Aug. in Psalmos enar. 114

IN PSALMUM 114 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Dilectionem spes solet accendere.

114
(
Ps 114)


1. (v 1] Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae. Cantet hoc anima quae peregrinatur a Domino, cantet hoc ovis illa quae erraverat, cantet hoc filius ille qui mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est ; cantet hoc anima nostra, fratres et filii carissimi. Erudiamur, et permaneamus, et cum sanctis ista cantemus: Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem deprecationis meae. Numquid ipsa diligendi causa est, quoniam Dominus exaudiet vocem deprecationis meae? ac non potius aut ideo diligimus quia exaudivit, aut ideo diligimus ut exaudiat? Quid est ergo: Dilexi, quoniam exaudiet? An quia dilectionem spes solet accendere, dilexisse se dixit, quoniam speravit exauditurum Deum vocem deprecationis suae?

Multis modis Deus dilectionem suam commendat.

2. (v 2.] Unde autem hoc speravit? Quoniam inclinavit, inquit, aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi. Ergo ideo dilexi, quoniam exaudiet; ideo exaudiet, quoniam inclinavit aurem suam mihi. Sed unde scis, o anima humana, quod inclinavit Deus aurem suam tibi, nisi dicas: Credidi? Manent ergo tria haec, fides, spes, caritas : quia credidisti, sperasti; quia sperasti, dilexisti. Iam si quaeram unde crediderit anima inclinasse sibi aurem Deum suum; nonne respondebit: Quia prior dilexit nos, et Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum ? Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt? ait Doctor Gentium: aut quomodo credent quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Cum haec omnia gesta erga me cernerem, quomodo non crederem quod inclinavit Dominus aurem suam mihi? Et sic commendavit in nobis dilectionem suam, ut Christus pro impiis moreretur. Cum igitur haec mihi annuntiarent speciosi pedes eorum qui annuntiaverunt pacem, qui annuntiaverunt bona, quia omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, credidi aurem eius inclinatam mihi, et in diebus meis invocavi.

Primi peccati consectaria, aerumnae et mors.

3. (v 3.] Et qui sunt dies tui, quoniam dixisti: In diebus meis invocavi? an forte illi quibus venit plenitudo temporis, et misit Deus Filium suum, qui iam dixerat: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te ? Audisti ex ore praedicatoris venientis ad te pedibus speciosis: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis : et credidisti, et in diebus tuis invocasti, et dixisti: O Domine, erue animam meam. Sunt quidem ista: sed dies meos magis, inquit, possum dicere dies miseriae meae, dies mortalitatis meae, dies secundum Adam, plenos laboris et sudoris, dies secundum vetustatem putredinis. Ego enim iacens,

infixus in limo profundi, et in alio psalmo exclamavi: Ecce veteres posuisti dies meos : in his diebus meis invocavi. Distant quippe dies mei a diebus Domini mei. Dies meos dico, quos ipse mihi feci privata audacia, qua deserui eum: et quoniam ubique ipse regnat, et est omnipotens atque omnitenens, merui carcerem; id est, ignorantiae tenebras, et compedes mortalitatis accepi. In his diebus meis invocavi; quia ego et alibi clamo: Educ de carcere animam meam : et quoniam in die salutis, quam mihi praestitit, adiuvit me; intrat in conspectum eius gemitus compeditorum. In his enim diebus meis: Circumdederunt me dolores mortis; pericula inferni invenerunt me: quae nisi aberrantem abs te non invenirent me. Nunc autem illa me invenerunt: ego vero ea non inveniebam, qui gaudebam prosperis saeculi, in quibus plus fallunt pericula inferni.

Mortalitatis miseriam patriaeque amissionem sentiamus.

4. (vv 4-5.] Sed posteaquam et ego tribulationem et dolorem inveni, nomen Domini invocavi. Latebat enim me tribulatio et dolor utilis; tribulatio de qua dat auxilium, cui dictum est: Da nobis auxilium de tribulatione, et vana salus hominis. Ego enim de vana salute hominis gaudendum et exsultandum arbitrabar; sed cum audissem a Domino meo: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur, non exspectavi ut prius amitterem bona temporalia quibus male oblectabar, et tunc lugerem: sed attendi in eamdem ipsam miseriam meam qua talibus oblectabar, quae et amittere formidarem, et tenere non possem; attendi in eam vehementer et fortiter, et me non solum excruciari adversitatibus huius saeculi, sed etiam obligari prosperitatibus vidi; atque ita tribulationem et dolorem qui me latebat inveni, et nomen Domini invocavi. O Domine, erue animam meam. Miser enim ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Dicat igitur sanctus populus Dei: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi: et audiant reliquiae gentium quae nondum invocant nomen Domini; audiant et quaerant, ut inveniant tribulationem et dolorem, et invocent nomen Domini, et salvae fiant. Non hoc eis dicimus, ut quaerant miseriam quam non habent, sed ut inveniant eam quam nescientes habent: neque hoc eis optamus, ut terrena necessaria desint eis, quibus indigent, dum mortaliter vivunt; sed ut hoc plangant, quod amissa satietate coelesti, terrenis, non ad fruendum stabilibus bonis, sed ad sustentandum necessariis indigere meruerunt. Agnoscant et lugeant istam miseriam; faciet eos beatos lugentes, qui eos esse semper miseros noluit.

