Aug. in Psalmos enar. 120

IN PSALMUM 120 ENARRATIO.

120
(
Ps 120)

SERMO Qui se humiliaverit exaltabitur.

1. Secundus est iste psalmus eorum quorum titulus est: Canticum graduum. Plures enim sunt significantes, ut iam in primo eorum audistis, ascensum nostrum, qui fit in corde ad Deum, a convalle plorationis, id est, ab humilitate contribulationis. Ascensus enim utilis nobis non potest esse, nisi primo humiliati, a convalle nobis ascendendum esse meminerimus (convallis enim terrae locus est depressus: sicut loca terrae alta montes et colles, ita convallis locus humilis); ne dum praepropere et praepostere quaerimus exaltari, non ascendamus, sed ruamus. Docuit autem ipse Dominus a convalle plorationis ascendendum, quando pro nobis humiliari usque ad mortem crucis et pati dignatus est. Hoc exemplum non relinquamus: istam convallem plorationis martyres intellexerunt. Unde intellexerunt? unde? Quia et ipsi de convalle plorationis, ut coronarentur, ascenderunt.

Hora Domini sicut fur in nocte ita veniet.

2. Congruit et hodierno diei psalmus iste Canticum graduum: de illis enim dictum est: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Haec est convallis plorationis, ubi a flentibus mittuntur semina. Quae sunt autem semina? Bona opera in ista tribulatione terrena. Qui bene operatur in convalle plorationis, similis est homini seminanti per hiemem. Numquid frigore ab opere deterretur? Sic pressuris mundi non debemus a bono opere deterreri; quia vides quid sequitur: Euntes, inquit, ibant et flebant, mittentes semina sua. Valde miseri, si semper flebant; valde miseri, si nunquam de lacrymis liberandi. Sed vide quid sequitur: Venientes autem venient in exsultatione, portantes germina sua.

3. Nihil aliud istis canticis docemur, fratres, quam ascendere; sed ascendere in corde, in affectu bono, in fide, spe et caritate, in desiderio perpetuitatis et vitae aeternae. Sic ascenditur. Congruit nos dicere quomodo ascendendum sit. Quanta terribiliora lecta de Evangelio audivit Caritas vestra! Videtis certe quia hora Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Si sciret, inquit, paterfamilias qua hora fur veniret, amen dico vobis, quia non pateretur perfodi parietem suum. Dicitis modo: Quis ergo novit qua hora veniet, quia hora sicut fur erit? Nescis qua hora veniat, semper vigila; ut quia nescis quando veniat, paratum te inveniat, cum venerit. Et ad hoc forte nescis quando venturus est, ut semper paratus sis. Illum enim patremfamilias subito occupabit hora illa, qui paterfamilias, superbus significatus est. Noli velle esse paterfamilias, et non te subito illa hora occupabit. Et quid ero, inquis? Qualem audisti de psalmo: Pauper et dolens ego sum. Si enim pauper et dolens eris, non eris paterfamilias, quem illa hora subito inveniet, et subito premet. Patresfamilias enim sunt illi qui praesumentes de cupiditatibus suis, et in deliciis huius saeculi diffluentes, tument; et eriguntur adversus humiles, et insultant sanctis intellegentibus angustam viam, quae ducit ad vitam. Talibus enim veniet illa hora subito; quia tales erant et in diebus Noe, quorum dierum commemorationem audistis factam in Evangelio. Sic erit adventus Filii hominis, inquit,

quomodo in diebus Noe. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, novellabant, aedificabant, donec introiit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes. Quid ergo? omnes peribunt qui ista faciunt, qui nubunt, qui uxores ducunt, qui novellant, qui aedificant? Non: sed qui de his praesumunt, sed qui ista Deo praeferunt, sed qui propter haec offendere Deum cito parati sunt. At vero qui istis omnibus aut non utuntur, aut utuntur tamquam non utentes, plus praesumentes de illo qui dedit, quam de his quae data sunt, et intellegentes in his eius consolationem et misericordiam, et non occupati donis, ne a donatore ruant; qui tales sunt, non illos inveniet imparatos hora illa sicut fur. Talibus dixit Apostolus: Vos autem non estis in tenebris, ut dies ille vos tamquam fur comprehendat; omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei. Ideo Dominus cum diceret timendam esse horam sicut furem, noctem posuit; et Apostolus ita ait: Quia hora Domini sicut fur in nocte, ita veniet. Non vis ut te inveniat? Noli esse in nocte. Quid est: Noli esse in nocte? Filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum. Qui sunt filii noctis et tenebrarum? Iniqui, impii, infideles.

