Aug. in Psalmos enar. 11810

IN EUMDEM PSALMUM 118,25-32 Sermo 10


11810
(
Ps 118,25-32)



Terrenis rebus adhaerendo in mortem labimur.

1. (v 25.] Sequitur in isto psalmo maiore, quod considerare, et sicut Dominus dederit, pertractare debemus: Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. Quid est: Adhaesit pavimento anima mea? Nam cum adiungit et dicit: Vivifica me secundum verbum tuum; quare se vivificari poscat, utique causam praemisit, dicendo: Adhaesit pavimento anima mea. Ergo quia propterea se vivificari petit, quia pavimento adhaesit anima eius; mirum si boni aliquid hinc vult intellegi. Ita quippe se habet tota ista sententia, tamquam diceret: Mortuus sum; vivifica me. Quid est ergo pavimentum? Si tamquam unam quamdam domum magnam universum mundum velimus accipere, videmus velut eius cameram coelum: terra erit igitur pavimentum. Vult itaque terrenis erui, et cum Apostolo dicere: Conversatio nostra in coelis est. Proinde terrenis adhaerere mors animae est; cui malo contraria poscitur vita, cum dicitur: Vivifica me.

Carnis concupiscentia Spiritus Sancti dono consumenda.

2. Sed videndum est utrum congruant huic verba ista, qui superius talia dixerat, quibus magis Deo videatur adhaesisse quam pavimento, ut conversatio eius non in terrenis, sed in coelestibus haberetur. Quomodo enim potest intellegi terrenis adhaesisse qui dicit: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus; nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae? Haec sunt enim verba eius antecedentia, quorum antecedentium ista sunt consequentia: Adhaesit pavimento anima mea. An ex hoc intellegere debemus, quantumlibet quisque proficiat in iustificationibus Domini, habere eum mortalis carnis affectum circa ista terrena, in quibus vita humana tentatio est super terram ; et ab hac morte si perseveranter proficit, quotidie reviviscere, vivificante illo, cuius gratia homo noster interior renovatur de die in diem ? Nam et illud Apostolus cum dicebat: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino, et concupiscebat dissolvi, et esse cum Christo ; adhaeserat pavimento anima eius. Unde et corpus ipsum, quia ex terra est, non absurde intellegitur pavimentum; quod adhuc quia corruptibile est et aggravat animam, recte in illo congemiscitur et dicitur Deo: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Neque enim non cum corporibus nostris semper cum Domino erimus ; sed tunc quia non erunt corruptibilia nec animas aggravabunt, si diligenter consideremus, non eis nos, sed ipsa nobis potius adhaerebunt, nos autem Deo. Unde alterius psalmi verba illa sunt: Mihi autem adhaerere Deo bonum est : ut vivant corpora ex nobis, adhaerendo nobis; nos autem vivamus ex Deo, quia nobis adhaerere Deo bonum est. Adhaesio quippe ista de qua dictum est: Adhaesit pavimento anima mea, non coniunctionem carnis et animae, quamvis et ipsam quidam intellexerint; sed carnalem magis animae affectum, quo caro concupiscit adversus spiritum, significare mihi videtur. Quod si recte accipitur, profecto qui dicit: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum, non id orat, ut de corpore mortis huius, morte ipsius corporis interveniente solvatur; quod dies ultimus vitae huius, qui propter eius brevitatem non potest esse diuturnus,

quandoque facturus est: sed ut concupiscentia qua concupiscitur adversus spiritum, magis magisque minuatur, et concupiscentia qua concupiscitur adversus carnem, magis ac magis augeatur; donec ista consumatur in nobis, et illa consummetur per Spiritum sanctum qui datus est nobis.

Doceat nos Dominus vias suas...

3. (v 26.] Bene autem non ait: Vivifica me secundum meritum meum; sed ait, secundum verbum tuum: quod quid est aliud, nisi, secundum promissum tuum? Filius promissionis vult esse, non filius elationis; ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Hoc est enim verbum promissionis: In Isaac vocabitur tibi semen: hoc est: Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine. Nam quid erat ipse per seipsum, in eo quod sequitur, confitetur: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me. Nonnulli quidem codices habent, vias tuas; sed plures, et maxime graecis, vias meas, hoc est, malas. Nam hoc mihi videtur dicere: Peccata mea confessus sum, et exaudisti me, hoc est, ut dimitteres ea. Doce me iustificationes tuas. Confessus sum vias meas, delesti eas; doce me tuas. Sic doce me, ut agam; non ut tantummodo sciam quid agere debeam. Sicut enim dictum est de Domino quod non noverat peccatum, et intellegitur, non fecerat; sic et iustitiam ille vere dicendus est nosse, qui facit. Proficientis haec oratio est. Nam utique si omnino non faceret, profecto illa superiora non diceret: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Non ergo in quibus exercebatur, has vult a Domino discere; sed ab istis ad alias proficiendo, velut crescendo, desiderat pervenire.

