius dicit, qui contradicit? Absit; longe est ab illo. Quid est, longe est ab illo? Dissimilis est illi. Et iuxta stant, et tamen iste longe est ab illo. Duo vero iniqui pares vita et moribus, si unus sit in Oriente, alter in Occidente iuxta invicem sunt. Et duo iusti similiter, alter sit in Oriente, alter in Occidente, secum sunt, quia in Deo sunt. Contra, unus iustus, alter iniquus, etiamsi una catena ligentur, multum a se separati sunt. Ergo si dissimilitudine recedimus a Deo, similitudine accedimus ad Deum. Qua similitudine? Ad quam facti sumus,

quam in nobis peccando corruperamus, quam peccatorum remissione recepimus, quae in nobis renovatur intus in mente, ut tamquam resculpatur in nummo, id est, in anima nostra imago Dei nostri, et redeamus ad thesauros eius. Nam unde, fratres, de nummo voluit Dominus noster Iesus Christus ostendere tentatoribus suis quid quaerat Deus? Quando enim de tributo Caesaris, quaerentes causam calumniae, consulere magistrum veritatis voluerunt, et consulendo tentare utrum liceret tributum dari Caesari; quid ille ait? Quid me tentatis, hypocritae? Petiit afferri sibi nummum, et allatus est. Cuius habet, inquit, imaginem? Responderunt: Caesaris. Et ille: Reddite ergo Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt. Tamquam diceret: Si Caesar quaerit in nummo imaginem suam, Deus non quaerit in homine imaginem suam? Ad hanc similitudinem nos Dominus noster Iesus Christus invitans, imperat nobis ut nostros etiam inimicos diligamus; et dat exemplum de ipso Deo: Sicut Pater vester, ait, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Estote ergo sicut Pater vester perfecti. Cum dicit: Estote sicut ille perfecti, ad similitudinem nos invitat. Si ergo ad similitudinem nos invitat, constat quia dissimiles existendo recesseramus a Deo, et facti eramus longe per dissimilitudinem, et efficimur prope per similitudinem, ut iam fiat in nobis quod scriptum est: Accedite ad Deum, et illuminamini. Ergo quibusdam longe positis et male viventibus psalmus iste dicit: Venite, exsultemus Domino. Quo itis? quo receditis? quo disceditis? quo fugitis, exsultando mundo? Venite, exsultemus Domino. Quo itis exsultare, ubi deficitis? Venite, exsultemus in illo a quo facti sumus. Venite, exsultemus Domino.

3. Iubilemus Deo, salutari nostro. Quid est iubilare? Gaudium verbis non posse explicare, et tamen voce testari quod intus conceptum est et verbis explicari non potest: hoc est iubilare. Nam consideret Caritas Vestra qui iubilant in cantilenis quibusque, et quasi in certamine quodam laetitiae saecularis; et videtis quasi inter cantica verbis expressa exundantes laetitia, cui lingua dicendo non sufficit, quemadmodum iubilent, ut per illam vocem indicetur animi affectus, verbis explicare non valentis quod corde concipitur. Si ergo illi de gaudio terreno iubilant; nos de gaudio coelesti iubilare non debemus, quod vere verbis explicare non possumus?

Laudantis et gementis confessio.

4. (v. 2.] Praeoccupemus faciem eius in confessione. Confessio quidem duobus modis accipitur in Scripturis. Est confessio laudantis, est confessio gementis. Confessio laudantis, ad honorem pertinet eius qui laudatur: confessio gementis, ad poenitentiam pertinet eius qui confitetur. Confitentur enim homines, cum laudant Deum: confitentur, cum accusant se; et nihil dignius facit lingua. Vere puto quod ipsa sint vota, de quibus dicit in alio psalmo. Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Nihil ista distinctione sublimius, nihil tam necessarium et ad intellegendum et ad faciendum Quomodo ergo distinguis vota quae reddis Deo? Ut illum laudes, te accuses; quia illius est misericordia, ut peccata nostra dimittat. Nam si vellet pro meritis agere, non inveniret nisi quos damnaret. Venite ergo dixit, ut recedamus iam a peccatis nostris, et non nobiscum deducat rationem de praeteritis; sed tamquam tabulae novae fiant, incensis omnibus chirographis debitorum nostrorum. Quanta ergo illius laus, quanta misericordia, confiteamur, utique laudantes. Nam si semper confessio poenitentis esset, non diceretur in Evangelio de ipso Domino: In illa hora exsultavit Iesus in Spiritu sancto, et ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Numquid quia Christus confitebatur, poenitens erat? Illum nihil poenitere poterat, quia nihil culpabiliter fecerat; sed confitebatur in laude Patris. Ergo quia et hic exsultationis locus est, forte illam debemus intellegere confessionem quae est in laude Dei: unde et Laus cantici, ut non hic intellegamus confessionem poenitentium, sed laudantium. Et quid est quod continuo nos admonet de quadam confessione cum ait: Praeveniamus faciem eius in confessione? Quid est: Praeveniamus faciem eius in confessione? Venturus est; Praeveniamus faciem eius in confessione, prius: antequam veniat, nos confitendo damnemus quod fecimus, ut ille quod coronet, non quod damnet, inveniat. Numquid autem et hoc non pertinet ad laudem Dei, quando confiteris peccata tua? Imo vero maxime pertinet ad laudem Dei. Quare maxime pertinet ad laudem Dei? Quia tanto amplius laudatur medicus, quanto plus desperabatur aegrotus. Confitere itaque peccata tua, quo magis desperabas de te propter iniquitates tuas. Tanto enim maior laus est ignoscentis, quanto maior exaggeratio est peccata confitentis. Non ergo putemus recessisse nos a laude cantici, si hanc confessionem hic intellegimus, qua confitemur peccata nostra: et hoc ad laudem cantici pertinet; quia cum peccata nostra cognoscimus, Dei gloriam commendamus. Praeveniamus faciem eius in confessione.

Multis de causis Deum laudare debemus.

5. (vv 3-5.] Et in psalmis iubilemus illi. Iam diximus quid sit iubilare; repetitum est, ut confirmetur in faciendo: ipsa repetitio exhortatio est. Non enim iam obliti sumus, ut iam moneri nos velimus, quae dicta sint superius, ut iubilemus: sed plerumque in affectu animi repetitur verbum quod notum erat, non ut innotescat, sed ut ipsa repetitio faciat confirmationem; repetitur enim ad intellegendum affectum dicentis. Inde est quod dicit Dominus: Amen, amen dico vobis ; sufficiebat Amen unum; quare: Amen, amen, nisi quia ipsa repetitio confirmatio est? In psalmis ergo, inquit, iubilemus illi. Et quae dicemus in psalmis? quae dicemus, vel potius sentiemus in iubilatione? quae sunt quae pertinent ad laudem cantici huius? Iam audite: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos: propterea ergo iubilemus illi. Quoniam non repellet Dominus plebem suam: iubilemus illi. Quoniam in manu eius fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt: in his omnibus iubilemus illi. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt: iubilemus illi. Sed haec omnia quid sibi velint, si congruenter discutiantur, tempus forte non sufficit: sed rursus si penitus neglegantur, debitores remanebimus. Breviter itaque pro tempore, quantum perstringere potuerimus, accipite; quia et pauca semina uberrimam messem referunt, si sit terra fructifera.