Dei misericordia et iustitia commendantur.

5. (vv 5.6.] Misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur. Misericors, et iustus, et miseretur. Misericors primum, quia inclinavit aurem suam mihi; et nesciebam propinquasse aurem Dei mei ori meo, nisi per illos speciosos pedes excitarer, ut invocarem: quis enim eum invocavit, nisi quem ipse prior vocavit? Hinc ergo primum misericors. Iustus autem, quia flagellat; et iterum miseretur, quia recipit: flagellat enim omnem filium quem recipit, nec tam mihi amarum debet esse quod flagellat, quam dulce quod recipit. Quomodo enim non flagellet: Custodiens parvulos Dominus, quos grandes quaerit haeredes? quis enim est filius cui non det disciplinam pater eius? Humiliatus sum, et salvum me fecit. Salvum me fecit, quia humiliatus sum: non enim poenalis, sed salutaris dolor est quem secando medicus facit.

Qua via ad quietam spiritum securitatem perveniendum.

6. (vv 7.9.] Convertere ergo, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi: non meritis, aut viribus tuis; sed quoniam Dominus benefecit tibi. Quoniam exemit, inquit, animam meam a morte. Mira res est, carissimi, quod cum dixisset in requiem convertendam animam suam, quoniam benefecit ei Dominus; subiecit: Quoniam exemit animam meam a morte. Ideone in requiem converteretur, quia exempta est a morte? Nonne magis in morte requies dici solet? Quae tandem eius actio est, cuius vita requies, et mors inquietudo est? Talis ergo actio debet esse animae, quae tendat ad quietam securitatem, non quae augeat inquietum laborem: quoniam exemit eam de morte qui misertus eius dixit: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est. Mitis itaque et humilis, tamquam viam Christum sequens, debet esse animae actio tendentis ad requiem: non tamen pigra et desidiosa; ut cursum consummet, sicut scriptum est: In mansuetudine opera tua perfice. Etenim, ne mansuetudo ad segnitiem duceretur, adiunctum est: Opera tua perfice. Neque enim sicut in ista vita somni requies nos reparat ad actionem; sed actio bona perducit ad semper vigilantem quietem.

Spe salvi facti sumus.

7. Ille autem cuncta praestat, cuncta exhibet Deus, de quo hic dicitur: Quoniam Dominus benefecit mihi, quoniam exemit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Haec enim in spe completa erga se cantat quisquis huius carnis vinculum intellegit. Vere quippe dictum est: Humiliatus sum, et salvum me fecit : sed et illud Apostolus verum dicit: Quoniam spe salvi facti sumus. Et de morte quidem quod exempti sumus, recte dicitur iam esse completum, ut mortem intellegamus non credentium, de qualibus ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos : et illud in superiore psalmo: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum. Ex hac ergo morte potest recte intellegere homo fidelis iam exemptam esse animam suam, eo ipso quod ex infideli fidelis effecta est: unde ipse Salvator: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte ad vitam. Caetera vero spe completa sunt in eis qui nondum ex hac vita emigrarunt. Nunc enim cum lapsus nostros periculosissimos cogitamus, non cessant a lacrymis oculi: tunc autem eximet oculos nostros a lacrymis, quando et pedes a lapsu. Quia tunc nullus erit lapsus ambulantium pedum, quando infirmae carnis nullum erit lubricum. Nunc vero, quamvis firma sit via nostra, quae Christus est; tamen quia carnem nobis, quam iubemur edomare, substernimus; in ipso prorsus opere quo eam subditam castigamus, non in ea cadere magnum est: non autem in ea labi, quis potest?

Christi resurrectio arrha est nostrae perfectae salutis.

8. (vv 8.9.] Quapropter quia et in carne sumus, et in carne non sumus (in carne enim sumus eo vinculo quod nondum solutum est, quod dissolvi et esse cum Christo multo magis optimum : non autem sumus in carne ex eo quod spiritus primitias dedimus Deo, si tamen possimus dicere quia conversatio nostra in coelis est, et tamquam capite placeamus Deo, pedibus autem tamquam extremis animae partibus adhuc lubricum sentiamus), audi quemadmodum ad spem pertineat quod ita canitur velut iam sit effectum: Exemit, inquit, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: et tamen non ait: "Placeo"; sed: Placebo in conspectu Domini, in regione vivorum; satis ostendens ab ea parte nondum se placere in conspectu Domini, quae est in regione mortuorum, id est in carne mortali. Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt. Unde quod sequitur, et dicit idem apostolus: Vos autem non estis in carne ; secundum id dicit, quod corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam : secundum quem placebant Domino, quia secundum ipsum in carne non erant. Quis autem placeat Deo vivo, in corpore mortuo? Sed quid ait? Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum qui habitat in vobis : Tunc erimus in regione vivorum, ex omni parte placentes in conspectu Domini, ex nulla ab eo parte peregrini. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino nostro; et in quantum inde peregrinamur, in tantum non sumus in regione vivorum. Confidimus autem et bene arbitramur magis peregrinari a corpore, et immanere ad Dominum; et ideo ambimus, sive immanentes, sive peregrinantes, placentes illi 33 34