...nosque adiuvet ad ampliores profectus consequendos.

4. (vv 27.28.] Denique adiungit et dicit: Viam iustificationum tuarum insinua mihi; vel, sicut nonnulli codices habent, instrue me: quod expressius de graeco dicitur, fac me intellegere. Et exercebor in mirabilibus tuis. Ipsas iustificationes ampliores, quas proficiendo cupit apprehendere, mirabilia Dei vocat. Sunt ergo quaedam Dei iustificationes ita mirabiles, ut humana infirmitas ab eis qui experti non sunt, non ad eas posse pervenire credatur. Unde laborans iste, et earum difficultate quodam modo fatigatus, adiungit: Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis. Quid est, dormitavit, nisi ab spe refriguit qua eas se apprehensuram esse crediderat? Sed, confirma me, inquit, in verbis tuis, ne ab eis quoque ad quae pervenisse me iam sentio, decidam dormitando: confirma itaque me in eis verbis tuis quae iam teneo, quae iam facio, ut ex eis ad alia possim proficiendo pertendere.

De operum lege et lege fidei.

5. (v 29.] Et quid impedit in via iustificationum Dei sic ambulare, ut homo facile possit ad illa etiam mirabilia pervenire? Quid putamus, nisi quod a se amoveri in consequentibus rogat dicens: Viam iniquitatis amove a me? Et quia lex factorum subintravit, ut abundaret delictum ; sequitur, et dicit: Et lege tua miserere mei. Qua lege, nisi lege fidei? Audi Apostolum: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non; sed per legem fidei. Haec est lex fidei, qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus quod per nosmetipsos implere non possumus; ne ignorantes Dei iustitiam, et nostram volentes constituere, iustitiae Dei non simus subiecti. In lege itaque factorum est Dei iubentis iustitia; in lege autem fidei, subvenientis misericordia.

Magnum Dei munus est iustitia delectari.

6.(vv 30-32.] Cum autem dixisset: Et lege tua miserere mei; de beneficiis eius quae iam consecutus est, quodammodo, si dici potest, praescribit, ut impetret caetera quae nondum est consecutus. Ait enim: Viam veritatis elegi; iudicia tua non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis; Domine, noli me confundere. Viam veritatis elegi, ubi currerem: iudicia tua non sum oblitus, ut currerem. Adhaesi testimoniis tuis, cum currerem: Domine, noli me confundere; quo curro pertendam, quo tendo perveniam. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. Denique sequitur: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Non currerem, nisi dilatasses cor meum. Prorsus isto versu exponitur quemadmodum dictum sit: Viam veritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus, adhaesi testimoniis tuis. Cursus est quippe iste viae mandatorum Dei. Et quia potius eius beneficia quam sua merita Domino allegat; tamquam diceretur ei: Quomodo istam viam cucurristi, eligendo, et Dei iudicia non obliviscendo, et eius testimoniis adhaerendo, an per teipsum ista potuisti? Non, ait. Quid ergo? Viam mandatorum tuorum, inquit, cucurri cum dilatasti cor meum. Non ergo per proprium, et quasi nullius tuae opis indigum arbitrium meum; sed cum dilatasti cor meum. Cordis dilatatio, iustitiae est delectatio. Haec munus est Dei, ut in praeceptis eius non timore poenae angustemur, sed dilectione, et delectatione iustitiae dilatemur. Hanc enim nobis promittit latitudinem eius dicens: Habitabo in eis, et deambulabo. Quam enim latum est ubi deambulat Deus! in hac latitudine diffunditur caritas in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Unde etiam dictum est: Et in plateis tuis discurrant aquae tuae : platea quippe de verbo graeco a latitudine nomen accepit; quoniam graece dicitur latum. Hae sunt aquae de quibus Dominus clamat: Qui sitit veniat ad me. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius: et exponens Evangelista quid dixerit: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui credituri erant in eum. Multa dici possent de ista cordis latitudine, sed huius sermonis iam contradicitur longitudini.




IN EUMDEM PSALMUM 118,33-36 Sermo 11

11811
(
Ps 118,33-36)



Non poenae timore sed iustitiae amore operandum.