Deus caeli Dominus, dii vero gentium daemonia.

6. Primum quare iubilemus, quare laudemus, hoc posuit: Quoniam Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Sunt ergo dii super quos sit magnus Deus noster, cui iubilamus, cui exsultamus, cui laudes cantici dicimus; sunt, sed non nobis. Apostolus enim ait: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: nobis tamen unus Deus, ex quo omnia, et nos per ipsum, et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos in ipso. Si ergo non nobis,

quibus? Audi ex alio psalmo: Quoniam dii Gentium daemonia; Dominus autem coelos fecit. Magnificentius et brevius tibi commendare non potuit Spiritus sanctus per Prophetam Deum et Dominum tuum. Parum enim erat quia terribilis super omnia daemonia Deus: quid magnum, esse super omnia daemonia? Quia dii Gentium daemonia. Ubi autem Deus tuus? Dominus autem coelos fecit. Illud fecit Dominus tuus, ubi non possunt habitare daemonia: de coelis enim deiecta sunt daemonia. Coeli praeponuntur daemoniis, Dominus tuus et coelis; quia Dominus tuus et coelos fecit. Quanto ergo altior daemoniis diis Gentium, qui altior est coelis, unde ceciderunt angeli, ut fierent daemonia? Et tamen gentes omnes sub daemonibus erant: daemonibus templa fabricata sunt, daemonibus arae constructae, daemonibus sacerdotes instituti, daemonibus oblata sacrificia, daemonibus arreptitii tamquam vates inducti. Haec omnia daemonibus gentes exhibuerunt; haec omnia vera nonnisi uni magno Deo debentur: templum fecerunt gentes daemonibus; habet Deus templum: sacerdotes fecerunt gentes daemonibus; habet Deus sacerdotem: sacrificium exhibuerunt gentes daemonibus; habet Deus sacrificium. Etenim illi daemones volentes videri dii, non sibi ista exigerent ut fallerent, nisi quia sciunt ea deberi vero Deo. Hoc enim mos est deberi vero Deo, quod sibi exigit falsus deus. Ergo verum templum Dei agnoscimus. Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos. Si ergo nos sumus templum Dei; ara Dei anima nostra est. Sacrificium Dei quid est? Forte hoc facimus modo, imponimus in ara sacrificium, quando Deum laudamus; docet enim nos psalmus, dicens: Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei. At vero sacerdotem si requiras, super coelos est; interpellat pro te, qui in terra mortuus est pro te. Ergo Deus magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos. Hic accipe homines deos: non enim rex Dominus super daemonia. Et hinc habemus Scripturae testimonium: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernere. Deos dixit participatione, non natura; gratia, qua voluit facere deos. Quantus Deus est qui facit deos? Aut quales dii sunt quos facit homo? Quam ille magnus deos faciendo, tam isti nihil qui ab homine facti sunt. Deus verus facit deos credentes in se, quibus dedit potestatem filios Dei fieri. Et ideo ipse verus Deus, quia Deus non factus est: nos autem facti, non veri dii, meliores tamen illis quos homo facit. Quoniam simulacra Gentium argentum et aurum, opus manuum hominum: os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt. Nobis autem Deus noster oculos videntes fecit. Nec in eo tamen nos deos fecit, quia videntes oculos nobis fecit; nam fecit hoc et pecoribus: sed ideo nos deos fecit, quia interiores oculos nostros illuminavit. Ergo sit laus illi, confessio illi, sit iubilatio illi: Quia magnus est Dominus, et rex magnus super omnes deos.

Non reppulit Deus plebem suam.

7. Quia non repellet Dominus plebem suam: laus illi, iubilatio illi: Quam plebem non repellet? Hic nobis interpretari aliquid non licet: praescriptum habemus ab Apostolo, exposuit hoc Apostolus unde sit dictum. Erat enim plebs Iudaea, plebs ubi fuerunt Prophetae, plebs ubi fuerunt Patriarchae, plebs etiam secundum carnem propagata de semine Abrahae; plebs in qua praecesserunt omnia sacramenta Salvatorem nostrum promittentia; plebs ubi institutum est templum, unctio, sacerdos ad figuram, ut cum omnes ipsae umbrae praeterirent, ipsa lux adveniret: erat ergo ista plebs Dei; ad eam Prophetae missi in illa nati qui missi; ei tradita et credita eloquia Dei. Quid ergo? totum illud damnatum est? Absit. Arbor olivae ipsa dicta est Apostolo, coepit enim ista arbor a Patriarchis: sed fuerunt ibi rami aridi, quia nimis alti per superbiam; praecisi ergo propter sterilitatem, insertus oleaster propter humilitatem. Verumtamen, carissimi, ne superbiret oleaster insertus, quid ait Apostolus? Si tu ex naturali incisus oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam; quanto magis qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae? Ut quomodo tu non permanens in infidelitate, meruisti inseri in olivam, cum esses oleaster; sic isti correcti facilius suae olivae naturaliter inserantur: hoc de illis Apostolus. Ergo ipsa est arbor; etsi aliqui ex ramis fracti sunt, non omnes. Nam si omnes rami frangerentur, unde Petrus? unde Ioannes? unde Thomas? unde Matthaeus? unde Andraeas? unde illi omnes Apostoli? unde ipse Paulus apostolus qui loquebatur, et suo fructu olivam testabatur? Nonne isti omnes inde? Unde etiam quingenti illi fratres quibus Dominus post resurrectionem apparuit ? unde tot millia ad vocem Petri, quando Spiritu sancto repleti Apostoli omnium gentium linguis locuti sunt, tanta aviditate Dei laudis et suae accusationis conversi sunt, ut qui primo sanguinem Domini fuderunt saevientes, bibere discerent iam credentes? Sic autem omnia illa conversa sunt millia hominum, ut res suas venderent, et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum ponerent. Quod dives unus non fecit, quando ore Domini audivit, et a Domino tristis abscessit, hoc fecerunt subito tot millia eorum hominum, quorum manibus Christus fuerat crucifixus. Quanto maius vulnus erat in corde ipsorum, tanto avidius medicum quaesierunt. Cum ergo inde illi omnes fuerunt, de ipsis dicit modo Psalmus: Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Nam hoc testimonio Psalmi, cum hinc loqueretur, usus est Apostolus, et dixit: Quid ergo dicemus, fratres? Numquid Deus repulit plebem suam; quam praescivit? Absit: nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae, tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. Utique si repelleret Dominus plebem suam, non esset unde esset ipse Apostolus: unde autem ipse, inde et alii. In his plebs Domini, non in omnibus; sed, quemadmodum scriptum est: Reliquiae salvae erunt. Non in omnibus; sed area ventilata, massa intro missa est, palea iacet. Totum quidquid vides Iudaeorum reproborum, paleam vides. Unde vides istam paleam, iam inde exiit massa, iam in horreo recondita est. Ambas res videamus, ambas discernamus.