Post praedicatum Evangelium omnia Dei sacramenta patuerunt.

4. (v. 1.] Sed et ipsi audiant antequam veniat hora, et dicat illis Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Sicut iste psalmus habet, evigilent. Iam illuminati sunt montes, quid adhuc dormiunt? Levent oculos suos in montes, unde veniet auxilium illis. Quid est: Iam illuminati sunt montes? Iam ortus est sol iustitiae, iam ab Apostolis praedicatum est Evangelium, praedicatae sunt Scripturae, patuerunt omnia sacramenta, conscissum est velum, patuit secretum templi : iam tandem levent oculos in montes, unde veniet auxilium illis. Hoc enim praecipit iste psalmus, secundus de his qui inscribuntur: Canticum graduum. Sed non rursus praesumant de montibus; quia ipsi montes non a se lucent, sed ab illo lucent de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Montes possunt intellegi, homines magni, homines clari. Et quis maior Ioanne Baptista? Qualis ille mons erat, de quo Dominus ipse dicit: In natis mulierum nemo exsurrexit maior Ioanne Baptista ? Vides certe istum magnum montem lucentem; audi confitentem. Quid confitentem? Nos omnes, inquit, de plenitudine eius accepimus. De cuius ergo plenitudine acceperunt montes, ab illo est tibi auxilium, non a montibus; in quos tamen nisi levaveris oculos per Scripturas, non admoveberis; ut ab illo illumineris.

Malorum maximum superbia.

5. (v. 3.] Canta ergo quod sequitur: si vis audire ut firmissime ponas pedes in gradibus, ne in illa ascensione aut fatigeris, aut lapsus cadas, dic quod sequitur: Ne des ad movendum pedem meum. Unde moventur pedes? Unde motus est pes illi qui erat in paradiso. Sed prius attende unde motus est illi qui erat inter Angelos, et moto pede cecidit, et de angelo factus est diabolus: moto enim pede cecidit. Quaere unde cecidit: superbia cecidit. Non ergo movet pedem, nisi superbia: ad ruinam non movet pedem, nisi superbia. Ad ambulandum et proficiendum et ascendendum caritas movet; ad cadendum superbia movet. Ideo et ille quid dicit in psalmo? Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si sub tegmine, semper humiles, semper de Deo sperantes, semper de se non praesumentes. Sub tegmine alarum tuarum sperabunt: non enim a se satiantur ut beati sint. Sed quid sequitur? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente deliciarum tuarum potabis eos. Ecce sitientes, ecce inebriati; ecce sitiunt, ecce bibunt: sed non a se bibunt, nec ipsi sibi sunt fons.

Sed unde bibunt? Sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si sub alis, humiles sunt. Quare? Quia apud te, inquit, fons vitae. Non ergo a se irrigantur montes, sicut a se non illuminantur montes. Nam vide quid sequitur: In lumine tuo videbimus lumen. Si ergo in lumine ipsius videbimus lumen, quis cadit a lumine, nisi cui ipse non est lumen? Et qui voluerit sibi esse lumen, ipse cadit a lumine quo illuminatur. Ideo sciens non cadere nisi eum qui sibi vult lucere, cum sit per se tenebrae; statim subiecit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me : id est, imitatio peccatorum non moveat me, ut cadam a te. Quare timuisti, et dixisti: Non veniat mihi pes superbiae? Sequitur: Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Quos modo vides operari iniquitatem, iam damnati sunt: sed ut damnarentur, ibi ceciderunt, cum illis venit pes superbiae. Recte ergo iste audiens ut ascendat et non cadat, ut a convalle plorationis proficiat, non in tumore superbiae deficiat, ait Deo: Ne des ad movendum pedem meum. Et Deus illi: Neque dormitet qui custodit te. Intendat Caritas vestra. Quasi una sententia facta est ex duabus vocibus. Homo dixit ascendens et cantans Canticum graduum: Ne des ad movendum pedum meum; et Deus tamquam diceret: Ne des ad movendum pedem meum, dicis mihi; adde: Neque dormitet qui custodit te, et non movebitur pes tuus.

Christus populum quem acquisivit custodit suaque resurrectione in caelestibus collocavit.