esse. Ambimus quidem nunc, qui exspectamus adhuc redemptionem corporis nostri : sed cum absorpta fuerit mors in victoriam, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem ; tunc nullus erit fletus, quia nullus lapsus; et nullus lapsus, quia nulla corruptio. Et ideo iam non ambiemus placere, sed omnino placebimus in conspectu Domini, in regione vivorum.





IN PSALMUM 115 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Fides sine operibus mortua est.

115
(
Ps 115)


1. Notissimum arbitror esse Sanctitati vestrae quod ait Apostolus: Non enim omnium est fides ; et quod maior esse soleat infidelium multitudo, non ignoratis: propter quod dicitur: Domine, quis credidit auditui nostro? Inter quos etiam illi numerantur, de quibus dicit idem apostolus: Omnes sua quaerunt, non quae Iesu Christi : quos alio loco dicit non ex veritate, sed ex occasione praedicare verbum Dei, non caste, id est, non ex animo purae et sincerae caritatis. Aliud enim sentiebant, quod in eorum moribus apparebat; et aliud praedicabant, ut sancto nomine placerent hominibus: nam de his iterum dicit: Neque enim isti Deo serviunt, sed suo ventri. Quos tamen Christum annuntiare permittit. Quamvis enim ea potius crederent quae ipsi faciebant, ut morerentur: ea tamen praedicabant, quae si alii credentes facerent, salvarentur; non enim aliud annuntiabant praeter regulam fidei. Eos quippe excludit Apostolus, dicens: Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Illi non Christum annuntiant qui annuntiant falsitatem; quia Christus veritas est. De istis autem dicit quod Christum annuntient; sed non caste, id est, non animo simplici et puro, et fide sincera quae per dilectionem operatur: terrenis quippe cupiditatibus consulentes, regnum coelorum annuntiabant, habentes in pectore falsitatem, in lingua veritatem. Sciens itaque Apostolus etiam per Iudam evangelizantem credentes esse liberatos, istos quoque ita permittit: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur. Veritatem quippe annuntiabant, etiamsi non veritate, id est non vero animo. Isti loquuntur quod non credunt, et ideo reprobati sunt; quamvis sint utiles eis quos instruit Dominus, dicens: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Unde, nisi quia utilia non credunt esse quae dicunt? Sunt autem alii qui credunt, et non loquuntur quod credunt, vel pigritia, vel timore. Nam et ille servus quamvis talentum habuerit, tamen quia erogare noluit, audit a Domino iudice: Serve nequam et piger. Et alio Evangelii loco dictum est quod multi ex principibus Iudaeorum credidissent in eum, sed non eum confitebantur, ne expellerentur de synagogis; sed etiam ipsi reprehensi atque improbati sunt : sequitur enim Evangelista dicens: Amaverunt enim gloriam hominum magis quam Dei. Si ergo et illi qui verum quod loquuntur non credunt, et illi qui verum quod credunt non loquuntur, merito reprobantur; quis erit servus vere dicendus fidelis, nisi ille cui dicitur: Euge, serve bone,

quoniam in modico fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui ? Talis itaque servus nec antequam credat loquitur, nec cum crediderit tacet; ne vel sic eroget ut ipse non habeat, vel quod habet non erogando non habeat. Sic enim dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

Multae tribulationes iustorum.

2. (v 10.] Dicat ergo iste bonus servus cantans Alleluia, id est, sacrificans Domino sacrificium laudis, a quo auditurus est: Intra in gaudium Domini tui; exsultet, et dicat: Credidi, propter quod locutus sum: hoc est, perfecte credidi. Non enim perfecte credunt qui quod credunt loqui nolunt: ad ipsam enim fidem pertinet etiam illud credere quod dictum est: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor eum coram Angelis Dei. Ex hoc enim est appellatus fidelis ille servus, non tantum quia accepit, sed quia impendit atque lucratus est. Ita et hoc loco non ait: Credidi, et locutus sum; sed propter hoc dicit se locutum esse, quia credidit. Simul enim credidit, et quod praemium loquendo sperare, et quam poenam tacendo timere deberet. Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem humilatus sum nimis. Passus est enim multas tribulationes, propter verbum quod fideliter tenebat, fideliter impendebat; et humiliatus est nimis: quod illi timuerunt qui amaverunt gloriam hominum magis quam Dei. Sed quid est: Ego autem? Diceret potius: Credidi, propter quod et locutus sum, et humiliatus sum nimis: cur addidit: Ego autem, nisi quia homo humiliari potest ab eis qui veritati contradicunt, non ipsa veritas quam credit et loquitur? Unde et Apostolus, cum de catena sua diceret: Sed sermo, inquit: Dei non est alligatus. Sic et iste, quia ipsa est una persona sanctorum testium, hoc est, martyrum Dei: Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem, non illud quod credidi, non sermo quem protuli; sed Ego humiliatus sum nimis.