Populus Israel et populus ex gentibus ortus, in Christo concordes.

8. (v. 4.] Quid Psalmus adiungit? Quoniam in manu eius fines terrae. Agnoscimus lapidem angularem; lapis angularis, Christus. Non potest esse angulus, nisi duos in se copulaverit parietes: ad angulum de diverso veniunt, sed in angulo sibi non adversantur. Venit ex una parte circumcisio, venit ex alia parte praeputium: in Christo ambo populi concordaverunt; quia ille factus est lapis, de quo scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Si ergo Christus in caput anguli, non attendamus diversitatem de longe venientium, sed propinquitatem in Christo cohaerentium. Ibi agitur, ibi videamus: Quoniam non repellet Dominus plebem suam. Ecce unus paries, in quo iam, ut diximus, non repulit Dominus plebem suam. Inde Apostoli, inde Israelitae omnes qui crediderunt, ac venditarum rerum suarum pretia ante pedes Apostolorum posuerunt ; voluntate pauperes, de Deo divites. Agnovimus unum parietem; impletum esse ibi quod diximus: Quia non repellet Dominus plebem suam: videamus et alium parietem. Quoniam in manu eius fines terrae. Ecce alius paries in omnibus gentibus: In manu eius fines terrae. Venerunt etiam omnes gentes ad lapidem angularem, ubi osculum pacis agnoverunt; in illum unum qui de duobus fecit unum: non quemadmodum haeretici, qui de uno fecerunt duo. Hoc enim idem ait apostolus de Domino Christo: Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum. Ergo iubilemus illi. Quare? Quia non repellet Dominus plebem suam. Iterum quare? Quoniam in manu eius fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt. Altitudines montium, sublimitates terrarum. Aliquando istae sublimitates, id est, ipsae terrenae potestates, adversatae sunt Ecclesiae; leges contra Ecclesiam promulgarunt, nomen christianum de terra delere conati sunt: sed posteaquam impletum est quod prophetatum est: Adorabunt eum omnes reges terrae ; factum est quod hic dictum est: Altitudines montium ipsius sunt.

Sapienter Deus nos tentari sinit.

9. (v. 5.] Sed forte tu de tentationibus satagis, ut constitutus in tanta gratia promissionum Dei, propter scandala mundi turberis? Nec ipsa scandala aliquid tibi faciunt; quoniam mensuram a Domino acceperunt: Quoniam ipsius est mare. Est enim mare mundus iste, sed et mare Deus fecit: nec saevire fluctus possunt, nisi usque ad littus, ubi ipse terminum posuit. Nulla ergo tentatio, nisi acceperit mensuram a Domino. Sint ergo tentationes, sint tribulationes; consummaris eis, non consumeris. Vide utrum ipsae tentationes non prosint.

Attende Apostolum: Fidelis Deus, qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Non ait: Non vos sinet tentari omnino. Si enim recusares tentationem, recusares refectionem. Ergo reficeris; et si reficeris, in manibus artificis es. Aliquid tibi tollit, aliquid corrigit, aliquid complanat, aliquid mundat: agit quibusdam ferramentis suis; ipsa sunt scandala huius saeculi: tu tantum de manu artificis noli cadere. Nihil tentationis accedet ultra vires tuas. Hoc permittit Deus ad utilitatem tuam, unde tu possis proficere. Denique ipsum Apostolum audi hoc coniungentem: Sed faciet cum tentatione etiam exitum ut possitis sustinere. Ergo mare forte metuendum tibi erat? Noli timere: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud. A gentibus times scandala? Et ipsas gentes ipse fecit; non permittet illas ultra eam saevire quam novit ille mensuram, ex qua proficias. Nonne dicit alius psalmus: Omnes gentes quotquot fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine ? Si omnes gentes quotquot fecisti, manifestum est quia et gentes ipse fecit: ideo: Ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam terram manus eius finxerunt. Esto tu arida terra, siti gratiam Dei, ut veniat super te imber dulcis, inveniat in te fructum. Non permittit fluctus operire quod sevit: Et aridam terram manus eius finxerunt. Ergo et hinc iubilemus illi.

Opera manuum suarum non contemnit Deus.

10. (v. 6.] Nam quoniam haec ita sunt, quoniam tanta explicavimus ad laudem Dei pertinentia, redite ad illud unde coeperat: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Ideo enim exsultemus, quia fecit illud et illud. Et commemoravit multa, et nunc repetit exhortationem: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum qui fecit nos. Iam commemoratis a me laudibus Dei, nolite pigri esse, et longe vita et moribus stare: Venite, adoremus, et procidamus ei. Sed forte de peccatis vestris, quae vos longe fecerant a Deo, solliciti estis; faciamus sequentia: Et ploremus coram Domino, qui fecit nos. Ardes forte conscientia delicti; lacrymis exstingue flammam peccati, plora ante Dominum: securus plora ante Deum, qui te fecit; non enim opus manuum suarum contemnit in te. Noli putare quia potes a te refici. A te deficere potes, tu teipsum reficere non potes: ille reficit qui te fecit. Ploremus ante Dominum qui nos fecit: lacrymare ante illum, confitere illi, praeveni faciem eius in confessione. Quis enim es tu qui illi ploras, et illi confiteris, nisi quem fecit? Non parvae fiduciae est ad factorem res facta, et non quomodocumque facta, sed ad imaginem et similitudinem ipsius: Venite, adoremus, et procidamus ei, et ploremus ante Dominum, qui fecit nos.

Dei populus et grex, Ecclesia.

11. (v. 7.] Quoniam ipse est Dominus Deus noster. Ut autem securi ante illum procidamus et ploremus, nos quid sumus? Nos autem populus pascuae eius, et oves manuum eius. Vide quam eleganter verborum ordinem commutavit, et tamquam non propria reddidit; ut ipsos intellegamus oves, qui sunt et populi. Non dixit: Oves pascuae eius et populus manuum eius; quod magis putabatur posse congruere, quia oves ad pascua pertinent: sed ait, populus pascuae. Ergo populus oves sunt, quia dicit, populus pascuae eius; ipse populus oves sunt. Sed rursus, quia nos habemus oves quas emimus, non quas fecimus; dixerat autem superius: Procidamus ei qui fecit nos: recte dictum est, oves manuum eius. Nullus hominum sibi facit oves: emere potest, donari possunt, invenire potest, aggregare potest, postremo furari potest; facere oves non potest. At vero Dominus noster fecit nos; ideo populus pascuae eius et oves manuum eius, ipsae sunt quae sibi ipse facere dignatus est gratia sua. Has enim oves laudat et in Canticis canticorum, perfectos quosdam dicens tamquam dentes Ecclesiae sanctae sponsae suae: Dentes tui sicut grex detonsarum ascendentium de lavacro, quae geminos pariunt, et sterilis non est in illis. Quid est: Dentes tui? Per quos loqueris: dentes enim Ecclesiae, per quos loquitur Ecclesia. Quales dentes tui? Tamquam grex detonsarum. Quare detonsarum? Quia sarcinas saeculi posuerunt. Nonne detonsae erant oves illae, de quibus paulo ante dicebam, quos praeceptum Dei totonderat, dicentis: Vade, vende omnia tua, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me ? Fecerunt hoc praeceptum; detonsi venerunt. Et quia baptizati sunt credentes in Christum, quid ibi dicitur? Ascendentium de lavacro; id est, ascendentium de mundatione. Et omnes geminos creant: quos geminos? Duo illa praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. Nos ergo populus pascuae eius, et oves manuum eius.