6. (v. 4.] Dixerit autem ille: Numquid in potestate mea est ut non dormitet qui custodit me? Volo ut non dormiat, neque dormitet. Ergo illum tibi elige, qui non dormiet, neque dormitabit, et non movebitur pes tuus. Deus nunquam est dormiens: si vis habere custodem non dormientem, Deum elige custodem. Ne des ad movendum pedem meum, dicis tu; bene, optime: sed et ille dicit tibi: Neque dormitet qui custodit te. Tu forte conversurus te eras ad homines custodes, et dicturus: Quem sum inventurus non dormientem? quis homo non dormitabit? quem invenio? quo ibo? quo revertar? Iste tibi ostendit: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Vis habere ergo custodem non dormientem neque dormitantem? Ecce non dormiet, neque dormitabit, qui custodit Israel: Christus enim custodit Israel. Esto ergo Israel. Quid est, Israel? Israel interpretatur Videns Deum. Et quomodo videtur Deus? Primo per fidem, postea per speciem. Si per speciem nondum potes, per fidem vide. Si faciem eius videre non potes, quoniam ibi species; posteriora eius vide. Hoc dictum est Moysi a Domino: Non potes videre faciem meam, posteriora mea videbis, cum transiero. Exspectas forte ut transeat: iam transiit; tu vide posteriora ipsius. Ubi transiit? Audi Ioannem; Cum venisset, inquit, hora, ut transiret de mundo ad Patrem. Dominus noster Iesus Christus iam fecit Pascha. Pascha autem Transitus interpretatur. Nam verbum est hebraeum: et putant homines graecum esse, quasi Passionem, sed non est. A diligentioribus et a doctioribus inventum est quia Pascha hebraeum verbum est; et non interpretantur passionem, sed transitum. Per passionem enim transiit Dominus a morte ad vitam; et fecit nobis viam credentibus in resurrectionem eius, ut transeamus et nos de morte ad vitam. Non magnum est credere quia mortuus est Christus: hoc et Pagani, et Iudaei, et omnes iniqui credunt. Hoc omnes credunt, quia mortuus est: fides Christianorum, resurrectio Christi est; hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse. Ergo tunc se voluit videri, cum transiret, hoc est, cum resurrexisset. Tunc in se voluit credi, cum transiret; quia traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Et ipsam fidem in resurrectionem Christi maxime commendavit Apostolus: ait enim: Si credideris in corde tuo quia Deus eum suscitavit a mortuis, salvus eris. Non dixit: Si credideris quia mortuus est Christus, quod et Pagani, et Iudaei, et omnes inimici eius crediderunt: sed ait: Si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Hoc credere, hoc est esse Israel, hoc est videre Deum: quamvis adhuc posteriora eius, tamen cum credideris in posteriora, pervenies ad visionem faciei. Quid est hoc? Cum credideris in id quod posterius pro te factus est Christus; cum credideris in id quod posterius suscepit Christus. Nam in principio facies eius quae est? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Posteriora eius quae sunt? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Cum ergo credis in hoc quod pro te factum est Verbum, et resurrexit in carne, ne tu de tua carne desperares, efficeris Israel. Factus autem Israel cum fueris, non dormitabit, neque dormiet, qui custodit te; quia iam Israel es, et audisti in Psalmo: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Christus enim ipse dormivit, sed resurrexit. Quid enim ait ipse in psalmo? Ego dormivi, et somnum cepi. Numquid remansit in somno? Exsurrexi, inquit, quoniam Dominus suscipiet me. Si ergo iam resurrexit, iam transiit; si iam transiit, vide posteriora eius. Quid est: Vide posteriora eius? Crede in resurrectionem eius. Et quia ait Apostolus: Et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit in virtute Dei ; et iterum ait: Christus surgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur : recte tibi cantat: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel. Adhuc forte quaeris carnali sensu: Quis est, qui non dormitabit, neque obdormiet? Et cum quaeris inter homines, falleris; nunquam inventurus es. Noli ergo praesumere de quoquam homine: omnis homo dormit, et dormitabit. Quando dormitat? Cum portat carnem infirmitatis. Quando dormiet? Cum fuerit mortuus. Noli ergo praesumere de homine. Potest dormitare mortalis: dormit moriens. Noli quaerere inter homines.

Fide semper vigilemus, et saeculi tempestates superabimus.