De nullo prorsus homine praesumendum.

3. (v 11.] Ego autem dixi in ecstasi mea: Omnis homo mendax. Ecstasin pavorem dicit, quem comminantibus persecutoribus, et impendentibus passionibus cruciatus aut mortis, humana infirmitas patitur. Hoc enim intellegimus, quia in isto psalmo vox martyrum apparet. Nam et alio modo dicitur ecstasis, cum mens non pavore alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis assumitur. Ego autem dixi in ecstasi mea: Omnis homo mendax. Conterritus enim respexit infirmitatem suam, et vidit non de se sibi esse praesumendum. Quantum enim ad ipsum hominem pertinet, mendax est: sed gratia Dei verax effectus est, ne pressuris inimicorum cedens non loqueretur quod crediderat, sed negaret; sicut Petro accidit, quoniam de se praesumpserat, et docendus erat de homine non esse praesumendum. Et si de homine non debet quisque praesumere, utique nec de seipso; quia homo est. Bene ergo iste vidit in pavore suo omnem hominem esse mendacem; quia et illi qui nullo pavore vanescunt, ne persequentibus cedendo mentiantur, muneribus Dei tales sunt, non viribus suis. Proinde verissime dictum est: Omnis homo mendax; sed Deus verax, qui ait: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Consolatur humiles, et implet eos non solum fide credendae, sed etiam fiducia praedicandae veritatis, si perseveranter subdantur Deo, nec imitentur unum ex principibus diabolum, qui in veritate non stetit, et cecidit. Si enim omnis homo mendax, in tantum non erunt mendaces, in quantum non erunt homines; quoniam dii erunt, et filii Altissimi.

2. 4. (v 12.] Hoc itaque considerans devotissimus populus fidelium testium, quomodo infirmitatem humanam Dei misericordia non relinquat, in cuius infirmitatis pavore dictum est: Omnis homo mendax; quomodo consoletur humiles, et impleat spiritu fiduciae trepidantes, ut pene mortuo corde reviviscant, nec in semetipsis fidentes sint, sed in eo qui suscitat mortuos, et linguas infantium facit disertas ; qui ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis : haec ergo omnia considerans ille qui dixerat: Ego dixi in pavore meo: Omnis homo mendax, et videns gratia Domini se factum veracem: Quid retribuam, inquit: Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Non ait, pro omnibus quae tribuit mihi; sed pro omnibus quae retribuit mihi. Quae igitur praecesserant hominis, ut omnium donorum Dei non attributio, sed retributio vocari possit? quae praecesserant hominis nisi peccata? Retribuit ergo Deus bona pro malis, cui homines retribuunt mala pro bonis: haec enim retribuerunt qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum.

A Domino datur ipsum patientem imitandi facultas.

5. (vv 13-15.] Sed quaerit iste quid retribuat Domino, et non invenit, nisi ex eis quae ipse Dominus retribuit. Calicem, inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. O homo, peccato tuo mendax, dono Dei verax, et ideo iam non homo; quis tibi dedit calicem salutaris, quem accipiens, et invocans nomen Domini, retribues ei pro omnibus quae retribuit tibi? quis nisi ille qui ait: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Quis tibi dedit imitari passiones suas, nisi qui pro te passus est prior? Ideoque: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Emit eam sanguine suo, quem prior fudit pro salute servorum, ne pro Domini nomine servi fundere dubitarent; quod tamen eorum, non Domini utilitati, proficeret.

Dei servus et insimul filius, Christi assecla.

6. (v 16.] Confiteatur itaque conditionem suam mancipium tanto pretio comparatum, et dicat: O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Ergo et emptus est, et vernaculus est. An cum matre simul est emptus? an quia vernaculus est, pro peccato fugae suae depraedatus, et ideo emptus, quia redemptus est? Filius enim est ancillae secundum quod omnis creatura subdita Creatori est, et verissimo Domino verissimum debet famulatum: quem cum exhibet, libera est, hanc accipiens a Domino gratiam, ut ei non necessitate, sed voluntate deserviat. Ergo iste filius est Ierusalem coelestis, quae sursum est, mater omnium nostrum libera. Et libera quidem a peccato, sed ancilla iustitiae: cuius filiis adhuc peregrinantibus dicitur: Vos in libertatem vocati estis; et rursus eos servos facit, dicens: Sed in caritate servite invicem : quibus item dicitur: Cum serviebatis peccato, liberi eratis a iustitia; nunc vero liberati a peccato, facti autem servi Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. Dicat ergo Deo servus iste: Multi se martyres dicunt, multi servos tuos, quia nomen tuum habent in variis haeresibus et erroribus; sed quia praeter Ecclesiam tuam sunt, non sunt filii ancillae tuae: Ego autem servus tuus, et filius ancillae tuae.