12. (v. 8.] Ergo: Hodie si vocem eius audieritis. O plebs mea, plebs Dei! Alloquitur plebem suam Deus, non solum illam plebem suam quam non repellet, sed etiam omnem plebem suam. Loquitur enim in angulo utrique parieti ; id est, in Christo prophetia loquitur, et populo Iudaeorum, et populo Gentium. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Aliquando enim audistis vocem illius per Moysen, et obdurastis corda vestra. Per praeconem locutus est, quando obdurastis corda vestra; per se nunc loquitur, mollescant corda vestra. Qui praecones ante se mittebat, ipse venire dignatus est; ore suo hic loquitur, qui loquebatur per ora Prophetarum. Hodie ergo si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Male a patribus gesta ne imitemur.

13. (v. 9.] Quare dixisti: Nolite obdurare corda vestra? Quia meministis quid soleant facere patres vestri. Nolite obdurare corda vestra: quemadmodum in illa amaricatione, secundum diem tentationis in deserto. Recolitis certe, fratres, quod ille populus tentarit Deum, acceperit disciplinam, et rectus sit in deserto tamquam ab optimo sessore, frenis legum, frenis praeceptorum; nec sit desertus tamen a Deo etiam indomitus, non solum beneficiis praesentibus, sed etiam virga emendationis non desistente. Nolite ergo obdurare corda vestra: sicut in amaricatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri. Iam tales non sint patres vestri; nolite eos imitari. Patres vestri erant; sed si non imitati fueritis, patres vestri non erunt: tamen quia de his nati estis, patres vestri erant. Et si Gentes venientes ab extremo terrae, sicut dicit Ieremias: Ad te Gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Verae mendacia coluerunt patres nostri, simulacra in quibus non est utilitas : si Gentes dimiserunt simulacra sua, ut venirent ad Deum Israel; quos ipse Deus Israel de Aegypto per mare rubrum duxit, in quo inimicos eorum consequentes operuit ; quos in desertum eduxit, manna pavit, nunquam virgam suam ab eorum disciplina tulit, nunquam beneficia misericordiae subtraxit; ipsi debent deserere Deum suum, cum Gentes venerint ad Deum ipsorum? Ubi tentaverunt me patres vestri; probaverunt, et viderunt opera mea. Quadraginta annis viderunt opera mea, quadraginta annis exacerbaverunt me: ante illos miracula in manu Moysi faciebam, et ipsi magis magisque corda obdurabant.

Quadragenarii numeri sacramentum.

14. (v. 10.] Quadraginta annis proximus fui generationi huic. Quid est, proximus fui? Praesentavi me in signis et virtutibus meis: non uno die, non duobus; sed: Quadraginta annis proximus fui generationi huic; et dixi: Semper isti errant corde. Hoc significaverunt quadraginta anni, quod et semper. Quadragenarius enim iste numerus indicat integritatem saeculorum, tamquam perficiantur saecula per hunc numerum. Ideo Dominus quadraginta diebus ieiunavit, quadraginta diebus tentatus est in eremo, et quadraginta diebus fuit cum discipulis post resurrectionem. Primis quadraginta diebus tentationem, posterioribus quadraginta diebus consolationem ostendit; quia cum tentamur, sine dubio consolamur. Corpus enim eius, id est Ecclesia, necesse est tentationes patiatur in hoc saeculo; sed non deest ille consolator qui dixit: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Et dixi: Semper isti errant corde. Ad hoc cum illis fui quadraginta annis, ut ostenderem genus tale hominum, quod me semper exacerbat usque in finem saeculi: quia per illos quadraginta annos, totum saeculum significare voluit.

De N.T. populo ac de requie illi a Deo servata.

15. (v. 11.] Quid ergo? pro illis non erunt alii qui intrent in requiem Dei? Improbati sunt illi quibus displicuit misericordia Dei, qui restiterunt Deo corde indurato; illis improbatis, numquid perdidit Deus populum suum? Non erit verum: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae ? Ergo, dixi: Semper isti errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam: magnus terror. Ab exsultatione coepimus, sed ad magnum timorem conclusit psalmus iste: Quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. Loqui Dominum magnum est; quanto magis iurare Deum? Iurantem hominem debes timere, ne propter iurationem faciat quod contra voluntatem eius est; quanto magis Deum, qui nihil temere iurare potest? Iurationem ad confirmationem voluit esse. Et per quem iurat Deus? Per semetipsum: non enim habet maiorem per quem iuret. Per semetipsum confirmat promissa sua, per semetipsum confirmat minas suas. Nemo dicat in corde suo: Verum est quod promittit; falsum est quod minatur. Sicut verum est quod promittit, sic certum est quod minatur. Tam certus esse debes de requie, de felicitate, de aeternitate, de immortalitate, si feceris praecepta ipsius, quam certus esse debes de interitu, de ardore ignis aeterni, de damnatione cum diabolo, si contempseris praecepta eius. Iuravit ergo illis in ira sua, ne intrent in requiem ipsius: et tamen oportet aliquos intrare in requiem ipsius; non enim nulli dabitur requies ipsius. Illis ergo reprobatis, nos intrabimus: quia etsi aliqui ex ramis fracti sunt propter dissimilitudinem et infidelitatem, nos propter fidem et humilitatem inseremur. Nos ergo intremus in requiem eius. Unde autem intrarunt illi qui intrarunt, illi qui electi sunt, qui non corde obdurato restiterunt? Quia verum est quod non repellet Dominus plebem suam.





IN PSALMUM 95 ENARRATIO.

95
(
Ps 95)

Sermo De lapidibus vivis quibus struitur Dei domus.