1. (v 33.] In psalmo isto magno sequitur quod nobis, adiuvante Domino, considerandum atque tractandum est: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper. Apostolus dicit: Iusto lex non est posita, iniustis autem et non subditis, et caetera, quae ibi concludens ait: Etsi quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi. Numquid ergo talis erat iste qui dicit: Legem pone mihi, Domine, qualibus beatus Paulus dicit positam legem? Absit. Si enim talis esset, non superius dixisset: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Quid est ergo quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non ponitur iusto? An eo modo non ponitur iusto, quomodo posita est populo contumaci, in tabulis lapideis, non in tabulis cordis carnalibus ; secundum testamentum vetus ex monte Sina, quod in servitutem generat, non secundum testamentum novum, de quo scriptum est per Ieremiam prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quoniam hoc est testamentum quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentibus eorum, et in cordibus eorum scribam eas ? Ecce quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut iniustis et non subditis, ad vetus testamentum pertinentibus posita est, in tabulis lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est supernae Ierusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto Spiritu tamquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur: non quam memoria teneant, et vita neglegant; sed quam sciant intellegendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angustiis. Nam qui timore poenae, non amore iustitiae opus legis facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset fieri, mallet utique non iuberi: ac per hoc legis, quam vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui immundus est voluntate. Talis non potest dicere quod iste dixit in superioribus versibus: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum ; quia illa dilatatio caritatem significat, quae secundum Apostolum legis 7

est plenitudo.

Dei dono in via mandatorum proficitur.

2. Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni; quae utique si non ei posita fuisset, non viam mandatorum Dei in cordis latitudine cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, et Dei donum novit esse quod proficit; quid aliud petit, cum sibi legem poni petit, nisi ut in ea magis magisque proficiat. Quemadmodum si poculum plenum teneas, et sitienti dare incipias; et haurit bibendo, et poscit desiderando. Quibus autem iniustis et non subditis Lex in lapideis tabulis ponitur, praevaricationis reos, non promissionis efficit filios. Sed et ille qui eius meminit, nec eam diligit, eo modo reus est; quia memoria eius lapis illi est quodammodo scriptus, non quo adornetur, sed quo prematur; pondus oneris, non titulus honoris. Hanc autem legem iste viam iustificationum Dei vocavit; nec alia via est mandatorum eius, quam se cucurrisse iam dixerat, cum dilatatum est cor eius. Ergo et cucurrit, et currit, donec perveniat ad palmam supernae vocationis Dei. Denique cum dixisset: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum; addidit, et exquiram eam semper. Quid enim exquirit quod habet, nisi quia et habet agendo, et exquirit proficiendo?

Dei Lex semper exquirenda.

3. Sed quid est, semper? Utrum exquirendi non erit finis; sicut dictum est: Semper laus eius in ore meo ; quia laudandi non erit finis: neque enim Deum non laudabimus, cum ad eius regnum pervenerimus aeternum, cum legamus: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te ? An, semper, dictum est, quamdiu hic vivitur, quia tamdiu proficitur; post hanc autem vitam qui bene hic proficiebat, ibi perficitur? Sicut de quibusdam feminis dictum est, semper discentes: sed illae male, quia secutus adiunxit: Et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes. Qui vero in melius semper hic proficit, quo proficiendo nititur, pervenit, ubi iam non proficiat, quia perfectus sine fine consistit. Nec de illis tamen ita dictum est, semper discentes, ut et post mortem discere perseverent vana et infructuosa; cum talibus doctrinis successerint non studia, sed supplicia sempiterna. Hic ergo exquiritur Dei lex, quamdiu in ea proficitur, et sciendo et diligendo; ibi autem plenitudo eius manet ad fruendum, non remanet ad quaerendum. Sic etiam illud dictum est: Quaerite faciem eius semper. Ubi semper, nisi hic? Non enim et ibi quaeremus Dei faciem, ubi videbimus facie ad faciem. Aut si recte dicitur exquiri quod sine fastidio diligitur, et id agitur ne amittatur; semper omnino sine fine quaeremus legem Dei, hoc est veritatem Dei: in hoc quippe ipso dicitur psalmo: Et lex tua veritas. Quaeritur nunc, ut teneatur; tunc tenebitur, ne derelinquatur: sicut de Spiritu Dei dictum est quod omnia scrutetur, etiam altitudines Dei ; non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquat omnino quod nesciat.

In duobus caritatis praeceptis tota Lex pendet et Prophetae.