1. 7. (v 17.] Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis. Neque enim inveni ulla merita mea, quando tu disrupisti vincula mea; ideo sacrificium laudis tibi debeo: quia etsi gloriabor quod servus tuus sim et filius ancillae tuae; non in me, sed in te Domino meo gloriabor, qui disrupisti vincula mea, ut a fuga rediens religarer tibi.

2. 8. (v 18.] Vota mea Domino reddam. Quae vota redditurus es? Quas vovisti victimas? quae incensa? quae holocausta? An ad illud respicis, quod paulo ante dixisti: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo; et: Tibi sacrificabo sacrificium laudis? Et revera quisquis bene cogitat quid voveat Domino et quae vota reddat, seipsum voveat, seipsum reddat: hoc exigitur, hoc debetur. Inspecto nummo Dominus dicit; Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt : imago sua redditur Caesari, imago sua reddatur Deo.

Sacrificium Deo acceptabile in pace Ecclesiae offertur.

9. (v 19.] Sed qui meminit non solum servum se esse Dei, sed et filium ancillae Dei, videt ubi reddat vota sua, conformatus Christo per calicem salutaris. In atriis, inquit, domus Domini. Quae domus Dei est, haec ancilla Dei est: et quae domus Dei, nisi omnis populus eius? Ideo sequitur: In conspectu omnis populi eius. Et apertius iam nominat ipsam matrem. Quid est enim aliud populus eius, nisi quod sequitur: In medio tui, Ierusalem? Tunc est enim quod redditur gratum, si de pace atque in pace reddatur. Qui autem filii huius ancillae non sunt, bellum potiusquam pacem amaverunt. Ne quis autem existimet atria domus Domini, et omnem populum eius Iudaeos significari, quia ita clausit iste psalmus, ut diceret: In medio tui, Ierusalem, cuius nomine carnales Israelitae gloriantur; audite sequentem psalmum, qui quatuor versiculis continetur.





IN PSALMUM 116 ENARRATIO.

116
(
Ps 116)

Superioris sermonis continuatio Ierusalem illa caelestis Dei dona collaudat.

(vv 1.2] Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi. Haec sunt atria domus Domini, ille omnis populus eius, haec vera Ierusalem. Audiant magis illi qui huius civitatis filii esse noluerunt, cum se ab omnium gentium communione praeciderunt. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. Haec sunt duo illa, misericordia et veritas, quae in centesimo tertio decimo psalmo memoriae commendanda commonui. Confirmata est autem super nos misericordia Domini, cum eius nomini, per quod liberati sumus, inimicarum gentium rabida ora cesserunt: et veritas Domini manet in aeternum, sive in eis quae promisit iustis, sive in eis quae minatus est impiis.





IN PSALMUM 117 ENARRATIO.

117
(
Ps 117)

Sermo ad populum. Inter confessionem peccatorum et confessionem laudis distinguendum.

1. Audivimus, fratres, admonentem nos atque hortantem Spiritum sanctum, ut sacrificium confessionis offeramus Deo. Confessio autem, vel laudis eius est, vel peccatorum nostrorum. Et illa quidem confessio, qua peccata nostra Deo confitemur, omnibus nota est; ita ut hanc solam dici confessionem in Scripturis sanctis minus erudita existimet multitudo: nam ubi hoc verbum lectoris ore sonuerit, continuo strepitus pius pectora tundentium consequitur. Sed debent advertere quomodo dictum sit in alio psalmo: Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis. Hic enim certe manifestum est vocem confessionis et sonum, non ad moerorem poenitentiae, sed ad laetitiam festivitatis celeberrimae pertinere. Aut si de tam manifesto testimonio quisquam adhuc dubitat, quid dicturus est ad illud quod in Ecclesiastico scriptum est: Benedicite Dominum omnia opera ipsius, date nomini ipsius magnificentiam, et confitemini in laudem ipsius in canticis labiorum et in citharis; et sic dicite in confessione: Quoniam omnia opera Domini bona nimis ? Hic certe nullus vel tardissimus ambigit confessionem in Dei laudibus poni; nisi forte tanta est in cuiusquam mente perversitas, ut dicere audeat etiam ipsum Dominum Iesum Christum peccata sua Patri esse concessum. Quod si aliquis impius propter nomen confessionis tentaret obicere, facillime refelleretur ipsa contextione verborum. Sic enim loquitur: Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Quis non eum intellegat in laude Patris haec dicere? Quis non videat istam confessionem non ad dolorem cordis, sed ad gaudium pertinere; cum etiam praecesserit Evangelista dicens: In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto et dixit: Confiteor tibi, Pater ?