1. (v. 1.] Dominus et frater meus Severus adhuc differt laetitiam nostram de sermone quem nobis debet: nam quod debitor teneatur, agnoscit. Omnes enim Ecclesias quacumque transitum fecit, laetificavit Dominus per os ipsius: multo magis ergo ista laetificanda est, de qua caeteris eum Dominus propagavit. Sed quid facturi sumus, nisi ut serviamus voluntati ipsius? Differre illum tamen dixi, fratres, non fraudare. Itaque tenete debitorem, nec dimittatis, nisi cum solverit. Advertat itaque Caritas vestra: quantum donat Dominus, de isto psalmo dicamus aliquid quod quidem iam nostis; sed dulcis est commemoratio veritatis. Forte cum pronuntiaretur titulus eius, cum admiratione aliqui audierunt. Inscribitur enim titulus Psalmi: Quando domus aedificabatur post captivitatem. Hoc titulo praedicto, iam in ipso textu Psalmi exspectabatis fortasse qui lapides praeciderentur de montibus, quae moles attraherentur, quae fundamenta iacerentur, quae trabes imponerentur, quae columnae erigerentur. Nihil horum cantat: et si aliud aliquid, non ergo consonat Psalmus titulo suo, et aliud portat in fronte, aliud in voce? Imo nihil aliud, sed intellectores quaerit. Loquitur enim de aedificatione domus. Omnes lapides ipsius domus intellegant quod cantarunt. Aedificatur enim domus Deo, non illo loco ubi aedificavit Salomon. Aedificavit enim templum; et de ipso templo audistis modo quae dixerit Dominus. Cum saxa templi et moles ingentes admirarentur discipuli, indicaverunt Domino admirationem et stuporem suum; et Dominus illis: Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur. Non talis aedificatur domus. Nam videte ubi aedificatur, quia non uno loco, aliqua in parte. Sic enim incipit:

Mirabiliter in dies crescit aedificium domus Dei.

2. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Si canticum novum cantat omnis terra; sic aedificatur, cum cantat: ipsum cantare, aedificare est; sed si non vetus cantet. Vetus cantat cupiditas carnis: novum cantat caritas Dei. Quidquid cantaveris de cupiditate, vetus cantas; etsi sonant in ore verba cantici novi, non est speciosa laus in ore peccatoris. Melius est ut novus taceas, quam ut vetus cantes; quia si fueris novus, et tacueris, auribus hominum non sonat: nam cor tuum non tacet canticum novum; et pervenit ad aures Dei, qui te fecit hominem novum. Diligis, et taces: dilectio ipsa vox est ad Deum, et ipsa dilectio canticum novum est. Audi quia canticum novum est: Dominus dicit: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis. Omnis ergo terra cantat canticum novum: ibi aedificatur domus. Omnis ergo terra est domus Dei. Si omnis terra domus Dei, qui non haeret omni terrae, ruina est, non domus; ruina illa vetus, cuius umbram habebat templum illud vetus. Ibi enim diruebatur vetustas, ut novitas aedificaretur. Et quomodo diruitur vetustas? Amen dico vobis, inquit, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruetur. Lapis Christus est: dicit autem Apostolus: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Si Christum induit quisquis baptizatur in Christo; quis ponit lapidem super lapidem, nisi qui Baptismum super Baptismum imponit? Sed nolite terreri; non relinquetur qui non destruetur.

Lapides enim ad fabricam novam, quae aedificatur post captivitatem, sic colliguntur, et sic illos caritas in unitate constringit, ut non sit lapis super lapidem, sed unus lapis sint omnes lapides. Ne miremini: hoc fecit canticum novum, id est, hoc fecit innovatio caritatis. Ad ipsam structuram nos compingit Apostolus, et in illa unitate nos constrictos compaginat, dicens: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. Ubi unitas Spiritus, unus lapis; sed unus lapis de multis factus. Quomodo de multis unus factus? Sufferendo invicem in dilectione. Aedificatur ergo domus Domini Dei nostri, aedificatur: hoc fit, hoc agitur, hoc voces istae agunt, hoc lectiones, hoc praedicatio Evangelii toto orbe terrarum; adhuc aedificatur. Crevit multum domus haec, et multas gentes implevit: nondum tamen omnes gentes occupavit: crescendo multas tenuit, omnes occupatura est; et contradicitur ab eis qui domesticos eius se esse gloriantur, et dicitur: Iam decrevit. Adhuc crescit, adhuc crediturae sunt omnes gentes quae nondum crediderunt: ne quis dicat: Et illa lingua creditura est? et Barbari credituri sunt? Et quid sibi vult quod Spiritus sanctus apparuit in linguis igneis, nisi quia nullius linguae duritia est quae non illo igne solvatur? Neque enim non habemus iam multas gentes Barbaras credidisse Christo: quo nondum porrectum est Romanum imperium, iam Christus possidet; quod adhuc clausum est eis qui ferro pugnant, non est clausum illi qui ligno pugnat. Dominus enim regnavit a ligno. Quis est qui ligno pugnat? Christus. De cruce sua vicit reges, et subiugatis ipsam crucem in fronte fixit; et gloriantur de illa, quia ibi est salus eorum. Hoc agitur, sic crescit domus, sic aedificatur: et ut noveritis, sequentia Psalmi audite; videte operantes et fabricantes domum. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.

Donatistae obcaecati, Dei Verbo refelluntur.

3. (vv. 2.3]. Cantate Domino, benedicite nomen eius, bene nuntiate de die in diem salutare eius. Quomodo crescit aedificium? Bene, inquit, nuntiate de die in diem salutare eius. De die in diem praedicetur; de die in diem, inquit, aedificetur; crescat, inquit Deus, domus mea. Et quasi diceretur ab operariis: Ubi iubes aedificari? ubi vis crescere domum tuam? Elige nobis aliquem locum aequalem, aliquem locum spatiosum, si tibi amplam domum vis aedificari. Ubi iubes ut bene nuntiemus de die in diem? Ostendit locum: Annuntiate in gentibus gloriam eius. Gloriam, inquit, eius annuntiate in gentibus: gloriam eius, non gloriam vestram. O structores, gloriam eius bene nuntiate in gentibus. Si gloriam vestram annuntiare volueritis, cadetis; si eius aedificabimini, cum aedificatis. Ideo qui gloriam suam annuntiare voluerunt, noluerunt esse in ista domo; et propterea non cantant canticum novum cum omni terra. Non enim communicant universo orbi terrarum: et ideo non sunt aedificantes in domo, sed parietem dealbatum erexerunt. Quanta minatur Deus parieti dealbato? Sunt testimonia Prophetarum innumera, unde maledicit parieti dealbato ? Quid est paries dealbatus, nisi hypocrisis, id est simulatio? Foris lucet, intus lutum est. Quod dicturus sum, iam dictum est, sed quia eo spiritu dictum est, quem nobis quoque Dominus impertire dignatus est, nos illud diximus; et quidquid modo eodem Spiritu dicimus, illi dixerunt qui fuerunt ante nos. Non est ergo praetermittendum, sed dicendum est, quia dono Dei dictum est. Quidam de isto pariete dealbato cum diceret, hoc ait: "Quomodo in pariete non coniuncto aliis parietibus, sed singulariter erecto, si ostium facias, quisquis intraverit foris est; sic in illa parte quae noluit cantare cum domo canticum novum, sed parietem voluit struere, et hunc dealbatum, non solidatum quid valet quod habet ianuam? Si intraveris, foris inveniris." Quia enim ipsi non per ianuam introierunt, et ianua ipsorum non intromittit. Dominus enim dicit: Ego sum ianua; per me intratur. Qui sunt qui intrant per ianuam? Qui gloriam Domini quaerunt, non suam. Qui intrant per ianuam? Qui faciunt quod dictum est: Bene nuntiate in gentibus gloriam eius. Qui intrat per ianuam, pastor ovium est, ait Dominus; qui autem per aliam partem ascendit, ille fur est et latro. Qui per ianuam intrat, humilis est; qui per aliam partem ascendit, superbus est: ideo illum dixit intrare, illum ascendere. Sed ille intrando recipitur; ille ascendendo praecipitatur. Annuntiate in gentibus gloriam eius. Quid est, in gentibus? Forte gentes nominantur et paucae; et adhuc habet quod dicat illa pars quae erexit parietem dealbatum: Quare non gentes sunt Getulia, Numidia, Mauritania, Byzacium? Provinciae gentes sunt. Auferat sermonem hypocrisi parieti dealbato, sermo Dei, aedificans domum toto orbe terrarum. Parum est quod dixit: Annuntiate in gentibus gloriam eius; ne aliquas gentes exceptas putares, sequitur et dicit: In omnibus populis mirabilia eius.