7. (v. 5.] Et quis, inquis, custodiet me, qui non dormitat, neque dormiet? Audi quid sequitur: Dominus custodiet te. Non ergo homo dormitans et dormiens, sed Dominus custodit te. Quomodo te custodit? Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Eia, fratres, intellegamus adiuvante Domino quid sibi velit: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Videtur enim mihi habere sensum occultum, quare non dixerit: Dominus custodiet te, absolute et simpliciter; sed addidit, super manum dexterae tuae. Quid enim? dexteram nostram Deus custodit, et sinistram non custodit? Nonne ipse nos totos fecit? nonne qui fecit nobis dexteram, ipse fecit et sinistram? Postremo si placuit dici de dextera sola, quare dixit, super manum dexterae tuae, et non iam, super dexteram tuam? Cur hoc diceret, nisi aliquid hic occultum, quo pulsando perveniremus, absconderet? Diceret enim, aut: Dominus custodiet te, et nihil adderet; aut, si dexteram addere voluit, Dominus custodiet te super dexteram tuam; aut certe, quia addidit manum, hoc diceret, Dominus custodiet te super manum dexteram tuam, non, super manum dexterae tuae. Quod Dominus ipse suggerere dignatur, promam vobis; qui et in vobis habitat, sine dubio facit vos approbare verum esse quod dico. Nam quid dicturi sumus ignoratis; sed cum dixerimus, non ab ipsis nobis vobis ostendemus verum esse quod dicimus, sed vos ipsi agnoscetis verum esse quod dicimus. Unde autem agnoscetis, nisi demonstrante illo qui in vobis habitat, in quantum de illo numero estis, quorum vox est: Ne des ad movendum pedem meum ; et quibus dicitur: Neque dormitet qui custodit te? Oportet enim ut Christus non dormiat in vobis, et modo intellegetis verum esse quod dicimus. Quomodo inquies? Quia si dormiat fides vestra, dormit Christus in vobis. Christus enim in corde vestro, fides Christi est. Ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris. In quo non dormit fides, vigilat Christus. Et si forte dormiebat fides tua, et ideo in ista quaestione fluctuabas, quasi navis illa quae tempestatem patiebatur, ubi Christus dormiebat; excita Christum, et sedabuntur tempestates.

Bona temporalia nostrum beate vivendi desiderium non satiant.

8. Fidem ergo vestram interrogo, carissimi: quoniam filii estis Ecclesiae, et in Ecclesia profecistis, et in Ecclesia proficietis qui nondum profecistis, et in Ecclesia proficiendi estis qui iam profecistis, interrogo vos quid soletis intellegere quod dictum est in Evangelio: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Hoc enim intellecto invenietis quae sit dextera, et quae sit sinistra: simul intellegetis et utramque partem Deum fecisse, et dexteram et sinistram; et tamen non debet scire sinistra quid faciat dextera. Sinistra nostra dicitur, quidquid temporaliter habemus: dextera nostra dicitur, quidquid nobis aeternum et incommutabile Dominus pollicetur. Si autem ille qui dabit aeternam vitam, ipse et de istis temporalibus consolatur praesentem vitam, ipse fecit dexteram et sinistram. Dicit de quibusdam psalmus apud David: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Invenit ergo quosdam quos reprehendit, qui dexteram veram pro sinistra habebant, et veram sinistram dexteram sibi fecerant: qui sint isti exponit consequenter. Omnis homo qui felicitatem non putat esse hominis, nisi solum in istis temporalibus facultatibus et deliciis, et affluentia et copia mundi huius, iste est stultus atque perversus, qui sinistram sibi facit dexteram: tales illi erant de quibus dicit psalmus; non quia a Deo non acceperant etiam quae temporaliter possidebant, sed quia ipsam solam putabant esse beatam vitam, et nihil aliud requirebant. Audite enim quid de illis consequenter dicit: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et sequitur: Quorum filii eorum velut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum. Magnam felicitatem quorumdam descripsit. Posset tamen istam felicitatem et aliquis iustus habere, sicut habuit Iob: sed Iob pro sinistra illam habebat, non pro dextera; nam dexteram non habebat nisi apud Deum perpetuam et sempiternam felicitatem. Ideo concessa est percutienda sinistra, et suffecit ei dextera. Quomodo percussa est sinistra? Tentationibus diaboli. Abstulit subito diabolus; permissus quidem a Deo, ut iustus probaretur, impius puniretur; abstulit omnia: sed Iob qui noverat sinistram sinistram esse, et dexteram nonnisi dexteram, quomodo se tenuit ad dexteram? Exsultavit in Domino, consolatus est damna, quia non est passus damnum de interioribus divitiis; Deo plenum cor habebat. Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Haec erat dextera ipsius, ipse Dominus, ipsa vita aeterna, illa lucis possessio, fons vitae, lumen in lumine. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae : ipsa erat dextera. Sinistra vero erat pro adiutorio consolationis, non ad firmamentum felicitatis. Nam felicitas eius vera atque germana Deus erat. Isti autem de quibus dicit David quia os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; non hinc eos reprehendit, quia his omnibus abundabant, sed quia os eorum locutum est vanitatem. Quid enim sequitur? Cum enumerasset copias eorum, ait: Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Haec est vanitas quam locutum est os eorum, quod beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quid dicis, qui nosti quid est sinistra, et quid est dextera? Sequitur et dicit: Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius.