Laudamus Dominum quoniam bonus est.

2. (v 1.] Quapropter, carissimi, quoniam nullo modo est omnino dubitandum, tot congruentibus testimoniis, quorum similia in Scripturis per vos ipsos potestis advertere, non tantum in peccatis, sed et in laudibus Dei confessionem divinis Litteris solere nominari; quid congruentius in hoc psalmo, quando Alleluia cantamus, quod est: Laudate Dominum, nos admoneri intellegimus, cum audimus: Confitemini Domino, quam idipsum, scilicet ut laudemus Dominum? Non potuit laus Dei brevius explicari, quam ut diceretur: Quoniam bonus est. Quid sit grandius ista brevitate, non video; cum ita sit proprium Deo quod bonus est, ut a quodam compellatus ipse Filius Dei, cum audiret: Magister bone, ab eo scilicet qui carnem eius intuens, et divinitatis plenitudinem non intellegens, solum hominem arbitrabatur; responderet: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus. Quod quid est aliud dicere, quam. Si me bonum vis appellare, intellege et Deum? Sed quoniam populo dicitur, in praenuntiatione futurorum liberato ab omni labore et captivitate peregrinationis et ab omni permixtione iniquorum, quod ei per gratiam Dei praestitum est, non solum non retribuentis mala pro malis, sed etiam retribuentis bona pro malis; convenientissime adiunctum est: Quoniam in saeculum misericordia eius.

Dei populus, multa membra sunt unius corporis.

3. (vv 2-5.] Dicat autem domus Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Dicat autem Domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius. Recognoscitis, credo, carissimi, quae sit domus Israel, quae sit domus Aaron, et quoniam utrique sunt timentes Dominum. Ipsi enim sunt pusilli cum magnis, iam in alio psalmo bene insinuati cordibus vestris: quorum numero nos omnes, in eius gratia qui bonus est et in saeculum misericordia eius, sociatos esse gaudeamus; quoniam exauditi sunt qui dixerunt: Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros : ut Israelitis in Christum credentibus, ex quorum numero sunt Apostoli patres nostri, et ad eminentiam perfectorum et ad obedientiam parvulorum adiungeretur numerus Gentium; ut dicamus omnes facti unum in Christo, facti unus grex sub pastore uno, et corpus illius capitis tamquam unus homo dicamus: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Angustia nostrae tribulationis finitur: latitudo autem quo transimus, non habet terminum. Quis enim accusabit adversus electos Dei?

De occulta lucta contra spiritus nequam.

4. (vv 6.7.] Dominus mihi adiutor; non timebo quid faciat mihi homo. Sed numquid solos homines habet inimicos Ecclesia? Quid est homo carni et sanguini deditus, nisi caro et sanguis? Sed ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et rectores mundi tenebrarum harum: id est, rectores iniquorum, mundum istum diligentium, et propterea tenebrarum; quia et nos fuimus aliquando tenebrae, nunc 8 9

autem lux in Domino. Adversus spiritalia, inquit, nequitiae in coelestibus : id est, diabolum et angelos eius; quem diabolum alio loco dicit principem potestatis aeris huius. Audi ergo quod sequitur: Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. Ex quolibet genere inimici exsurgant, sive ex numero malorum hominum, sive ex numero malorum angelorum; in Domini adiutorio despicientur cui confitemur laudem, cui cantamus Alleluia.

5. (vv 8.9.] Despectis autem inimicis, non sic mihi tamquam bonus homo se amicus opponat, ut ipse in se spem meam iubeat collocari: Bonum est enim confidere in Domino, quam confidere in homine. Nec quisquis secundum quemdam modum dici potest angelus bonus, sic a me cogitetur, ut in eo confidere debeam: nemo enim bonus, nisi solus Deus ; et cum videntur adiuvare homo vel angelus, cum hoc vera dilectione faciunt, ille per eos facit, qui eos pro modo eorum bonos fecit. Bonum est ergo sperare in Dominum, quam sperare in principes. Nam et Angeli dicti sunt principes, sicut in Daniele legimus: Michael princeps vester.

Ecclesiae labores et victoriam recolit psalmus.

6. (vv 10.11.] Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos: circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Quod ait: Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos, significat Ecclesiae labores atque victoriam; sed quasi causa quaereretur unde tanta mala superare potuerit, respectum est ad exemplum, et dixit quid primo passa sit in capite suo, addendo quod sequitur:

Circumdantes circumdederunt me: et bene ibi non repetitum est, omnes gentes; quod a Iudaeis solis factum est. Et in nomine Domini ultus sum eos: quia illic ipse pius populus, quod est corpus Christi, persecutores sensit, de quorum genere caro illa suscepta et suspensa est, et pro quo factum est quidquid ab illa interiore divinitate per exteriorem carnem virtute immortali mortaliter factum est.