Nolite contemnere parvum Christum, intellegite magnum.

4. (v. 4.] Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quis Dominus, nisi Iesus Christus, magnus et laudabilis nimis? Nostis certe quia homo apparuit; nostis certe quia in utero feminae conceptus est, nostis quia ex utero natus est, nostis quia lactatus est, quia manibus portatus est, quia circumcisus, quia hostia pro illo oblata est, quia crevit; postremo nostis quia expalmatus est, consputus, spinis coronatus, crucifixus est, mortuus est, lancea percussus est; nostis quia haec omnia passus est: Magnus est et laudabilis nimis. Nolite contemnere parvum, intellegite magnum. Parvus factus est, quia parvi eratis; intellegatur magnus, et in illo magni eritis. Sic enim aedificatur domus, sic eriguntur moles in ipsa domo: crescunt lapides qui ducuntur ad aedificium. Crescite ergo, intellegite Christum magnum: et parvus magnus est, magnus nimis. Finivit verba: volebat dicere quantum magnus; etsi tota die diceret: Magnus, magnus, quid diceret? Tota die dicens: Magnus finiret aliquando; quia finitur dies: magnitudo illius ante dies, ultra dies, sine die. Ergo quid diceret? Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis. Quid enim dictura est lingua parva ad laudandum magnum? Dicendo, nimis, emisit vocem, et dedit cogitationi quod sapiat: tamquam dicens: Quod sonare non possum, tu cogita; et cum cogitaveris, parum erit. Quod cogitatio nullius explicat, lingua alicuius explicat? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Ipse laudetur, ipse praedicetur, eius gloria nuntietur, et aedificatur domus.

Vendere se potuit homo, redimere non potuit.

5. Terribilis est super omnes deos. Sunt enim dii super quos sit terribilis ille? Videamus quos dicat, et videbimus quare dicat. Interim antequam dicat, carissimi, advertite. Ille qui quasi territus videtur inter homines, terribilis est super omnes deos. Numquid non fremuerunt gentes? numquid non populi meditati sunt inania adversus Dominum et adversus Christum eius ? Numquid illi tauri pingues non circumdederunt eum? numquid non leo ille rugiens fremuit super illum, et intrans in corda saevientium exclamavit: Crucifige, crucifige ; quasi ille isto fremitu terreretur qui terribilis est, non super omnes homines, sed super omnes deos? Ubi enim vult aedificare domum, locus ipse silvosus est, unde dictum est hesterno die: Invenimus eam in campis silvae. Domum enim ipsam quaerebat, cum diceret: In campis silvae. Et unde silvosus est locus ille? Simulacra colebant homines: non mirum quia porcos pascebant. Filius enim ille erat qui dimisit patrem, et omnia sua consumpsit in meretricibus, vivens prodige; pascebat porcos, id est, colebat daemonia: et ipsa superstitione Gentilium, silva facta erat omnis terra. Sed exstirpat silvam qui aedificat domum; et propterea dictum est: Cum domus aedificaretur post captivitatem. Tenebantur enim homines captivi sub diabolo, et daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate. Vendere se potuerunt, sed redimere non potuerunt. Venit Redemptor, et dedit pretium; fudit sanguinem suum, emit orbem terrarum. Quaeritis quid emerit? Videte quid dederit, et invenite quid emerit. Sanguis Christi, pretium est. Tanti quid valet? Quid, nisi totus orbis? quid, nisi omnes gentes? Valde ingrati sunt pretio suo, aut multum superbi sunt, qui dicunt, aut illud tam parvum esse, ut solos Afros emerit; aut se tam magnos esse, pro quibus solis illud sit datum. Non ergo exsultent, non superbiant: pro toto dedit, quantum dedit. Novit quid emerit, quia novit quanti emerit. Inde quia redempti sumus post captivitatem aedificatur domus. Et qui sunt qui nos tenebant in captivitate? Quia illi quibus dicitur: Annuntiate, exstirpatores silvae sunt: ut exstirpent silvam, liberent de captivitate terram, et struant, aedificent, annuntiando magnitudinem domus Domini. Unde silva daemonum exstirpatur, nisi praedicetur ille qui super omnes est? Ergo omnes gentes daemonia habebant deos: quos dicebant deos, daemonia erant, Apostolo dicente apertius: Quoniam quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Quia ergo ideo erant in captivitate, quia daemoniis immolabant, et propterea tota terra silvosa remanserat; annuntiatur iste magnus et laudabilis nimis.

Dei Filius creata omnia trascendit.

6. (v. 5.] Et quomodo ostenditur magnitudo eius, ut eradicet illas superstitiones, sub quibus captivus populus tenebatur, quem redimere advenit terribilis super omnes deos? Et quasi diceretur illi: Quare dixisti, super omnes deos? sunt enim dii? sequitur et dicit: Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Intendat Caritas vestra. Magnum aliquid dicebat paulo ante: Magnus Dominus; et tamquam deficiens in laudi ipsius, et laudabilis nimis. Nonne hoc dixeram, quia dimisit tibi cogitare quod non poterat ipse verbis explicare? Explicans autem ipse verbis, quid magnum mihi dixit de Domino Iesu Christo? An quia super omnia daemonia est? Cum enim dixisset: Terribilis super omnes deos; subiunxit: Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Non est magnum, esse super daemonia: et tu; si volueris, eris; sed si in illum credideris. Itane ipsa est illa magnitudo laudis: Magnus Dominus et laudabilis nimis? Volens enim explicare, ut poterat humana lingua, et quamvis magnus sit tactor organi Spiritus sanctus, tamen per angustias spiritus humani syllabas sonat, sed cogitationes generat: explicare ergo per hanc linguam volens, quid ait? Magnus Dominus et laudabilis nimis. Dic, dic, quantum laudabilis; dic. Terribilis est, inquit, super omnes deos. Quare dixisti, super omnes deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipsa est tota laus illius qui laudabilis est nimis, quia superat omnes deos Gentium, qui sunt daemonia? Exspecta, et audi quod sequitur: Dominus autem coelos fecit. Iam ergo non super daemonia solum, sed super omnes coelos quos fecit. Si diceret: Super omnes deos, quoniam omnes dii Gentium daemonia, et ibi tantummodo remaneret laudatio Domini, minus dixerat quam nos solemus de Christo cogitare: cum autem dixit: Dominus autem coelos fecit; videte quid intersit inter coelos et daemonia; et videte quid intersit inter ipsos coelos et illum qui fecit coelos; ecce quantum excelsus est Dominus. Non dixit: Dominus autem super coelos sedet; fortasse enim alius illos fecisse putaretur, super quos sederet: sed dixit: Dominus autem coelos fecit. Si coelos fecit, etiam Angelos fecit: ipse fecit Angelos, ipse fecit Apostolos. Apostolis cedebant daemonia: sed ipsi Apostoli coeli erant, qui Dominum portabant. Et quem Dominum portabant? A quo facti erant. Audi quia coeli sunt: Coeli enarrant gloriam Dei. Ipsis coelis dicitur: Annuntiate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos. Quos deos? Quoniam omnes dii Gentium daemonia. Et ipse est terribilis super omnes istos deos. Dominus autem coelos fecit. O coeli, quos fecit, annuntiate in gentibus gloriam eius! Aedificetur domus per omnem terram, cantet omnis terra canticum novum.