4. (v 34.] Gratia itaque Dei nobis praecipue commendatur, quando sibi legem poni poscit a Domino, qui utique iam legem secundum litteram noverat. Sed quia littera occidit, spiritus autem vivificat ; orat ut per Spiritum faciat quod per litteram sciebat; ne per scientiam mandati non observati etiam praevaricationis ei crimen accedat. Quamquam etiam ut sciatur lex quomodo scienda est, id est, ut intellegatur quid sibi velit, quare sit eis posita qui eam non erant servaturi, quid habeat utilitatis etiam hoc ipsum quod lex subintravit, ut abundaret delictum, nemo comprehendit, nisi a Domino acceperit intellectum: unde iste adiungit et dicit: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Cum enim quisque legem scrutatus fuerit, et ad eius alta pervenerit, in quibus tota pendet; profecto debet Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et proximum suum tamquam seipsum. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Hoc videtur promisisse, cum dixit: Et custodiam illam in toto corde meo.

5. (v 35.] Sed quia et hoc minus valet viribus propriis, nisi adiuvetur ab illo qui iubet, ut faciat quod iubet: Deduc me, inquit, in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Parum est mihi voluntas mea, nisi in eo quod volui, me ipse deducas. Et certe ipsa est semita; hoc est via mandatorum Dei, quam se, dilatato ab illo corde suo, cucurrisse iam dixerat. Quam propterea etiam semitam vocat, quia angusta est via quae ducit ad vitam ; et cum sit angusta, nisi dilatato corde non curritur.

Cultum Dei sincerum impedit avaritia, omnium malorum radix.

6. (v 36.] Sed quoniam adhuc proficit, adhuc currit; et ideo divinum auxilium quo deducatur inquirit, quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei ; denique quia et ipsum velle Deus operatur in nobis, praeparatur enim voluntas a Domino; sequitur et dicit: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Quid est inclinatum cor ad aliquid habere, nisi hoc velle? Et voluit ergo, et orat ut velit. Voluit, cum dicit: Deduc me in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui: orat autem ut velit, cum dicit: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Hoc itaque orat, ut in ipsa voluntate proficiat. Quae sunt autem Dei testimonia, nisi quibus sibi ipse attestatur? Testimoniis enim aliquid probatur; ac per hoc iustificationes Dei et mandata Dei testimoniis Dei probantur; et quidquid nobis persuadere vult Deus, suis testimoniis persuadet: in quae iste petit inclinari cor suum, et non in avaritiam. Testimoniis quippe suis agit nobiscum Deus, ut eum gratis colamus; quod impedit avaritia radix omnium malorum. Tali verbo graeco hic appellat, a quo possit intellegi generalis avaritia, qua plus appetit quisque quam sat est: enim latine plus est; habitus est, ab eo quod est habere. Ergo a plus habendo appellata est, quam latini interpretes in hoc loco nonnulli interpretati sunt emolumentum, quidam vero utilitatem; sed melius qui avaritiam. Dicit autem Apostolus: Radix enim omnium malorum avaritia est. Sed in graeco, unde in nostram linguam verba ipsa translata sunt, non legitur apud Apostolum, quod in loco isto psalmi huius; sed, quo verbo significatur amor pecuniae. Verum Apostolus intellegendus est isto nomine genus significasse per speciem, id est, per amorem pecuniae universalem generalemque avaritiam, quae vere radix est malorum omnium. Nam ipsi primi homines per serpentem decepti et deiecti non fuissent, nisi plus quam acceperant habere, et plus quam facti fuerant esse voluissent. Hoc quippe ille promiserat dicens: Eritis sicut dii. Ergo ista subversi sunt. Plus enim volentes habere quam acceperant, et quod acceperant amiserunt. Cuius vestigium veritatis quae ubique dispersa est, et in forensi iure deprehensum est, quo institutum est ut plus petendo causa cadat: id est, ut qui plus petierit quam ei debetur, et quod ei debebatur amittat. Omnis autem a nobis circumciditur avaritia, si gratis colatur Deus. Ad quod sanctum Iob in agone tentationis ipse provocat inimicus, cum de illo dicit: Numquid gratis colit Iob Deum? Putabat enim Diabolus quod in Deo colendo vir iustus cor inclinatum haberet in avaritiam, et causa emolumenti vel utilitatis rerum temporalium quibus eum ditaverat Dominus, velut mercenarius ei pro tali mercede serviret: sed quam gratis Deum coleret, tentatus apparuit. Si ergo cor non habeamus inclinatum in avaritiam, Deum non colimus nisi propter Deum, ut sui cultus ipse sit merces. Ipsum diligamus in seipso, ipsum diligamus in nobis, ipsum in proximis nostris quos diligimus sicut nosmetipsos, sive habeant eum, sive ut habeant eum. Quod nobis quoniam ipso donante confertur, ideo illi dicitur. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Sed quae sequuntur, alio sermone tractanda sunt.




IN EUMDEM PSALMUM 118,37-40 Sermo 12


11812
(
Ps 118,37-40)



Contemplandae veritati adhaesuri, interim vanitati subicimur.