7. (v 12.] Circumdederunt me sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini ultus sum eos. Hic iam ex ordine gestarum rerum, etiam verborum ordo contexitur. Nam ipsum Dominum caput Ecclesiae recte accipimus circumdatum a persecutoribus, sicut circumdant apes favum. Quid enim ab ignorantibus gestum sit, mystica subtilitate Spiritus sanctus loquitur. Mel quippe apes operantur in favis: nescientes autem persecutores Domini, fecerunt eum nobis ipsa passione dulciorem; ut gustemus et videamus quam suavis est Dominus, qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Iam vero quod sequitur: Et exarserunt velut ignis in spinis: in eius corpore, hoc est, in populo ubique diffuso melius intellegitur; quem circumdederunt omnes gentes, cum sit collectus de omnibus gentibus. Exarserunt quippe velut ignis in spinis, quando peccatricem carnem atque huius mortalis vitae molestissimas compunctiones, persecutionis incendio cremaverunt. Et in nomine, inquit: Domini ultus sum eos: sive quia et ipsi, malitia quae in eis iustos persequebatur exstincta, christiano populo sociati sunt; sive quia caeteri eorum qui contempserunt hoc tempore vocantis misericordiam, veritatem iudicantis in fine sensuri sunt.

Christus invocantibus fratribus nusquam deesse potuit.

8. (v 13.] Tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Quamvis enim esset iam magna multitudo credentium, quasi arenae innumerabili comparanda, et in unam societatem tamquam in cumulum ducta; tamen quid est homo, nisi quod memor es eius? Non dixit: Abundantiam numeri mei, numerus gentium superare non valuit; sed: Dominus, inquit, suscepit me. Multitudinem ergo fidelium in unitate fidei simul habitantem persecutio gentium quo impelleret, ut deiceret, non habebat: quando in eum creditum est, qui et singulos et omnes et ubique susciperet; quia eis invocantibus nusquam deesse potuisset.

1. 9. (v 14.] Fortitudo mea et laudatio mea Dominus; et factus est mihi in salutem. Qui ergo cadunt, cum impelluntur, nisi qui sua sibi fortitudo, et sua sibi volunt esse laudatio? Nullus quippe in certamine cadit, nisi cuius fortitudo et laudatio cadit. Quapropter cuius fortitudo et laudatio est Dominus, tam non cadit quam non cadit Dominus. Et ideo eis factus est in salutem; non quia ipse aliquid factus est quod ante non erat, sed quia ipsi cum in eum crederent, quod non erant facti sunt, et iam ipse non sibi, sed illis, quod aversis a se non erat, salus coepit esse conversis.

2. 10. (v 15.] Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum: ubi vocem moeroris et exitii putabant esse, qui in eorum corpora saeviebant. Non enim sentiebant interiora gaudia sanctorum de spe futura. Unde et Apostolus dicit: Quasi tristes, semper autem gaudentes ; et iterum: Non solum autem, sed etiam gloriamur, inquit, in tribulationibus.

Fecit nobis magna qui potens est.

11. (v 16.] Dextera Domini fecit virtutem. Quam virtutem dicit? Dextera, inquit: Domini exaltavit me. Magna virtus exaltare humilem, deificare mortalem, praebere de infirmitate perfectionem, de subiectione gloriam, de passione victoriam, dare auxilium de tribulatione; ut afflictis vera salus Dei patesceret, affligentibus autem vana salus hominis remaneret. Magna haec; sed quid miraris? audi quid repetat. Non homo se exaltavit, non homo se perfecit, non sibi homo gloriam dedit, non homo vicit, non homo sibi saluti fuit: Dextera Domini fecit virtutem.

12. (v 17.] Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini. At illi stragem funerum ubique facientes, Ecclesiam Christi mori arbitrabantur. Ecce nunc enarrat opera Domini. Ubique Christus beatorum martyrum gloria est. Vicit vapulando ferientes; patiendo, impatientes; diligendo, saevientes.

Cur tanta indigna Christi corpus pertulerit.

1. 13. (v 18.] Tamen cur tanta indigna pertulit corpus Christi, sancta Ecclesia, populus in adoptionem; indicet nobis. Emendans, inquit, emendavit me Dominus, et morti non tradidit me. Non ergo quidquam viribus suis licuisse arbitretur fremitus impiorum: non haberet istam potestatem, nisi sibi data esset desuper. Saepe filios paterfamilias per nequissimos servos emendari iubet; cum illis haereditatem, illis compedes praeparet. Quae est ista haereditas? Auri est, an argenti, an gemmarum, aut fundorum, amoenorumque praediorum? Vide qua intretur, et cognosce quid sit.

2. 14. (v 19.] Aperite, inquit, mihi portas iustitiae. Ecce audivimus portas. Quid est intus? Ingressus, inquit, in eis confitebor Domino. Illa confessio laudis est admirabilis usque ad domum Dei, in voce exultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis : haec est aeterna beatitudo iustorum, qua beati sunt qui inhabitant in domo Dei, in saecula saeculorum laudantes eum.