Caeli bona terrenis anteponenda rebus.

9. Intendat ergo Caritas vestra. Vidimus sinistram, vidimus et dexteram. Audi hoc confirmatum in Canticis canticorum: Sinistra eius, inquit, sub capite meo. Sponsa dicit de sponso, de Christo Ecclesia in amplexu pietatis et caritatis. Quid ait? Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Quid autem, quia sursum erat dextera, deorsum sinistra, et sic complectebatur sponsus sponsam, supponens sinistram ad consolationem, imponens dexteram ad protectionem? Sinistra, inquit, eius sub capite meo. Deus illam dat:

ideo sinistra eius, quia omnia ista temporalia Deus dat. Quam vani sunt, quam impii, qui ab idolis, a daemonibus ista petunt! Quam multi a daemonibus ista petunt, et non illa habent? et rursus, qui illa non petunt a daemonibus, habent ea; sed non a daemonibus ista dantur. Item multi petunt a Deo, et non habent. Novit enim ille dispensare sinistram, qui vocat ad dexteram. Ergo si est sinistra, sit sinistra; sed sub capite sit: supra illam sit caput tuum, id est, supra illam sit fides tua, ubi habitat Christus. Noli temporalia praeponere fidei tuae; et non erit sinistra super caput tuum: sed omnia temporalia subde fidei tuae, et fidem tuam praepone omnibus temporalibus; et erit sinistra sub capite tuo, et recte dextera eius complectetur te.

Bonum facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus.

10. Audi hoc ipsum exponi in Proverbiis, quid est sinistra ipsa, quid est dextera: cum de Sapientia diceret: Longitudo, inquit, dierum et anni vitae in dextera eius; in sinistra autem eius divitiae et gloria. Longitudo illa dierum, aeternitas est. Hoc enim proprio modo dicit Scriptura longum, quod aeternum est: nam quidquid finem habet, breve est. Alio loco: Longitudine, inquit, dierum replebo eum. Et numquid aliter pro magno diceretur: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut longaevus sis super terram ? Super quam enim terram, nisi de qua dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium ? Ibi esse longaevum quid est, nisi ibi vivere in aeternum? Nam hic esse longaevum quid est, nisi ad senectutem pervenire? Etsi longa videtur aetas, cum pervenerit, brevis convincitur; quia finitur. Et multi maledicentes parentibus, senescunt in hac terra; multi autem obsequentes parentibus, cito eunt ad Dominum. Numquid ergo impletur, ut longaevus sit secundum hanc vitam? Sed longaevum pro aeternitate illa positum est. Longaevitas est in dextera eius; at vero divitiae et gloria, id est sufficientia vitae huius, ea quae bona existimantur ab hominibus, sinistra est. Nescio quis venit, et vult tibi percutere dexteram, id est, tollere tibi fidem tuam: tu accepisti alapam in dexteram, praebe sinistram, id est, ut illud tollat quod temporale est, et non ea quae aeterna habes. Audite Paulum apostolum hoc facientem. Homines persequebantur in eo quod christianus erat; percutitur illi dextera, ille sinistram opponebat: Civis Romanus sum, ait. Dexteram contemnebant illi, et de sinistra terrebat ille: quia illi dexteram eius timere non poterant; nondum enim Christo crediderant. Quid ergo, si dextera amplectitur, sinistra sub capite est; quid est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ? Id est, quando facis bonum opus, propter vitam aeternam fac. Nam si opus bonum in terra propterea feceris, ut terrena tibi abundent; scit sinistra tua quid faciat dextera tua, miscuisti dexteram sinistrae. Noli facere nisi propter vitam aeternam. Ideo fac, et securus facies: hoc enim mandavit Deus. Si propter solas res humanas et solam vitam istam facis quod facis, sinistra sola operatur; si autem propter vitam aeternam operaris, dextera sola operatur: si autem habes intentionem ad vitam aeternam, sed subrepit tibi cupiditas vitae temporalis, ut attendas etiam istam quando facis opus bonum, ut hic tibi aliquid retribuatur, miscet se sinistra operibus dexterae: hoc vetat Deus.