Confessione fis pulcher, sanctitate magnificus.

7. (v. 6.] Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Pulchritudinem amas? vis esse pulcher? Confitere. Non dixit: Pulchritudo et confessio; sed: Confessio et pulchritudo. Foedus eras, confitere ut sis pulcher: peccator eras, confitere ut sis iustus. Foedare te potuisti; formosum te facere non potes. Qualis autem est sponsus noster, qui foedam amavit, ut pulchram faceret? Quomodo, ait aliquis, foedam amavit? Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores. Quos vocas peccatores, ut remaneant peccatores? Non, inquit. Et quomodo non erunt peccatores? Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Confitentur enim peccata sua, vomunt mala quae avide voraverant; non redeunt ad vomitum suum, sicut canis immundus : et erit confessio et pulchritudo. Amamus pulchritudinem; prius eligamus confessionem, ut sequatur pulchritudo. Iterum existit qui amat potentiam, amat et magnificentiam; vult esse magnus quomodo Angeli sunt. Magnificentia quaedam est in Angelis; et tanta potentia, ut si faciant Angeli quidquid possunt, sustineri non possit. Et omnis homo desiderat potentiam Angelorum, sed iustitiam Angelorum non amat. Prius iustitiam dilige, et sequetur te potentia. Quid enim sequitur et hic? Sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius. Tu iam quaerebas magnificentiam: prius dilige sanctitatem; cum sanctificatus fueris, eris et magnificus. Nam si praepostere prius esse volueris magnificus, ante cadis quam surgas: non enim surgis, sed extolleris. Melius surgis, si te ille erigat qui non cadit. Descendit enim ad te ille qui non cadit: tu cecideras, ille descendit, porrexit tibi manum; non potes viribus tuis surgere, amplectere manum descendentis, ut erigaris a forti.

8. (v. 7.] Quid ergo? Si confessio et pulchritudo in conspectu eius, sanctitas et magnificentia in sanctificatione eius (hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce iam annuntiatum est gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui silvam exstirpaverunt? Iam ad ipsas gentes dicit: Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: nolite vobis; quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam annuntiaverunt: et vos afferte Domino gloriam et honorem; et dicite: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi dixit: Hic est qui baptizat. Si enim haec dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: Afferte Domino gloriam et honorem.

Confessio cordisque humilitas, hostiae sunt acceptabiles Deo.

9. (v. 8.] Afferte Domino gloriam nomini eius. Non nomini hominum, non nomini vestro, sed nomini eius afferte gloriam. Tollite hostias, et introite in atria eius. Tollite hostias: quid allaturi estis, ut introeatis in atria eius? Iam enim crevit domus, et facta sunt atria; qui afferunt hostias, intrent in atria. Tauros allaturi sumus, hircos vel oves? Absit. Si voluisses sacrificium, dedissem utique. Ille nobis hostiam commendabat, quam offerre debemus. Videte ne illa sit hostia, de quo iamdudum dixit: Confessio et pulchritudo in conspectu eius. Confessio hostia est Deo. O ergo gentes, si vultis intrare in atria eius, nolite vacuae intrare: Tollite hostias. Quas hostias nobiscum portaturi sumus? Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Cum humili corde intra in domum Dei, et cum hostia intrasti. Si autem superbus es, inanis intras. Nam unde superbires, nisi inanis esses? Nam si plenus esses, non inflareris. Quomodo plenus esses? Si tecum tolleres hostiam, quam portares ad atria Domini. Iam ne diu teneamus, curramus caetera. Videte crescentem domum, videte aedificium ire per totum orbem terrarum. Gaudete, quia intrastis in atria; gaudete, quia aedificamini in templum Dei. Qui enim intrant, ipsi aedificantur, ipsi sunt domus Dei: ille est inhabitator, cui aedificatur domus toto orbe terrarum, et hoc post captivitatem. Tollite hostias, et introite in atria eius.

10. (vv. 9.10.] Adorate Dominum in atrio sancto eius: in catholica Ecclesia; hoc est atrium sanctum eius. Nemo dicat: Ecce hic est Christus, ecce illic. Exsurgent enim pseudoprophetae. Dic cis istud: Lapis super lapidem non relinquetur, qui non destruatur : ad parietem dealbatum vocatis; in atrio sancto adoro Deum meum.

Donatistae acriter impugnantur.

1. 11. Commoveatur a facie eius universa terra: dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Quae testimonia aedificationis domus Dei! Intonant nubes coelorum per totum orbem terrarum aedificari domum Dei; et clamant ranae de palude: Nos soli sumus christiani. Quae testimonia profero? Psalterii. Profero quod surdus cantas: aperi aures, tu cantas ista; cantas mecum, et non concordas mecum; lingua tua sonat quod sonat mea, et cor tuum dissonat a corde meo. Nonne tu cantas ista? Vide testimonia orbis terrarum: Commoveatur a facie eius universa terra: et tu dicis non commoveri? Dicite in nationibus, Dominus regnavit a ligno. An forte hic obtinebunt, et dicent se regnare a ligno, qui a fustibus Circumcellionum regnant? De cruce Christi regna, si a ligno regnaturus es. Nam lignum hoc tuum ligneum te facit: lignum Christi per mare te traicit. Audis Psalmum dicentem: Correxit orbem terrae, qui non commovebitur; et tu dicis non solum motum post correctionem, sed etiam diminutum. Tu verum dicis; iste mentitur? Pseudoprophetae clamantes: Ecce hic est Christus, ecce illic, verum dicunt; et propheta iste mentitur? Fratres, contra istas apertissimas voces auditis in angulis strepitum: Ille tradidit, et ille tradidit. Quid dicis? Voces tuae audiendae sunt, an voces Dei? Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Ego tibi orbem terrarum ostendo aedificatum; tolle hostiam, intra in atria Domini. Hostias non habes, propterea non vis intrare. Quid est hoc? Si hostiam tibi indiceret Deus taurum, hircum, arietem, invenires quod afferres: indixit tibi humile cor, et non vis intrare. Hoc enim in te non invenis, quia superbia tumuisti. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Iudicabit populos in aequitate. Tunc se illi plangent, qui nolunt modo diligere aequitatem.