1. (v 37.] Sequitur in psalmo quem suscepimus disserendum: Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. A contrario differunt inter se vanitas et veritas. Huius autem mundi cupiditas, vanitas: sed Christus, qui ex hoc mundo liberat, veritas. Ipse est et via in qua se vult iste vivificari, quia ipse est et vita; ipse quippe ait: Ego sum via, veritas et vita. Sed quid est: Averte oculos meos, ne videant vanitatem? Numquid quamdiu sumus in hoc mundo, possumus non videre vanitatem? Omnis enim creatura vanitati subiecta est, quae intellegitur esse in homine; et: Omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? An iste fortassis hoc orat, ut non sit eius vita sub sole, ubi omnia vanitas; sed in illo sit, in quo se vivificari petit? Ille quippe ascendit non super solem tantum, sed super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et in illo magis quam sub sole vivunt qui non inaniter audiunt quod dixit Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ac per hoc si vita nostra ibi est ubi veritas, non est vita nostra sub sole ubi vanitas. Sed hoc tam magnum bonum magis habemus in spe, non tenemus in re: et secundum spem nostram beatus Apostolus ista locutus est; quia et illud cum dixisset: Vanitati creatura subiecta est, adiecit atque ait: Non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. Ergo in spe, qua speramus nos adhaesuros contemplandae veritati, subiecti sumus interim vanitati. Creatura quippe ista spiritalis, animalis, corporalisque omnis in homine est; imo homo est. Sponte peccavit, et inimica facta est veritati: sed ut merito puniretur, non sponte subiecta est vanitati. Denique post pauca: Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui nondum quidem ex toto quod sumus, sed ex ea parte qua pecoribus meliores sumus, Deo, non vanitati subditi sumus, hoc est, per primitias spiritus: et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Quamdiu itaque hic secundum carnem sumus, cuius adoptionem et redemptionem per patientiam spei adhuc exspectamus; tamdiu secundum id per quod sub sole sumus, vanitati subiecti sumus. Quamdiu igitur ita sumus, unde possumus non videre vanitatem, cui etiam subiecti sumus in spe? Quid est ergo quod iste dicit: Averte oculos meos, ne videant vanitatem? An hoc petit, ut non quidem in hac vita quod in spe gerimus impleatur, sed ut in ea sorte sit, quae in illo quandoque possit impleri, cum liberabitur a servitute corruptionis, et spiritu et anima et corpore, in libertatem gloriae filiorum Dei, ubi iam non videat vanitatem?

Sanctorum merces reposita est apud Patrem.

2. Possunt quidem verba ista sic intellegi, non praeter regulam fidei; sed est hic alius sensus quem mihi fateor plus placere. Dominus in Evangelio dicit: Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? Proinde magni interest, cum aliquid boni facimus, cuius rei contemplatione faciamus. Officium quippe nostrum, non officio, sed fine pensandum est; ut scilicet non tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter quod facimus, cogitemus. Hos oculos quibus contemplamur quare faciamus quod facimus, averti poscit ne videant vanitatem; id est, ne hanc attendat, propter quam faciat, cum boni aliquid facit. In qua vanitate praecipuum locum obtinet amor laudis humanae, propter quam multa magna fecerunt qui magni in hoc saeculo nominati sunt, multumque laudati in civitatibus gentium, quaerentes non apud Deum, sed apud homines gloriam, et propter hanc velut prudenter, fortiter, temperanter, iusteque viventes; ad quam pervenientes perceperunt mercedem suam, vani vanam. Ab hac vanitate volens Dominus avertere oculos suorum: Attendite, inquit, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est. Deinde cum ipsius iustitiae quasdam partes exsequeretur, praecipiens de eleemosynis, de oratione, de ieiunio, ubique id admonuit, ne aliquid eorum propter gloriam hominum fiat, et ubique dicit eos qui propterea faciunt, percepisse mercedem suam, id est non aeternam quae sanctis reposita est apud Patrem, sed temporalem quam quaerunt qui contemplantur in suis operibus vanitatem: non quia ipsa laus humana culpanda est (nam quid tam optandum est hominibus, quam ut eis placeant quae debeant imitari?), sed propter ipsam laudem bene operari, hoc est vanitatem in suis operibus intueri. Quandoquidem et ipsa ab hominibus laus homini iusto quantacumque provenerit, non ibi esse debet eius finis boni, sed etiam ipsa referenda est ad laudem Dei, propter quem bona faciunt vere boni; quoniam non a seipsis, sed ab illo fiunt boni. Denique in eodem sermone Dominus iam dixerat eis: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Ubi finem posuit, hoc est in gloria Dei, hoc debemus quando aliquid boni facimus intueri, si avertuntur a vanitate oculi nostri. Non ergo sit finis boni operis in laudibus hominum, sed ipsas laudes hominum corrigamus, et ad Dei laudes omnia referamus, a quo nobis datur quidquid in nobis sine laudantis errore laudatur. Porro si vanum est propter hominum laudes bona facere, quanto vanius propter adipiscendam pecuniam, vel augendam, sive retinendam, et si quid huiusmodi est commodi temporalis, quod nobis accedit extrinsecus? Quia omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? Propter ipsam denique temporalem salutem non debemus facere bona opera nostra, sed potius propter illam quam speramus aeternam, ubi bono immutabili perfruamur, quod nobis erit ex Deo, imo quod nobis est ipse Deus. Si enim sancti Dei propter hanc temporalem salutem bona opera facerent, nunquam martyres Christi bonum opus confessionis in eiusdem salutis amissione perficerent. Sed acceperunt auxilium de tribulatione, non intuentes vanitatem, quia vana salus hominis ; et diem hominum non concupierunt, quia homo vanitati similatus est, dies eius sicut umbra praetereunt.