A Deo in via protegimur et ad beatum finem perducimur.

11. Veniamus nunc ad illud quod ait Psalmus: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Manum potestatem dicit. Unde probamus? Quia et manus Dei, potestas Dei dicta est. Nam diabolus, qui tentavit Iob, hoc ait Deo: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet; et vide, si in faciem benedicet tibi. Quid est: Mitte manum tuam, nisi, da potestatem? Evidentius audi, frater, ne forte carnali sensu adhuc cogites quia membris distinctus est Deus; audi evidenter quomodo dicatur manus potestas. Ait quodam loco Scriptura: Mors et vita in manibus linguae. Novimus linguas frustra quaedam carnis; in ore moventur, et percutiendo palatum et dentes, distinguunt sonos quibus loquimur: ostendantur mihi manus linguae. Lingua ergo non habet manus, et habet manus. Quae sunt manus linguae? Potestas linguae. Quid est: Mors et vita in manibus linguae? Ex ore tuo iustificaberis, et ex ore tuo condemnaberis. Ergo si manus potestas, quid est manus dexterae? Nihil arbitror intellegi congruentius, nisi ut intellegamus manum dexterae, potestatem quam tibi dedit Deus, ut si velis, donante Deo, ad dexteram sis. Erunt enim impii omnes ad sinistram; erunt autem omnes filii boni ad dexteram, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Ut autem sis ad dexteram, id est, ut possis Dei filius fieri, potestatem accepisti. Quam potestatem? De qua dicit Ioannes: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unde accepisti hanc potestatem? Credentibus, inquit, in nomine eius. Si ergo credis, ipsa tibi potestas data est, ut sis inter filios Dei. Esse autem inter filios Dei, hoc est ad dexteram pertinere. Ergo fides tua, manus dexterae tuae; id est, potestas quae tibi data est, ut sis inter filios Dei, manus est dexterae tuae. Sed quid valet ipsa potestas quam accepit homo, nisi Dominus protegat? Ecce credidit, iam ambulat in fide: infirmus est, inter tentationes agitatur, inter molestias, inter carnales corruptiones, inter suggestiones cupiditatis, inter versutias et laqueos inimici. Quid valet ergo, quia habet potestatem, et credidit in Christum, ut sit inter filios Dei? Vae homini illi, nisi et ipsius fidem Dominus protegat: id est, ut non te permittat tentari supra quam potes ferre; sicut dicit Apostolus: Fidelis Deus, qui non vos permittet tentari supra quam potestis ferre. Ille ergo qui non sinit tentari supra quam possumus ferre, quamvis iam fideles simus, quamvis iam manus dexterae nostrae sit in nobis, protegit nos Deus super manum dexterae nostrae. Non nobis sufficit habere manum dexterae, nisi ille et ipsam manum dexterae protegat.

Dei veritatem integram servemus.

12. (v. 6.] Ecce hoc de tentationibus dixi: intendite quid sequatur. Protegat te Dominus super manum dexterae tuae. Dixi, et, quod arbitror, recognovistis. Si enim non recognovissetis, et de Scripturis non recognovissetis, non vocibus vestris intellectum vestrum mihi significaretis. Ergo quia intellexistis, fratres, videte quid sequitur; quare protegat Dominus et super manum dexterae, id est, super ipsam fidem, in qua potestatem accepimus esse filios Dei, et esse ad dexteram: quare oportet ut protegat Dominus? Propter scandala. Unde sunt scandala? De duobus timenda sunt scandala, quia et duo sunt praecepta in quibus tota Lex pendet et Prophetae, dilectio Dei et proximi. Ecclesia propter proximum diligitur, Deus autem propter Deum. In Deo, intellegitur figurate dictus sol: in Ecclesia, intellegitur figurate dicta luna. Quisquis potest errare, ut aliud de Deo credat quam oportet, non credat Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse substantiae, deceptus est versutia haereticorum, maxime Arianorum. Si aliquid minus in Filio, aut minus in Spiritu sancto quam in Patre crediderit, passus est scandalum in Deo; a sole uritur. Quisquis rursus putaverit Ecclesiam in una parte esse, et non eam cognoverit diffusam toto orbe terrarum, et crediderit eis qui dicunt: Ecce hic est Christus, et ecce illic, sicut modo audistis cum Evangelium legeretur; cum ille totum orbem emerit, quia tantum pretium dedit: ille tamquam in proximo scandalizatur; a luna uritur. Quisquis ergo errat in ipsa substantia veritatis, a sole uritur, et per diem uritur; quia in ipsa sapientia errat, de qua dictum est: Dies diei eructat verbum. Unde dicit et Apostolus: Spiritalibus spiritalia comparantes. Dies diei eructat verbum;