15. (v 20.] Sed vide quemadmodum intretur in portas iustitiae. Hae portae Domini, inquit, iusti intrabunt in eas. Has saltem nemo intret iniustus, in illam Ierusalem quae non recipit incircumcisum, ubi dicitur: Canes foris. Satis sit quod in longinqua peregrinatione mea inhabitavi cum tabernaculis Cedar, et cum his qui oderunt pacem eram pacificus : pertuli usque in finem permixtionem malorum, sed hae portae Domini; iusti intrabunt in eas.

1. 16. (v 21.] Confitebor, tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Quam saepe ostenditur laudis esse ista confessio, non vulnera medico ostendens, sed de percepta sanitate gratias agens. Ipse autem medicus salus est.

2. 17. (v 22.] At istum quem dicimus? Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: nam hic factus est in caput anguli; ut duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem,

et connecteret utrosque in uno corpore Deo, circumcisionem scilicet et praeputium.

Summus angularis lapis Christus Iesus.

18. (v 23.] A Domino factus est ei: id est, capiti anguli a Domino factus est. Quamvis enim hoc non esset factus, nisi passus esset; non tamen hoc ab eis a quibus passus est, factus est. Nam illi qui aedificabant, reprobaverunt; sed in eo quod Dominus occulte aedificabat, fecit in caput anguli quod illi reprobaverunt. Et est mirabilis in oculis nostris: in oculis interioris hominis, in oculis credentium, sperantium, diligentium; non in oculis carnalibus eorum qui quasi hominem contemnendo reprobaverunt.

19. (v 24.] Hic est dies quem fecit Dominus. Meminit iste homo se dixisse in superioribus psalmis: Quoniam inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi ; dies suos commemorans veteres: unde modo dicit: Hic est dies quem fecit Dominus; id est, quo mihi salutem dedit. Hic est dies de quo dixit: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te ; id est, dies quo ille mediator factus est in caput anguli. Exsultemus ergo et iucundemur in eo.

Redentibus nobis Christus via.

20. (v 25.] O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prospera iter vero. Quia dies salutis est, salvum me fac: quia de longinqua peregrinatione revertentes seiungimur ab eis qui oderant pacem, cum quibus eramus pacifici, et cum loqueremur eis, debellabant nos gratis ; bene prospera iter redeuntibus, quia tu nobis factus es via.

21. (v 26.] Benedictus enim qui venit in nomine Domini. Maledictus ergo ille qui venit in nomine suo; sicut in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Benediximus vos de domo Domini. Credo quod ista vox magnorum est ad pusillos, eorum scilicet magnorum qui Verbum Deum apud Deum, sicut in hac vita possunt, mente contingunt; et tamen sermonem suum propter parvulos temperant, ut possint sinceriter dicere quod ait Apostolus: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis; caritas enim Christi compellit nos. Ipsi parvulos benedicunt de interiore domo Domini, ubi laus illa in saecula saeculorum non deficit: et ideo videte quid inde annuntient.

Christus hostia, altare et sacerdos.

22. (v 27.] Deus Dominus, et illuxit nobis. Dominus ille qui venit in nomine Domini, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli ; mediator ille Dei et hominum homo Christus Iesus, Deus est, aequalis est Patri, et illuxit nobis, ut quod credidimus intellegeremus, et vobis nondum intellegentibus, sed iam credentibus, enuntiaremus. Ut autem et vos intellegatis: Constituite diem festum in confrequentationibus, usque ad cornua altaris: id est, usque ad interiorem domum Dei, de qua vos benediximus, ubi sunt altaris excelsa. Constituite diem festum, non tepide ac segniter, sed in confrequentationibus. Ipsa est enim vox exsultationis, soni festivitatem celebrantis, ambulantium in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Si enim est ibi spiritale sacrificium, sempiternum sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus est, et altare sempiternum pacata mens ipsa iustorum. Hoc apertius dicimus, fratres: quicumque Deum Verbum intellegere volunt, non eis sufficiat caro, quod propter eos Verbum factum est, ut lacte nutrirentur; nec in terra sufficiat iste dies festus quo agnus occisus est: sed constituatur in confrequentationibus, quousque perveniatur, exaltatis a Domino mentibus nostris, usque ad eius divinitatem interiorem, qui nobis exteriorem humanitatem lacte nutriendis praebere dignatus est.

Nihili salubrius delectat nos quam Dei laus.

23. (vv 28.29.] Et quid ibi aliud, nisi laudes eius cantabimus? Quid ibi aliud dicemus, nisi:

Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te: confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem? Non strepitu verborum ista dicemus, sed dilectio inhaerens illi per seipsam clamat istam vocem, et dilectio ipsa vox est ista. Itaque sicut coepit laudem, ita terminat: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Hinc coepit Psalmus, huc desinit; quoniam sicut ab initio quod deseruimus, ita in finem quo redimus, non est aliquid quod salubrius delectet, quam laus Dei, et semper Alleluia.






Aug. in Psalmos enar. 114