Dei dono efficimur boni castoque timore munimur.

3. (v 38.] Cum autem Deus rogatur, ut ea quae videntur esse in nostra potestate, id est, oculorum aversio a videnda vanitate ab illo nobis concedatur, quid nisi eius gratia commendatur? Nonnulli enim ab ea vanitate non averterunt oculos suos, quia putaverunt a seipsis se fieri iustos et bonos, et dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei ; quia et ipsi homines sunt, qui sibi nimium placuerunt, et de sui arbitrii viribus praesumpserunt: sed etiam haec vanitas et praesumptio spiritus est. Cum ergo dixisset: Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me; quae via non vanitas, sed veritas est: deinde subiunxit: Statue servo tuo eloquium tuum in timorem tuum. Quod quid est aliud quam: Da mihi ut faciam quod eloqueris? Neque enim statutum est eloquium Dei his qui in se movent illud contra faciendo; eis autem statutum est in quibus immobile est. Statuit itaque Deus eloquium suum in timorem suum eis quibus dat spiritum timoris sui: timoris autem non illius de quo dicit Apostolus. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore ; hunc enim consummata caritas foras mittit timorem : sed illius timoris quem dicit propheta spiritum timoris Dei ; timoris utique casti, permanentis in saeculum saeculi, timoris quo timetur offendi qui amatur. Aliter quippe timet adultera virum suum, aliter casta: adultera, ne veniat; casta, ne deserat.

Iudicia nostra saepe non suavia sed temeraria.

4. (v 39.] Amputa, inquit, opprobrium meum quod suspicatus sum, quia iudicia tua suavia. Quis est qui suum opprobrium suspicatur, et non magis novit suum quisque opprobrium, quam cuiuslibet alienum? Suspicari enim potius alienum potest homo, non suum; quoniam quod suspicatur, ignorat: in suo autem opprobrio non est cuiusque suspicio, sed scientia, ubi loquitur conscientia. Quid est ergo quod ait: Opprobrium meum quod suspicatus sum? Nimirum de superiore sensu etiam iste ducendus est: quoniam quamdiu non avertit homo oculos suos ne videant vanitatem, quod in seipso agitur, hoc de aliis suspicatur; ut propter quod ipse colit Deum, vel propter quod bona opera facit, propter hoc credat et alterum facere. Possunt quippe homines videre quod agimus; cuius autem rei contemplatione agamus occultum est: et ideo datur suspicionibus locus, ut audeat homo iudicare de occultis hominum, et falsa plerumque, et, si vera, tamen incognita temere suspicari. Propterea Dominus cum de ipso fine loqueretur propter quem iustitiam facere debemus, ut oculos nostros a contemplatione averteret vanitatis, monuit ne propter laudes hominum bona opera faciamus, dicens: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Monuit, ne propter pecuniam, dicens: nolite vobis thesaurizare in terra; et: Non potestis Deo servire et mammonae. Monuit ne propter ipsum necessarium victum atque vestitum, dicens: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Et cum haec omnia monuisset, quia possumus suspicari eos quos iuste vivere videmus, et quo fine faciant non videmus, propter aliquid huiusmodi benefacere; continuo subiecit: Nolite iudicare, ne iudicemini. Unde et hic cum dixisset: Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; addidit, quia iudicia tua suavia, id est, iudicia tua vera. Veritatis enim amator suave clamat esse quod verum est. Hominum autem iudicia de occultis hominum, non suavia, quia temeraria. Et ideo suum dixit opprobrium quod de aliis est suspicatus; quia et hoc quod Apostolus ait: Comparantes semetipsos sibimetipsis, non intellegunt: hoc enim proclivius homo suspicatur in alio, quod sentit in seipso. Hoc itaque opprobrium suum petebat auferri, quod in se senserat, et in aliis fuerat suspicatus; ut non esset diabolo similis, qui de occultis sancti Iob suspicatus est quod non gratis Deum coleret, quem poposcit tentandum, ut crimen quod obiceret inveniret.