Spiritalibus spiritalia comparantes. Dies diei eructat verbum; Sapientiam loquimur inter perfectos. Quid est: Et nox nocti annuntiat scientiam ? Parvulis praedicatur humilitas Christi, et caro Christi, et crucifixio Christi; quia ipsum est lac quod sufficit parvulis. Et ideo non relinquuntur in nocte parvuli, quia lucet et luna etiam in nocte; id est, per carnem Christi praedicatur Ecclesia, quia ipsa caro Christi caput Ecclesiae est. Quisquis ibi non scandalizatur, in ipsa Ecclesia et carne Christi, a luna non uritur. Quisquis scandalizatus non fuerit in veritate illa incommutabili et incontaminabili, a sole non uritur: non isto sole non uritur, quem nobiscum vident muscae et pecora; sed illo sole de quo dicunt impii in fine: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactatio quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra. Et cum ista dixissent: Ergo, inquiunt, erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Numquid non iste sol omnibus impiis oritur, illo instituente de quo dictum est: Qui facit solem suum oriri super bonos et malos ? Ergo alium solem fecit Deus, qui oritur super bonos et malos, istum quem vident et boni et mali; alius est autem ille sol, non factus, sed genitus, per quem facta sunt omnia, ubi est intellegentia incommutabilis veritatis: de ipso dicunt impii: Et sol non ortus est nobis. Quisquis in ipsa sapientia non errat, non uritur a sole. Quisquis in Ecclesia, et in carne Domini, et in his quae pro nobis temporaliter gesta sunt, non errat, non uritur a luna. Omnis autem homo quamvis iam crediderit in Christum, aut ibi errat, aut ibi, si non in illo fit quod dictum est: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae. Ideo enim cum dixisset: Dominus tegumentum tuum super manum dexterae tuae; quasi quaesisset ille et dixisset: Iam ecce est manus dexterae meae, iam elegi credere in Christum, accepi potestatem inter filios Dei esse, quid est quod Deus tegumentum meum est adhuc supra, id est, super manum dexterae meae? sequitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Ad hoc igitur tegumentum tuum est super manum dexterae tuae, ut non te urat sol per diem, neque luna per noctem. Nam hinc intellegite, fratres, quia figurate dictum est. Etenim revera, solem visibilem si cogitemus, urit per diem: numquid luna urit per noctem? Sed quid est ustio? Scandalum. Audi Apostolum dicentem: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?

Sanctae Crispinae laudes promit Augustinus.

13. (v. 7.] Per diem ergo sol non uret te, neque luna per noctem. Quare? Quia Dominus custodiet te ab omni malo. A scandalis in sole, a scandalis in luna, ab omni malo te custodiet, qui est tegumentum tuum super manum dexterae tuae, qui non dormit, neque dormitabit. Et ad quam rem? Quia in tentationibus sumus: Dominus custodiet te ab omni malo. Custodiat animam tuam Dominus: etiam in ipsa anima. Custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Non quasi corpus tuum; nam in corpore perempti sunt martyres: sed custodiat animam tuam Dominus; quia de anima non cesserunt martyres. Et saeviebant persecutores in Crispinam, cuius hodie natalitia celebramus; saeviebant in feminam divitem et delicatam: sed fortis erat, quia Dominus tegumentum eius super manum dexterae eius, ille qui eam custodiebat. Hanc enim, fratres, numquid est qui in Africa ignoret? Clarissima enim fuit, nobilis genere, abundans divitiis: sed haec omnia sinistra erant, sub capite erant. Venit inimicus qui feriret caput, et sinistra illi obiecta est, quae erat sub capite. Caput supra erat, dextera desuper complectebatur. Quid poterat facere persecutor, quamvis delicatae feminae? Erat quidem illa sexu infirma, et divitiis forte languidior, et consuetudine corporali infirmior; sed quid ad tanta munimenta? quid ad illum sponsum mittentem sinistram sub caput, et dextera sua complectentem ? Quando sic munitam percuteret inimicus? Et tamen percussit, sed in corpus. Quid autem dicit psalmus? Custodiat animam tuam Dominus. Anima non cessit, corpus percussum est. Et corpus ad tempus percussum est: nam in fine resurrecturum est. Quia et ipse qui dignatus est esse caput Ecclesiae, praebuit corpus suum ad tempus percutiendum: sed carnem suam ille triduo resuscitavit; carnem nostram in fine resuscitaturus est. Ideo suscitatum est caput, quod attenderet corpus, ut non deficeret. Custodiat animam tuam Dominus. Ipsa non cedat, ipsa non frangatur scandalis; in persecutionibus, in tribulationibus, ipsa non cedat deficiendo: sicut Dominus dicit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere: sed eum timete, qui habet potestatem corpus et animam occidere in gehenna ignis. Hanc ergo animam tuam custodiat Dominus, ne cedas persuasori malo, ne cedas promittenti falsa, ne cedas minanti temporalia, et custodiat animam tuam Dominus.