2. 12. (v. 11.] Iucundentur coeli, et exultet terra. Iucundentur coeli, qui enarrant gloriam Dei; iucundentur coeli, quos Dominus fecit: exsultet terra, quam compluunt coeli. Coeli enim praedicatores, terra auditores. Commoveatur mare et plenitudo eius. Quod mare? Saeculum. Commotum est mare, et plenitudo maris: omne saeculum concitatum est adversus Ecclesiam, cum dilataretur et aedificaretur, toto orbe terrarum. De ipsa commotione audistis in Evangelio: Tradent vos ad iudicia. Commotum est mare: sed quando vinceret mare eum qui coelos fecit?

13. (vv. 12.13.] Gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Omnes lenes, omnes mites, omnes aequi, campi sunt Dei. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum. Ligna silvarum, Pagani sunt. Quare iam gaudent? Quia praecisi sunt de oleastro, et inserti in oliva. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum: quia praecisae sunt ingentes arbores cedrinae et cyparissinae, et imputribilia ligna translata sunt ad aedificationem domus. Ligna silvarum erant, sed antequam irent in aedificium; ligna silvarum erant, sed antequam olivam parerent.

Christianus debet mundo uti, non illi servire.

14. (v 13.] Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit, quoniam venit iudicare terram. Primo venit, et postea venturus est. Primo venit in Ecclesia sua in nubibus. Quae sunt nubes quae eum portaverunt? Apostoli praedicantes, de quibus audistis, cum legeretur Apostolus: Legatione, inquit, pro Christo fungimur, obsecrantes pro Christo reconciliari Deo. Ipsae sunt nubes in quibus venit, excepto adventu suo posteriore, quo venturus est iudicare vivos et mortuos. Venit primo in nubibus. Haec primo vox ipsius sonuit in Evangelio: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Quid est: Amodo? Nonne Dominus postea venturus est, quando se plangent omnes tribus terrae? Prius venit in praedicatoribus suis, et implevit totum orbem terrarum. Non resistamus primo adventui, ut non expavescamus secundum. Et vae tunc praegnantibus et mammantibus. Audistis modo in Evangelio: Cavete, quia nescitis qua hora veniat. In figura dicta sunt. Quae sunt praegnantes, et quae sunt lactantes? Praegnantes animae dicuntur, quae habent spem in saeculo. Quae autem adeptae sunt iam quod sperabant, pro lactantibus sunt positae. Verbi gratia: emere vult villam; praegnans est, nondum enim factum est, tumet uterus in spe: emit; peperit, adeo lactat quod emit. Vae praegnantibus et mammantibus: vae qui habent spem in saeculo, vae qui haerent his rebus quas de saeculi spe pepererunt. Quid ergo debet facere christianus? Uti mundo, non servire mundo. Quid est hoc? Habentes tamquam non habentes. Sic dicit, sic hortatur quos non vult inveniri a die illa tamquam praegnantes et mammantes, sic eos hortatur: De caetero, fratres, tempus breve est: reliquum est ut et hi qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, quasi non tenentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utentes: praeterit enim figura huius mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Qui sine sollicitudine est, securus exspectat quando veniat Dominus ipsius. Nam qualis amor est Christi, timere ne veniat? Fratres, non erubescimus? Amamus, et timemus ne veniat. Certe amamus? an peccata nostra plus amamus? Ergo ipsa oderimus peccata, et amemus eum qui venturus est ad punienda peccata. Veniet, velimus, nolimus: non enim quia modo non venit, ideo venturus non est. Veniet, et quando nescis; et si paratum te invenerit, nihil tibi obest quia nescis. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum, ante faciem Domini, quoniam venit: prius. Et postea quid? Quoniam venit iudicare terram. Et exsultabunt omnia ligna silvarum. Venit primo, et postea iudicare terram: exsultantes inveniet eos qui primo eius adventui crediderunt, quoniam venit.

Deus bonorum malorumque iudex.

15. Nam: Iudicabit orbem terrarum in aequitate: non partem, quia non partem emit. Totum iudicare habet, quia pro toto pretium dedit. Audistis Evangelium, quia cum venerit, inquit, congregabit electos suos a quatuor ventis. Congregat electos omnes a quatuor ventis: ergo de toto orbe terrarum. Quia et ipse Adam (aliquando hoc dixeram ) orbem terrarum significat secundum graecam linguam. Quatuor enim litterae sunt, A, D, A, et M. Sicut autem Graeci loquuntur, quatuor orbis partes has in capite litteras habent,

dicunt Orientem;, Occidentem;, Aquilonem;, Meridiem: habes, Adam. Ipse ergo Adam toto orbe terrarum sparsus est. In uno loco fuit, et cecidit, et quodam modo comminutus implevit orbem terrarum: sed misericordia Dei undique collegit fracturas, et conflavit igne caritatis, et fecit unum quod fractum erat. Novit illud facere artifex ille; nemo desperet: multum quidem est, sed qui sit artifex, cogitate. Ille refecit, qui fecit; ille reformavit, qui formavit. Iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Quae est aequitas et veritas? Congregabit secum electos suos ad iudicandum, caeteros autem separabit ab invicem: positurus est enim alios ad dexteram, alios ad sinistram. Quid autem aequius, quid verius, quam ut non exspectent misericordiam de iudice, qui noluerunt facere misericordiam, antequam veniret iudex? Qui autem voluerunt facere misericordiam, cum misericordia iudicabuntur. Dicetur enim eis ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et imputat opera misericordiae: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me, et caetera. Rursus ad sinistram positis quid imputatur? Quia noluerunt facere misericordiam. Et quo ibunt? Ite in ignem aeternum. Iste auditus malus magnum gemitum faciet. Sed quid dixit alius psalmus? In memoria aeterna erit iustus; ab auditu malo non timebit. Quid est, auditus malus? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Qui gaudebit ad auditum bonum, non timebit ab auditu malo. Quomodo gaudebunt ad auditum bonum?

Venite, benedicti Patris mei. Et a quo auditu non timebunt? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Haec est aequitas, haec veritas. Iudicabit enim orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua. An quia tu iniustus es, iustus non erit iudex? aut quia tu mendax es, verax non erit veritas? Sed si vis habere misericordem, esto misericors antequam veniat: dimitte si quid in te commissum est, da ex eo quo abundas. Et de cuius das, nisi de illius? Si de tuo dares, largitio esset: cum de illius das, redditio est. Quid enim habes, quod non accepisti? Hae sunt hostiae Deo gratissimae, misericordia, humilitas, confessio, pax, caritas. Has apportemus, et securi exspectabimus adventum iudicis, qui iudicabit orbem terrarum in aequitate, et populos in veritate sua.






Aug. in Psalmos enar. 94