Aemulatio suspiciones malas parit, caritas non aemulatur.

5. (v 40.] Sed cum libenter alterius opprobrium nonnisi aemulatio suspicetur, dum bonum opus reprehendi non potest, quia se asserit quod apertum est; et quo fine fiat reprehenditur, quia non se exserit quod occultum est; atque ita male suspicari eum libet cui libet, non videndo quod latet, et invidendo quod eminet: profecto contra hoc malum, quo quisque libenter de homine malum quod non perspicit suspicatur, caritas habenda est, quae non aemulatur ; quam Dominus praecipue commendat, dicens: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis; et: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis in invicem : et de dilectione Dei et proximi loquens: In his, inquit, duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae. Unde et iste contra suae suspicionis opprobrium quod desiderat amputari: Ecce, inquit, concupivi mandata tua; in tua iustitia vivifica me. Ecce concupivi ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere te, et proximum sicut me: non in mea, sed in tua iustitia vivifica me, hoc est, ista caritate quam concupivi, imple me. Adiuva ut faciam quod commendas, dona ipse quod mandas. In tua iustitia vivifica me: quia in me unde morerer habui; unde autem vivam non invenio nisi in te. Iustitia tua Christus est, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et in illo invenio mandata tua quae concupivi, ut in tua iustitia, hoc est in illo, vivifices me. Ipse est enim Verbum Deus; et Verbum caro factum est, ut esset et proximus meus.




IN EUMDEM PSALMUM 118,41-44 Sermo 13


11813
(
Ps 118,41-44)



Quod filii Dei sumus, ipsius gratiae dono tribuamus.

1. (v 41.] Sermoni pristino, quem de psalmo qui est omnium prolixissimus, nuper habuimus, de verbis eius quae sequuntur iste iungendus est. Haec verba sunt: Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quae sententia superiori videtur annexa: non enim ait: Veniat super me; sed ait: Et veniat. Est autem illa superior: Ecce concupivi mandata tua; in tua iustitia vivifica me: deinde sequitur: Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quid hic ergo poscit, nisi ut mandata quae concupivit, per eius misericordiam faciat, qui mandavit? Exponit enim quodammodo quid dixerit: In tua iustitia vivifica me; cum subiungit: Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum: hoc est secundum promissionem tuam. Unde nos vult Apostolus filios promissionis intellegi ; ne arbitremur nostrum esse quod sumus, sed totum Dei gratiae retribuamus. Factus est enim nobis Christus sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quod ergo ait: In tua iustitia vivifica me; in Christo utique vivificari cupit, et ipsa est misericordia quam super se poscit venire. Ipse Christus est et salutare Dei; quo verbo exposuit quam misericordiam diceret ubi ait: Et veniat super me misericordia tua, Domine. Si ergo quaerimus quae sit ista misericordia, audiamus quod sequitur: Salutare tuum secundum eloquium tuum. Ab eo quippe hoc promissum est, qui vocat ea quae non sunt, tamquam sint. Nondum enim erant quibus promitteretur, ne quisquam de meritis gloriaretur. Et quibus promissum est, etiam ipsi promissi sunt; ut totum corpus Christi dicat, gratia Dei sum id quod sum.

Opprobria pro Christi nomine toleranda ne timuerimus.

2. (v 42.] Et respondebo, inquit, exprobrantibus mihi verbum. Utrum, verbum exprobrantibus; an, verbum respondebo, ambiguum est: sed quodlibet eorum Christum sonat. Ipsum enim nobis exprobrant, quibus est crucifixus vel scandalum, vel stultitia : ignorantes quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quod Verbum in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat. Sed etsi non ipsi Verbum exprobrent quod eos latet, quia divinitas eius ab eis non cognoscitur a quibus eius infirmitas in cruce contemnitur; nos tamen Verbum respondeamus, nec exprobratione terreamur aut confundamur. Verbum enim si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Ille autem respondet Verbum exprobrantibus, super quem venit misericordia Dei; hoc est, ipsum salutare eius venit ut protegat, non ut conterat. Nam super quosdam conterendos venturus est, qui nunc in eum, dum spernunt eius humilitatem, offendendo quassantur. Sic enim dicit in Evangelio: Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Qui ergo nobis exprobrant, offendunt, et cadunt in eum. Nos autem ne offendamus, et cadamus, opprobria eorum ne timeamus, sed respondeamus eis verbum. Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Quia si credideris, inquit, in corde tuo quia Dominus est Iesus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis; salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. Parum est ergo in corde habere Christum, et nolle confiteri dum timetur opprobrium: sed exprobrantibus respondendum est verbum. Ut autem hoc martyres possent, promissum est eis, et dictum: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Ideo et iste cum dixisset: Respondebo exprobrantibus mihi verbum; continuo sequitur: Quoniam speravi in verbis tuis: quod est utique, in promissis tuis.