Salutem consequentur aeternam humilis et Deo fidens Christianus.

14. Et deinde: Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Nam introitum tuum ad tempus attende. Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum. Exitum idem custodiat. Quid est, introitum? quid est, exitum? Quando tentamur, intramus: quando vincimus tentationem, eximus. Audi, introitum; audi, exitum. Vasa figuli probat fornax, ait Scriptura, et homines iustos tentatio tribulationis. Si sic sunt homines iusti, quomodo vasa figuli; necesse est ut vasa figuli fornacem intrent. Et non quando intrant, iam securus est figulus, sed cum exierint. Dominus autem securus est, quia novit qui sunt eius, et novit qui in fornace non crepent. Illi non crepant, qui non habent ventum superbiae. Humilitas ergo custodit in omni tentatione: quia a convalle plorationis ascendimus cantantes Canticum graduum; et custodit Dominus introitum, ut salvi intremus. Sana fide simus quando accidit tentatio, et custodit exitum ex hoc nunc et usque in saeculum. Cum enim exierimus ab omni tentatione, iam in aeternum nulla nos tentatio terrebit, nulla concupiscentia saltem sollicitabit. Audi Apostolum idipsum commemorantem, quod paulo ante commemoravi: Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra quam potestis ferre. Ecce introitus tuus custoditur; quando non tibi sinit Deus accidere tentationem quam non potes ferre, introitum tuum custodit: videte si custodit et exitum. Sed faciet, inquit, cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Numquid possumus nos, fratres, interpretari aliter, quam ipsa verba Apostoli docuerunt? Custodite ergo vos, sed non a vobis, quia Dominus tegumentum, qui custodit, qui non dormitat nec dormit. Semel dormivit pro nobis: surrexit; iam non dormiet. Nemo de se praesumat. De convalle plorationis ascendimus, non remaneamus in via. Gradus in via restant; non debemus pigri remanere, non debemus superbi cadere: dicamus Deo: Non moveatur pes noster. Non dormiet, qui custodit nos. In nostra potestate est, Deo donante, si eum nobis faciamus custodem qui non dormit neque dormitat, qui custodit Israel. Quem Israel? Videntem Deum. Ita erit auxilium tuum a Domino, ita erit tegumentum tuum super manum dexterae tuae; ita custoditur introitus tuus et exitus tuus ex hoc nunc et usque in saeculum. Nam si de te praesumpseris, motus est pes tuus; si motus est pes tuus, iam putas te in aliquo gradu esse: inde cadis, si superbus es; quia humilis in convalle plorationis dicit: Ne des ad movendum pedem meum.

Se immoderationem fuisse in sermone fatetur Augustinus.

15. Etsi brevis Psalmus est, longa tamen tractatio, et longus sermo. Putate, fratres, quia per natalem beatae Crispinae invitavi vos, et immoderatior fui in convivio producendo. Nonne posset hoc vobis fieri, si quis vos militaris invitaret, et ad mensam sine mensura bibere cogeret? Liceat nobis hoc facere in divino sermone, ut inebriemini et satiemini, quemadmodum et Dominus pluvia sua temporali dignatus est terram irrigare, ut cum maiore gaudio nos sineret ire ad locum martyrum, sicut hesterno die promiseramus. Illi enim martyres sine labore hic sunt nobiscum.






Aug. in Psalmos enar. 120