In Christi confessione non omnes fratres eodem modo fortes.

3. (v 43.] Sed quoniam plurimi quamvis ad ipsum corpus, cuius haec verba sunt, pertinentes, gravi pondere persecutionis urgente non valuerunt sustinere exprobrationem, et Christum deficiendo negaverunt; ideo sequitur: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque valde. Ex ore suo quippe dicit, quia unitas corporis loquitur, in cuius membris etiam illi deputantur qui defecerunt ad horam negando, sed poenitendo postea revixerunt, vel etiam martyrii palmam quam perdiderant, reparata confessione sumpserunt. Non igitur usque valde, vel, sicut quidam codices habent, non usquequaque, hoc est non omnimodo, ex ore Petri, in quo erat typus Ecclesiae, verbum veritatis ablatum est: quia etsi ad horam negavit timore turbatus, tamen flendo est reparatus, et confitendo est postea coronatus. Totum itaque corpus Christi loquitur, id est, Ecclesiae sanctae universitas: in quo toto corpore sive quia, negantibus plurimis, remanserunt fortes qui usque ad mortem pro veritate certarent, sive quia et ex iis qui negaverant multi reparati sunt, non est ablatum ex eius ore verbum veritatis usque valde. Quod autem ait, ne auferas, intellegendum est, ne auferri sinas; propter quod orando dicimus: Ne nos inferas in tentationem. Et ipse Dominus ad Petrum: Rogavi, inquit, pro te, ne deficiat fides tua ; hoc est, ne auferatur ex ore tuo verbum veritatis usque valde. Sequitur: Quia in iudiciis tuis speravi; vel, sicut de graeco quidam diligentius expresserunt, supersperavi: quod verbum etsi minus usitate compositum est, tamen implet veritatis interpretandae necessitatem. Attentius ergo nobis loci huius rimandus est sensus, ut intellegamus, quantum Deus adiuvat, quid sibi velit: In verbis tuis speravi: In iudiciis tuis supersperavi. Respondebo, inquit, exprobrantibus mihi verbum, quoniam speravi in verbis tuis: id est, quoniam mihi hoc ipse promisisti. Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quoniam in iudiciis tuis supersperavi: id est, quoniam iudicia tua, quibus me corripis et flagellas, non solum mihi non auferunt spem, verum augent etiam: quoniam quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Ecce enim sancti et humiles corde de te praesumendo, in persecutionibus non defecerunt; ecce etiam qui de se praesumendo defecerunt, et tamen ad ipsum corpus pertinuerunt, sibi innotescendo fleverunt, et tuam gratiam solidius invenerunt, quia suam superbiam perdiderunt. Ergo ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in iudiciis tuis supersperavi.

Caritatem in qua Legis plenitudo, in aeternum servabimus.

4. (v 44.] Et custodiam legem tuam semper: id est, si non abstuleris ex ore meo verbum veritatis, custodiam legem tuam semper. In saeculum et in saeculum saeculi: ostendit quid dixerit, semper. Aliquando etenim semper intellegitur: Quamdiu hic vivitur; sed hoc non est, in saeculum et in saeculum saeculi: melius quippe ita interpretatum est, quam, sicut quidam codices habent, in aeternum et in saeculum saeculi; quia non potuerunt dicere, et in aeternum aeterni. Lex itaque ista intellegenda est de qua dicit Apostolus: Plenitudo legis caritas. Haec enim a sanctis, quorum ex ore non aufertur verbum veritatis, hoc est, ab ipsa Christi Ecclesia custodietur, non solum in hoc saeculum, id est, donec finiatur hoc saeculum; sed etiam in alterum, quod appellatur saeculum saeculi. Neque enim praecepta legis, sicut hic, etiam ibi accepturi sumus quae custodiamus, sed ipsam legis, ut dixi,

plenitudinem sine ullo peccandi timore servabimus: quia et Deum plenius, cum viderimus, amabimus, et proximum, quia Deus erit omnia in omnibus ; nec falsae cuiquam de proximo suspicioni erit locus, ubi nullus ulli erit occultus.





Aug. in Psalmos enar. 11810